Prælocutio in parrochiis.
Nos huc venimus, fratres karissimi, in dei voluntatem et eius servitium et ad nostrum communem profectum ita videlicet, ut debitum, quem vobis debemus, inpendamus. Vos etiam iuxta quod vos monemus et interrogemus nobis respondeatis. Et ubicumque aliquid tale commissum reperiemus, quod emendacione dignum sit, una vobiscum emendare cum dei adiutorio volumus.
I.
[recensere]Primitus ergo, quæ christiane legis adversa sunt, ea præponimus, scilicet qui orationem dominicam et symbolum fidei christianitatis memoriter non sciunt neque didicere volunt sive maiores sive minores sive nobiles sive servi, et hoc a vobis presbyteris scire volumus, et si infantes, quos de fonte suscipiunt, orationem dominicam et symbolum pleniter instructos habeant, pro quibus fideiussores extiterunt.
II.
[recensere]Volumus vos interrogare, si quempiam sciatis, qui de fide recta deviatus sit et aliubi quærat auxilium nisi ad dominum omnipotentem sive ad fontes sive ad arbores sive ad lapides sive ad quemlibet diabolicam artem, eumque notate et in præsentiam nostram venire facite.
III.
[recensere]Volumus etiam, si aliquem scitis diffamatum sive nobilem sive servum sive legitimam habet uxorem concubinam aut alia a viro dimissam aut nonnanem aut ubicumque invenire potuerit nequiciam perpetrare; similiter et de feminis, si sic sint diffamati.
IV.
[recensere]Volumus etiam, ut ubi scitis in propinquitatem coniunctos aut adfinitatem aut incestum commissum id est cum matre aut sorore aut amita aut matertera aut privignæ aut avunculi uxore vel nepotis vel in terciam et quartam vel quintam generationem. Una lex est sive de viro seu de femina in is generationibus coniunctis.
V.
[recensere]Volumus scire et inquirere, si sciatis aliquem sortilogum, auruspicem et qui menses et tempora et initium anni in avibus et feris observant et filacteria circa collum portant pro aliqua sanitate, et mulieres, que potiones tribuunt, ut partus excutiant, et quæ divinationes faciant aut veneficia donent hominem interficiendum, eos vel eas notatæ.
VI.
[recensere]Volumus, ut nobis dicatis, si aliquem scitis habere homicidium sponte palam sive occultæ commissum aut suum propinquum interfecisset et inde pænitentiam egisset aut non egisset et hoc emendare noluisset contra deum et homines aut periurium fecisset. Eos nobis notate, ut ad pœnitentiam eos revocemus.
VII.
[recensere]Volumus, quod dici nefas est, si aliquem tam incontinentem scitis, qui se cum masculis polluat aut cum pecodibus aut animalibus miscuit. Si aliquis talem hominem sive pastorem habuerit, qui in hoc crimine diffamatus sit, ante nos adducatur.
VIII.
[recensere]Similiter, qui commatres habent ad coniugium, quarum infantes de fonte susceperunt, vel eas, quarum filios tenuerunt ad manum episcopi ad confirmationem vel illarum filias, quas ad baptismum susceperunt seu ad manum habuerunt episcopi; eos atque eas nobis notafacite.
IX.
[recensere]Si alicuius uxor adulterata fuerit vel si ipse adulterium commiserit, quia neque dimissus ab uxore neque dimissa a marito alteri coniungatur.
X.
[recensere]Volumus, ut nobis dicatis raptores virginum vel viduarum, quia ob inmanitatem tanti facinoris illos vehementius persequendo, qui se ita eis sociare temptaverit.
XI.
[recensere]Saltores et saltatrices, qui eorum saltationem circa corpora defunctorum et cantationes et iocum agunt, eos atque illas scire a vobis volumus, ut ad emandationem revocemus.
XII.
[recensere]Similiter, qui sanguinem porcorum, ovium, animalium et caprarum comedent.
Hoc monemus primitus eos, qui hoc iam coram episcopo iuraverunt, et insuper vos omnes, qui in hoc sacro estis concilio, ut, ubicumque tale aliquid scitis, nobis notate non solum eos, qui factum habent, sed qui diffamati sunt.