Jump to content

Capitula Frisingensia tertia

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Capitula Frisingensia tertia
saeculo IX
editio: incognita
fons: []
Capitula.

Volumus, ut secundum regulam canonicam deo auxiliante et secundum vestrum consultum omnia, quæ in nostram ad emendandum veniunt præsentiam, cum vero et recto iudicio sint definienda. Qui vero in eo negotio deo primitus et sanctæ regulæ contrarius esse voluerit, inimicum et calumniatorem æcclesiastici ordinis aperte et absque ulla ambiguitate denotamus et hoc operibus gratia dei adiuvante comprobamus.

Volumus, ut unusquisque vestrum suum ministerium bene discat et recte teneat, ne aliquod scandalum propter vestram neglegentiam et insipientiam in vestris crescat æcclesiis. Legimus tres in mundo esse infelicitates: Una est, quæ nescit et non discit; altera, quæ scit et non docet; tercia, quæ docet et non operatur. Ac ideo, si vestrum aliquis est, qui nesciat, discere non neglegat; et qui scit, docere populum sibi subiectum non retardet et doctrinam cum exemplo bonorum operum ostendat.

III.

[recensere]

Admonemus, ut unusquisque presbiter librum suum vitio scriptorum falsatum emendare studeat, quatenus laudem dei recte et rationabiliter in æclesia sancta populo fideli assistente recitare queat.

Coniurationes vero et dissensiones secundum regulam canonicam omnibus inter vos prohibemus haberi.

Mulieres extraneas vobiscum una domo, unde aliqua suspicio potest venire, absque matre et amita et sorore et ava seu cæteris eiusmodi personis secundum regulam canonicam habitare et manere deinceps prohibemus.

Omnino secundum regulam canonicam præcipimus vobis, ut ab ebrietate, de qua nonnulla procedunt mala, vos abstineatis et exemplum bonum omnis mensuræ in loquendo et bibendo atque manducando populo vobis subiecto ostendere non neglegatis, ne in vobis ille impleatur sermo propheticus, ubi dicit: Erit sacerdos sicut populus.

Præcipimus vobis, ut unusquisque vestrum super duas seu tres ebdomadas diebus dominicis seu festivitatibus sanctorum populum sibi subiectum doctrinis salutiferis ex sacra scriptura sumptis in æcclesia sibi commissa post evangelium perlectum instruere studeat et iubeat illis, ut nullus de æcclesia exeat, antequam a presbitero sive diacono ultima laus, id est «Benedicamus domino» aut «Ite, missa est», pronuntietur.

VII.

[recensere]

Iubemus vobis, ut masculos sive feminas incestos et ab antecessore nostro excommunicatos simul vobiscum ad nostram presentiam venire faciatis; et excommunicatos iubemus, ut in excommunicatione ab antecessore nostro eis data usque ad nostram presentiam perdurent. Si aliquis dei et sanctæ regule fuerit inventus contemptor, statim per vosmetipsos eius malitiam et contumatiam ad nostram venire facite notitiam.

VIII.

[recensere]

Præcipimus, ut unusquisque archipresbiter una cum presbiteris sibi suffraganeis populum suæ subiectum æcclesiæ, in quantum deo adiuvante potuerit, enutrire et ad viam veritatis perducere omni nisu studeat, lites vero et discordias compescat ac superbias, luxurias, fornicationes, homicidium, quæ criminalia sunt peccata, omneque seminarium peccati diabolo instigante, ne in populo sibi subiecto pullulent et crescant, totis viribus, ut potuerit, cum dei auxilio extinguere et eradicare festinet. Ubi etiam ei causa alicuius contumatiæ restiterit, statim illud ad nostram, sicut superius diximus, deferat notitiam.

Admonemus vos, ut publicum triduanum ieiunium, a palatio domini regis seu a nostra sede quando vobis iniunctum et adnuntiatum fuerit, non incaute et circuminspecte illud agatis; sed vos, primitus exemplo bono ostenso, docete et admonete populum, ut diligenter et absque repræhensione ulla illud agant et custodiant, ne prævaricatores sacrorum canonum vos ipsi vobisque commissi esse inveniamini.

