In nomine Domini. Incipit capitula quod domnus Lotharius imperator sexto anno imperii sui, indictione tertia, instituit in curte Maringo.
Volumus ut singulis comites hanc districtionem teneant inter eos qui cum eis intrœant in Corsica vel remanere debeant.
1.
[recensere]Ut domnici vassalli qui austaldi sunt et in nostro palatio frequenter serviunt, volumus ut remaneant; eorum homines quos antea habuerunt, qui propter hanc occasionem eis se commendaverunt, cum eorum senioribus remaneant. Qui autem in eorum proprietate manent, volumus scire qui sint et adhuc considerare volumus, quis eant aut quis remaneant. Illi vero qui beneficia nostra habent et foris manent, volumus ut eant.
2.
[recensere]Homines vero episcoporum seu abbatum, et qui foris manent, volumus ut cum comitibus eorum vadant, exceptis duobus quos ipse elegerit; et eorum austaldi liberi, exceptis quattuor, volumus ut pleniter distringantur.
3.
[recensere]Ceteris vero liberi homines quos vocant bharigildi, volumus ut singuli comites hunc modum teneant: videlicet ut qui tantam substantiæ facultatem habent qui per se ire possint, et ad hoc sanitas et viris utiles adprobaverit, vadant; illi vero qui substantiam habent et tamen ipsi ire non valent, adiuvet valentem et minus habentem. Secundi vero ordinis liberis, quis pro paupertate sua per se ire non possunt et tamen ex parte possunt, coniungantur duo vel tres aut quattuor alii vero si necesse fuerit, qui iuxta considerationem comitis eunti adiutorium faciant quomodo ire possit; et in hunc modum ordo iste servetur usque ad alios qui pro nimia paupertate neque ipsi ire valent neque adiutorium eunti prestare. A comitibus habeatur excusatus post antiqua consuetudo eis fidelium comitibus observanda.