Caput I.
[recensere]Sine fide, teste apostolo, impossibile est deo placere; ideoque mandamus omnibus, ut exacte doctrinam fidei iuxta verbum dei et sanctæ ecclesiæ Romanæ traditionem teneant sequanturque. Et quicumque pastores sunt, quæ ad instruendum populum et gregem pertinent, discant et sciant, et suos ad officia virtutum excitent.
Caput II.
[recensere]Fidelibus pie sacramenta ministrent semperque adferant, quod ad explicandam utilitatem sacramenti et institutionem pertinet.
Caput III.
[recensere]Mercedem non accipiant, sed in deo confidant, qui dat escam pullis corvorum invocantibus eum.
Caput IV.
[recensere]Baptizaturus sit sobrius idque honeste expleat, verba attente proferat et debite de parentibus informet.
Caput V.
[recensere]Confirmationis sacramentum habet donum roborantis spiritus sancti et uberiorem gratiam profert; ideoque non negligatur.
Caput VI.
[recensere]Remissio peccatorum et expiatio sanguini domini nostri Iesu Christi nititur præcipue et ab eo pendet.
Caput VII.
[recensere]Curet pastor ovem suam et non negligat; ei iniungat interesse missæ sacrificio diebus solemnibus et dominicis, agnoscat eius faciem, et si bis absit in anno, prohibeatur eidem ecclesiæ ingressus et careat pastorali sepultura et consolatione.
Caput VIII.
[recensere]Nemo tempore quadragesimæ pœnitentium confessiones audiat præter pastorem. Huius enim interest ovem recognoscere, pro qua suam animam fœnerat domino.
Caput IX.
[recensere]Sacrosanctam eucharistiam sacerdos celebraturus se præparet et probet; et ut minimum bis in mense id faciat.
Caput X.
[recensere]Feratur ægrotis vase honesto et lumine antecedente et præeunte; et quicumque peregrinari volunt, illud ad viaticum suscipiant.
Caput XI.
[recensere]Et cur ad mortem condemnatis renuitur, cum iis maxime conducat ad spem et securamen certi decessus et præsentis agonis?
Caput XII.
[recensere]Qui ad ordines promoveri volunt, habeant beneficium ad alimoniam sufficiens, idque ad examinationem virorum proborum et iuratorum.
Caput XIII.
[recensere]Nulli tonsura detur nisi idoneo et ad sacros ordines postea probabiliter ascensuro. Quid opus enim mittere panem filiorum canibus et spiritalia mundi amatoribus?
Caput XIV.
[recensere]In matrimonio imago extat sacrosancti coniugii inter Christum et ecclesiam enati; ideoque vinculum est divinitus firmatum, quod multum confert ad felicitatem rei familiaris, ad pacem inter partes et ad proles suscipiendas.
Caput XV.
[recensere]Extrema unctio deferatur laboranti et petenti eumque pastor in propria sæpius invisat et pie visitet, eum ad futuram gloriam animando et debite præparando.
Caput XVI.
[recensere]De clericis: Luceant sicut stellæ et perpetuæ claritates in firmamento ecclesiæ. Non sint ebrii, nugaces et secularibus immixti.
Caput XVII.
[recensere]Nec mulieres alloquantur aut domi retineant; vivant in communi et ædes pauperi patentes inhabitent.
Caput XVIII.
[recensere]Suffragia defunctorum omnino servari præcipimus; et ne missarum solemnia, præter fundatorum mentem, alio modo convertantur.
Caput XIX.
[recensere]Sint episcopi fideles et assidui verbi dei dispensatores. In hoc enim eorum charitas dignoscitur, si gregem pascant exemplo et verbo.
Caput XX.
[recensere]Festa absque omni opere forensi excolenda et cum debita veneratione celebranda hæc sunt: nativitas domini, circumcisio, epiphania, annunciatio beatæ Mariæ, resurrectio domini cum die sequenti, ascensio domini, dies pentecostes, nativitas beati Ioannis Baptistæ, Apostolorum Petri et Pauli, assumptio beatæ Mariæ, eiusdem nativitas, Andreæ apostoli, et dies omnes dominicales.
Caput XXI.
[recensere]Ecclesiæ debite dotentur ad alimoniam pastoris et cleri, ut securius invigilent super gregem et de eius salute sint anxii et solliciti.