Jump to content

Capitulare generale (789)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitulare generale (789)
789
editio: incognita
fons: []

Ut comites pupillorum et orfanorum causas primum audiant. Et in venationem non vadant illo die quando placitum debent custodire, nec ad pastum.

De sacramentis fidelitatis causa, quod nobis et filiis nostris iurare debent, quod his verbis contestari debet: Sic promitto ego ille partibus domini mei Caroli regis, et filiorum eius, quia fidelis sum et ero diebus vitæ meæ, sine fraude et malo ingenio.

De monasteriis minutis, ubi nonnanes sine regula sedent, volumus ut in unum locum congregatio fiat regularis, et episcopus prævideat ubi fieri possint; et ut nulla abbatissa foras monasterio exire non præsumat sine nostra iussione, nec sibi subditas facere permittat; et earum claustra sit bene firmata, et nullatenus ibi winileudos scribere vel mittere præsumat: et de pallore earum propter sanguinem novationem.

De tabulis vel codicibus requirendis. Et ut nullus in psalterio vel in euangelio, vel in aliis rebus, sortire præsumat, nec divinationes aliquas observare.

Ut nullus glorietur per iniustam rationem aut conquirere aliquid aut continere.

Ut illæ disciplinæ quæ propter legem conservandam sunt constitutæ, propter præmium non dimittantur.

Ut audiant episcopi baptisterium presbyterorum, ut secundum morem Romanum baptizent.

De calciamentis secundum Romanum usum.

Ut in diebus festis vel dominicis omnes ad ecclesiam veniant; et non invitent presbyteros ad domos suas ad missam faciendam.

Omnino prohibendum est omnibus ebrietatis malum. Et istas coniurationes quas faciunt per sanctum Stephanum, aut per nos, aut per filios nostros, prohibemus. Et præcipimus ut episcopi vel abbates non vadant per casas miscendo.

De eo quod missi nostri provideri debent, ne forte aliquis clamor super episcopum vel abbatem seu abbatissam, vel comitem, seu super qualemcumque gradum sit, et nobis renuntiare.

De iniustis teloneis.

De manu leprosi.

Ut monachi, et qui in sacerdotali gradu constituti sunt, ad secularia negotia non transeant. De reliquis tonsoratis detur spatium usque in synodum nostrum.

Ut episcopi et abbates et abbatissæ cuppla canum non habeant, nec falcones, nec accipitres, nec ioculatores.

De pauperibus in plateis vel in quadruviis iacentibus, ut ad ecclesiam veniant, et illorum confessiones donent.

Ut super altaria teguria fiant vel laquearia.

Ut clocas non baptizent, nec cartas per perticas appendant propter grandinem.

Ut missi nostri provideant beneficia nostra quomodo sunt condirecta, et nobis renuntiare sciant.

De leprosis, ut se non intermisceant alio populo.

Et omnino missis nostris præcipimus, ut bona quæ aliis per verbum nostrum docent facere, factis in se ipsis ostendant.

Item de rebus ecclesiarum. Volumus ut qui aliqui per testes exinde qualecumque rem tollere voluerit, per quinque vel septem testimonia dicant suum testimonium, et sic tollantur qualecumque rem. Quia testamento quod Romani faciunt firmum non posset, nisi per quinque aut per septem confirmatur.

Item de thesauro quod subtus terra invenitur: inventus fuerit in terra æcclesiarum, tertia ad parte episcopi revocetur. Et si aliquod Langobardus aut qualibet homo propria expontanea voluntate cavaverit, et aliquit ei dominus dederit in propria, sua quarta portione exinde tollantur, et ille vero tres portiones ad nos perveniat, et de verbo nostro ut nullus presumat aliter facere.