Migne Patrologia Latina Tomus 97
Capitularia (Ludovicus I Franciae; Lotharius I Germaniae), J. P. Migne
CAPITULARE (An. 816).
Olim ab Eckharto ex Codice bibl. ducalis Guelferbytanae Gudiano vulgatum, jam ope ejusdem Codicis saeculi IX, nec non 1. Chisiani saec. X, et 2. Cavensis saec. XI, in quibus tamen, praeeuntibus capitulis 9, 10, 11, supra ad an. 801, pag. 84 et 85 editis, sequentia numeris IV, V et VI signantur, atque reliquorum Codicum capitularia legibus Langobardicis addita exhibentium ope, iterum proponimus. Assignavimus conventui ab imperatore post Stephani papae reditum Compendii habito, quod de altero Aquisgranensi mense Augusto celebrato dubietas aliqua intercedat; qua de re in sequentibus visuri sumus
INCIPIUNT CAPITULA QUAE DOMNUS HLUDOWICUS IMPERATOR ANNO TERTIO ADDERE IUSSIT.
(0371A) In nomine domini nostri Iesu Christi. Hludowicus a Deo coronatus serenissimus augustus, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, seu cunctis fidelibus nostris. Kapitula quae nobis addere placuit, haec sunt.
1. Si duo testimonia de qualibet re testimoniaverint et inter se discordant, tunc comis eligat unum ex una parte, et alium ex alia parte, ut illi duo testes decertent cum scutis et fustibus. Nam si flebiliores ipsi testes fuerint, tunc ad crucem examinentur. Quod si maioris etatis sunt et non possunt ad crucem stare, tunc mittant aut filios suos aut parentes aut qualemcumque hominem (0371B)possunt, qui pro eis hoc contendunt. Et ille qui (0372A)de ipsa falsitate convictus fuerit, dextram manum perdat.
2. De omnibus debitis solvendis sicut antiquitus fuit constitutum, per duodecim denarios solidus solvatur per totam Salicam legem, excepto leudis, si Saxo aut Friso Salicum occiderit, per 40 dinarios solvant solidum. Infra Salicos vero ex utraque parte de omnibus debitis sicut diximus 12 dinarii per solidum solvantur, sive de homicidiis, sive de omnibus rebus.
3. De mannire vero nisi de ingenuitate aut de hereditatem non sit opus observandum. De ceteris vero inquisitionibus per districtionem comitis ad mallum veniant, et fuste examinentur ad iustitias faciendum. Comites vero non semper pauperes (0372B)per placita premere debeant. CONSTITUTIO DE LIBERIS ET VASSALLIS. (0371) Capitula haec ex Codicibus 1. Chisiano et 2. Cavensi prima vice prodeunt, cum antea nonnisi caput primum inter Ludovici Capitula legibus Langobardorum addita vulgatum esset. Annus certus quidem non patet; cum tamen in Codice utroque una serie cum capitulis anno 816 promulgatis, quibus errore quodam capitulare Marincense inseritur, et ante capitularia anni 817 legantur, ea anno 816 assignare visum est.
1. (0373A)Si quis per cartulam ingenuus dimissus fuerit, et a quolibet homine ad servitium interpellatus fuerit, primo legitimum auctorem suae libertatis proferat, et in sua libertate perseveret. Si vero legitimum auctorem defuerit, testimonium bonorum hominum, qui tunc aderant quando liber dimissus fuit, se defendere permittatur. Si vero testes defuerint, cum duabus aliis cartis, quae eiusdem cancellarii manu firmatae sunt vel subscriptae, sua carta, quae tertia est, veram et legitimam esse confirmet. Cancellarius tamen talis esse debet, qui pagensibus loci illius notus sit et acceptus. Si vero qui interpellatus fuerit, nec auctorem, nec testimonia, nec cartae collatione ostendere potuerit, ipse qui eum inscripsit secundum legem cartam ipsam (0373B)falsam esse faciat, et servum suum conquirat. Si vero interpellator aut actorem aut testimonia, aut (0374A)cartarum collatione victus fuerit, et hoc quod voluerit efficere non potuerit, multa quae in ipsa ingenuitate carta continetur, cogatur exolvere.
2. Si quis seniorem suum dimittere voluerit, et ei approbare potuerit unum de his criminibus: id est primo capitulo, si senior eum iniuste in servitio redigere voluerit; secundo capitulo, si in vita eius consiliaverit; tertio capitulo, si senior vassalli sui uxorem adulteraverit; quarto capitulo, si evaginato gladio super eum voluntarie occurrerit; quinto capitulo, si senior vassalli sui defensionem facere potest postquam ei ipse manus suas commendaverit, et non fecerit, liceat vassallum eum dimittere. Qualecumque de istis quinque capitulis senior contra vassallum suum perpetraverit, liceat vassallum (0374B)eum dimittere.
CONSTITUTIONES AQUISGRANENSES (An. 817, Jul.). (0373) Anno 817 cum, Sorabis Vasconibusque rebellibus devictis, Saracenorum in Hispania, et filiorum Godofridi ex Dania legati pacis petendae causa ad Ludovicum venissent, tempore igitur pacis, imperator ad communem Ecclesiae et omnium suorum utilitatem rebus imperii manum admovendam censuit. Conventu igitur Aquisgrani adunato, tum suorum consilio regnum inter filios partitus. Lotharium imperii socium sibi assumpsit, tum leges nonnullas promulgandas curavit. Eae fuerunt forma institutionis canonicorum et sanctimonialium, capitula a regularibus observanda, capitula ad episcopos ordinesque ecclesiasticos generaliter pertinentia, leges mundanae et capitula. Quarum prima ex inscriptionibus in Codicibus repertis anno 816, capitula monastica anno 817, imperii quarto, VI. Id. Jul. et in uno tantum Guelferbytano an. 816, imperii anno tertio, X Kal. Sept., capitula generalia anno 817 ascribuntur. Cum vero omnia inter se cohaerere ex praefatione capitularis generalis ejusque capitibus 3, 5, 14, 15, 19, intelligatur, et constitutio de praestationibus monasteriorum in eodem conventu promulgata annum 817 praeferat, totum harum legum complexum ei anno assignandum esse duxi. Sane historicorum ea de re testimonia valde inter sese discrepant. Nam cujus auctoritatem reliquis omnibus ante habemus, Einhardus in Annalibus tacet, Annales Laurissenses anno 816 mense Augusto praeceptum de cursu S. Benedicti a monachis cantando et Codicem de Vita clericorum et nonnarum, Annales Moissiacenses anno 815, leges pro monachis et canonicis et de justitiis faciendis atque haereditate vel libertate injuste ablatis restituendis, anonymus Vitae Ludovici auctor librum canonicae Vitae, regulas monachis et sanctimonialibus traditas et leges de servis non clericandis atque de manso ecclesiarum dotalitio anno 817 assignant; ex Ermoldo legatio missorum qui in vitam clericorum regulariumque inquirant, anno 817 evenisse censenda est.
Prodeunt igitur infra: 1º Divisio imperii. 2º Regula monachorum. 3º Capitulare generale; scilicet ejus praefatio, capitulare ad clerum spectans, capitula legibus addenda, capitula per se scribenda, et capitula missis per totum imperium ablegatis contradita. 4º Encyclica ad archiepiscopos, a missis perferenda. 5º Constitutio de servitio monasteriorum.
I. DIVISIO IMPERII (An. 817, Jul.). (0373) Divisionis hujus formulam a Baluzio ex Codice olim Colbertino jam bibl. reg. Paris. n. 2718, saec. IX, fol. 76, 77 editam, ad fidem ejusdem Codicis recognitam denuo sistimus.
DIVISIO IMPERII DOMNI HLUDOWICI INTER DILECTOS FILIOS SUOS, INTER HLOTHARIUM VIDELICET ET PIPPINUM ET HLUDOWICUM, ANNO QUARTO IMPERII SUI. (0373C) In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hludowicus, divina ordinante providentia, (0374C)imperator augustus. Cum nos in Dei nomine anno incarnationis Domini octingentesimo septimo decimo, indictione decima, annoque imperii nostri quarto, mense Iulio, Aquisgrani palatio nostro, more solito, sacrum conventum et generalitatem populi nostri propter ecclesiasticas, vel totius imperii nostri utilitates (0375A)pertractandas, congregassemus et in his studeremus, subito divina inspiratione actum est, ut nos fideles nostri ammonerent, quatenus, manente nostra incolomitate, et pace undique a Deo concessa, de statu totius regni et de filiorum nostrorum causa, more parentum nostrorum tractaremus. Sed quamvis haec admonitio devote ac fideliter fieret, nequaquam nobis nec his qui sanum sapiunt, visum fuit, ut amore filiorum aut gratia, unitas imperii a Deo nobis conservati (0376A)divisione humana scinderetur, ne forte hac occasione scandalum in sancta Ecclesia oriretur, et offensam illius in cuius potestate omnium iura regnorum consistunt, incurreremus. Idcirco necessarium duximus, ut ieiuniis et orationibus et elemosimarum largitionibus, apud illum obtineremus, quod nostra infirmitas non praesumebat. Quibus rite per triduum celebratis, nutu omnipotentis Dei ut credimus, actum est, ut et nostra et totius populi nostri (0377A)in dilecti primogeniti nostri Hlutharii electione vota concurrerent. Itaque taliter divina dispensatione manifestatum, placuit et nobis et omni populo nostro, more solemni imperiali diademate coronatum, nobis et consortem et successorem imperii, si Dominus ita voluerit, communi voto constitui. Ceteros vero fratres eius, Pippinum videlicet et Hludowicum aequivocum nostrum, communi consilio placuit regiis insigniri nominibus, et loca inferius denominata constituere, in quibus post decessum nostrum, sub seniore fratre, regali potestate potiantur iuxta inferius adnotata capitula, quibus, quam inter eos constituimus, conditio continetur. Quae capitula propter utilitatem imperii, et perpetuam inter eos pacem conservandam, et totius Ecclesiae tutamen cum omnibus (0377B)fidelibus nostris considerare placuit, et considerata conscribere, et conscripta propriis manibus firmare, ut Deo opem ferente, sicut ab omnibus communi voto actum est, ita communi devotione a cunctis inviolabiliter conserventur, ad illorum et totius populi christiani perpetuam pacem; salva in omnibus nostra imperiali potestate super filios et populum nostrum, cum omni subiectione quae patri a filiis, et imperatori ac regi a suis populis exhibetur.
Cap. 1. Volumus ut Pippinus habeat Aequitaniam et Wasconiam, et markam Tolosanam totam, et insuper comitatos quatuor, id est in Septimania Carcassensem, et in Burgundia Augustudunensem et Avalensem et Nivernensem.
2. Item Hludowicus volumus ut habeat Baioariam (0377C)et Carentanos, et Beheimos et Avaros, atque Sclavos qui ab orientali parte Baioariae sunt, et insuper duas villas dominicales ad suum servitium in pago Nortgaoe Luttraof et Ingoldesstat. 3. Volumus ut hi duo fratres, qui regis nomine censentur, in cunctis honoribus intra suam potestatem distribuendis propria potestate potiantur; tantum ut in episcopatibus et abbatiis ecclesiasticus ordo (0378A)teneatur, et in ceteris honoribus dandis honestas et utilitas servetur. 4. Item volumus, ut semel in anno, tempore oportuno, vel simul vel singillatim, iuxta quod rerum conditio permiserit, visitandi et videndi, et de his quae necessaria sunt et quae ad communem utilitatem vel ad perpetuam pacem pertinent, mutuo fraterno amore tractandi gratia, ad seniorem fratrem cum donis suis veniant. Et si forte aliquis illorum qualibet inevitabili necessitate impeditus, venire tempore solito et oportuno nequiverit, hoc seniori fratri legatos et dona mittendo significet; ita dumtaxat, ut cum primum possibilitas congruo tempore adfuerit, venire qualibet cabillatione non dissimulet. 5. Volumus atque monemus, ut senior frater, (0378B)quando ad eum aut unus aut ambo fratres sui cum donis, sicut praedictum est, venerint, sicut ei maior potestas Deo annuente fuerit adtributa, ita et ipse illos pio fraternoque amore largiori dono remuneret.
6. Volumus atque iubemus, ut senior frater iunioribus fratribus suis, quando contra exteras nationes auxilium sibi ferre rationabiliter expetiverint, iuxta quod ratio dictaverit et temporis oportunitas permiserit, vel per se ipsum vel per fideles missos et exercitus suos oportunum eis auxilium ferat.
7. Item volumus, ut nec pacem nec bellum contra exteras et huic a Deo conservato imperio inimicas nationes, absque consilio et consensu senioris fratris ullatenus suscipere praesumant. Impetum vero ostium (0378C)subito insurgentium, vel repentinas incursiones, iuxta vires per se repellere studeant.
8. De legatis vero, si ab exteris nationibus vel propter pacem faciendam, vel bellum suscipiendum, vel civitates aut castella tradenda, vel propter alias quaslibet maiores causas directi fuerint, nullatenus sine senioris fratris conscientia ei respondeant, vel eos remittant. Si autem ad illum de quacumque parte missi directi fuerint, ad quemlibet illorum primo pervenerint, (0379A)honorifice eos cum fidelibus missis usque ad eius praesentiam faciat pervenire. De levioribus sane causis iuxta qualitatem legationis per se respondeant. Illud tamen monemus, ut quomodocumque se res in confinibus eorum habuerint, semper ad senioris fratris notitiam perferre non neglegant, ut ille semper sollicitus et paratus inveniatur, ad quaecumque necessitas et utilitas regni postulaverit.
9. Praecipiendum etiam nobis videtur, ut post decessum nostrum uniuscuiusque vasallus tantum in potestate domini sui beneficium, propter discordias evitandas, habeat, et non in alterius. Proprium autem suum et hereditatem, ubicumque fuerit, salva iustitia cum honore et securitate secundum suam legem unusquisque absque iniusta inquietudine possideat; (0379B)et licentiam habeat unusquisque liber homo qui seniorem non habuerit, cuicumque ex his tribus fratribus voluerit, se commendandi.
10. Si autem, et quod Deus avertat et quod nos minime obtamus, evenerit, ut aliquis illorum propter cupiditatem rerum terrenarum, quae est radix omnium malorum, aut divisor aut obpressor ecclesiarum vel pauperum extiterit, aut tyrannidem, in qua omnis crudelitas consistit, exercuerit, primo secreto secundum Domini praeceptum per fideles legatos semel, bis, et ter de sua emendatione commoneatur; ut si his renisus fuerit, accersitus a fratre, coram altero fratre paterno et fraterno amore moneatur et castigetur. Et si hanc salubrem admonitionem penitus spreverit, communi omnium sententia quid de (0379C)illo agendum sit decernatur; ut quem salubris ammonitio a nefandis actibus revocare non potuit, imperialis potentia communisque omnium sententia coherceat.
11. Rectores vero ecclesiarum de Francia talem potestatem habeant rerum ad illas pertinentium, sive in Aquitania, sive in Italia, sive in aliis regionibus ac provintiis huic imperio subiectis, qualem tempore genitoris nostri habuerunt vel nostro habere noscuntur.
12. De tributis vero et censibus vel metallis, quicquid in eorum potestate exigi vel haberi potuerit, ipsi habeant, ut ex his in suis necessitatibus consulant, et dona seniori fratri deferenda melius praeparare (0379D)valeant.(0380A)
13.Volumus etiam, ut si alicui illorum post decessum nostrum tempus nubendi venerit, ut cum consilio et consensu senioris fratris uxorem ducat. Illud tamen propter discordias evitandas et occasiones noxias auferendas cavendum decernimus, ut de exteris gentibus nullus illorum uxorem accipere praesumat. Omnium vero homines propter pacem artius conligandam, ubicumque inter partes elegerint, uxores ducant.
14. Si vero aliquis illorum decedens legitimos filios reliquerit, non inter eos potestas ipsa dividatur; sed potius populus pariter conveniens, unum ex eis, quem Dominus voluerit, eligat; et hunc senior frater in loco fratris et filii suscipiat, et honore paterno sublimato, hanc constitutionem erga illum modis (0380B)omnibus conservet. De ceteris vero liberis pio amore pertractent, qualiter eos more parentum nostrorum salvent et cum consilio habeant.
15. Si vero absque legitimis liberis aliquis eorum decesserit, potestas illius ad seniorem fratrem revertatur. Et si contigerit illum habere liberos ex concubinis, monemus ut erga illos misericorditer agat.
16. Si vero alicui illorum contigerit, nobis decedentibus, ad annos legitimos iuxta Ribuariam legem nondum pervenisse, volumus ut donec ad praefinitum annorum terminum veniat, quemadmodum modo a nobis, sic a seniore fratre et ipse et regnum eius procuretur atque gubernetur. Et cum ad legitimos annos pervenerit, iuxta taxatum modum sua potestate in omnibus potiatur.(0380C)
17.Regnum vero Italiae eo modo praedicto filio nostro, si Deus voluerit ut successor noster exsistat, per omnia subiectum sit, sicut et patri nostro fuit, et nobis, Deo volente, praesenti tempore subiectum manet. 18. Monemus etiam totius populi nostri devotionem et sincerissimae fidei pene apud omnes gentes famosissimam firmitatem, ut si is filius noster qui nobis divino nutu successerit, absque legitimis liberis rebus humanis excesserit, propter omnium salutem et Ecclesiae tranquillitatem et imperii unitatem, in elegendo uno ex liberis nostris, si superstites fratri suo fuerint, eam quam in illius electione fecimus conditionem imitentur; quatenus in eo constituendo non (0380D)humana, sed Dei quaeratur voluntas adimplenda.
II. CAPITULA MONACHORUM (An. 817). (0379) Editionem Baluzianam recognovimus, inspectis Codicibus, quorum primus est: 1. bibl. reg. Paris. n. 2826 ms. saec. IX vel X, qui capita hoc ordine refert: 1-5, 8, 7, 6, 10-13, 15, 16, 14, 17-20, 23-32. 9, 33 (0381)34, 38-52, 35, 53, 36, 54-56, 37, 57, 21, 58, 59, 60-69, 71, 70, 72, 73, 75-77, et alia duo capitula. 2. bibl. Musaei Britannici inter Codd. Cottonianos Tiber. A. III, m. saec IX vel X, cujus capitum hic est ordo 1-6, 11-13, 15, 16, 14, 17-20, 23-34, 38-53, 35, 36, 54, 55, 37, 57, 21, 58, 59-68, 72, 73, 70, 74, 75, 76. 3. Codex bibl. ducalis Guelferbytanae Helmstadiensis inter n. 532 membr., saec. IX vel X, qui capita hoc ordine sistit 1-5, 8, 7, 6, 10-13, 15, 16, 14, 17-20, 22-32, 9, 33, 34, 38-40, reliqua omnia desunt. 4. Cod. bibl. Casinatis n. 353 membr. saec. X, ab Angelo de Noce in appendice Leonis Marsicani editus (Cf. Murator. SS. IV, p. 607-609). Exhibet capitula 1-6, 11-13, 15, 16, 14, 17-20, 23-34, 39-49, 7, 50-53, 35, 36, 54, 55, 56, 57, 41, 58-69, 72, 73, 70, 74-76, 71, 79, 78. 5. Cod. bibl. Paris. n. 1535 m., saec. X, capitula hoc ordine sistit, ad Casinatem proxime accedenti: cap. 1-6, 11-13, 15, 16, 14, 17-20, 23-34, 38-53, 35, 36, 54, 56, 55, 37, 57-69, 72, 73, 70, 74-77, 79, 78. Explicit.
