Jump to content

Capitula Silvanectensia prima

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Capitula Silvanectensia prima
saeculo IX
editio: incognita
fons: []
Capitula Silvanectensia

Hæc capitula subter inserta continentur de his, quæ per neglegentiam et incuriam in parrochia nostra evenire solent, quæ videntur esse contraria contra observantiam christianæ religionis. Unde volumus, ut, ubicumque de his causis aliquid in eadem parrœchia nostra inventum fuerit, ut cum omni diligentia corrigatur et deinceps plenius, ne ulterius fiat, observetur.

Primitus ergo, quæ christiane religioni contraria esse videntur, præponimus, scilicet ut, qui orationem dominicam et symbulum fidei christianitatis memoriter non tenent neque discere volunt, eos notate et, si potestis, corrigite; et si aliquis per contumaciam eam discere nescivit, volumus, ut ad præsentiam nostram veniat aut in præsentiam ministrorum nostrorum; sive maiores sive minores sive nobiles sive ignobiles – omnes generaliter requirantur, ut pleniter cognoscatur, si memoriter tenent orationem dominicam et symbulum apostolorum, in quo catholice fidei plenitudo continetur; quia dicit apostolus: Inpossibile est sine fide placere deo.

III.

[recensere]

Requirendum est, si fidem unusquisque in opere bono prosequatur.

Ut si patrini vel matrine, qui infantes de fonte suscipiunt sive masculos sive feminas, requirantur, si ipsum symbolum et orationem dominicam sciunt, et ut si filios ac filias suas spiritales, quos et quas de fonte susceperunt, pleniter de fide instructos habeant, de qua pro eis fideiussores extiterunt.

Si omnes secundum legem domini, sive nobiles sive ignobiles, uxores legitime secum sortitas habeant, non uxores ab aliis dimissas, non deo sacratas, non raptas et contra parentum voluntatem habentes neque propinquitatis alicuius adfinitate coniunctas, id est non matrem, non sororem, non materteram id est matris sororem, non amitam id est patris sororem, non privignam id est filiastram, non fratris uxorem, non avunculi uxorem, non nepotis uxorem, non consobrinam id est de fratre aut sorore aut de duobus fratribus vel de duabus sororibus progenitam, non sobrinam id est in tertiam generationem vel de una in tertiam vel de alia in quartam vel ambabus in quartam vel quintam aut sextam generationem; una lex est sive de viro sive de femina in istis generationibus non legitime coniunctis continetur. Nullus enim propinquus post obitum sui propinqui aliquam feminam, quam suus consubrinus habuit aut subrinus, in secundam aut tertiam aut quartam aut quintam aut sextam generationem dare debet.

Ut inquirantur ab omnibus in parrœchia nostra, si dies dominicus secundum suam debitam venerationem colitur aut veneratur et si aliquis homo opus servile in isto die sancto faciat aut placita teneat. Quod si talis hoc faciens inventus fuerit aut sua præsumptione aut cupiditate alicuius rei aut iussione sui domini, præcipimus, ut corrigatur; et si correctioni non adquieverit, iubemus, ut aut in presentiam nostram aut in præsentiam ministrorum nostrorum deducatur.

VII.

[recensere]

Si festivitates sanctorum, quæ prædicantur ab episcopo et a presbiteris, quas colere debent et ad missam venire, despicit et operatur in illis diebus, corrigatur. Sin aliter, agatur de illis, sicut supra dictum est.

VIII.

[recensere]

Si legitima ieiunia per quattuor tempora cælebrantur ab omnibus et ieiunant.

Si indictum ieiunium propter aliquam necessitatem denuntiatum quis infrangere ausus fuit et non secundum, quod ei denuntiatum est a presbitero ecclesiæ, custodivit, volumus, ut et ipse corrigatur vel agatur de illis, sicut supra dictum est.

Quisquis vero decimas pleniter de sua conlaboratione dare contempserit, hoc iubemus, ut pleniter requiratur et ab ministris nostris corrigatur. Si vero incorrigibilis esse voluerit, tunc in præsentiam nostram deducatur.

Ut inquirantur sortilegi et aruspices, qui menses et tempora et somnia observant et filacteria circa collum portant habentia quædam verba scripta, et mulieres, quæ potiones aliquas donant, ut partus excutiant, et aliquas divinationes faciunt, ut per hæc a maritis suis maiorem amorem habeant. Iubemus enim omnimodis, ut, ubicumque tales reperti fuerint, severiter corrigantur, donec ad emendationem venient.

XII.

[recensere]

Si qui vero homicidio et adulterio et periurio et de ceteris viciis criminalibus reprobati sunt et penitentiam non egerunt et incertum est, utrum penitentiam accepissent an non, iubemus, ut diligenter requirantur, quibus presbiteris confessi sunt vel quale consilium ab his acceperunt.