Jump to content

Capitula Cameracensia

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Capitula Cameracensia
saeculo IX
editio: incognita
fons: []
Capitula Cameracensia.

I. De fide.

[recensere]

Ut omnis christianus populus, quomodo in deum credere debeat, intellegat.

II. De missa et communione.

[recensere]

Ut omnes, qui ad missas audiendas vel celebrandas conveniunt diebus dominicis vel in sanctorum festivitatibus, communicent; ita tamen præparati, ut mundi sint ab his vitiis, a quibus a communione se unusquisque abstinere debet secundum traditionem et doctrinam sacerdotum.

III. De die Dominico, in quo Dominus resurrexit.

[recensere]

Ut ab operibus et placitis ac mercimoniis publicis unusquisque christianus abstineat et in oratione et divinis officiis se dignum exhibeat. Similiter et diebus festis, id est a pascha, quod est resurrectio dominica, usque medium paschæ ab opere omnes abstineant. Post hos dies hi sunt, quos feriatos habere christianis oportet: III dies ante ascensionem domini et diem ascensionis domini et missam sancti Iohannis et missam sancti Petri, adsumptionem sanctæ Mariæ, missam sancti Andreæ et post natalem domini sancti Stephani et sancti Iohannis evangelistæ et octavas domini et ephyphaniam ac octavas eius et purificationem sanctæ Mariæ.

IV. De ieiuniis.

[recensere]

Ut traditio apostolica et ecclesiastica in omnibus servetur, id est ieiunia IV temporum anni et cetera ieiunia indicta. Quicumque autem hæc violaverit, statutum est, ut secundum canonicam institutionem pæniteat.

Qui contempto indicto ieiunio in ecclesia et contra decreta seniorum fecerit sine quadragesimo, XL dies pæniteat; si autem in quadragesimo, annum pæniteat; si frequenter fecerit et in consuetudinem erit ei, exterminabitur ab ecclesia.

In concilio Gangrensi cap. XIX.: Si quis eorum, qui continentiæ student, absque necessitate corporea tradita in communione ieiunia et ab ecclesia custodita superbiendo dissolvit stimulo suæ cogitationis inpulsus, anathema sit.

V. De scrutiniis.

[recensere]

Ut presbiteri per loca congrua ea celebrare non neglegant et infantes genitores vel genetrices eorum ad ecclesias hora constituta deferant.

VI. De usuris.

[recensere]

Ut non solum sacerdotes seu omnis clerus ab usuris omnimodis abstineant, verum etiam cuncti christiani.

VII. De decimis.

[recensere]

Ut decimæ dentur tam de frugibus terræ quam et de pecoribus sive nutrimentis atque negotiis vel de quocumque artificio seu negotio.

VIII. De incestuosis et pænitentia illorum.

[recensere]

De vitiis, id est principalibus, pro quibus unusquisque christianus excommunicandus est et a communione segregandus ita, ut personarum acceptio ibi non sit et sequestratus solus erubescat se malum egisse, ut possit iterum ad consortium ecclesiæ revocari.