(0381A)Anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi 817, imperii vero gloriosissimi principis Hludowici quarto, 6 Idus Iulias, cum in domo Aquisgrani palatii, quae ad Lateranis dicitur, abbates complures una cum suis resedissent monachis, haec quae subsequuntur capitula communi consilio ac pari voluntate inviolabiliter a regularibus conservari decreverunt.
1. Ut abbates, mox ut ad monasteria sua remeaverint, regulam per singula verba discutientes pleniter legant, et intelligentes, Domino opitulante, efficaciter cum monachis suis implere studeant. 2. Ut monachi omnes qui possunt, memoriter regulam discant. 3. Ut officium iuxta quod in regula sancti Benedicti (0381B)continetur, celebrent. 4. Ut in coquina, in pistrino, et in caeteris artium officinis, propriis operentur manibus, et vestimenta sua oportuno tempore lavent. 5. Ut nullo umquam tempore post vigilias, causa dormiendi, nisi contigerit eos ante horam constitutam surgere, ad lectos redeant suos.(0382A) 6.Ut in quadragesima, nisi in sabbato sancto, non radantur. Alio autem tempore, semel per quindecim dies radantur, [ et in octavis paschae]. 7. Ut balnearum usus in arbitrio prioris consistat. 8. Ut volatilia intus forisve, nisi pro infirmitate, nullo tempore comedant. 9. Ut nullus episcoporum monachis volatilia comedere praecipiat. 10. Ut poma et lactucae, nisi quando alius sumitur cibus, non comedantur. 11. Ut certum phlebotomiae tempus non observent; sed unicuique, secundum quod necessitas expostulat, concedatur, et specialis in cibo et in potu tunc consolatio praebeatur.(0382B) 12.Ut si necessitas poposcerit ob operis laborem, post refectionem vespertinam, etiam et in quadragesima pari modo, et quando officium mortuorum celebratur, priusquam lectio completorii legatur, bibant. 13. Ut cum a quocumque priore suo increpatus quis eorum fuerit, mea culpa primo dicat; dehinc (0383A)prosternens se illius pedibus cum cappa, si habuerit, veniam petat. Et tunc iubente priore surgat, et unde interrogatus fuerit, rationem humiliter reddat. 14. Ut nudi pro qualibet culpa coram fratrum obtutibus non flagellentur. 15. Ut soli, videlicet sine alio fratre, in viam non dirigantur. 16. Ut sibi compatres commatresve non faciant, neque osculentur feminas. 17. Ut si necessitas fuerit eos occupari in fruges colligendo, aut in alia opera, [constitutum legendi et meridie pausandi tempus praetermittatur, et operantes ] non murmurent. 18. Ut quarta et sexta feria ieiunantes, ante nonam, aut post nonam, si necessitas fuerit, iuxta (0383B)prioris arbitrium levia opera exerceant. 19. Ut in quadragesima libris de bibliotheca secundum prioris dispositionem acceptis, alios, nisi prior decreverit expedire, non accipiant.(0384A) 20.Ut eis vestimenta nec multum vilia, nec multum pretiosa, sed mediocria dentur. 21. Ut mensura cucullae duobus consistat cubitis. 22. Ut si infra positae mensurae quantitatem decreverit abbas causa necessitatis quippiam augeri, in illius maneat potestate. Alioquin hoc omnino provideat, ut camisias duas, et tunicas duas, et cucullas duas, et cappas duas unusquisque monachorum habeat; quibus vero necesse est, addatur et tertia; et pedules quatuor paria, et femoralia duo paria, roccum unum, pellicias usque ad talos duas, fasciolas duas; quibus autem necesse est itineris causa, alias duas; manicas quas vulgo wantos appellamus, in aestate, et in hieme vero muffulas vervicinas; (0384B)calciamenta diurna paria duo, subtalares per noctem in aestate duas, in hieme vero soccos; saponem sufficienter et uncturam; pinguedinem ad esum excepto sexta feria et viginti diebus ante (0385A)nativitatem Domini, et septimana [illa quae ante quadragesimam vocatur] quinquagesima. Ubi autem vinum non est, unde emina detur, duplicem eminae mensuram de cervisa bona. Et quaecumque praeter haec regula iubet, singuli eorum, cum necessitas postulaverit, absque dilatione accipiant. 23. Ut in quadragesima, sicut et in alio tempore, vicissim sibi pedes lavent, et antiphonas huic officio congruentes decantent. In coena vero Domini pedes fratrum, si valet, abbas lavet et osculetur, et demum propria manu poculum eis porrigat. 24. Ut mandatum, si tempus est coenae, tam fratrum quam etiam peregrinorum, post coenam fiat. 25. Ut ea quam monachi sui habent mensura (0385B)sint abbates contenti, in manducando, in bibendo, in dormiendo, in vestiendo, in operando, quando in aliis utilitatibus non fuerint occupati. 26. Ut villas frequenter, et nisi necessitas coegerit, non circumeant, neque suis illas monachis custodiendas committant. Et si eos ire ad eas necessitas fuerit, expleto necessitatis negotio, ad sua mox monasteria redeant. 27. Ut abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii (0386A)cum hospitibus non reficiat. In refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat. Ipse tamen ea cibi potusque mensura contentus sit, quam reliqui fratres accipiunt. Si vero propter hospitem voluerit ad solitam mensuram fratribus sibique aliquid augere, in sua maneat potestate. 28. Ut servitores non ad unam mensam, sed in propriis locis, post refectionem fratrum reficiant; quibus eadem lectio quae fratribus recitata est, legatur. 29. Ut lectori nihil, nisi quod regula iubet, detur. 30. Ut Alleluya in septuagesima dimittatur. 31. Ut praepositus intra et extra monasterium (0386B)post abbatem maiorem reliquis abbati subditis habeat potestatem. 32. Ut monachis non nisi monachus constituatur praepositus. 33. Ut de senioribus monasterium circumeuntibus quidam cum fratribus in obedientiam exeant, quidam in monasterio propter custodiam remaneant. 34. Ut novitio non facilis monasterii tribuatur ingressus, et ut in cella hospitum probationis causa (0387A)hospitibus serviat paucis diebus. Res vero, si quas habet, parentibus suis commendet. Expleto autem probationis suae anno, secundum quod regula praecipit inde faciat. Ipse vero nec tundatur nec vestimenta sua pristina inmutet, priusquam oboedientiam promittat. 35. Ut monachus, professione facta, tribus diebus cuculla coopertum habeat caput. 36. Ut puerum pater aut mater tempore oblationis offerant ad altare, et petitionem pro eo coram laicis testibus faciant, quam tempore intelligibili regulam observare promiserit, ipse puer confirmet. 37. Ut infantes oblati carnem, non nisi causa infirmitatis, manducent. 38. Ut quando fratres post sextam dormiunt, si quis eorum voluerit legere, in ecclesia aut in lecto (0387B)suo legat.(0388A) 39.Ut in quadragesima usque ad nonam operentur fratres, quatenus missa celebrata tempore congruo reficiant. 40. Ut domus semota his qui fugere, aut pugnis baculisve inter se voluerint confligere, aut quibus ex integro factae sunt regulares disciplinae, habeatur huiusmodi, quod in hieme ignis possit accendi, et atrium iuxta sit, quo possint quod eis iniungitur operari. 41. Ut si quis negligenter sonitum fecerit, aut aliud quid excesserit in refectorio, mox a priore veniam petat. 42. Ut nullus plebeius seu clericus secularis in monasterio ad habitandum recipiatur, nisi voluerit fieri monachus. 43. Ut nemini liceat sermonem iuramenti aut affirmationis proferre, nisi sicut sancti patres soliti (0388B)fuerint loqui.(0389A) 44.Ut abbatibus liceat habere cellas, in quibus aut monachi sint aut canonici. Et abbas praevideat, ne minus de monachis ibi habitare permittat quam sex. 45. Ut scola in monasterio non habeatur, nisi eorum qui oblati sunt. 46. Ut in praecipius solemnitatibus, id est in natale et in octavis Domini, in epiphania, in pascha quoque, et ascensione Domini, et in pentecosten, et in sanctorum festivitatibus, id est sancti Stephani, et in beati Ioannis euangelistae et in natale infantium, in purificatione et assumptione sanctae Mariae, similiter et in beatorum apostolorum festis, et in sancti Iohannis baptistae nativitate, in sancti quoque Laurentii atque Martini, et in sancti Benedicti, (0389B)seu in natalitiis cuiuslibet sancti cuius honor in qualicumque parrochia specialiter celebratur, plenarium officium agatur et bis reficiatur. 47. Ut in parasceue non aliud nisi panis et aqua sumatur. 48. Ut benedictio post completorium a sacerdote dicatur. 49. Ut de omnibus in eleemosynam datis, tam ecclesiae quam fratribus, decimae pauperibus dentur. 50. Ut praetermissis partitionibus psalterii, psalmi speciales pro eleemosynariis et defunctis cantentur.(0390A) 51.Ut in hebdomada pentecosten non flectantur genua et non ieiunetur, nisi statuti fuerint dies ieiunii. 52. Ut laici causa manducandi ac bibendi in refectorium non ducantur. 53. Ut quoties exposcit necessitas, vestimenta et calciamenta et omnia necessaria fratribus dentur. 54. Ut qui praeponuntur nonni vocentur: hoc ex paterna reverentia. 55. Ut senior decanus reliquis decanis praeponatur, et abbate vel praeposito praesente locum proprium teneat. 56. Ut praepositus, decanus, cellararius de eorum ministerio, nisi causa utilitatis aut necessitatis, (0390B)non removeantur. 57. Ut libra panis triginta solidis per duodecim denarios metiatur. 58. Ut dormitorium iuxta oratorium constituatur, ubi supervenientes monachi dormiant. 59. Ut abbates monachos secum in itinere, nisi ad generalem synodum, non ducant. 60. Ut duo tantum signa ad tertiam, sextam, nonamque pulsentur. 61. Ut monachi cappas dissutas praeter villosas non habeant.(0391A) 62.Ut abbas, praepositus, vel decanus, quamvis presbyteri non sint, lectoribus benedictionem tribuant. 63. Ut docti fratres eligantur, qui cum supervenientibus monachis loquantur. 64. Ut de furto incerto oratio primum, et postea excommunicatio a corpore et sanguine Christi fiat, quousque culpabilis confiteatur. 65. Ut si frater adversus fratrem pro qualibet culpa testimonium protulerit, fratri perfectiori credatur. 66. Ut psalmus invitatorius et Gloria pro defunctis non cantetur. 67. Ut lector stando benedictionem postulet. 68. Ut eulogiae fratribus a presbyteris in refectorio dentur.(0391B) 69.Ut ad capitulum primitus martyrologium legatur, et dicatur versus quo silentium solvatur; deinde regula, aut homelia quaelibet legatur. Novissime tu autem Domine, dicatur. 70. Ut ad capitulum lectio tradatur, similiter ad conlationem si tempus fuerit oportunum.(0392A) 71.Ut quando fratres aestivo tempore ieiunant, post sextam dormiant. 72. Ut si qui noxae culpa tenetur, die dominico remissius habeat, et veniam non petat. 73. Ut pro abbate defuncto anniversarium fiat officium. 74. Ut ad missam Sanctus stantes et Pater noster genua flectentes dicant. 75. Ut nullus pro munere recipiatur in monasterio, nisi quem bona voluntas et morum commendat probitas. 76. Ut unicuique fratri in cibo et in potu sua mensura separatim detur, et de ipsa mensura sibi data alicui nihil tribuat. 77. . Ut fratres aliquid pinguedinis in victu quotidiano (0392B)habeant; excepta sexta feria, et diebus octo ante natale Domini, et a quinquagesima usque ad pascha. 78. Ut volatilia in natale Domini et in pascha tantum quatuor diebus, si est unde, comedant. Si vero non fuerit unde, non requiratur per debitum. (0393A)Si autem abbas aut monachi abstinere se voluerint, in eorum sit arbitrio. 79. Ut muffulae vervecinae fratribus dentur. 80. In doctrina sua abbas apostolicam debet illam semper formulam servare, in qua dicit: argue, obsecra, increpa. Id est, indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, obedientes autem et mites et patientes, ut in melius proficiant, obsecrare. Negligentes vero et contemnentes ut increpet et corripiat, admonemus, neque dissimulet peccata delinquentium; sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. Improbos autem et duros ac superbos vel inobedientes, verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis (0393B)non corrigitur; et iterum: Percute filium tuum (0394A)virga, et liberabis animam eius a morte. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii cordis sequatur voluntatem, neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve infra monasterium aut foris contendere. Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. Si quis frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correctio, id est, verberum vindictae in eum procedant. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi, vel quocumque ire, vel quippiam, quamvis parum, sine iussione abbatis facere, vindictae regulari subiaceat. Peccantes autem coram omnibus arguantur, ut caeteri metum habeant.
III. CAPITULARE AQUISGRANENSE GENERALE (An. 817). (0393) Praefationem Capitularis generalis notis tironianis in Codice 1. bibl. regiae Paris. n. 2718 conscriptam et a Baluzio et Carpenterio pridem vulgatam, ope tabularum aeri incisarum, duce viro sagacissimo Ulrico Fr. Kopp explicatam iterum sistimus.
(0393C)In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hludowicus divina ordinante providentia imperator augustus. Quia iuxta apostolum, quamdiu in hoc seculo sumus, peregrinamur a Domino, et nihil in praesenti fixum, nihil immobile, sed cuncta veloci pervolarint cursu, et scriptura testante quodcumque possumus, instanter operare debemus, quia nulli ad bene operandum crastinus dies promittitur, omnesque secundum apostolum (0393D)ante tribunal Christi stabimus, ut unusquisque rationem pro his quae gessit reddat, nobis praecipue qui caeteris mortalibus conditione aequales existimus, et dignitate tantum regiminis supereminemus, qui non solum pro commisso graviore, verum etiam pro reatuum nostrorum factis et dictis insuper etiam cogitatis, in districti examinis die iuxta scripturam (0394C)sacram, quae dicit, quoniam interrogabit opera nostra, et cogitationes scrutabitur, rationes reddituri sumus, sollicita circumspectione totaque mentis intentione satagendum est, ut bonis operibus iugiter insistendo, his quibus praeesse videmur, modis omnibus, quantum nobis divina suffragante gratia facultas adtributa fuerit, prodesse curemus. Sed quia omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, debemus continuis precibus Dominum humiliter exorare, (0394D)faciemque illius humili confessione et congrua, prout ipse posse dederit, emendatione praevenire, ut sicut eius est muneris quod regnamus, eius sit pietatis quo id feliciter gerimus: quatenus, eo miserante, et regni gubernaculis aequissimo libramine tenere, et ad eum qui rex regum est et dominus dominantium, cum multiplici fructu administrationis (0395A)nostrae, iustitiae scilicet, et pietatis atque humilitatis, sine fine cum eo regnaturi mereamur pervenire. Et quoniam per apostolum suum nos adiutores suos appellare dignatus est, et sancta ecclesia, eius videlicet sponsa, in scripturis sanctis ortus est appellata, cotidianis exercitiis adhibitis sarculo bonae operationis est excolenda; ut sicut semper nociva in ea velut in bono agro emergunt, ita semper laboris bonique studii eradicentur noxia, plantentur utilia. Oportet nos cunctis eius necessitatibus, nisibus quibus possumus, devote consulere; quatenus in eius emendatione, quantum Dominus posse dederit, tota cum mentis devotione elaborantes, in aliqua parte aedificiorum illius, a fabricatore eius, Domino scilicet Iesu Christo, aptari mereamur. Proinde notum sit (0395B)omnibus fidelibus nostris sanctae Dei ecclesiae, nostrisque Deo dispensante successoribus, quia cum nos nullis existentibus meritis divina pietas, genitore nostro rebus humanis exempto, ad huius imperii culmen provexisset, et quomodo aut qualiter desiderium divini cultus, quod ab ineunte aetate, Christo inspirantem, ente conceperamus, ad effectum Domino suffragante perduceremus, et quid studii quidve laboris progenitores nostri, praecipue tamen piae recordationis genitor noster, in utilitatibus sanctae Dei ecclesiae exhibuerint, adverteremus, et pia illorum facta non solum inviolata conservare, sed etiam imitare pro viribus nobis Deo concessis optaremus, scilicet ut si quid in ecclesiasticis negotiis, sive in statu reipublice, emendatione dignum perspexissemus, quantum (0395C)Dominus posse dabat, nostro studio emendare. Et actenus hinc inde mundanorum turbinum procellis emergentibus, diversissimisque occupationibus ingruentibus praepediti, ut optaveramus, efficere nequivissemus, huius rei gratia quarto anno imperii nostri, arcersitis nonnullis episcopis, abbatibus, canonicis, et monachis, et fidelibus, optimatibus nostris, studuimus eorum consultu sagacissima investigare inquisitione, qualiter unicuique ordini, canonicorum videlicet, monachorum et laicorum, iuxta quod ratio (0396A)dictabat et facultas suppetebat, Deo opem ferente consuleremus. Et quoniam, licet saepe de statu ecclesiarum et de iustitiis praeterito tempore ordinassemus, et missos per singula loca destinassemus, et invidente diabolo per tirannicam pravitatem praepeditum fuisset, quia Dominus de his opportunissime triumphare concessit et pacem undique donavit, oportebat ut hoc tempus pacis indulte in communem sanctae Dei ecclesiae et omnium nostrorum utilitatem inpenderemus, tribus videlicet modis; ut quae bene inchoata erant, Deo auxiliante effectum obtinerent; et si qua bona voluntate, sed incauta discretione, variis praepedientibus causis inchoata fuissent, ut diligenter inspicerentur discreteque, prout facultas suppetebat, corrigerentur; si qua etiam de his quae (0396B)necessaria erant deesse videremus, ut quaererentur, et Deo auxiliante ad effectum perducerentur: quatenus deinceps opus nostrum a nemine iuste posset reprehendi, et tam nostris quam futuris temporibus multorum saluti proficeret, et Deo opitulante stabile permaneret. Sed qualiter de his divina cooperante gratia, consultu fidelium, pro viribus et temporis brevitate, licet non quantum debuimus et voluimus, sed quantum a Deo posse accepimus, egerimus, et quid unicuique ordini, communi voto communique consensu, consulere studuerimus, ita ut quid canonicis proprie de his, quidve monachis observandum, quid etiam in legibus mundanis inducendum, quid quoque in capitulis inserendum foret, adnotaverimus, et singulis singula observanda contraderemus, tamen (0396C)ut sive nostris sive successorum nostrorum temporibus rata forent, et inviolabiliter Deo annuente conservarentur, placuit nobis ea quae congesta sunt, ob memoriae firmitatisque gratiam, in unum strictim congerere, et subiectis capitulis adnotare, et in publico archivo recondere; ut successores Deo dispensante nostri, nostra pia facta conservantes, ipsi nihilominus bona facta sua successoribus suis servanda perdoceant.
Finis.
(0395)Capitulare ad ecclesiasticos ordines pertinens prodit ope Codicum 1. ejusdem bibl. regiae Paris., n. 2718 saec. IX. 2. bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgici, saec. X. 3. bibl. ducalis Gothanae, saec. XI. Baluzius vero adhibuerat: 4, 5, 6. Codd. bibl. Paris., n. 4626 Bigotianum, 4280 A. S. Remigii Rhemensem, 4788 S. Vincentii Laudunensem, aliumque Thuaneum; et exstat praeterea in Cod. bibl. reg. Paris. Fonds de Notre-Dame F. 4, saec. X, atque capitula 1-4, 15, 16, 29, 5, in Cod. n.
