Jump to content

Capitula III (Ghærbaldus Leodiensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula III
saeculo VIII/IX
editio: incognita
fons: []
Capitula III

Sicut sancta synodus Nicena interdicit, nullus umquam presbyter in domo sua habitare secum permittat mulierem extraneam præter matrem et sororem atque amitam vel materteram, vel etiam ad secretum cubiculi vel cellario nullus presbyter feminam aliquam adire permittat. Quod si fecerit post hæc, sciat se ab honore presbyteratus deponi, quia hæc frequenter secundum canonicam institutionem prohibuimus et pleniter a presbyteris observatum non fuit. Ideoque præcipimus, ut, qui gradus honoris sui retinere vult, omnimodis a familiaritate extranearum mulierum se abstinere faciat, ut nulla occasio inimico pateat suggerendi peccatum et famam malam a populo nullus eorum incurrat.

Ut nullus presbyter derelicta sua ecclesia sanguinem minuare præsumat ad domum quamlibet ullius feminæ vel deo dicatam vel laicam, sed ad domum ecclesiæ suæ unusquisque suam oportunitatem agat, ut ibidem ad ecclesiam suam semper inveniatur expetenti aliquem ministerii eius causa.

III.

[recensere]

Sicut dudum iam interdiximus et sancti canones prohibent, nullus presbyter arma portare audeat.

Ut nullus presbyter tabernas ingredi audeat ad bibendum nec se misceat in tali conventu sæcularibus hominibus, ubi turpia verba audiat aut loquatur aut contentiones ibi aliquas audiat aut intersit, sicut sæpe contingere solet.

Ut nullus presbyter pro baptizandi causa et communionem tribuendi aliquod pretium exactare faciat nec minimum nec maximum, quia gratis accepimus, gratis dare debemus, quia nec vendere debent donum et gratiam dei, quia gratis datur. Quod si fecerit et ad nostram notitiam pervenerit, sciat se post hæc a gradu sui ordinis periclitari.

Ut presbyteri vocati ad convivium a quolibet de fidelibus contentiones inter se non habeant de ulla re nisi caritatis et sobrietatis verba et deo placabilia et continentiam honestam, ut decet sacerdotibus.

VII.

[recensere]

Ut nullus presbyter super alium basilicam suam petat et nullus presbyter aliam ecclesiam accipere audeat infra parrochiam nostram ad missam celebrandam nisi illam, ubi ordinatus est, absque licentia et permissionem episcopi.

VIII.

[recensere]

Ut unusquisque presbyter omni hora sive die sive nocte ad officium suum explendum paratus sit, ut, si fortuitu aliquis infirmus ad baptizandum venerit, pleniter possit implere officium suum; et ab ebrietate se caveat, ut propter ebrietatem non valeat adimplere officium suum neque titubet in eo.

Ut unusquisque secundum possibilitatem suam certare faciat de ornatu ecclesiæ, scilicet in patenam et calicem, planetam et albam, missalem, lectionarium, martyrologium, pænitentialem, psalterium vel alios libros, quos potuerit, crucem, capsam, velut diximus iuxta possibilitatem suam.

Ut, qui homicidium confessi fuerint, iubeat eos presbyter abstinere XL diebus ab ecclesia et a communione, antequam ab episcopo reconcilientur aut episcopus eos presbyteris reconciliare iusserit.

Ut omnis presbyter curam et sollicitudinem agat, ne aliquis in infirmitate positus ad extremum veniens sine viatico permittat de hoc sæculo exire eos, ad quos ipse accedere potuerit. Quod si exinde neglegens fuerit, periculum sui honoris subiacebit.

XII.

[recensere]

Ut unusquisque presbyter ad suam ecclesiam admonitionem aliquam et exhortationem ad populum faciat, ut unusquisque se corrigat ab iniquitate et transeat ad meliora, sicut scriptum est: Declina a malo et fac bonum.

XIII.

[recensere]

Ut in sacro corporis et sanguinis domini semper aqua in calice misceatur.

XIV.

[recensere]

Ut nullus presbyter suam pecuniam ad usuram donet nec a quoquam plus recipiat quam commodaverit.

Ut unusquisque presbyter, si venerit ad infirmum et ille iam privatus fuerit officium loquendi, si testes adsunt, qui eum audierunt dicere, quod confessionem suam donare voluisset, omnia circa eum expleat secundum ministerium suum, sicut circa pænitentem adimplere debet.

XVI.

[recensere]

Ut presbyter negotiator non sit nec per ullum turpilucrum pecunias congreget.

XVII.

[recensere]

Ut nullus presbyter alicubi fideiussor existat.

XVIII.

[recensere]

Ut nullus presbyter ullum clericum recipere præsumat de aliena parrochia.

XIX.

[recensere]

Ut presbyteri, quando ad infirmum accedunt, cum oleo consecrato veniant et oleo sancto unguent eum in nomine domini et orent pro ipso et oratio fidei, sicut scriptum est, salvet infirmum et allevet eum dominus et, si in peccatis fuerit, dimittentur ei.

Ut presbyter non sine chrismate et oleo sacrato ad baptizandum alicubi proficiscatur neque sine sacro sacrificio, ut, ubicumque ei contigerit, suum ministerium circa infirmos impleri possit et ipsum oleum et chrisma atque sacrificium cum omni custodia et reverentia atque religione custodiat, ne per ebrietatem aut per aliquod neglectum suum inhonoratum fiat sacrum illum suprascriptum.