Capitula de presbyteris admonendis.
Cap. I.
[recensere]Primo omnium admonendi sunt de rectitudine fidei suæ, ut eam et ipsi teneant et intelligant et sibi subiectis populis vivo sermone adnuncient. Et unusquisque eos, quos habet in suo ministerio, cognoscat sive viros sive feminas et pueros, ut noverit singulorum confessiones et conversationem, quia pro omnibus redditurus est rationem deo.
Cap. II.
[recensere]Secundo, ut ipsi sacerdotes talem ostendant suam conversationem subiectis sibi populis, quæ imitabilis sit, videlicet, sicut apostolus dixit, in castitate, in sobrietate: Ut non deserviant gulæ et cupiditatibus huius sæculi; ut, quod alios monent observare, in se ipsis ostendant; ut caveant se ab omni avaritia et cupiditate, quia multi die noctuque laborant, ut adquirant temporalia, res videlicet, mancipia, vinum et annonam cum usura, a qua et deus prohibet et omnis scriptura divina et sancti canones; necnon mulierum declinent consortium et secum habitare non permittant, ut auctoritas est canonica.
Cap. III.
[recensere]Tertio, ut orationem dominicam, id est «Pater noster», et «Credo in deum omnipotentem» sibi subiectis insinuent et sibi reddi faciant tam viros et feminas quamque pueros.
Cap. IV.
[recensere]Quarto, ut ipsi presbyteri a comessationibus et potationibus, ut apostolus monet, se subtrahant; nam quidam illorum cum quibusdam vicinis suis …… usque ad mediam noctem et eo amplius cum ipsis bibendo morantur; et, qui religiosi et sancti esse videntur, non quidem tunc ibi manent, sed tamen saturati vel ebrii revertuntur ad ecclesias suas et neque in die neque in nocte officium deo in ecclesia sibi credita persolvunt; nonnulli vero in eodem loco, ubi ad convivium pergunt, dormiunt.
Cap. V.
[recensere]Quinto, ut ipsi presbyteri tales scolarios habeant, id est ita nutritos et insinuatos, ut, si forte eis contingat non posse occurrere tempore competenti ad ecclesiam suam officii gratia persolvendi, id est tertiam, sextam, nonam et vesperas, ipsi scolarii et signum in tempore suo pulsent et officium honeste deo persolvant.
Cap. VI.
[recensere]Sexto, ut diligenter resciatis post ordinationem uniuscuiusque presbyteri, quantum quisque profecerit in suo ministerio; quia, qui ante ordinationem pauperes fuerunt, post ordinationem vero de rebus, cum quibus debuerant ecclesiis servire, emunt sibi alodium et mancipia et cæteras facultates et neque in sua lectione aliquid profecerunt neque libros congregaverunt aut ea, quæ pertinent ad cultum religionis, augmentaverunt, sed semper convitiis et contentionibus et rapina vivunt.
Cap. VII.
[recensere]Septimo, ut domesticos suos, id est eos, qui cum ipsis sunt in sua mansione, sive scolarios sive alios servientes, diligentissime prævidere studeant ab omnibus vitiis et maxime de ebrietatibus et luxuriis et variis immunditiis; nam, sicut dicit apostolus: Qui domesticorum suorum curam negligit, aliorum non prodesse poterit conversationi.
Cap. VIII.
[recensere]Octavo, ut hospitales sint; quia multi, qui sciunt hospitem supervenire ad ecclesiam suam, fugiunt. Sed quod apostolus iubet et cætera scriptura divina sectari et sequi, illi e contrario fugiunt et pauperibus subvenire metuunt.
Cap. IX.
[recensere]Nono, iubet apostolus omnibus fidelibus, ut sermo eorum in gratia sit semper sale conditus, id est, ut ea loquatur christianus, quæ religioni conveniunt, unde aliorum mentem condire possit et a putredine peccatorum emundare. Si omnibus fidelibus ….