(0395D)Haec capitula proprie ad episcopos vel ad ordines quosque ecclesiasticos pertinentia, quae non solum hi observare, sed etiam sibi subiectis vel commissis facienda perdocere debent.
1. Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, cuique non solum habita conservare, verum etiam multa Deo opitulante (0396D)conferre optamus. Tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus illius suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus ut neque nostris neque filiorum, et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, ullam penitus divisionem aut iacturam patiatur. (0397A)
2.Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore, adsensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi, remota personarum et munerum acceptione, ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant. 3. Quia vero canonica professio a multis, partim ignorantia, partim desidia, dehonestabatur, operae pretium duximus, Deo annuente, apud sacrum conventum ut ex dictis sanctorum patrum, velut ex diversis pratis quosdam vernantes flosculos carpendo, in unam regulam canonicorum et canonicarum congerere, et canonicis vel sanctimonialibus servandam (0397B)contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur, et modis omnibus sive a canonicis sive a sanctimonialibus canonice degentibus deinceps observetur. 4. Statutum est, ut quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesiae sponte conlatum fuerit, in dicioribus locis duas partes in usus pauperum, tertiam in stipendia cedere clericorum aut monachorum; in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum; nisi forte a datoribus, ubi specialiter dandae sint, constitutum fuerit.(0397C) 5.Monachorum siquidem causam qualiter Deo opitulante ex parte disposuerimus, et quomodo ex se ipsis sibi eligendi abbates licentiam dederimus, et qualiter Deo opitulante quiete vivere propositumque suum indefesse custodire valerent ordinaverimus, in alia scedula diligenter adnotari fecimus; et ut apud successores nostros ratum foret et inviolabiliter conservaretur, confirmavimus. 6. De servorum vero ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordari debere. Et statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a Dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens, (0397D)aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude, ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur, et dominus eius eum recipiat. Si vero avus vel pater ab alia patria in aliam migrans, in eadem (0398A)provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et postea veniens dominus illius legibus eum adquisiverit, sancitum est, ut si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis, a castris dominicis extrahere voluerit, ut gradum amittat; quia iuxta sacros canones vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare qui a propriis dominis libertate donantur ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere, an sibi vindicare velint. Ceterum, si post ordinationem aliquid adquisiverint, illud observetur quod in canonibus (0398B)de consecratis nihil habentibus constitutum est. De ecclesiarum vero servis communi sententia decretum est, ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant. Et quandocumque de familia ecclesiae utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur; et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos (0398C)expetiverint, eadem forma servanda est. 7. Statutum est, ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat, quarum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possent rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere temptaverit, ut et acceptor, sinodali vel imperiali sententia districte feriatur, et res ad exheredatos redeant. 8. Statutum est etiam, ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsorare propter res adipiscendas deinceps persuadeat: et qui hoc facere temptaverit, sinodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur. 9. Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum, presbyteri in quibuslibet ecclesiis nec (0398D)constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos, obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant. 10. Sanccitum est, ut unicuique ecclesiae unus (0399A)mansus integer absque alio servitio adtribuatur, et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel hortis iuxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant. 11. Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquaeque ecclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit. 12. Sancitum est de villis novis et ecclesiis in eisdem noviter constructis, ut decimae de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur. 13. De sacris vasis ecclesiae, quae in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inhibitum (0399B)est ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellente. 14. De ecclesiis sane destructis, vel de nonis et decimis, sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis subter adnotavimus. 15. Sed et de ecclesiarum honore, quomodo Deo adiuvante, quantum in nos est, vigeat, similiter in subter adnotatis capitulis insertum esse dinoscitur. 16. De episcopis vero in Langobardia constitutis, qui ab his quos ordinabant sacramenta et munera, contra divinam et canonicam auctoritatem, accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est ne ulterius fiat; quia iuxta sacros canones uterque a (0399C)gradu proprio, talia facientes, decidi debent. 17. Statutum est ab episcopis de presbyteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur. 18. De presbyteris qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in coena Domini venire soliti erant, sancitum est, ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque milibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma (0399D)per se veniant. Discendi vero gratia alio, non quadragesimae, tempore ad civitates convocentur. 19. Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti (0400A)polliciti sunt, se deinceps hoc cavere velle, et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas dabitur, exequi, quo eorum profectio, quantum in illis erat, his quibus prodesse possunt et debent, non sit importuna vel onerosa. 20. Ne pueri vero sine voluntate parentum tonsorentur, vel puellae velentur, modis omnibus inhibitum est; et qui hoc facere temptaverit, multam quae in capitulis legis mundanae a nobis constitutis continetur, persolvere cogatur. 21. De feminis quae viros amittunt, placet, ne se sicut hactenus indiscrete velent, sed ut triginta dies post decessum viri sui expectent, et post tricesimum diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens fuerit consilio aliorum religiosorum sacerdotum, (0400B)suorumque parentum atque amicorum, id quod eligere debent eligant. Et quia a sacro conventu rogati sumus, ut hi qui publicam gerebant poenitentiam, et feminae quae viros amittebant, nostra auctoritate, donec deliberent quid agant, tuerentur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanae capitulis inserenda decrevimus. 22. De raptis vero et de raptoribus, quamquam specialiter decrevissemus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen super his sacri canones praecipiant, hic inserendum necessarium duximus; quatenus omnibus pateat quantum malum sit, et non solum humana, sed etiam divina auctoritate constricti, ut abhinc hoc malum caveatur. 23. De puellis raptis necdum desponsatis ita in (0400C)concilio Calcidonensi, ubi 630 Patres adfuerunt, capitulo 38 habetur: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi cooperantes et conhibentes raptoribus, decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intellegi, qualiter huius mali auctores damnandi sunt, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possunt. 24. De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Anchyritano, capitulo decimo, legitur: Desponsatas puellas, et postea ab aliis raptas, placuit erui et eis reddi quibus ante fuerant (0400D)desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis inlata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica poenitentia multetur, raptae vero, si sponsus recipere noluerit, et ipsa eidem crimini (0401A)consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et ipsa consensit, simili sententiae subiaceat. Quod si post haec se iungere praesumpserint, uterque anathematizetur. 25. De his vero qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis papae Gelasii capitulo vigesimo continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere; quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint poenitentiam, omnino non recipi; aut his certe viaticum de sedulo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt? Ideo sicut praemissum (0401B)est, necesse est ut ab omnibus in christiana religione consistentibus, rigore auctoritatis divinae vel humanae, hoc malum radicitus amputetur. 26. Ne vero puellae indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inserere. De tempore velandarum puellarum in Cartaginensi concilio capitulo decimo sexto continetur, ut non ante viginti quinque annos consecrentur. Item in eodem concilio capitulo 93 de virginibus velandis ita continetur: Item placuit, ut quicumque episcoporum, necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, cum vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus, aut his ad quorum (0401C)curam pertinet, velaverit virginem, seu velavit ante viginti quinque annos aetatis, non ei obsit concilium quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur, quia iuxta priorem sanctionem, virgines vigesimo quinto aetatis suae anno rite consecrandae sint. Quod si praemissae necessitates ante id fieri conpulerint, nullum possit episcopo adferre praeiudicium consecranti. 27. Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem crucis facere praesumat; ne quae (0402A)Christi passione glorificata est, cuiuslibet temeritate contemptui habeatur. 28. Episcopos vero ut sive per se sive per vicarios, pabulum verbi divini sedulo populis annuntient; quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit; et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutrirent, divinisque officiis imbuerent, qui rite ad sacrosanctos ecclesiasticos ordines promoveri possint; et ut operam dent, quatenus presbyteri missalem et lectionarium sive ceteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant; et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent. Qualiter etiam viduas diligenter instruant; quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem (0402B)conversari debeant, edoceant; et ut superstitiones quas quibusdam locis in exequiis mortuorum nonnulli faciunt, eradicent; et ut exemplo suae innocentiae alios ad bene vivendum provocent, et cunctis ecclesiasticis negotiis, quantum Dominus iuvaverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus; et ut id liberius exsequi valeant, nos, in quantum Dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus. 29. Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptiis, necnon et de ecclesiis quae inter coheredes dividuntur, et tali occasione proprio honore carent, sive de his ecclesiis quae nimium rebus propriis sunt adtenuatae, vel certe de his rebus quae (0402C)nuper, necessitate compellente, a nonnullis ecclesiis sunt ablatae, et si qua sunt alia sive in ecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, quae pro temporis brevitate efficere nequivimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus, donec, Domino favente, consultu fidelium facultas nobis id efficiendi ab eo tibuatur. Inventa vero ut Deo opitulante effectum obtineant per tempora, hic inserenda censuimus. (0401)Capitula legibus addita recognovimus ope Codicum A 1. bibl. reg. Paris., n. 2718, saec. IX. A 2. bibl. ejusdem Fonds Notre-Dame F. 4, saec. X. A 3. bibl. ejusdem n. 4280 A, saec. X. A 4. bibl. ducalis Guelferbytanae inter Codices Augustaeos saec. X, sed qui nonnisi capp. 3, 4, 7, 9, 18 exhibeat. B 1. Sancti Pauli, saec. IX ineuntis. B 2. Corbeiensis, saec. X. B 3. bibl. regiae Paris. n. 4632, saec. X. C 1. bibl. ejusdem n. 4995, saec. IX. C 2. bibl. ejusdem n. 4628, saec. X. C 3. bibl. ducalis Guelferbytani Blankenburgici, saec. X. C 4. b. m. Ernesti Spangenberg Icti Cellensis; et Codicum praeterea omnium qui Capitularia legibus Langobardicis addita exhibent, Chisiani scilicet et Cavensis, proxime ad Codices generis B accedentium, (0403)tum Gothani, Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis, Estensis apud Muratorium, inspectis quoque Codd. regiis Parisiensibus n. 4626, 4628 A, 4631, 4788, et 4760.
(0403A)Incipiunt capitula quae legibus addenda sunt, quae et missi et comites habere et ceteris nota facere debent.
1. De honore ecclesiarum. Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit, de vita conponat. Si vero foris rixati fuerint, et unus alterum in ecclesiam fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum duodecim coniuratoribus legitimis per sacramentum adfirmet se defendendo eum interfecisse, et post haec sexcentos solidos ad partem ecclesiae quam illo homicidio polluerat, et insuper bannum nostrum solvere cogatur; is vero qui interfectus est, absque conpositione iaceat: ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam (0403B)facinori quod admisit paenitentiam accipiat. Si proprius servus hoc commiserit, iudicio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte, an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius iuxta quod wirgildus illius est, ad ecclesiam persolvat; aut eum, si voluerit, eidem ecclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice wirgildus eius pro eo conponatur, altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesiae, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur (0403C)vel conponatur. Si vero porta ecclesiae non est consecrata, eo modo conponatur quod in atrio committitur, sicut conponi debet quod in inmunitate violata conmittitur. 2. De iniuriis sacerdotum in ecclesiis factis. Sanguinis effusio in ecclesiis facta cum fuste, si presbiter (0404A)fuerit, triplo conponatur, duas partes eidem presbitero, tertia pro fredo ad ecclesiam, insuper bannus noster. Similiter de diacono iuxta conpositionem eius in triplo cum banno nostro conponatur. De subdiacono similiter triplo secundum suam conpositionem. Et de uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam conpositionem triplum persolvatur, et insuper bannus noster. Similiter et de ictu sine sanguinis effusione de uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam conpositionem triplo, et bannus noster. Et qui non habet unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesiae, usque dum totum debitum persolvat. 3. De viduis, et pupillis, et pauperibus. Ut quandocumque in mallum ante comitem venerint, primo eorum (0404B)causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas quaerendas habere non potuerint, vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet, dando eis talem hominem qui rationem eorum teneat, vel pro eis loquatur. 4. De raptu viduarum. Qui viduam intra primos triginta dies viduitatis suae, vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat. 5. De homine publicam paenitentiam agente interfecto. Qui hominem publicam paenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat, et wirgildum eius proximis eius persolvat.(0404C) 6.Ut omnis homo liber potestatem habeat ubicumque voluerit res suas dare pro salute animae suae. Si quis res suas pro salute animae suae, vel ad aliquem venerabilem locum, vel propinquo suo, vel cuilibet alteri tradere voluerit, et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit in quo res illae positae sunt, legitimam (0405A)traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore quo illas tradere vult extra eundem comitatum fuerit, id est sive in exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pagensibus, vel de aliis qui eadem lege vivant qua ipse vivit, testes idoneos; vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis quales ibi meliores inveniri possint; et coram eis rerum suarum traditionem faciat, et fideiussores vestiturae donet, qui ei qui illam traditionem accipit vestituram faciat. Et postquam haec traditio ita facta fuerit, heres illius nullam de praedictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fidemiussionem faciat eiusdem vestiturae, ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem inmutandi, sed potius necessitas incumbat illam (0405B)perficiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit inpedimento; sed coheres eius, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur, ut divisionem cum illo faciat, ad quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesiae eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa ecclesia de praedicta hereditate habeat, quam cum alio coherede suo habere debebat. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos. Postea ipsae res ad inmunitatem ipsius ecclesiae redeant. 7. De homicidiis prohibendis. Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, wirgildum eius his ad quos ille pertinet conponat. Ipse vero propter talem praesumptionem in exilium mittatur, (0405C)ad quantum tempus nobis placuerit: res tamen suas non amittat. 8. Quid in conpositione wirgildi dari non debeat. In conpositione wirgildi volumus ut ea dentur quae in lege continentur, excepto accipitre et spata, quia propter illa duo aliquoties periurium conmittitur, quando maioris pretii quam illa sint esse iurantur. 9. De raptu aliarum sponsarum. Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius, aut ei qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat; et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consenserit, et ideo raptori nihil quaerere voluerit, comes singulariter de unaquaque (0405D)re freda nostra ab eo exactare faciat. Sponso vero legem suam conponat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, solvat, vel in praesentiam nostram comes eum advenire faciat, et quanto tempore nobis placuerit in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat.(0406A) 10.De falsis testibus convincendis. Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambae partes testium ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent, utra pars falsitatem, utra veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni qui victus fuerit, propter periurium quod ante pugnam commisit, dextra manus amputetur. Ceteri vero eiusdem partis testes, quia falsi apparuerunt, manus suas redimant: cuius (0406B)conpositionis duae partes ei contra quem testati sunt, dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in saeculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas campo conprobetur. In ecclesiasticis autem causis, ubi de una parte saeculare, de altera vero ecclesiasticum negotium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ecclesiasticum fuerit, rectores earundem ecclesiarum, si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possit, advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant, et ibi legitimus terminus eorum contentionibus inponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde quaerantur, nisi de ipso comitatu in quo res, unde causa agitur, positae sunt; quia non est credibile, (0406C)ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat, quam per illos qui viciniores sunt. Si tamen contentio quae inter eos exhorta est, in confinio duorum comitatuum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere. 11. De proprio in bannum misso. Cuiuscunque hominis proprietas ob crimen aliquod ab eo conmissum, in bannum fuerit missa, et ille re cognita, ne iustitiam faciat, venire distulerit, annumque ac diem in eo banno illam esse permiserit, ulterius eam non adquirat, sed ipsa fisco nostro societur. Debitum vero quod is, cuius ea fuit, solvere debuit, per comitem ac ministros eius iuxta aestimationem damni, (0406D)de rebus mobilibus quae in eadem proprietate inventae fuerint, his quibus idem debitor fuit, exsolvatur. Quod si rerum mobilium ibidem inventarum quantitas ad compositionem non sufficerit, de inmobilibus suppleatur; et quod superfuerit, sicut dictum est, fiscus noster possideat. Si nihil super (0407A)conpositionem remanere potuerit, totum in illam expendatur. Si autem homo ille nondum cum suis coheredibus proprium suum divisum habuit, convocet eos comes, et cum eis legitimam divisionem faciat; et tunc, sicut iam dictum est, partem eius fisco nostro addicat, et conpositionem de ea, iuxta modum superius conpraehensum, his ad quos illa legibus pertinet, exsolvat. Quod si non de alia re, sed de ipsa proprietate quae in bannum missa fuit, ac per hoc in nostram potestatem redacta est, fuerat interpellatus, comes in cuius ministerio eam esse constiterit, hoc ad notitiam nostram perferre curet, ut nos eandem proprietatem, quae secundum supradictum modum in nostrum dominium redacta est, per praecepti nostri auctoritatem in ius et potestatem hominis qui (0407B)eam quaerebat, si sua esse debet, faciamus pervenire. 12. De mannire. Si quis de statu suo, id est de libertate, vel de hereditate conpellendus est, iuxta legis constitutionem manniatur. De ceteris vero causis, unde quis rationem est redditurus, non manniatur, sed per comitem banniatur. Et si post unam et alteram comitis admonitionem aliquis ad mallum venire noluerit, rebus eius in bannum missis, venire et iustitiam facere conpellatur. 13. De faidis cohercendis. Si quis aliqua necessitate cogente homicidium commisit, comes in cuius ministerio res perpetrata est, et conpositionem solvere, et faidam per sacramentum pacificari faciat. (0407C)Quod si una pars ei ad hoc consentire noluerit, id est aut ille qui homicidium conmisit, aut is qui conpositionem suscipere debet, faciat illum qui ei contumax fuerit ad praesentiam nostram venire, ut eum ad tempus quod nobis placuerit in exilium mittamus, donec ibi castigetur, ut comiti suo inoboediens esse ulterius non audeat, et maius damnum inde non adcrescat. 14. Ubi sacramenta iuranda sint. Ubi antiquitus consuetudo fuit de libertate sacramenta adhramire vel iurare, ibi mallum habeatur, et ibi sacramenta iurentur: mallus tamen neque in ecclesia neque in atrio eius habeatur. Minora vero placita comes sive intra suam potestatem, vel ubi impetrare potuerit, habeat. Volumus utique, ut domus a comite in loco ubi (0407D)mallum tenere debet, construatur, ut propter calorem solis et pluviam publica utilitas non remaneat. 15. De his qui de furto accusati fuerint. Si liber homo de furto accusatus fuerit, et res proprias habuerit, in mallo ad praesentiam comitis se adhramiat. (0408A)Et si res non habet, fideiussores donet qui eum adhramire et in placitum adduci faciant. Et liceat ei prima vice per sacramentum se secundum legem idoneare, si potuerit. At si alia vice duo vel tres eum de furto accusaverint, liceat ei contra unum ex his cum scuto et fuste in campo contendere. Quod si servus de furto accusatus fuerit, dominus eius pro eo emendet, aut eum sacramento excuset, nisi tale furtum perpetratum habeat, propter quod ad subplicium tradi debeat. 16. De dispectu litterarum dominicarum. Si quis litteras nostras dispexerit, id est tractoriam quae propter missos recipiendos dirigitur, aud honores quos habet amittat, aud in eo loco ubi praedictos missos suscipere debuit, tamdiu resideat et de suis (0408B)rebus legationes illuc venientes suscipiat, quousque animo nostro satisfactum habeat. Qui vero epistolam nostram quocumque modo dispexerit, iussu nostro ad palatium veniat, et iuxta voluntatem nostram congruam stulticiae suae castigationem accipiat. Et si homo liber vel ministerialis comitis hoc fecerit, honorem, qualemcunque habuerit, sive beneficium amittat. Et si servus fuerit, nudus ad palum vapulet, et caput eius tondeatur. 17. De iniustis teloneis et consuetudinibus. Ut ubi tempore avi nostri domni Pippini consuetudo fuit teloneum dare, ibi et in futurum detur; nam ubi noviter inceptum est, ulterius non agatur. Et ubi necesse non est fluvium aliquem ponte transmeare, (0408C)vel ubi navis per mediam aquam aut sub pontem ierit, et ad ripam non adpropinquaverit, neque ibidem aliquid emptum vel venundatum fuerit, ulterius teloneum non detur. Et nemo cogat alium ad pontem ire, ubi iuxta pontem aquam transmeare potest. Et qui ulterius in talibus locis, vel de his qui ad palatium seu in hostem pergunt, teloneum exactaverit, cum sua lege ipsum teloneum reddat, et bannum nostrum, id est sexaginta solidos, conponat. 18. De his qui denarios bonos accipere nolunt. Quicumque liber homo denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, conponat. Si vero servi ecclesiastici aut comitum aut vassallorum nostrorum (0408D)hoc facere praesumpserint, sexaginta ictibus vapulent. Aut si magister eorum vel advocatus, qui liber est, eos vel comiti vel misso nostro iussus praesentare noluerit, praedictum bannum nostrum, sexaginta solidos conponat.(0409A) 19.De adulteratoribus monetae. De falsa moneta iubemus, qui eam percussisse conprobatus fuerit, manus ei amputetur. Et qui hoc consensit, si liber est, sexaginta solidos conponat. Si servus est, sexaginta ictus accipiat. 20. De proprio dominico sine iussione illius reddito. Si quis proprium nostrum, quod in vestitura genitoris nostri fuit, alicui quaerenti reddiderit sine nostra iussione, aliud tantum nobis de suo proprio cum sua lege conponat. Et quicumque illud scienter per malum ingenium adquirere temptaverit, (0410A)pro infidele teneatur, quia sacramentum fidelitatis, quod nobis promisit, irritum fecit; et ideo secundum nostram voluntatem et potestatem diiudicandus est. 21. De pueris, invitis parentibus, detonsis, aut puellis velatis. Si quis puerum, invitis parentibus, totonderit, aut puellam velaverit, legem suam in triplo conponat, aut ipsi puero vel puellae, si iam suae potestatis sunt, aut illi in cuius potestate fuerint. Illi vero potestatem habeant capitis sui, ut in tali habitu permaneant qualis eis conplacuerit . (0409)Capitula per se scribenda, a Baluzio ope quinque Codicum edita, jam auxilio Codicum istorum recognovimus: A 1. Cod. bibl. reg. Paris., n. 2718. A 2. bibl. ejusdem Fonds de Notre-Dame F. 4. A 3. bibl. ejusdem n. 4280 A. B 1. C. Sancti Pauli. B 2. C. bibl. Corbeiensis. B 3. bibl. reg. Paris. n. 4628 A. B 4. bibl. ejusdem n. 4632, quibus Codices Chisianus et Cavensis proxime accedunt. B 5. bibl. ejusdem n. 4626. C 1. bibl. Paris., n. 4995. C 2. bibl. ejusdem n. 4628. C 3. bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgici. C 4. Cod. b. m. Ernesti Spangenberg; ac praeterea Codicum Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis et Estensis apud Muratorium, inspecto etiam Codice bibl. reg. Parisiensis n. 4788 signato.
