I.
[recensere]Forma verborum, in quibus consistit sacramentum baptismi, talis est: «Ego baptizo te in nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen».
II.
[recensere]Volumus autem pueros septenos et supra adduci ad episcopum confirmandos et adultos prius confiteri de peccatis suis.
III.
[recensere]Ut presbyter proprius alia sacramenta ecclesiastica ministrat, ita et saltem semel in anno ei confiteantur sua peccata subditi.
IV.
[recensere]Diligenter eis explicet præcepta dei et diebus dominicis exponat ea, quæ ad salutem sunt animarum, quibus sanctum corpus Christi quotannis dabit ad manducandum.
V.
[recensere]Quod si remisse presbyter ea curet, noverit se a deo puniendum, qui ardentissimo desiderio oblatus est pro suis, quia voluit.
VI.
[recensere]In omnibus se præbeat presbyter exemplum bonorum super grege vigilet, cum inimicus homo promtissimus sit ad superseminandum in agro dei zizaniam.
VII.
[recensere]Ecclesiæ mundæ sint et altaria ornata decenter, cum in iis deus habitet non solum spiritu, sed et homo factus.
VIII.
[recensere]Ita tamen, ut id, quod oculos intrantis ab oratione potest avellere, non reperiatur in eis aut curiositas oculorum; sed sapiant universa et singula ignem immittendum in cor fidelis adorare et orare venientis.
IX.
[recensere]Infirmis misericordia dei aperiatur, ita tamen, ut et iustitia comes sit; sed venit Christus, ut nos redimeret et suo regno inscriberet volentes.
X.
[recensere]Defunctis certo sciant universi reddere deum propitium missæ sacrificia quotidiana, preces, donationes et ieiunia; quæ ideo fieri postulamus, ut eorum animæ requie citius potiantur æterna, quam nobis Christus donare dignetur. Amen.