Jump to content

Capitula de inspiciendis monasteriis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula de inspiciendis monasteriis
saeculo IX
editio: incognita
fons: []
Capitula de inspiciendis monasteriis.

Abbates, qui ab episcopis electi sunt ad conspiciendum regulæ observationem in monasteriis, istum debent tenere modum in his quæ eis iniuncta sunt.

Primo, quia subito et in brevi spatio pleniter cognoscere non valent conversationem fratrum in illo monasterio ad quod tunc veniunt, nisi aliquibus diebus ac noctibus cum eis conversentur, cum tali ad eos veniant paucitate, ut monasterium non gravent.

Deinde, si intellexerint abbatem neglegentem suum ministerium agere aut de semetipso aut de fratribus suis, secundum regulæ auctoritatem commoneant illum. Similiter etiam faciant, si ex fratribus fuerint neglegentes inventi: cum abbate suo secundum regulæ auctoritatem eos commoneant. Si ignorantia est, per eandem regulam docendo corrigant eos; si autem voluntate delinquunt et emendaverint per eorum adadmonitionem, bene; quod si noluerint, nuntient primum episcopo loci, et si ultra necessitas fuerit, nuntient synodali conventui.

Si vero questio aliqua fuerit de regulæ capitulo, et non potuerint inter se definire, nuntient synodo, et ibi auctoritate episcoporum sacrior decernatur sensus; et per vim nihil agere qui missus est presummat.

Consuetudines autem ubi invente fuerint noxia, et hoc, ut supra dictum est, nuntient.