(0409C)Item incipiunt alia capitula quae per se scribenda et ab omnibus observanda sunt.
Codices C hoc caput praemittunt:
1 *. De servis ad sacros ordines non mittendis. Ut nullus episcoporum servos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Si vero deinceps quilibet servus dominum suum fugiens aut latitans, aut adibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad grados ecclesiasticos pervenerit, deponatur, et dominus eius eum recipiat.
1. De forcapiis. Si mancipia dominos suos fugerint in alienam potestatem, ut propter hoc nullum praemium accipiat ille in cuius potestate fuerint (0409D)inventa, pro eo quod ea vel reddiderit vel foras eiecerit. Et non solum hoc, sed etiam si ea nec reddere nec foras eicere voluerit, et legitimo domino ea contradixerit, et illa inde postea effugerint, secundum legem ea solvere cogatur. 2. (0410C)De terra tributaria. Quicumque terram tributariam, unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is qui eam susciperit, tributum quod inde solvebatur, omni modo ad partem nostram persolvat; nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat, per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere.
3. De beneficiis destructis. Quicumque suum beneficium occasione proprii desertum habuerit, et intra annum, postquam ei a comite vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum non habuerit, ipsum beneficium amittat. 4. De terra censali. Si quis terram censalem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam ecclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus (0410D)eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit ad cuius potestatem vel illa ecclesia vel illa villa pertinet; nisi forte filius aut nepos eius sit qui eam tradidit, et ei eadem terra ad tenendum placita sit. Sed in hac re considerandum est, utrum (0411A)ille qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium habeat, vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto dispolitatus in aegestatem incidat; ut aut talem censum inde persolvat qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat unde se sustentare valeat. 5. De nonis et decimis. Consideratum est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine persolvantur. De opere vero vel restauratione ecclesiarum comes et episcopus sive abbas, una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerin considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter (0411B)et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant: cum quo pretio rector ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, et insuper bannum nostrum solvat; ut ita castigatus caveat, ne saepius iterando beneficium amittat. 6. De mancipiis in villas dominicas confugientibus. Si cuiuslibet mancipia in villam nostram confugerint, actor eiusdem villae quaerenti domino ea non (0411C)contradicat, sed statim ea foras de eadem villa eiciat. Et si se putat ad ea repetenda iustitiam habere, repetat et secundum legem adquirat. Si vero tempore domni Karoli genitoris nostri in villam illam confugerunt, et dominus ea quaerit, actor eiusdem villae aut ea legitime contineat, aut quaerenti domino reddat. Et actor propter vestituram domni Karoli genitoris nostri eadem mancipia contradicere non audeat, si illius propria esse noscuntur. 7. De forestibus noviter institutis. Ut quicumque illas habet, dimittat, nisi forte indicio veraci ostendere possit, quod per iussionem sive permissionem domni Karoli genitoris nostri eas instituisset; praeter illas quae ad nostrum opus pertinent, unde nos decernere volumus quicquid nobis placuerit.(0411D) 8.Volumus ut missi nostri per singulas civitates, una cum episcopo et comite, missos vel nostros homines ibidem commanentes eligant, quorum (0412A)curae sit pontes per diversa loca emendare, et eos qui illos emendare debent ex nostra iussione admonere, ut unusquisque iuxta suam possibilitatem et quantitatem eos emendare studeat. Codices C. haec addunt:
9. De sponsis alienis. Qui sponsam alienam ipsa non consentiente rapuerit, licet cum ea cumcubuerit reddat eam ei cuius sponsa est, et is ducat eam si velit, quia vim passa pocius quam violata videtur. Quod si eam ducere noluerit, accipiat alteram feminam; tamen si et ipsa nubere voluerit, excepto raptore, cui voluerit alteri legitime copuletur. Raptor vero adulterii crimine reus teneatur. Quod si et ipsa consensit, similiter ut raptor a nuptiis in ulterius proibeatur. Et is qui eam (0412B)accepturus erat, aliam quam voluerit accipiat. 10. De omine exdocendo. Homo de statu suo pulsatus, si is qui eum pulsat ad convincendum illum procinctum habuerit, adhibeat sibi octo cumiuratores legitimos ex ea parte unde pulsatur, sive illa paterna sive materna sit, et quatuor aliunde non minus legitimos; et iurando vindicet libertatem suam. Quodsi procinctus defuerit, adsumat undecumque 12 liberos homines, et iurando ingenuitatem suam defendat. 11. Omnis controversia coram centenario definiri potest, excepto redempcione terrae et mancipiorum, quae nonnisi coram comite fieri potest. Codex C 1. addit:
(0412C) 12.De ancilla per cartam facta libera. Si ancilla libera dimissa fuerit per cartam, et post hec servo vel colono nupserit, ipse dominus qui prius possederat, taliter deturpatam recipiat. 13. De colonis. De colonis vel servis aecclesiae qualiter serviant vel qualia tributa reddant: hoc est agrarium secundum estimationem iudicis; prevideat hoc iudex, secundum quod habet donet, de modiis 30 modios 3 donet; et pascuarium solvat secundum usum provintiae, ancingas legitimas hoc est perticam 10 pedes habentem quatuor in transverso et 40 in longum, arare, seminare, claudere, colligere, et trahere, et recondere. Prato arpennem 1, claudere, secare, colligere, et trahere. Ad tremissum (0412D)unusquisque accola ad duos modios sationis, ex colligere et recondere debent. Et vineas plantare, cludere, fodere, propaginare, precidere, vindemiare. Reddant siquidem 10 fasciculum de lino. Pullos 4 (0413A)vestudos. Parvaredos donent, aut ipsi vadant ubi eis iniunctum fuerit. Angarias cum carro faciant usque 50 leugas, amplius non minetur. Ad casas dominicas stabilire, fenile, granicam, vel tonilum recuperando pedituras rationabiles accipiant, et quando necesse fuerit omnino componant. Inter capita 5 et 6. Codex B 3. haec habet:
14. De locis ad claustra canonicorum facienda dandis. Volumus ut loca ad claustra canonicorum facienda, aut qui non habent, nostra auctoritate tradantur. Id est si de eiusdem aecclesiae rebus congruerit, reddatur ibi per missos nostros iuxta oportunitatem loci, et quantitatem rerum. Si vero de alterius aecclesiae vel liberorum hominum fuerit, (0414A)commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur; ut nulli occasionem habeant, nec praepositi nec subiecti, quin iuxta suam professionem communiter degere atque conversare possint. 15. De placitis, qualiter liberi homines observari debent. De placitis siquidem quos liberi homines observare debent, constitutio genitoris nostri penitus observanda et tenenda est: videlicet ut non in anno nisi ad tria placita comitum veniant, et nisi aut accusatus fuerit aut aliquem accusaverit, vel ad testimonium perhibendum vocatus fuerit. Ad caetera vero placita quae centenarium tenent, non alius venire compellatur, nisi aut qui litigat aut iudicat aut testificatur. (0413)Capitula missorum, a Baluzio ex Codd. bibl. regiae Paris. 4626 et 4280 A, et tertio quodam edita ope Codicum istorum iterum prodeunt: A 1. bibl. reg. Paris. n. 2718. A 2. bibl. ejusdem Fonds de Notre-Dame F. 4. A 3. bibl. ejusdem n. 4280 A. B 1. Codicis S. Pauli, cui Chisianus et Cavensis concordant. Chisianus totum capitulare repetit inter Hlotharii leges fol. 106 sqq., ejusque lectiones sigla Ch. expressimus. B 2. bibl. Corbeiensis. C 1. bibl. reg. Paris. n. 4628; necnon Codicum qui capitularia legibus Langobardicis adjecta exhibent, Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis et Estensis apud Muratorium; inspectis etiam Codd. bibl. regiae Paris. n. 4626, 4628 A, 4613, 4631, 4788.
(0413B)Haec sunt capitula praecipue ad legationem missorum nostrorum ob memoriae causam pertinentia, de quibus videlicet causis agere debeant.
1. Legatio omnium missorum nostrorum hanc est. Primo, ut sicut iam aliis missis iniunctum fuit, iustitiam faciant de rebus et libertatibus iniuste ablatis; et si episcopus, aut abbas, aut vicarius, aut advocatus, aut quislibet de plebe hoc fecisse inventus fuerit, statim restituatur. Si vero vel comes vel actor dominicus, vel alter missus palatinus, hoc perpetravit, et in nostram potestatem redegit, res diligenter investigata et descripta ad nostrum iudicium reservetur. 2. Volumus autem ut de his libertatibus et rebus (0413C)reddendis quae in nostra vestitura sunt, primo per optimos quosque inquiratur. Et si per illos inveniri non possit, tunc per eos qui post illos in vicinia meliores sunt. Et si nec per illos rei veritas inveniri potest, (0414B)tunc liceat litigantibus ex utraque parte testes adhibere. Et si discordaverint, secundum constitutionem a nobis promulgatam examinentur. 3. De pauperibus, et viduis, et pupillis iniuste oppressis, ut adiuventur et releventur. 4. De iniustis occasionibus et consuetudinibus noviter institutis, sicut sunt tributa et telonei in media via, ubi nec aqua, nec palus, nec pons, nec aliquid tale fuerit unde iuste census exigi possit, vel ubi naves subtus pontes transire solent, sive in medio flumine ubi nullum est obstaculum, ut auferantur. Antiquae autem ad nostram notitiam deferantur. 5. De honore ecclesiarum, ut per omnia eis exhibeatur, (0414C)sicut nuper a nobis cum consensu omnium fidelium nostrorum constitutum est. Et ut hoc missi nostri omnibus in sua legatione constitutis notum efficiant.(0415A) 6.De nonis et decimis, ut secundum iussionem nostram dentur. 7. De locis dandis ad claustra canonicorum facienda, si de eiusdem ecclesiae rebus fuerit, reddatur ibi. Si de alterius ecclesiae vel liberorum hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur. 8. De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est. 9. De his qui per occasionem inmunitatis iustitiam facere rennuunt, ut hoc observetur quod a nobis constitutum est. 10. De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.(0415B) 11.De beneficiis nostris, quae destructa inveniuntur, hoc impleatur quod nuper a nobis constitutum est. 12. De nova moneta, et de falsa moneta, et de dispectu litterarum nostrarum, et de latronibus coercendis vel puniendis, et de faidis pacandis, de homicidiis prohibendis, de periuriis et falsis testibus conpescendis, de his omnibus vel caeteris his similibus hoc quod modo constituimus, omnibus adnuntietur et in futurum observetur. 13. Hoc volumus ut missi nostri observent, ut quicquid de his causis vel simul vel singillatim emendare potuerint, emendent, et ea quae emendaverint, (0415C)diligenter scriptis notent. Et hoc sic peragere curent, quatenus iuste reprehendi a quoquam nullatenus possint. Et quae facere debent aut possunt, nullatenus praetermittant; immo caveant, ne, quod absit, aut gratia alicuius, aut honoris aut timoris sive odii causa, illud quod agere debent omittant. Et summopere studeant, ut hoc quod per se efficere non possunt, nobis notum faciant. Et omnimodis praevideant, ut per singula capitula, tam verbis quam scriptis, de omnibus quae illic peregerint, nobis rationem reddere valeant. 14. De placitis siquidem quos liberi homines observare debent, constitutio genitoris nostri penitus observanda atque tenenda est, ut videlicet in anno tria solummodo generalia placita observent, et nullus eos (0415D)amplius placita observare compellat; nisi forte quilibet aut accusatus fuerit, aut alium accusaverit, aut ad testimonium perhibendum vocatus fuerit. Ad caetera (0416A)vero, quae vicarii vel centenarii tenent, non alius venire iubeatur, nisi qui aut litigat, autiudicat, aut testificatur. 15. Ut de debito quod ad opus nostrum fuerit rewadiatum talis consideratio fiat, ut is qui ignoranter peccavit, non totum secundum legem componere cogatur, sed iuxta quod possibile visum fuerit. Is vero qui tantum mala voluntate peccavit, totam legis compositionem cogatur exsolvere. 16. Ut nullus ad palatium vel in hostem pergens, vel de palatio vel de hoste rediens, tributum quod trasturas vocant, solvere cogatur. 17. Ut pontes publici, qui per bannum fieri solebant, anno praesente in omni loco restaurentur. 18. Ut clerici et monachi et servi fugitivi ad loca (0416B)sua redire iubeantur. 19. Ut nullus episcopus, nec abbas, nec comis, nec abbatissa centenarium comitis advocatum habeat. 20. Ut vicarii et centenarii qui fures et latrones vel celaverint vel defenderint, secundum sibi datam sententiam diiudicentur. 21. Ut comites et vicarii et centenarii de constitutione legis ammoneantur, qua iubetur, ut propter iustitiam pervertendam munera non accipiant. 22. De forestibus nostris, ut ubicumque fuerint diligentissime inquirant, quomodo salvae sint et defensae, et ut comitibus denuntient, ne ullam forestem noviter instituant; et ubi noviter institutas sine nostra iussione invenerint, dimittere praecipiant.(0416C) 23.Ut ubicumque ipsi missi aut episcopum, aut abbatem, aut alium quemlibet quocumque honore praeditum invenerint, qui iustitiam facere vel noluit, vel prohibuit, de ipsius rebus vivant, quandiu in eo loco iustitias facere debent. 24. Ut in illius comitis ministerio qui bene iustitias factas habet, idem missi diutius non morentur, neque illuc multitudinem convenire faciant; sed ibi moras faciant, ubi iustitia vel minus, vel neglegenter facta est. 25. Ut in illius comitis ministerio idem missi nostri placitum non teneant qui in aliquod missaticum directus est, donec ipse fuerit reversus; ut causa quae adhuc coram comite non fuit, et is qui se reclamat, propter suam stultitiam aut contumaciam comitem (0416D)inde appellare noluit iterum comiti commendetur. 26. Ut missi nostri, qui vel episcopi, vel abbates (0417A)vel comites sunt, quamdiu prope suum beneficium fuerint, nihil de aliorum coniecto accipiant. Postquam vero inde longe recesserint, tunc accipiant secundum quod in sua tractoria continetur. Vassi vero nostri et ministeriales, qui missi sunt, ubicumque venerint coniectum accipiant. 27. Ut vassi nostri et vassi episcoporum, abbatum, abbatissarum et comitum, qui anno praesente in hoste non fuerunt, heribannum rewadient; exceptis his qui propter necessarias causas et a domno ac genitore nostro Karolo constitutas domi dimissi fuerunt, (0418A)id est, qui a comite propter pacem conservandam, et propter coniugem ac domum eius custodiendam, et ab episcopo vel abbate, vel abbatissa similiter propter pacem conservandam, et propter fruges colligendas et familiam constringendam, et missos recipiendos, dimissi fuerunt. 28. Ut omnis episcopus, abbas, et comes, excepta infirmitate vel nostra iussione, nullam excusationem habeat, quin ad placitum missorum nostrorum veniat, aut talem vicarium suum mittat, qui in omni causa pro illo rationem reddere possit.(0417A) 29.De dispensa missorum dominicorum. De dispensa missorum nostrorum, qualiter unicuique iuxta suam qualitatem dandum vel accipiendum sit, videlicet episcopo panes quadraginta, friskingas tres, de (0417B)potu modii tres, porcellus unus, pulli tres, ova quindecim, annona ad caballos modii quatuor. Abbati, comiti, atque ministeriali nostro unicuique dentur cottidie panes triginta, friskingas duas, de potu modii duo, porcellum unum, pulli tres, ova quindecim, annona ad caballos modii tres. Vassallo nostro panes decem et septem, friskinga una, porcellus unus, de potu modius unus, pulli duo, ova decem, annona ad caballos modii duo. (0418A)Codex Sancti Pauli
29 b. De benefitiis distructis. Quicumque beneficium occasione proprii desertum habuerit, ipsum beneficium amittet.