Præcipimus itaque, ut nulli clericorum, quod etiam in laicis vitandum est, liceat pecuniam suam ad usuram dare aut feneratorem esse suæ vel alienæ rei, ut iuste censuit sancta synodus: Si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipiens aut conductor vel procurator seu ullius turpis lucri et inhonesti sectator negotii, abiciatur a clero, quia scriptum est: Nullus militans deo implicat se negotiis sæcularibus.

In tabernas nullus ingrediatur, quia hos, qui hanc consuetudinem frequentant, regula sanctorum patrum communione iubet esse privandos. Sed sit vita vestra ut nomine, ita et opere discrepata a sæcularium hominum actibus, quia veri et puri sacerdotes debent esse, iusti, sobrii, humiles, non multiloqui, non vino multo dediti, non gulosi, non iracundi, non acephali, non detractores, non ullius sæcularis negotii sectatores, sed ita idonei, ut speculum populo esse possint, quia operibus iustis et inrepræhensibilibus id, quod docent, confirmare debent.

XII.

[recensere]

Admonemus, ut unusquisque presbiter populum sibi subiectum instruat et ei ex auctoritate canonica præcipiat, ut dies dominicos seu festivitates sanctorum diligenti cura observare et celebrare studeat; et in illis diebus prohibeat populum, ne aliquod servile agat; collocutiones et placita inter æcclesiastica loca illis diebus, ne habeat, omnimodis coherceat.

XIII.

[recensere]

Volumus, ut unusquisque presbiter suam æcclesiam bene prevideat et luminaria concinnanda atque campanam seu nolam ad sonandum vel etiam vestimenta sacrata his ad providendum commendet sine personarum acceptione, quibus opinio bona et ad dei servitium voluntas prompta existat.

XIV.

[recensere]

Iubemus et canonica auctoritate præcipimus, ut presbiteri baptismalis æcclesiæ adeo a suis titularibus et sibi subiectis presbiteris in omni more honorentur, ut nil extra normam canonicam acturi inveniantur. Quod si qualibet temeritate huius rei contemptores extiterint, canonica auctoritate castigandi iudicentur.

Parvulo ægrotanti de qualibet parrochia allato baptismi gratia non negetur; et hoc summa obœdientia magistro, quo more contigisset, relatum fiat.

XVI.

[recensere]

Hoc vero magno certamine et summa diligentia præcipimus, ne quis presbiterorum alicui suo sodali ulla calliditate vel pecunia propriam ecclesiam sibi usurpare presumat. Quod si in ea ratione convictus fuerit, regulam canonicam se violatam habere cognoscat et ob hoc secundum regulam ipsam iudicandum.

XVII.

[recensere]

Admonemus, ne ullus presbiter cum canibus seu accipitribus venationibus aut huiuscemodi sæcularibus iocis inhereat.

XVIII.

[recensere]

Iubemus etiam, ut nullus presbiter sive diaconus in conviviis cantare et verba iocularia pronuntiare præsumat; et inhonestum est, ut, qui oblationes summo offerunt deo, cantibus et verbis scurronum se violent.

XIX.

[recensere]

Omnes clericos, qui tonsuram acceperunt clericatus et habent in capite, præcipimus, ut secundum canones patrum aut a vestimentis laicorum et ab armis sæcularibus se abstineant aut, si in hoc consentire noluerint, ab omni congregatione fidelium communione privata alieni fiant.

Iubemus etiam, ut clerici de Grecia sive Italia seu Francia venientes necnon et cæteris provintiis absque epistolis commendatitiis nullo modo in nostra parrochia ab ullo recipiantur et ministerium sacerdotale eis nequaquam agere permittatur.

XXI.

