Jump to content

Capitula originis incertæ (813)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula originis incertæ (813)
813
editio: incognita
fons: []

Ut hoc inquiratur, si de partibus Austriæ verum est quod dicunt an non, quod presbiteri de confessionibus accepto pretio manifestent latrones.

Ut inquiratur diligenter de faidosis hominibus, qui solent incongruas commotiones facere tam in dominicis diebus quamque et aliis solemnitatibus sicuti et in feriaticis diebus: hoc omnino prohibendum est, ne facere præsumant.

Providendum omnimodis ac diligenter exquirendum, qualiter canonici vivant necnon et monachi, ut unusquisque eorum secundum ordinem canonice ac regulariter vivant, et non similiter; id est, ut refectoria et dormitoria una simul observentur, quemadmodum iamdudum in capitulis nostris iniunctum habemus.

De monasteriis puellarum, ut presbyteris certo tempore ad missarum solemnia celebranda liceat ad eas in ecclesia convenire, et mox ad proprias redire ecclesias. Cæteri vero clerici vel laici similiter observentur, ut nequaquam in eadem monasteria ingredi audeant, nisi necessitatis causa ipsius monasterii compulerit; hoc tamen cum summa providentia episcopi vel abbatissæ fiat. Similiter et hoc pleniter observandum sit, ut feminæ per domos clericorum minime discurrant.