(0418B)30 b. Quicumque homo liber dinarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum id est 60 solidos conponat; si vero servi ecclesiastici aut comitum aut vassalorum nostrorum hoc facere praesumpserint, 60 ictus vapulent; aut si magister eorum vel advocatus qui liber est, eos vel comiti vel misso nostro iussus presentare noluerit, predictum bannum 60 solidos conponat:
IV. ENCYCLICA AD ARCHIEPISCOPOS (An. 817).
(0417)
Litterarum encyclicarum, quibus imperator regulam canonicorum omnibus imperii sui archiepiscopis transmisit, exempla tria in Codicibus antiquis servata sunt: 1. in Cod. bibl. ducalis Guelferbytanae membr. saec. X. litterae ad Arnonem archiepiscopum Salisburgensem, qui concilio non interfuerat; 2. in Cod. bibl. Paris. n. 1537 mbr. saec. X. litterae ad Sicharium archiepiscopum Burdegalensem, aeque absentem; 3. in ms. Aquitanico litterae a Sirmondo editae ad Magnum archiepiscopum Senonensem, qui concilio interfuerat. Utramque formam, Codicibus 1 et 2 a me iterum collatis recognitam, hic sistimus.
LITTERAE AD METROPOLITANUM QUI CONVENTUI NON INTERFUERAT. (0417C)
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hludowicus, divina ordinante providentia imperator augustus, venerabili Arnoni Salzpurcgensis ecclesiae archiepiscopo, in Domino salutem. Sacrum et venerabile concilium divino nutu nostroque studio in Aquisgrani palatio nuper adgregatum, in quo multa ob propagandam ecclesiasticam dignitatem, praecedente et subsequente gratia Christi, diligenter tractata atque instituta sunt, tuam nullatenus credimus latere sanctitatem. Sed quia contigit eidem sancto et venerabili concilio tuam non interfuisse paternitatem, ad tuam destinare decrevimus beatitudinem, per praesentem missum nostrum nomine Nothonem formulas canonicae institutionis (0417D)ab eodem sacro conventu ex sanctorum patrum (0419A)sparsim digestis sententiis collectas, atque in unum congestas. Quam etiam idcirco penes palatium nostrum diligenter scribi fecimus, ut nihil in se scriptorum vitio depravationis aut detruncationis habens, ad te usque incolomis perferretur. Quapropter volumus atque decernimus, ut iuxta metropolitanae sedis tibi canonicae conlatam dignitatem, nostraeque auctoritatis sanctionem, dioceseos tuae episcopos et caeteros ecclesiae praelatos tempore et loco congruenti ad te arcersire facias, et his coram capitulatim memoratas institutionis formulas praelegi iubeas, et quod ob exaltandum ecclesiastici culminis fastigium et animarum salutem idem sacer conventus eas, ediderit, liquido demonstres; sed et his qui in uno collegio canonice degunt, tenendam observandamque (0419B)coram memorato misso nostro percenseas. At si alicuius cordis obtunsio eam intelligere nequiverit, huic sive abs te, sive ab aliis episcopis, conprovincialibus scilicet tuis, doctrinae fulgore nitentibus sobrie tradatur. Sed et in hoc nihilominus circumspectam monemus esse tuam prudentiam, ut ab his qui eas transscripturi sunt, ita transscribantur, ut nec depravata vitio scriptoris, nec detruncata ab aliquo fiat; sed sicut a praedicto misso nostro eis demonstratum fuerit, absque aliqua depravatione vel detruncatione transcribantur. Noveris etiam, quia ideo illius exemplum apud armarium palatii nostri detentum est, ut eo probari patenter possit, quis eas incuriose transscripserit, vel quis aliquam eius partem detruncaverit. [Ut enim conperimus, dum in (0419C)eodem sacro concilio perlegeretur, antequam coram nobis ab eodem concilio prolata, et necdum mensura cibi et potus statuta fuisset, quidam magna ex parte illam detruncantes, quaedam capitula inconsulte ex ea transscripserunt. Unde necesse est, ut si aliquem in tua diocesi tale fecisse reppereris, huiuscemodi factum coram provincialium tuorum episcoporum conventu et coram praescripto misso nostro frustreris, et hanc autenticam, ut praemisimus, diligenter, sicut missus noster eis insinuaverit, transscribi percenseas.] Omnes ergo tuae dioceseos episcopi et ceteri praelati eas vigilanti cura transscribere, sollerti studio intelligere, instantissimae assiduitatis exercitio divinitus adiuti operibus complere decertent; (0419D)ut cum nos huius rei gratia inquirendae venturis Kalendis Septembribus, sicut eidem sacro et memorabili concilio meminimus nos dixisse facturos, missos nostros per imperium a Deo nobis conlatum destinaverimus, remota cuiuslibet difficultatis obpositione, eiusdem salutiferae institutionis et praelati et subditi, prout Dominus eis posse dederit, strenui inveniantur operatores. Quoniam diligenti indagine, vita comite, perquirere iubebimus, quis praelatorum iniunctum sibi officium strenue peregerit, vel quis in claustris canonicorum et ceteris habitationibus construendis, (0421A)et in necessariis stipendiis eis tribuendis, et in domibus ad receptacula pauperum reparandis, sanctioni nostrae paruerit, quisve clerum suum eadem institutione et caeteris spiritualibus documentis instruere curaverit, vel quis causa avaritiae eos, quos in Christi militia rationabiliter alere poterat, propulerit. Quia unius anni spatium dedimus, ut ea quae premissa sunt, absque ullius difficultatis excusatione perfici, ubi necdum facta erant, facillime possent. [Proinde qui hoc anni tempore in hoc negotio nostrae admodum iussione pro viribus obedire neglexerit, caeteris sine dubio terrori erit, ne tale admittere praesumant. Direximus sane tibi institutionis formulam quam eiusdem sacri concilii par consensus parque studium ex sanctorum patrum (0421B)dictis enucleatim excerpsit, et castimoniae dicatis in una societate canonicae degentibus observandam statuit. Quam volumus a te sive a tuis conprovincialibus episcopis studiose iubere transcribi, et monasteriis puellaribus in tuo diocesi consistentibus, in quibus scilicet canonice vivitur, tenendam conferri, qualiterque abbatissis et caeteris monialibus religiosissime ac devotissime observari debeat, apertissime perdoceri. Quoniam, nisi quando nos aliquam abbatissarum nostram adire iusserimus praesentiam, alio tempore volumus in monasteriis resideant, et secundum eiusdem institutionis formam vitam ducant, sibique subditas in sancta religionis proposito constringant. Et nulla illarum foras evagandi, aut occasione qualibet accepta per villas residendi, suisque voluptatibus (0421C)deserviendi, licentiam sibi adtribuat. Quamquam enim nonnulli clerici monasteria puellarum, et nonnulli laici monasteria virorum etiam et puellarum habeant, tua tamen debet praevidere solertissima industria, ut omnibus locis sub tua diocesi constitutis, ubicumque congregationes clericorum et sanctimonialium sunt, iuxta possibilitatem et facultatem rerum secundum huius institutionis formam vivant; quia nulla est omnino ecclesia quae facultates habeat, ubi non possint tot talesque gubernari qui divinam expleant officium, et ubi hospitalitas iuxta vires non possit diligi.] Nos quoque praefatum missum nostrum ad tuam sanctitatem ideo direximus, ut tuum ceterorumque ecclesiasticorum in tua diocesim consistentium diligenter atque (0421D)subtiliter in hoc negotio intueretur studium, et tibi opem in caeteris commonendis ferret: qui etiam nobis referret, qualiter praelati et praelatae eam libenter susceperint, diligenterque transscribere studuerint, et devote adimplere iuxta vires curaverint. Quoniam tamdiu illum in tua vel conprovincialium tuorum diocesim morari et discurrere una cum misso tuo iussimus, donec ab omnibus memoratae formulae transscriberentur; ut videlicet cuncta procurans diligenterque perficiens, cum ad nos illum redire opere expleto tempus permiserit, cuncta quae (0423A)acta sunt vestro utrorumque scripto notentur, atque per ipsum tuumque missum nostrae dinoscentiae intimentur; ut sciamus, quibus gratiarum actiones referre, quosque etiam dignis correptionibus corrigere debeamus Si vero aliquis tuae dioceseos eidem institutioni vestraeque admonitioni procaciter reniti voluerit, et ea quae ab eodem sacro et venerabili concilio constituta atque decreta sunt, quantum Dominus ei posse dederit observare contempserit, praecipimus, ut si antea huiuscemodi non se correxerit, quicumque ille est, ante praesentiam nostram tua vel missi nostri ammonitione, venire festinet, quatenus a nobis iuxta quantitatem culpae digne corrigatur. Direximus praeterea tibi pondus et mensuram, secundum quae clericis et sanctimonialibus (0423B)panis et potus aequaliter tribuenda sunt: quae ut ab omnibus firmissime atque inviolabiliter teneantur, decernimus et ne quid incrementi aut detrimenti a quoquam patiantur, modis omnibus inhibemus. Tuam igitur in calce huius epistulae admonemus sanctitatem, ut secundum ministerium tibi divino munere conlatum, nostrae in hoc negotio saluberrimae admontioni oboedienter atque inexcusabiliter pareas, et ceteris in parendo exemplum bonum tribuas. Dignum quippe iustumque est, ut quanto sublimius sacerdotii dignitate aliis superemines, et a nobis venerabiliter diligeris, tanto magis ad Dei nostramque voluntatem exsequendam devotiorem te atque promptiorem exhibeas. Vale in Domino, et ora pro nobis.
LITTERAE AD METROPOLITANUM QUI CONVENTUI INTERFUERAT. (0418C) Gloriosissimus Hludowicus, superno munere victor semper augustus, venerabili in Christo Magno Senonicae urbis archiepiscopo, in Domino salutem. Sicut vobis nuperrime in sacro conventu, quem Deo annuente Aquisgrani palatio aggregavimus, ubi multa favente Christo ecclesiastice, immo catholice, acta sunt, meminimus promisisse, misimus tuae venerandae paternitati per praesentes missos nostros, Ermenfredum videlicet et Haymonem, formulam canonicae institutionis, quam idem sacer conventus ex sanctorum patrum sparsim digestis sententiis colligere atque in unum congerere studuit: quam quia vobis transcribendi angustia temporis facultatem denegavit, (0418D)studii nostri fuit eam diligenter transcribi (0420A)iubere, ut absque ulla depravatione aut detruncatione textus eius ad vos usque incolumis perferretur. Proinde has litteras ad tuam direximus sanctitatem, per quas iubemus, ut memor admonitionis nostrae, suffraganeos tuae dioeceseos loco et tempore competenti ad te convocare studeas, et eandem institutionem per singula capitula coram ecclesiasticis ordinibus praelegi facias, et qualiter eam sacer conventus ob emolumentum animarum instruere salubriter curaverit, patenter edoceas, et his qui canonicae professionis censentur nomine, secundum ministerium tibi divinitus collatum, et nostrae auctoritatis praeceptum, coram memoratis missis nostris observandam percenseas. Eorum autem qui tardioris sunt ingenii, et eam forte plene intelligere nequeunt, tuo (0420B)sive comprovincialium tuorum episcoporum dono scientiae pollentium studio eius notitia sensibus perfundatur. Nam et tuam nihilominus providam volumus esse beatitudinem, ut eam solerti cura praedicti missi nostri omnes, prout insinuaveris, transcribere absque ulla depravatione et detruncatione praemoneant; quoniam qualiter diligenter studioseque, distincte et aperte transcribatur, illos satis instituimus. Cuius nempe exemplar idcirco in armario palatii nostri recondi fecimus, ut per hoc nosse et inquirere possemus, utrumne ab aliquo negligenter transcripta fuerit; quia, ut comperimus dum in eodem sacro concilio perlegeretur, antequam coram nobis ab eodem concilio prolata et necdum mensura cibi et potus plane statuta fuisset, invidi (0420C)magna ex parte illam detruncantes, quaedam capitula inconsulte ex ea transcripserunt. Unde necesse est, ut si aliquem in tua dioecesi tale fecisse repereris, huiuscemodi factum coram provincialium tuorum episcoporum conventu et coram praescriptis missis nostris frusteris, et hanc authenticam, ut praemisimus, diligenter, sicut missi nostri eis insinuaverint, transcribi percenseas. Volumus ergo, ut omnes praelati canonicorum diligenter illam transcribant, studiose intelligant, efficaciter, quantum Dominus eis posse dederit, ob suam subditorumque utilitatem opere adimplere procurent; ut quando nos, sicut in eorum sacro et venerabili concilio generaliter omnibus diximus, missos nostros huius negotii (0420D)inquirendi gratia per universum imperium nostrum Kalendis Septembris venturis direxerimus, omnes, praelati videlicet et subditi, iuxta capacitatem et possibilitatem suam, eadem instructione informati atque instructi, eiusdem operatores inveniantur strenui. Quoniam diligenti indagine, vita comite, inquirere iubebimus, qualiter unusquisque praelatorum ministerium suum expleat, qualiter iussioni nostrae in claustris et caeteris canonicorum necessariis habitationibus, et in eorum stipendiis dandis, et receptaculis pauperum praeparandis obtemperaverint, vel quis clerum suum (0422A)secundum huius institutionis normam et caetera spiritalia exercitia informare studuerit, aut si quis quem eorum, quos in Dei servitio rationabiliter gubernare potuit, causa avaritiae abiecerit: quia, ut haec quae praemisimus, absque ullius difficultatis oppositione, in locis in quibus facta necdum erant, fieri opportunissime possent, unius anni spatium, sicut nosti, ad haec peragenda tribuimus. Qui vero hoc annuo tempore nostrae, immoque Dei iussioni, iuxta vires obtemperare neglexerit, caeteris, ne talia facere audeant, terrorem procul dubio incutiet. Misimus itaque tibi institutionis formam, quam idem sacrum et venerabile concilium ex sanctorum patrum sententiis diligenter excerpsit, et sanctimonialibus in uno collegio canonice degentibus (0422B)observandam percensuit: quam sive per te, sive per comprovinciales tuos episcopos, in omnibus tuae dioeceseos puellaribus monasteriis, in quibus canonice vivitur, studiose praescriptam haberi volumus. Sed et hoc decernimus ut a vobis tam abbatissis quam caeteris sanctimonialibus tradatur, et qualiter eam tenere debeant, vestro studio informentur. Caeterum nisi aliquam abbatissarum quando nos ad praesentiam nostram venire iusserimus, alio tempore volumus, ut abbatissae propriis in monasteriis resideant et secundum hanc institutionis formam vivere sibique subiectas gubernare decertent; et nullis illarum per villas residendi, aut foras qualibet occasione accepta evagandi, suisque voluptatibus deserviendi licentiam attribuant. Quamquam enim nonnulli clerici (0422C)monasteria puellarum, et nonnulli laici monasteria virorum etiam ac puellarum habeant, tua tamen debet providere solertissima industria, ut in omnibus locis sub tua dioecesi constitutis, ubicunque congregationes clericorum et sanctimonialium sunt, iuxta possibilitatem et facultatem rerum secundum huius institutionis formam vivant; quia nulla est omnino ecclesia, quae facultates habeat, ubi non possint tot talesque gubernari qui divinum expleant officium, et ubi hospitalitas iuxta vires non possit diligi. Nos quoque praefatos missos nostros ad tuam sanctitatem ideo direximus, ut tuum caeterorumque ecclesiasticorum in tua dioecesi consistentium diligenter atque subtiliter in hoc negotio intuerentur studium, et tibi opem in caeteris commonendis ferrent; qui et nobis (0422D)referrent, qualiter praelati et praelatae eam libenter susceperint, diligenterque transcribere studuerint, et devote adimplere iuxta vires curaverint; quoniam tamdiu illos in tua vel comprovincialium tuorum dioecesi morari et discurrere una cum misso tuo iussimus, donec ab omnibus memoratae formulae transcriberentur; ut videlicet cuncta procurantes, diligenterque taxantes, cum ad nos illos redire opere expleto tempus permiserit, cuncta quae acta sunt, vestro utrorumque scripto notentur, atque per ipsos tuumque missum nostrae dinoscentiae intimentur; (0424A)ut sciamus, quibus gratiarum actiones referre, quosque etiam dignis correptionibus corrigere debeamus. Si vero aliquis tuae dioecesis eidem institutioni nostraeque admonitioni procaciter reniti voluerit, et ea quae ab eodem sacro et venerabili concilio constituta atque decreta sunt, quantum Dominus eis posse dederit, observare contempserit, praecipimus, ut si antea huiusmodi non se correxerit, quicunque ille est, ante praesentiam nostram tua vel missorum nostrorum admonitione venire festinet; quatenus a nobis iuxta quantitatem culpae digne corrigatur. Direximus praeterea tibi pondus et mensuram, secundum quam clericis et sanctimonialibus panis et potus aequaliter tribuenda sunt, quae ut ab omnibus firmissime atque inviolabiliter teneatur, decernimus, (0424B)et ne quid incrementi aut detrimenti a quoquam patiantur, modis omnibus inhibemus. Tuam igitur in calce huius epistolae admonemus sanctitatem, ut secundum ministerium tibi divino munere collatum, nostrae in hoc negotio saluberrimae admonitioni obedienter atque inexcusabiliter pareas, et caeteris in parendo exemplum bonum tribuas. Dignum quippe est, ut quanto sublimius sacerdotii dignitate aliis superemines, et a nobis venerabiliter diligeris, tanto magis ad Dei nostramque voluntatem faciendam devotiorem te atque promptiorem exhibeas. Vale in Domino, et ora pro nobis.
V CONSTITUTIO DE SERVITIO MONASTERIORUM (An. 817) (0423) Cum constitutio ipsa perierit, notitiam recipere visum est primum a Sirmondo, t. II Concil. Galliae, p. 685 et a Delalande, in Supplementis Conciliorum Galliae, ex Codice monasterii sancti Aegidii in Septimania vulgatam, atque a Baluzio, Mabillonio et Bouqueto SS., t. VI, p. 407, annotationibus illustratam, quarum nonnullas ad Galliae monasteria spectantes excepimus.
(0423C)Anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi 817, Hludowicus serenissimus augustus divina ordinante providentia, conventum fecit apud Aquis sedem regiam, episcoporum, abbatum, seu totius senatus Francorum; ubi inter ceteras dispositiones imperii (0424C)statuit atque constitutum scribere fecit, quae monasteria in regno vel imperio suo dona et militiam facere possunt, quae sola dona sine militia, quae vero nec dona nec militiam, sed solas orationes pro salute imperatoris vel filiorum eius et stabilitate imperii.
HAEC SUNT QUAE DONA ET MILITIAM FACERE DEBENT, NUMERO XIV. (0425A) Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium sancti Benedicti. (0425A)Ferrarias. (0425B)Nigelli. (0425B)sanctae Crucis. (0425B)Corbeia. (0425B)sanctae Mariae Suessionis. (0425C)Stabulaus. (0425D)Flaviniacum. (0425D)sancti Eugendi. (0425D)Novalicium.(0426A) Ultra Rhenum.
IN BAVARIA.
Monasterium. Monasterium. Monasterium sancti Nazarii (0426B)Offunwilarii. (0426B)Mananseo. Monasterium Tegerinseo. HAEC SUNT QUAE TANTUM DONA DARE DEBENT SINE MILITIA, NUMERO XVI. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium sancti Michaelis Maresci primi. (0426C)Balma. (0426D)sancti Sequani. (0426D)Natradis.(0427A) Ultra Rhenum.
In Alamannia.
In Bavaria.
Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium Suarizaha. (0427B)sancti Bonifacii. (0427B)sancti Wigberti. (0427B)Elehenwanc. (0427B)Fiuhctinwanc. (0427C)Nazaruda. (0427C)Campita. (0427C)Altemburc. (0427C)Altahe. Monasterium Cremisa. (0428A) Monasterium. Monasterium Mathaseo. (0427C)Buria. HAEC SUNT QUAE NEC DONA NEC MILITIAM DARE DEBENT, SED SOLAS ORATIONES PRO SALUTE IMPERATORIS VEL FILIORUM EIUS ET STABILITATE IMPERII, NUMERO 18. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium Melaredum. (0427D)Fossatus (0428C)Luda. (0428C)sancti Gregorii. (0428C)sancti Mauri. (0428D)Eborreheim. (0428D)Clinga. (0428D)Saviniciaco. (0428D)Crudatis.(0429A) Ultra Rhenum.