[recensere]

De hominibus, qui abominantur uxores suas et ob hoc sanguinitate propinquitatis eam sibi dicunt esse coniunctam, ut illam possint dimittere et alteram ducere uxorem, cum qualibus testibus causa veritatis in eo negotio probetur, necessarium est inquirendum.

XXII.

[recensere]

Iubemus etiam et secundum regulam canonicam admonemus, ut nullus presbiter æcclesiam liberorum hominum absque nostro consensu et consultu in beneficia recipiat, quoniam sancti canones id, ne fiat, prohibent et eum, qui in hoc evictus fuerit, proprium gradum habere vetant.

XXIII.

[recensere]

Omnis presbiter diebus cotidianis semper stola indutus procedat.

XXIV.

[recensere]

Ut presbiteri prævideant, ut omnes, qui christiano censentur nomine, orationem dominicam et simbolum memoriter teneant.

XXV.

[recensere]

Ut presbiteri populo nuntient, quod in diebus dominicis seu festivitatibus sanctorum bene ab omni macula purgati oblationes summo offerant deo.

XXVI.

[recensere]

Ut baptismus non celebretur nisi tantum præfinitis temporibus, id est sancto sabbato paschæ et sancto sabbato pentecostes, nisi intercesserit causa infirmitatis. Sed alicubi non baptizetur nisi in baptismalibus æcclesiis, si causa infirmitatis, sicut superius dictum est, non fiat.

XXVII.

[recensere]

Nemo presbiterorum sumat pretium pro baptismo. Quod si hoc fecerit, sciat se secundum regulam canonicam iudicandum.

XXVIII.

[recensere]

Chrisma nequaquam emat cum pretio a ministerialibus.

XXIX.

[recensere]

Decimæ ab omnibus christianis fideliter sanctæ dei æcclesiæ reddantur et presbiteri prevideant, ut illam decimam secundum canonicam regulam in quatuor partes dividant, hoc est sibi unam ad victum, alteram ad tectum et luminaria concinnanda deputet, tertiam peregrinis et pauperibus, viduis et orphanis eroget, quartam ad recipiendum episcopum observet.

XXX.

[recensere]

In domo dei corpora mortuorum non sepeliantur nisi sacerdotum et religiosorum virorum.

XXXI.

[recensere]

Magno studio hoc nobis previdendum est, quid de presbiteris criminosis, qui accusati sunt et semper negant, agendum sit.

XXXII.

[recensere]

Admonemus, ut unusquisque presbiter bene sibi notum evangelium sanctum faciat, lectionarium sacrosque canones atque librum sacramentorum necnon et baptisterium et libellum pœnitentialem simulque librum pastorum, ne indoctus et insipiens inveniatur.

XXXIII.

[recensere]

Admonemus igitur et quandam consuetudinem prohibemus, ut nullus sit presbiter, qui sibi soli ad regendum vel ad procurandum duas vel tres usurpet æcclesias, quia melius congruit ad unam æcclesiam duos vel tres ministrare clericos.

XXXIV.

[recensere]

Et hoc quoque omnino vitandum est, ut nullus sit in sacerdotali catalogo, qui celebrare missam presumat hora VI. incipiente.

XXXV.

[recensere]

Volumus, ut unusquisque presbiter baptismalis æcclesiæ ista prænotata capitula secum habeat in pergamena scripta, quatenus, cum deo adiuvante pervenerimus ad suam ecclesiam, nostras admonitiones et iussiones in se ipso populisque sibi subiectis adimpleta esse repperiamus.

XXXVI.

[recensere]

Et hoc quoque scitote, quia volumus, ut hæc capitula apud vos et nos recondita sint, ne, cum ad vos venerimus, inprovisos vos in aliquo minus inveniamus.

XXXVI.

[recensere]

Iubemus vobis et vestram fraternitatem admonemus, ut unusquisque presbiter baptismalis æcclesiæ cum titulariis suis, quando deo auxiliante in parrochiam nostram perrexerimus, absque susurratione mansionem et servitium nostrum obviam nobis præparatum habeat ministerium dei ibidem ad implendum.