In Bavaria.
Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium Dusera. (0429B)Lorwim. (0429B)Scewanc. (0429B)Sculturbura. (0429B)Berch. (0429B)Methema. (0429B)Sconenauva.(0430A) In Aquitania.
Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium Moseburch. (0429B)Weizzenbrunno. (0429C)sancti Philiberti. (0429C)sancti Maxentii. (0429C)Carroffinii. (0429C)Brantosmurii. (0429D)sancti Savini. (0429D)sanctae Crucis puellarum. (0430D)sanctae Mariae in Lemovicas.(0431A) Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium Mastracurii. (0431B)Menadinii (0431C)Magnilocum. (0431C)Conquas. (0431C)sancti Antonii. (0431D)Musciacum.(0432A) In Septimania.
Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium sancti Aegidii in valle Flaviana. (0431D)Psalmodium. (0432A)Anianum. (0432A)sancti Tiberii. (0432B)Villamagna. (0432C)sancti Petri in Lunate.(0433A) Monasterium. Monasterium. Monasterium Caunas. (0433C)Castrelli malasci. (0434D)sanctae Mariae Capariensis.(0434A) Monasterium. Monasterium sanctae Mariae ad Orubionem. (0434D)sancti Laurentii(0435A) Monasterium. Monasterium. Monasterium sanctae Eugeniae. (0435A)sancti Hilarii. (0435C)Valle Asperii.(0436A) In Tolosano.
Monasterium. Monasterium. Monasterium sancti Papuli. (0436D)Suricinium. (0436D)Asilo.(0437A) In Wasconia.
Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium. Monasterium Venercha. (0437A)Cella fraxilii. (0437B)Cimorra. (0438B)Piciano. (0438B)Altum fragitum.(0438A) Monasterium sancti Savini. Hic praedictis monasteriis praefatus imperator, sicut supradictum est, statutum scribi fecit, atque manu sua firmavit, et anulo suo imperiali sigillare fecit.
CAPITULA LEGI SALICAE ADDITA (An. 819). (0437) Anno 819 post natale Domini, Einhardo teste, conventus Aquisgrani habitus est, in quo multa de statu ecclesiarum et monasteriorum tractata atque ordinata sunt, legibus etiam capitula quaedam pernecessaria quia deerant, conscripta atque addita sunt. Quae a Baluzio ex duobus Codicibus manuscriptis, uno bibliothecae regiae, altero sancti Remigii Rhemensis edita, jam ope eorumdem Codicum, scilicet 1. bibl. regiae Paris. inter Supplementa Latina n. 164 bis, olim Sancti Remigii; et 2. C. bibl. ejusdem n. 4632 recognita prodeunt.
IN NOMINE DOMINI. INCIPIUNT CAPITULA LEGIS SALICAE. (0437C) 1. De capitulo primo, id est, de mannire. De hoc capitulo indicatum est, ut ille qui mannitur, spatium mannitionis suae per quadraginta noctes habeat. Et si comes infra supradictarum noctium numerum mallum suum non habuerit, ipsum spatium usque ad mallum comitis extendatur, et deinde detur ei spatium ad respectum ad septem noctes. Inde non noctium spatia, sed proximus mallus comitis ei concedatur. 2. De 11º capitulo legis Salicae. Si quis servum alienum occiderit, vel vendiderit, vel ingenuum dimiserit, mille quadringentis denariis, qui faciunt solidos triginta quinque, culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura. (0437D)De hoc capite iudicatum est ab omnibus, ut si ille servus qui iniuste venditus vel ingenuus dimissus apparet, non alter pro eo in loco illius restituatur; quia dixerunt aliqui quod idem servus, qui ingenuus dimissus fuerat, denuo ad servitium redire non debeat, (0438C)sed pristino dommo, et servitio restitutus fiat, iudicaverunt.
3. De 14º capitulo legis Salicae. Si quis ingenuus ancillam alienam in coniugium acceperit, ipse cum ea in servitio inplicetur. De hoc capite iudicatum est ab omnibus, ut si ingenua femina quemlibet servum in coniugium sumpserit, non solum cum ipso servo in servitio permaneat, sed etiam omnes res quas habet, si eas cum parentibus suis divisas tenet, ad dominum cuius servum in coniugium accepit, perveniant. Et si cum parentibus suis res paternas vel maternas non divisit, nec alicui quaerenti respondere, nec cum suis heredibus in rerum paternarum hereditate ultra divisor accedere possit. Similiter et si Francus (0438D)homo alterius ancillam in coniugium sumpserit, sic faciendum esse iudicaverunt.
4. Item de eodem capitulo. Si quis uxorem alienam vivo marito tulerit, octo millia denarios, qui faciunt solidos ducentos, culpabilis iudicetur. (0439A)De hoc capitulo iudicatum est, ut vivo marito cui eadem uxor contra legem subtracta fuerat, ab illo qui eam ei iniuste tulerat, cum lege suprascripta, id est, ducentis solidis, reddita fiat.
5. De 26º capitulo. Si quis puer infra duodecim annos aliquam culpam commiserit, fredus ei non requiratur De hoc capitulo iudicatum est, ut si infans infra duodecim annos res alterius iniuste sibi usurpaverit, eas, excepto fredo, cum lege sua conponat, et ita manniatur, sicut ille manniri potest cui contra legem fecit, et ita a comite ad mallum suum adducatur, sicut ille adduci potest, cui contra legem fecit. De hereditate vero paterna vel materna si aliquis eum interpellare voluerit, usque ad spatium duodecim (0439B)annorum expectare iudicatus est.
6. Iudicatum est ab omnibus, ut si Francus homo vel ingenua femina in servitio sponte sua inplicaverit se, ut si res suas, dum in libertate sua permanebat, ad ecclesiam Dei aut cuilibet legibus tradidit, ipse cui traditae fuerint, eas habere et tenere possit. Et si filios vel filias, dum in sua fuit libertate, generavit, ipsi liberi permaneant. 7. De 37º capitulo. Si quis servus hominem ingenuum occiserit, ipse homicida pro medietate conpositionis parentibus hominis occisi tradatur, et aliam medietatem dominus servi se noverit solviturum. Aut si legem intellexerit, poterit se obmalare ut leodem non solvat (0439C)Quia nullum de ecclesiastico aut beneficiario vel alterius persona servo discretionem lex facit, si ita ecclesiastici aut beneficiarii servi sicut liberorum (0440A)tradi aut dimitti possunt, ad interrogationem domni imperatoris reservare voluerunt.
8. De 46º capitulo, id est, qui viduam in coniugium accipere vult, iudicaverunt omnes, ut non ita sicut in lege Salica scriptum est eam accipiat, sed cum parentorum consensu et voluntate, velut usque nunc antecessores eorum fecerunt, in coniugium sibi eam sumat. 9. De 47º capitulo. De eo qui villam alterius occupaverit. De hoc capitulo iudicaverunt, ut nullus villam aut res alterius migrandi gratia per annos tenere vel possidere possit; sed in quacumque die invasor illarum rerum interpellatus fuerit, aut easdem res quaerenti reddat, aut eas, si potest, iuxta legem se defendendo sibi vindicet.(0440B) 10.De affatomie dixerunt quod traditio fuisset. De hoc capitulo iudicatum est, ut sicut per longam consuetudinem antecessores eorum facientes habuerunt, ita et omnes qui lege Salica vivunt, inantea habeant et faciant. 11. Et hoc iudicaverunt, ut si servus cartam ingenuitatis adtulerit, si servus eiusdem cartae auctorem legitimum habere non potuerit, domino servi ipsam cartam falsare liceat. 12. Et hoc iudicaverunt, ut omnis qui alteri aliquid quaerit, licentiam habeat prius sua testimonia producere contra eum. Et si ille cui quaeritur dixerit, quod legibus teneat ea quae tenet, et talia sunt testimonia qui hoc veraciter adfirmare possint, (0440C)iudicaverunt, ut huius rei veritas secundum capitula domni imperatoris, quae prius pro lege tenenda constituit, rei veritas conprobetur. RESPONSA MISSO CUIDAM DATA (An. 819). (0439) A Baluzio primum edita, hic ope Codicis unici, scilicet regii Parisiensis n. 2718 saec. IX iterum recognita et emendata sunt. Patet misso cuidam ex legatione redeunti in responsis esse data, cumque capp. 1, 2 et 6 ad constitutiones Aquisgranenses anni 817 referri videantur, locum eis a Baluzio assignatum, id est annum 819, servandum duxi.
CAPITULA LEGI SALICAE ADDENDA. (0439D) Cap. 1. Ut pagenses per sacramenta aliorum hominum causas non inquirantur, nisi tantum dominicas. Adtamen comes ille, si alicuius pauperis aut inponentis personae causa fuerit, tunc comes ille diligenter, et tamen sine sacramento, per veriores et meliores pagenses inquirat.
2. Vult domnus imperator, ut in tale placitum quale ille nunc iusserit, veniat unusquisque comes, et adducat secum duodecim scabinos, si tanti fuerint. (0440D)Sin autem, de melioribus hominibus illius comitatus suppleat numerum duodenarium. Et advocati tam episcoporum, abbatum, et abbatissarum, ut cum eis veniant. 3. Statuendum est, ut unusquisque qui censum regium solvere debet, in eodem loco illum persolvat ubi pater et avus eius solvere consueverunt. 4. Si homini cuilibet causam suam in placito aut coram comite palatio alius fuerit inpedimento, et causam eius iniuste disputando inpedierit, tunc volumus, (0441A)ut sive comes palatii, seu comes ipse in comitatu suo, iubeat eum exire foras. Et si noluerit oboedire, tunc solvat bannum dominicum, id est 60 solidos; et illi cui adversatus est, donet wadium suum pro lege sua. 5. Volumus ut comes potestatem habeat in placito suo facere quae debet, nemine contradicente. Et si aliter fecerit quam iuste, ad quem factum illud pertinet, veniat in praesentiam nostram, et nos illi de eodem comite faciamus iustitiam. 6. Vestitura domni et genitoris nostri eo modo volumus ut teneatur, ubicumque esse dicitur, ut prius diligentissima investigatione perquiratur. Et si invenitur esse iusta atque legitima, tunc vestitura dicatur; nam aliter ne vestitura nominari debet, sive (0441B)sit in ecclesiasticis, sive in palatinis rebus. 7. De proprio quod in castellis ab avo nostro conquisitis, eo modo videtur nobis esse faciendum atque discernendum, ut illi tantum propriarum rerum sui potestatem non habeant, qui quamdiu potuerunt restiterunt, et contra illorum voluntatem in potestatem avi nostri venerunt. Nam quicumque sociis suis (0442A)pertinaciter resistentibus se dididerunt, quamvis castellum per vim fuisset captum, proprie suum tamen in eo habere debent. 8. De rebus unde domnus Carolus imperator legitimam vestituram habuit, et hoc ita potest investigari ut secundum iustitiam ad nos debeant pertinere, nequaquam volumus, si nostri testes boni et idonei sunt, ut alii adversus eos in nostram contrarietatem consurgant. Adtamen in tua sit providentia hac fidelium nostrorum qui tecum sunt, qui nostri testes esse debent, boni et veraces sint. Porro adversus ecclesiasticas res eadem sententia maneat, quae tempore domni et genitoris nostri fuerant prolata, ut ecclesiarum defensores res suas contra suos adpetitores (0442B)eadem lege defendant, qua ipsi vixerunt qui easdem res ecclesiis condonaverunt. Similiter et ecclesia eandem legem habeat adversum petitores suos, tantum salva nostra iustitia. 9. De quarto capitulo exspectandum censuimus, donec cum plurioribus fidelibus nostris inde consideremus. CAPITULA LANGOBARDICA (An. 819). (0441) Inter capitula edictis regum Langobardorum addita, quorum Ludovicum auctorem libri manuscripti produnt, haec certo alicui anno locove ascribi nequeunt. Cum vero Ludovicus post conventum Attiniacensem mense Augusto anni 822 habitum Italiae curam fere totam Lothario reliquisse videatur, annis 818-822 assignanda sunt, si omnino Ludovicum auctorem agnoscunt. Nam in Codicibus Chisiano, Cavensi, Blankenburgensi, Gothano, non habentur.
(0441B)Ex Codd. Ambrosiano, Florentino, Londinensi, Vindobonensi, Veronensi, Estensi.
Ut omnis ordo ecclesiarum secundum Romanam legem vivant, et sic inquirantur et defendantur res ecclesiasticae, ut emphyteusis unde damnum aecclesiae (0441C)patiuntur, non observetur, sed secundum legem Romanam destruatur, et poena non solvatur.
Ex Codd. Florent. Lond. Vindob. Veron. Estensi.
2. Placuit nobis de illis hominibus qui se liberos per 30 annos esse dicunt, ut per hanc possessionem liberi non sint, nisi de ingenuo patre et (0442B)matre nati sunt, aut cartam libertatis ostendunt. 3. Omnibus igitur episcopis, abbatibus, cunctoque clero omnino praecipimus, vicedominos, praepositos, advocatos sive defensores habere bonos, non crudeles, non cupidos, non periuros, non falsitatem (0442C)amantes, sed Deum timentes et in omnibus iustitiam diligentes. De iudicibus autem vel centenariis atque tribunis seu vicariis, dignum esse censuimus, ut si mali reperti fuerint, de ministerio suo abiciantur . CAPITULARE AQUISGRANENSE (An. 820, Jan., Aquis). (0441) Constitutionem hanc ex duplici copia in Cod. bibl. reg. Paris. n. 2718 s. IX editam, Baluzius conventui apud Theodonis villam anno 820 habito adsignavit; sed cum eo anno, ad quem ex cap. 5 sine dubio referenda est, conventus generalis non in loco a Baluzio indicato, sed Aquisgrani, alter vero autumnalis Carisiaci celebratus sit, priori adsignandam duximus; edimusque ope Codicum 1 bibl. regiae Paris. n. 2718. fol. 73. 2, Cod. ejusdem fol. 110 et 3 bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgici recognitam.
(0443A)Cap. 1. Ubi telonea exigi et ubi non exigi debeant. Volumus firmiter omnibus in imperio nostro nobis a Deo conmisso notum fieri, ut nullus teloneum exigat, nisi in mercatibus ubi communia commertia emuntur et venundantur; neque in pontibus, nisi ubi antiquitus tolenea exigebantur; neque in ripis aquarum, ubi tantum naves solent aliquibus noctibus manere; neque in silvis, neque in stratis, neque in campis, neque subter pontem transeuntibus, nec alicubi, nisi tantum ubi aliquid emitur aut venditur qualibet causa ad communem usum pertinens. Et ubi emptor cuiuslibet utitur herba aut lignis aut aliis villaticis commodis, cum eo cuius sunt quibus utitur, agat iuxta aestimationem usus, et quod iustum est de tali re, illi persolvat. Quod si aliquis (0443B)constituta mercata fugiens, ne teloneum solvere cogatur, et extra praedicta loca aliquid emere voluerit, et huiusmodi inventus fuerit, constringatur, et debitum telonei persolvere cogatur. Et quisquis huiusmodi iusta telonea solvere declinantem susciperit sive celaverit, id secundum suam legem emendare conpellatur: is tamen quem celavit, debitum teloneum persolvat. Ceterum, sicut superius dictum est, nisi in memoratis locis nemo a quolibet exigat telonea. Et si quis fecerit contra haec praecepta nostra, sciat se esse damnandum 60 summa solidorum.
2. De dispensa fidelium nostrorum. Sive carris, sive sagmariis, sive friskingis, sive aliis quibuslibet (0444A)vehiculis, tam eorum qui nobis assidue in palatio deserviunt, quamque et eorum qui ad palatium eorum dispensam ducunt, nemo in pontibus, neque in navibus, neque in quibuslibet aliis locis, ab eis teloneum exigere praesumat. Quod si fecerit, noverit se similiter 60 solidorum poena plectendum. Quod si aliquis repertus fuerit, qui ea quae praemissa sunt, non ad suam dispensam, nec ad proprios usus, sed potius venundandi causa ea duxerit, noverit se, sicut superius compraehensum est, esse damnandum. 3. Nemo ex his qui pontes faciunt, aut de inmunitatibus, aut de fiscis, aut de liberis hominibus, cogantur pontaticum de eodem quem fecerunt ponte persolvere. Et si forte quilibet voluerit ex propriis facultatibus eundem pontem emendare vel reficere, (0444B)quamvis de suis propriis rebus eundem pontem emendet vel reficiat, non tamen de eodem ponte maiorem censum exigere praesumat, nisi sicut consuetudo fuit et iustum esse dinoscitur. 4. Omnibus notum sit, quia nolumus ut liber homo ad nostros brolios operari cogatur. Attamen de aliis publicis functionibus, quas solebant iuxta antiquam consuetudinem facere, nemo se pro hac causa excuset. 5. Generaliter omnes admonemus, ut capitula que praeterito anno legi Salicae per omnium consensum addenda esse censuimus, iam non ulterius capitula, sed tantum lex dicantur, immo pro lege teneantur .
CAPITULARE AD THEODONIS VILLAM (An. 821, Oct.). (0443) Debemus illud Ansegisi libro IV, capp. 1-12, capite primo et inter capitula legibus Langobardorum addita servato. In conventu autumnali Theodonis villa habito promulgatum esse, capite sexto redit, cum Ludovicus imperator placitum Compendii, post primum mense Novembri anni 816 celebratum, annis demum 823 et 824 habuerit, de quibus sermonem hic esse non posse eo intelligitur, quod tempore quo Ansegisus opus suum absolvit, scilicet mense Januario anni 827, nonnisi triennium inde elapsum erat.
1. (0443C)Si servi per contumaciam collecta multitudine alicui vim intulerint, id est aut homicidium aut incendium, aut qualiumcumque rerum direptiones fecerint, domini quorum negligentia hoc evenit, pro eo quod eos constringere noluerunt, ut talia facere non auderent, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, solvere cogantur.
2. De rebus sive mancipiis, quae dicuntur a fisco nostro esse occupata, volumus ut missi nostri inquisitionem faciant sine sacramento per veratiores homines pagi illius circummanentes, et quicquid de hac causa verius ac certius investigare potuerint, ad nostram faciant pervenire notitiam, ut nos tunc definiamus (0443D)quicquid nobis iustum esse videatur.(0444C) 3.Si servi vel ecclesiastici vel quorumlibet liberorum hominum in fiscum nostrum confugerint, et a dominis vel advocatis eorum repetiti fuerint, si actor fisci nostri intellexerit, quod eos iuste non possit tenere ad nostrum dominium, eiciat illos de eodem fisco, et recipiant eos domini eorum. Et si eidem actori visum fuerit, quod ad nostrum debeant pertinere dominium, expellat eos de eodem fisco, et postquam ab eisdem repetitoribus fuerint recepti, habeat cum eis legitimam actionem; et sic eos, si poterit, ad nostram evindicet possessionem. 4. De vassis nostris, qui ad marcam nostram constituti sunt custodiendam, aut in longinquis regionibus (0444D)sua habent beneficia vel res proprias, vel etiam nobis (0445A)assidue in palatio nostro serviunt, et ideo non possunt assidua custodire placita: quam rem volumus ut missi nostri vel comes nobis notam faciant, et nos faciemus ut ad eorum placita veniant. 5. Volumus ut comites qui ad custodiam maritimam deputati sunt, quicumque ex eis in suo ministerio residet, de iustitia facienda se non excuset propter illam custodiam; sed si ibi secum suos scabineos habuerit, ibi placitum teneat et iustitiam faciat. 6. De his qui se dicunt propter incestum res proprias amisisse, constitutum est, ut si ante proximum quinquennium, quando placitum nostrum habuimus in Compendio, easdem res amiserunt, non eis restituantur.(0445B) 7.De coniurationibus servorum quae fiunt in Flandris et Menpisco et in caeteris maritimis locis, volumus ut per missos nostros indicetur dominis servorum illorum, ut constringant eos, ne ultra tales coniurationes facere praesumant. Et ut sciant ipsi eorundem servorum domini, quod cuiuscumque servi huiuscemodi coniurationem facere praesumpserint postquam eis haec nostra iusso fuerit indicata, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, ipse dominus persolvere debeat. 8. De terra in litore maris, ubi salem faciunt, (0446A)volumus ut aliqui ex eis veniant ad placitum nostrum, et ratio eorum audiatur, ut tunc secundum aequitatem inter eos definire valeamus. 9. Volumus ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem conlaborationis, quam simul in beneficio conlaboraverunt, accipiant. Et de his rebus quas is qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel conparavit, vel ei ab amicis suis conlatum est, has volumus tam ad orphanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire. 10. De aggeribus iuxta Ligerim faciendis, ut bonus missus eidem operi praeponatur, et hoc Pippino per nostrum missum mandetur, ut et ille ad hoc missum ordinet, quatenus praedictum opus perficiatur.(0446B) 11.De duodecim pontibus super Sequanam, volumus ut hi pagenses qui eos facere debent, a missis nostris admoneantur, ut eos celeriter restaurent, et ut eorum vanae contentioni non consentiant, quando dicunt se non aliubi eosdem pontes facere debere nisi ubi antiquitus fuerant; sed ibi ubi nunc necesse est, eosdem pontes facere iubeantur. 12. De omnibus pontibus per regnum nostrum faciendis, in commune missi nostri admoneant, ut ab ipsis restaurentur qui eos facere solebant. CAPITULARE ATTINIACENSE (An. 822, Aug.) (0445) Mense Augusto anni 822 Ludovicus imperator Attiniaci in publico conventu de iis quae in fratres suos, Bernhardum nepotem, et Adalhardum atque Walachum peccaverat, in praesentia totius populi publicam confessionem fecit et poenitentiam egit, et quidquid similium rerum vel a se vel a patre suo factum invenire potuit, summa devotione emendare curavit. Quibus de rebus edita capitula, hucusque inedita, jam ex Codice bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgico fol. 105-106 luci restituimus.
ITEM ALIA CAPITULA DOMNI LUDOVICI IMPERATORIS. (0445D) 1. Dei igitur omnipotentis inspiratione vestroque (0446D)piissimo studio admoniti, vestroque etiam saluberrimo exemplo provocati, confitemur, nos in pluribus (0447A)locis quam modo aut ratio aut possibilitas enumerare permittat, tam in vita quamque doctrina et ministeria, neglegentes extitisse. Quam ob rem, sicut hactenus in his nos neglegentes fuisse non denegamus, ita ab hinc, Deo opitulante, data nobis a vestra benignitate congruenti facultate vel libertate, diligentiorem curam in his omnibus pro captu intellegentiae nostrae nos velle adhibere profitemur. 2. Quia vero liquido constat, quod salus populi maxime in doctrina et praedicatione consistat, et praedicatio eadem impleri ita ut oportet non potest, nisi a doctis, necesse est ut ordo talis in singulis sedibus inveniatur, per quam et praesens emendatio et futura utilitas sanctae eclesiae preparetur; qualiter autem hoc fieri debeat et possit, in sequenti capitulo (0447B)demonstrabitur. 3. Scolas autem, de quibus hactenus minus studiosi fuimus quam debueramus, omnino studiosissime emendare cupimus, qualiter omnis homo, sive maioris sive minoris aetatis, qui ad hoc nutritur ut in aliquo gradu in ecclesia promoveatur, locum denominatum et magistrum congruum habeat. Parentes tamen vel domini singulorum de victu vel substantia corporali unde subsistant providere studeant, qualiter solacium habeant, ut propter rerum inopiam (0448A)doctrinae studio non recedant. Si vero necessitas fuerit propter amplitudinem parroechiae, eo quod in uno loco colligi non possunt propter administrationem quam eis procuratores eorum providere debent, fiat locis duobus aut tribus, vel etiam ut necessitas et ratio dictaverit. 4. Sed quia omnimodis doctrina minus utiliter agitur, si qualiter his qui docere debeant discendi oportunitas non ordinatur, necesse est ut his praesulibus quibus omnimodis agendi facultas aut funditus aut certe magna ex parte per dioceses suas deest, a dominis rerum, qualiter id fieri congrue possit, provideatur. Hi autem qui res ecclesiasticas aut baptismales eclesias iure suo in promtu habent, officium praedicationis implere valent.(0448B) 5.De potentibus qui ad praedicationem venire nolunt, et idcirco multi eos imitantes vel sequentes, qui ad audiendum verbum divinum venire debuerant, servitiis propriis detinentur. Nonnulli etiam ex ipsis presbyteros absque consensu episcopi in ecclesiis constituunt vel expellunt. 6. Ut heresis simoniaca ita caveatur, ut non solum propter munerum acceptionem, sed neque consanguinitate familiaritatis aut cuiuslibet amicitiae aut obsequii causa, deinceps ullus prebeat.
LOTHARII I IMPERATORIS CONSTITUTIONES OLONNENSES (An. 823). (0447) Conventu Attiniacensi peracto, cum Lotharius cum Wala et Gerungo consiliariis in Italiam missus, per aliquot menses justitiis faciendis insisteret, conventu in curte Olonna vel autumno anni 822, vel, quod potius crediderim, vere anni 823 habito, leges proposuit, quae prima jam vice integrae prodeunt. Excepimus eas ex compluribus Codicibus, praecipue tamen ex Chisiano et Cavensi, Sancti Pauli in Carinthia, Blankenburgensi, Gothano, Parisiensi atque editione fragmenti Florentini a Carolo dato an. 1675 in 4º parata. Et in edendis Capitulis generalibus usi sumus Codicibus Chisiano et Cavensi, qui omnium soli textum integrum nec jam in jurisconsultorum usus detruncatum servaverunt, adhibitis inde a capite undecimo 2. fragmento Florentino et 3. Codice Blankenburgensi, Codicibusque Ambrosiano, Florentino, Londinensi, Vindobonensi, Veronensi, Estensi apud Muratorium capp. 71-74.
Capitula comitibus data auctoritate Codd. 1. Sancti Pauli et qui proxime ad eum accedit Chisiani, tum 2. fragmenti Florentini, 3. Codicis Blankenburgensis, 4. Codicis Parisiensis n. 4613, capp. 12 et 17. necnon Codicibus Ambrosiano, Florentino, Londinensi, Vindobonensi, Veronensi, Estensi apud Muratorium capp. 1-14, fulti edidimus.
Capitulare tertium fortasse missis datum, auctoritate Codicum 1. Blankenburgensis, 2. Gothani, 3. Mutinensis apud Muratorium p. 151, tum Ambrosiani, Florentini, Londonensis, Vindobonensis, Veronensis, Estensis apud Muratorium capp. 84-88 proponimus.
Lotharium, justitiis peractis acceptaque die paschali apud Sanctum Petrum corona imperiali ex manibus Paschalis papae, mense Junio an. 823 ad patrem rediisse, ex Einhardi Annalibus constat.
INCIPIT CAPITULA, QUOD DOMNUS LOTHARIUS IMPERATOR PRIMO ANNO IMPERII SUI QUOD ITALIAM ACCESSIT, STATUIT IN CURTE HOLONNA [ Chis. THOLONNA]. (0447C) Kapitulo primo. Ut cancellarii electi boni et veraces chartas publicas conscribant ante comitem et scabinos et vicarios eius; et nullimodis hoc facere praesumant de pecunia antequam legitimum pretium detur.
2. Si quis homo alienam uxorem adulteraverit, et secundem legem ei in manus tradita fuerint, et postea convicti fuerint, partibus publicis recipiantur; (0448C)et qui ipsos comparatos habuerit, pretium suum perdat. 3. Volumus ut comites nostri licentiam habeant inquisitionem facere. 4. Volumus de obligationibus, ut nullus homo per sacramentum nec per aliam obligationem adunationem faciat. Et si hoc facere praesumpserit, tunc ille qui prius ipsum consilium inchoavit et hoc factum habet, in exilio ab ipso comite in Corsicam mittatur, et illi alii bannum componant. Et si (0449A)talis fuerit qui non habet unde ipsum bannum componat, 60 ictus accipiat. 5. Volumus ut cum collecta vel scutis in placito comitis nullus praesumat venire; et si praesumpserit, bannum componat. 6. De sanctimoniale femina statuimus, ut si adulterium fecerit et inventum fuerit, res quas habet fisco socientur; persona vero eius sit in potestate episcopi in cuius parochia est, ut in monasterio mittatur. 7. Volumus ut episcopi, abbates et abbatissae eorum advocatos habeant, et plenam iustitiam faciant ante comitem suum. 8. De illis hominibus qui res suas alienaverint ubicumque, et super resedent, distringat eos comes (0449B)per scubia publica, sicut lex habet. 9. Ut cancellarii veniant ad omnibus infirmis. 10. Statuimus, si liber homo se ipsum ad servitium implicaverit pro aliquibus causis, et liberam feminam habuerit aut infantes, ipsi in eorum libertate permaneant. Et si ipsa mulier defuncta fuerit, et aliam liberam feminam sibi copulaverit servienti, ipsa in servitio permaneat. 11. Quicumque enim liber homo a comite suo fuerit ammonitus aut ministris eius ad patriam defendendam, et ire neglexerit, et exercitus supervenerit ad istius regni vastationem vel ad contrarietatem fidelium nostrorum, capitali subiaceat sententiae. Similiter observandum est, si vocati fuerint auditum inimicorum nostrorum adventum, (0449C)et ita contigerit quod hostes non supervenerint, hi qui vocati fuerint et venire noluerint, unusquisque secundum legem suam hoc emendet. 12. Cum enim in tam parvo spatio temporis iuxta quod potuimus hoc tota intentione laborare studuimus, qualiter salvatio vestra et istius regni maneat in futurum, etiam et hoc nobis desiderium fuit inquirere, qualiter erga vos benivolos nos ostendamus generaliter cum cunctis aecclesiasticis ac liberis personis, ad consolationem eorum, et ad illorum bona voluntate corroborandum, et ut fidelitatem (0450A)illorum, sicuti semper erga nos servaverunt, conservent. Tamen volumus hoc beneficium prestare, ut si cuiuscumque servus liberam feminam sibi ea consentiente in coniugio sociaverit, et infra anni spatium ad vindictam traditi non fuerint, sicut lex tales personas nostro fisco sociat ita nostra liberalitate concedimus, ut in potestate et servitio domini illius, cuius servus fuerit, ambo revertantur . 13. Similiter concedere volumus cunctis liberis personis, ut nullus iudex publicus seu ministri publici eos contra legem audeant pignerare in bovibus, quia audivimus multa damna atque afflictiones propter hoc populo nostro sustinere. Neque cogantur ad placita venire praeter ter in anno, sicut (0450B)in capitulare continetur, excepto scabinis, et causatoribus, et testibus necessariis; quia omnibus passionem volumus auferre, ut populus noster pacifice sub nostro regimine vivere possit. His vero qui se nobis commendaverunt, aut in futurum commendaverint, volumus specialiter hoc honoris privilegium concedere prae ceteris liberis, ut in quocumque loco venerint, sive ad placitum, vel ubicumque, omni honore digni habeantur, et caeteris anteponantur. Et quidquid ad querendum habuerint, absque ulla dilatione iustitiam suam accipere mereantur. Et de illorum liberis hominibus qui eis commendati sunt aut fuerint si ipse senior eos secum in servitio habuerit, propter iustitiam faciendam nec distringantur nec pignerentur, quousque (0450C)de nostro servitio reversi fuerint. Et tunc si quid ab eis quaeritur, primum senioribus eorum admoneantur, ut iustitiam quaerentibus faciant; et si ipsi facere noluerint, tunc legaliter distringatur . 14. Concedimus etiam castaldiis nostris curtes nostras praevidentibus, si proprio eorum pretio res emerint, aut quolibet iusto adtractu, acquisierint, sicut lex illas ad nostram partem concedit, ita nos eas illis concedimus, dum in servitium nostrum fideles inventi fuerint. (0451A)Memoria quod domnus imperator suis comites praecepit.
1. In primis instituit, si liber homo se ipsum ad servitium inplicat pro aliquibus causis, si liberam feminam habuit aut infantes, ipsi in eorum libertatem permaneant. Et si ipsa femina defuncta fuerit, et aliam liberam feminam sibi copulaverit serviente, ipsa in servitio permanead. 2. Si quis homo alienam uxorem adulteraverit, et secundum legem ei in manus traditi fuerint, et postea coniuncti fuerint, partibus publicis recipiantur; et qui ipsos conparatos habuerit, precium suum perdat. 3. Volumus ut comites nostri licentiam habeant inquisicionem facere.(0451B) 4.Volumus de obligationibus, ut nullus homo per sacramentum nec per aliam obligationem adunationem faciat, et si hoc facere praesumpserit, tunc de illis qui prius ipsum consilium incoaverit aut qui hoc factum habet, in exilio ab ipso comite in Corsica mittatur, et illi alii bannum conponant; et si talis fuerit qui non habeat unde ipsum bannum conponat, 60 ictus accipiat. 5. Volumus ut cum collecta vel scutis in placito comitis nullus presumat venire; et si praesumpserit, bannum conponat. 6. De sanctemoniales feminas statuimus si (0452A)adulterium fecerint, si inventum fuerit, res vero quas habet fisco socientur, persona vero eius sit in potestate episcopi in cuius parrochia est, in monasterio intromittat. 7. Volumus ut episcopi, abbates et abbatissae eorum advocatos habeant, et pleniter iusticias faciant ante comitem suum. 8. De homines qui res suas alienant ubicumque, et super resedent, distringant eum comis pro scubia publica, sicut lex contenet. 9. Volumus ut episcopus una cum comite suo adbocatum elegat. 10. Placuit nobis, ut hominibus liveris nihil superponant, nisi sicut lex et rectitudo continet. 11. Volumus ut scubia publica, quod ad utilitatem (0452B)regni nostri pertinet, praecepta immunitatum inpedimentum non praestent set adiutorium. 12. Ut cancellarii electi boni et veraces cartas publice conscribant ante comitem et scabinis et vicarii eius, et nullo modis de hoc facere praesumant de pecunia, ante quam legitime preciadi sint. 13 Liceat comiti scusatos habere, sicut lex Langubardorum continet.
14. Volumus ut homines talem consuetudinem habeant, sicut antiquitus Langubardorum fuit. (0451B)Codex Sancti Pauli.
15. De nonis et decimis. Considerandum est, ut de frugibus terre et animalium nutrimine persolvantur. (0453)De opere vero vel restauratione ecclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiant ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ecclesiarum havere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxtra quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opera facienda argentum donent, iuxta extimatione operis in argento persolvant. Cum quo praecio rector ecclesie ad praedicta restauratione operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neclexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat, ut ita castigatus caveat, ne sepius iterando beneficia amitat. (0451B)Codex Chisianus.
16. Ut nullus negotium suum infra mare exercere presumat nisi ad portura legitima, secundum more (0453)antiquo, propter iustitiam domni imperatoris et nostram; et si quis aliter fecerit, omnem negotium suum perdat. (0452B)Codd. 2. 3. 4. A. Fl. V. Vn. E.
17. De cancellariis qui veraces electi sunt, ad homines infirmos veniant et secundum legem instrumenta (0454)cartarum conscribant, et a testibus roborentur; et statim cum scripta cartula fuerit ostendatur ante episcopum et comitem et iudices uel vicarios, aut in plebe, ut vera agnoscatur esse. 18. Ut mulier Romana quae virum habuerit Langobardum, defuncto eo, a lege viri sit soluta et ad suam legem revertatur. Hoc vero statuentes, ut similis modus servetur in ceterarum nationum mulieribus.
CAPITULARE TERTIUM. (0453A) Caput 1. Si quis episcopus, aut propinquitatis affectu, aut muneris ambitione, aut causa amicitiae, senedochia aut monasteria vel baptismales ecclesias, seu ecclesias pertinentes cuilibet per enfitheuseos contractus dederit, se suosque successores poena multandos conscripserit, potestatem talia mutandi rectoribus ecclesiarum absque poenae conscriptae solutione concedimus.
2 Statutum est, ut si quis liber homo per consensum episcopi sui ecclesiam in sua construxerit proprietate, fontesque in eadem ab episcopo fuerint consecrati, ideo non suam perdat hereditatem; sed si episcopus voluerit, officium sacri baptismatis in sua transferatur ecclesia; ipsa vero aqua quae (0453B)transfertur. in constructoris maneat iure.
3. Si quis adulter cum adultera comprehensus fuerit, secundum edicta legis Langobardorum marito adulterae ambo ad vindictam traditi fuerint, si eos quispiam emerit, eosque coniunctos, in eodem scelere habere repertum fuerit, ipsos fiscus adquirat. 4. Si quis liber homo uxorem habens liberam, propter aliquod crimen aut debitum in servitio alterius se subdit eademque coniunx manere cum ipso voluerit, ipsorum procreatio quae tali coniugio fit, libertatis statum non amittat. Si vero ea defuncta, secunda uxor et tamen libera, tali se sciens iunxerit coniugio, liberi illorum servituti subdantur. 5. Statuimus ut si femina habens vestem mutatam moecha deprehensa fuerit non tradatur genitio (0454A)sicut usque modo, ne forte quae prius cum uno, postmodum cum pluribus locum habeat moechandi; sed eius possessio fisco redigatur, et ipsa episcopali subiaceat iudicio. 6. Decernimus ut quisquis aliter testes nabere non potuerit, volumus, ut per comitis iussionem, quos iu suo testimonio necessarios quisque habuerit, veritatem prolaturi publico conventu adducantur, ut per ipsos rei veritas cum iuramento valeat inquiri. Codex Blankenburgensis ita pergit:
7. Abbates qui ab episcopis electi sunt ad conspiciendum regulae observationem in monasteriis, istum debent tenere modum in his quae eis iniuncta sunt. 8. Primo quia subito et in brevi spatio pleniter cognoscere non valent conversationem fratrum in (0454B)illo monasterio ad quod tunc veniunt, nisi aliquibus diebus ac noctibus cum eis conversentur, cum tali ad eos veniant paucitate, ut monasterium non gravent. Deinde, si intellexerint abbatem neglegentem suum ministerium agere, aut de semetipso aut de fratribus suis secundum regulae auctoritatem commoneant illum. Similiter etiam faciant, si ex fratribus fuerint neglegentes inventi, cum abbate suo secundum regulae auctoritatem eos commoneant. Si ignorantia est, per eandem regulam docendo corrigant eos. Si autem voluntate delinquunt, et emendaverint per eorum admonitionem, bene. Quod si noluerint, nuntient primum episcopo loci, et si ultra necessitas fuerit, nuntient synodali conventui. Si vero questio aliqua fuerit de regulae capitulo, et non (0455A)potuerint inter se definire, nuntient synodo, et ibi auctoritate episcoporum sacrior decernatur sensus; et per vim nihil agere qui missus est presummat. (0456A)Consuetudines autem ubi invente fuerint noxia, et hoc, ut supra dictum est, nuntient.
CAPITULARE EPISCOPIS DATUM. (0455) Capitula haec a Baluzio ex Codice ms. monasterii Sancti Galli n. 733 saec. IX edita, ope ejusdem Codicis recognovimus. Sunt, ut ex capitibus 6 et 8 patet, capitula episcopis in dioeceses suas redeuntibus data; nec, ut Baluzius voluit, anno 819, sed post conventum Attiniacensem unde Lotharius regni sui initium computat, igitur anno 823 aut aliquo ex sequentibus promulgata esse videntur.
(0455A)Cap. 1. De statu eclesiae et honore pontificum, ut canonice secundum iussionem dominorum nostrorum vivere et conversare debeant.
2. Ut sacerdotes et clericos secundum normam priorum patrum vivant.(0455B) 3.Ut tam monachi quam monachas, ubicumque fuerint, regulariter vitam degant. 4. De restauratione eclesiarum vel luminaria, seu officia etiam et missas, necnon et sarta tecta, ut in quantum possibilitas fuerit, per iussionem dominorum nostrorum, ubi necessitas, restaurate et emendate fiant. 5. De eclesiis et monasteria et senodochia quae ad mundio palatii pertinet, aut pertinere debent, ut unusquisque iustitiam dominorum nostrorum regum et eorum rectum consentiat. 6. De causis inlicitis, coniunctionibus omnibus, vel etiam ceteris nefandas res, ut unusquisque in sua parrochia una cum consensu et adiutorio comitis sui (0455C)hoc pleniter sub celeritate amputare et emendare studeat. Et qui hoc facere non potuerit, ad aures piissimi domini nostri vel eius proceribus hoc innotescat absque tarditate, ut malum quod perpetratum est, canonice emendatum fiat.(0456A) 7.De viduis et orphanis et pauperibus, vel omnibus inpotentibus, ut in elemosyna dominorum nostrorum regum eorum iustitiam plenius accipiant. 8. De homicidiis et periuriis, sacrilegis, et falsis testimoniis, et hoc quod nefandum aut contrarium (0456B)sacris canones esse videtur, et hoc pleniter per vestram monitionem et per iudicium comitis emendatum fiat. Et qui hoc facere noluerit, absque tarditate auribus precellentissimi domini nostri vel eius proceribus hoc patefaciat. 9. De decimis, ut unusquisque suam decimam ad eclesiam offerat, sicut mos vel sacra consuetudo esse dinoscitur. 10. Ut illi electi qui illos episcopatos tenent, qui canonice esse potest, sub celeritate sacratos fiant. Volumus quidem, ut ea quae superius retulimus, ut unusquisque bonum certamen exinde habeant, seu et de aliis causis quas minime in hoc capitulare inseruimus, et necessarii sunt commendandi per vestram sanctissimam monitionem emenda. Et (0456C)qui hoc facere neglexerit, si sacerdos aut clericus fuerit, sciat se canonicum subiacere iuditium; et si laicus, dominorum nostrorum iudicio et eius proceribus sustinere.
Explicit.
EPISCOPORUM AD LUDOVICUM IMPERATOREM RELATIO (An. 824). (0455) Vulgamus eam ex Codice bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgico fol. 104, 105; editamque certe post Benedicti abbatis Anianensis obitum die 11 Februarii anni 821, anno potissimum 824 ascripsimus, quo imperator, fame aliisque cladibus quae regnum Francorum affligebant sollicitus, in statum imperii inquirere constituit.
ITEM ALIA CAPITULA DOMNI LUDOWICI IMPERATORIS. (0455D) Incomparabilis augustae gloriae sapientia, coelesti fulta sophismate, velut debitam subiectis disciplinam (0456D)regiminis praerogativa ministrans, saluberrima potius simplicitate quam syllogismorum difficultate conpraehensa capitula que secuntur insinuat.
(0457A)Quo ordine episcopus debeat inveniri. 1. Sanctae trinitatis fides a tribus prorsus venerator ordinibus. De quibus cum canonicum eclesiae fidei iam fundamentum probatum, et a fidelibus loci viris electum ratio provehendum denuntiat; tamen necessitudine incumbente et monachum admittit, et laicum auctoritas non excludit; sed cum subiungitur qualis esse debeat, tot huic dicto canonica atque apostolica mandata conveniunt, ut nequaquam breviter intimata sufficere videantur. De monogamia vel virginibus, sacerdotem eclesia requirit, si quis sine crimine est. Ultimus tamen si concessa loquitur, ita se imitabilem in omnibus quae agit praebeat, quatenus proximorum corda rore doctrinae rigare non cesset, et bonis quae docuerit operibus non repugnet.
2. (0457B)Officium episcopi curam esse et fervorem eclesiasticarum rerum et fidei firmamentum, tam virtute verbi quam iusto rerum moderamine sacrae lectionis serie comprobamus. Sed tunc conversatio illius congruit officio, cum pro vitae innocentia actione praecipuus et prae cunctis fit contemplacione suspensus.
3. De conversatione clericorum in episcopatu disposita, quid aliud quam ut canonice degant, dicendum est. Qui si iuxta vocem apostoli filii bene subditi vocari concupiscunt, cum in cultu vario discreti esse debeant, usuras cum feminarum accessu vitare contendant. 4. De dispositione et officio presbyterorum, qualis esse exterius debeat vita, praesulis preeundo demonstrant; hi nimirum in eclesiae providentiam (0457C)ordinati, tunc in proposito permanere videantur, cum prona devotione strenui pastoris pro captu imitare vestigia consuescunt. 5. De ordinatione rerum episcopii, priorum nobis patrum et Romane legis statuta rite conservata sufficiant. Quadripertita denique ex reditibus patrimonia partim pauperibus eroganda, partim praelatorum templorumque usibus implicanda sanxerunt. Aeclesiis igitur baptismalibus custodes eligantur presbyteri, in quibus non solum nomen officii, verum etiam sanctitatis decenter cultus effulgeat. Titula quoque earundem eclesiarum una cum rectoribus aeque sibi praepositis tamquam subiectionis ordine contenti, sublimioris humiliter culmina venerentur. 6. Qualiter senedochiorum ordo servetur, promulgata (0457D)ab auctoribus eorum testamenta fatentur. Nam si levitatis aut fortasse simplicitatis erroribus obvoluta, rationabili statu caruerint, catholici provisoris arbitrium prestolentur.(0458A) 7.De ordine canonicorum in locis suis, excepte ab auctoribus vel ab antiquis eclesiae legibus defloraciunculae ex decretis gloriosissimi Caesaris in unum Codicem redactae, ac a nobis susceptae, horum vita predulci suavitate componendo perornant. 8. De monasteriis regularibus, quae beatae recordationis Benedicti abbatis regula praeclaris obsequiis dedita conglobavit monasticae meditationis, tamquam a sancto Spiritu prolate sufficiant 9. Quoniam liquido constat monachorum congregationem absque abbate eiusdem ordinis esse non posse, eligendus est inter eos vir modestus et prudens una cum consensu episcopi civitatis, cuius se suffraganeos fore cognoscant, quia iam regulariter (0458B)vivere didicit, et sancto studio prout ordo regularis poscit insistere, ac subditorum, si qua sunt, valeat errata corrigere. 10. Qualiter cum monachis suis abbas conversari debeat, eiusdem regulae affluentibus informatus testimoniis, directo calle qua trahitur, virtutum exercitia prosequatur. 11. A quo et quomodo corrigi abbas neglegenter agens debeat, canon Calcidonensis titul. 8. evidenter exponit, cum ab episcopo loci dissilienter communione privare non ambigat. 12. De monasteriis feminarum in canonico vel regulari ordine constitutis, quo ordine censeri conveniant, ipsorum nempe nominum aethimologiam demonstrat; canonica scilicet canonice, regularia regularibus (0458C)mancipando modulis edocentur. 13. De hac profecto institutione canonica quae sanctimonialibus congruit, auguste pridem celsitudinis instrumenta cognovimus; sed quomodo disciplinae officii eclesiastici nimium neglecta per studium reformetur, nonnulli iam experimento probarunt, qui scolam doctoribus deputarunt; in huius modi certamine tardiores, tamquam delicto dispensationis postposite, nisi se correxerint, obnoxii teneantur. 14. Pro statu regni et reipublice, ne forte humilietur, aut infirmetur, divina primum exoretur clementia. Tunc demum totis viribus incumbentes, oportuna vobiscum iuxta vires libenter iuvamina decernamus.(0458D) 15.De regulari ordine qualiter observetur, partim nos superius significasse meminimus; cetera cum vestra simul celsitudine conferentes, largius statuere decertemus.
LOTHARII I CONSTITUTIO ROMANA (An. 824, Nov.). (0457) Secundum Lotharii iter Italicum exeunte Augusto anni 824 eo praecipue consilio susceptum est, ut vice patris functus, res Romanas cum pontifice novo Eugenio populoque Romano statueret firmaretque. Quod ex voto cessit. Lotharius enim, Einhardo teste, statum populi Romani jamdudum quorumdam praesulum perversitate (0459)depravatum, benivola Eugenii assensione ita correxit, ut omnes qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sint consolati. Constitutionem ea de re editam hic ad fidem Codicum praecipue Chisiani, Cavensis, Blankenburgensis, tum Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis, Estensis apud Muratorium capp. 34-41 recognitam proponimus. Codice etiam Vaticano n. 3833 evoluto, editionem inde profluam apud Chesnium, Baluzium et Bouquetum, nullius auctoritatis esse facile intellexi, quod cardinalem Deusdedit, cujus in collectione canonum ibi versus finem libri primi fol. 49 legitur, nonnisi excerpta dare voluisse, jam ipsa inscriptione Ex constitutionibus hlotharii imperatoris sub secundo eugenio papa gestis in atrio beati petri apostoli pateat. Subjicimus formulam sacramenti ea occasione a populo Romano praestiti, a Chesnio T. II, 207, vulgatam.
CAPITULA QUAE DOMNUS HLOTHARIUS IMPERATOR AD LIMINA BEATI PETRI APOSTOLI TEMPORE EUGENII SUMMI PONTIFICIS INSTITUIT. (0459A) 1. Constitutum habemus, ut omnes qui sub speciali defensione domni apostolici seu nostra fuerint suscepti, impetrata inviolabiliter iusta utantur defensione. Quod si quis in quocumque hoc contemptum violare praesumpserit, sciat se periculum vitae suae esse incursurum. Nam et hoc decernimus, ut domno apostolico in omnibus ipsi iustam observent oboedientiam seu ducibus ac iudicibus suis, ad iustitiam faciendam. In hoc capitulo fiat commemoratum de viduis et orfanis Theodori Floronis et Sergii. 2. Ut depraedationes quae hactenus fieri solebant, prohibemus ne fiant, neque vivente pontifice neque (0459B)defuncto. Si quis vero ulterius hoc fecerit, sciat se legali sententia esse condemnandum. Quae autem retro actae sunt, placet nobis, ut per dispositionem nostram fiant legaliter emendatae. 3. Volumus ut in electione pontificis nullus praesumat venire, neque liber neque servus, qui aliquod impedimentum faciat, illis solummodo Romanis, quibus antiquitus fuit consuetudo concessa per constitutionem sanctorum patrum eligendi pontificem. Quod si quis contra hanc iussionem nostram facere praesumpserit, exilio tradatur. 4. Volumus ut missi constituantur de parte domni apostolici et nostra, qui annuatim nobis renuntiare valeant, qualiter singuli duces et iudices iustitiam populo faciant, et quomodo nostram constitutionem (0459C)observent. Qui missi, decernimus ut primum cunctos clamores qui per neglegentiam ducum aut iudicum fuerint inventi, ad notitiam domni apostolici deferant, et ipse unum e duobus eligat, ut aut statim per eosdem missos fiant ipsae necessitates emendatae, aut si non, per nostrum missum fiat nobis notum, ut per nostros missos a nobis directos iterum emendentur. 5. Volumus ut cunctus populus Romanus interrogetur, (0460A)qua lege vult vivere, ut tali qua se professi fuerint vivere velle, vivant. Illisque denuntietur, quod hoc unusquisque sciat, tam duces quam et iudices vel reliquus populus, quod si in offensione sua contra eandem legem fecerint, eidem legi quam profitentur per dispositionem pontificis ac nostram subiacebunt. 6. De rebus ecclesiarum iniuste invasis sub occasione quasi licentia accepta a pontifice, et de his quae necdum redditae sunt et tamen fuerunt iniuste a potestate pontificum invasae, volumus ut per missos nostros fiant emendatae. 7. Prohibemus ut depraedationes inter confinia nostra ultra non fiant, et quae factae sunt, secundum legem de utrisque partibus ordinemus ut emendentur. (0460B)Similiter volumus, ut ceterae iniustitiae de utrisque partibus fiant emendatae. 8. Placuit nobis, ut cuncti iudices sive hi qui cunctis praeesse debent, per quos iudiciaria potestas in hac urbe Romana agi debent, in praesentia nostra veniant; volentes numerum et nomina eorum et scire, et singulis de ministerio sibi credito admonitionem facere. 9. Novissime admoneatur, ut omnis homo, sicut Dei gratiam et nostram habere desiderat, ita praestet in omnibus oboedientiam atque reverentiam huic pontifici. SACRAMENTUM ROMANORUM. Promitto ego ille per Deum omnipotentem, et per (0460C)ista sacra quatuor euangelia, et per hanc crucem Domini nostri Jesu Christi, et per corpus beatissimi Petri principis apostolorum, quod ab hac die in futurum fidelis ero dominis nostris imperatoribus Hludowico et Hlothario diebus vitae meae, iuxta vires et intellectum meum, sine fraude atque malo ingenio, salva fide quam repromisi domno apostolico; et quod non consentiam ut aliter in hac sede Romana fiat electio pontificis nisi canonice et iuste, secundum (0461A)vires et intellectum meum; et ille qui electus fuerit, me consentiente consecratus pontifex non fiat, priusquam tale sacramentum faciat in praesentia missi (0462A)domni imperatoris et populi, cum iuramento, quale domnus Eugenius papa sponte pro conservatione omnium factum habet per scriptum.
LOTHARII CONSTITUTIONES IN MARINGO (An. 525, Febr. 20). (0461) Ad secundum Lotharii iter pertinent constitutiones in curtibus Maringo et Olonna mensibus Februario et maio anni 825 promulgatae. Capitularia in curte Maringo edita, publici juris facimus ex Codicibus Chisiano et Cavensi, ubi nonnisi inscriptione Item alia kapitula insignes, inter Ludowici I leges post Capitulare anni 816 occurrunt. Aestate anni praecedentis 824 famem adhuc praevalidam fuisse, ex Einhardi Annalibus discimus. Codex Ambrosianus inter Ludowici leges caput 1, inter Lotharii cap. 4, Florentinus, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis, atque, ut conjicere est, et Estensis, nonnisi caput 1 inter leges Ludowici (Murat. cap. 5) exhibent.
Capitula de expeditione Corsicana nonnisi in Codicibus Chisiano et Cavensi inter Lotharii leges servata sunt.
1. (0461B)Primis omnium placuit nobis, ut cartulas obligationis quae factae sunt de singulis hominibus qui se, uxores, filios, vel filias in servitio tradiderunt, ubi inventae fuerunt frangantur, et ipsi sint liberi sicut primitus fuerunt.
2. Qui pulsat quod res venundasset et non iusto pretio, accedant ambas partes super res quas venundavit, et existimatores cum ipsis, et rememorent et appretient res ipsa, sicut tunc valebat quando res ipsae bene restauratae fuerunt, antequam nos hic cum exercitu introissemus; et si res ipsa sic adpretiata fuerit iusto pretio, sicut in ipsa cartula legitur quod res ipsas legitimo pretio venundasset, sicut tunc valuerunt, ut dictum est, venditio ipsa firma permaneat. Nam si res ipsius amplius estimaverint (0461C)quod tunc valuissent quam pretio ipso quod accepit, et ipse qui venundaverit ostendere potuerit, ut ei necessitate famis venditio ipsa fecisset, aut in cartula ipsa manifestaverit tempore necessitatis famis, cartula ipsa frangatur, et pretio iuxta ut ipsa cartula legitur reddat, et recipiat res suas sicut modo invenerit eas. Anteposito, aedificia aut labores qui postea ibi facti sunt, ipse qui fecit tollat, aut sicut inter eos convenerit faciant. Et de ista venditio ipsa persona agat qui venundavit, aut filius eius; nam non alter propinquus. 3. Cartula illa qui legitur de donatione, similiter (0462B)volumus ut appretientur, si amplius valuerint res ipse quando restaurate fuerant, quam ipso launegild fuisset quando accepit, et ipsa donatio similiter stricto et necessitate famis fecisset; et si approbare potuerit, reddat launegild, et recipiat res suas; et cartula ipsa frangatur. 4. De donatione vel venditione quae in loca venerabilia facta sunt, suspendi iussimus, dum enim compensaverimus in sinodo cum episcopis et comitibus, quomodo fieri debeant. Et hoc iubemus, ut illis partibus iustum procedat iudicium, ubi nos aut nostra ostis fuerimus, pro illud quod supra scriptum est; et hoc statuimus, ut cartulas illas quae tempore Desiderio factae fuerunt per districtionem famis, aut per qualecumque ingenio, ut ista (0462C)causa non computetur; sed iuxta legem ipsorum exinde procedat iudicium. Et hoc damus in mandatis, ut quicumque homo ab hac presenti die vicesimo mensis Febrarii res suas vendere aut alienare voluerint, in omnibus eorum pertineat potestatem: tantum sic faciant, sicut eorum fuerit lex. Unde qualiter nobis complacuit, presentem deliberationis notitiam pro amputandas intentiones fieri iussimus, et nobis relegi fecimus, et volumus ut sic procedat iudicium. Facta notitia anno dominororum nostrum tercio. EDICTUM DE EXPEDITIONE CORSICANA (An. 825, Febr. 20). (0461)
IN NOMINE DOMINI. (0461D) Incipit capitula quod domnus Lotharius imperator sexto anno imperii sui, indictione tertia, instituit in curte Maringo.
1. Volumus ut singulis comitibus hac districtionem (0462D)teneantur inter eos qui cum eis introeant in Corsica, vel remanere debeant. 2. Ut dominici vassalli qui austaldi sunt et in nostro placito frequenter serviunt, volumus ut remaneant eorum homines quos antea habuerunt, qui (0463A)propter hanc occasionem eis se commendaverunt cum eo. Qui autem in eorum proprietate manent, volumus scire qui sint, et adhuc considerare volumus quis eant aut quis remaneant. Illi vero qui beneficia nostra habent et foris manent, volumus ut eant. 3. Homines vero episcoporum seu abbatum, et qui foris manent, volumus ut cum comitibus eorum vadant, exceptis duobus quos ipse elegerit; et eorum austaldi liberos exceptis quattuor volumus ut pleniter dirigantur. 4. Ceteris vero liberis hominibus quos vocant bharigildi, volumus ut singuli comites hunc modum teneant: videlicet ut qui tantum substantiae facultatem (0464A)habent qui per se ire possit, et ad hoc sanitas et viris utiles adprobaverit, vadant; illi vero qui substantiam habent, et tamen ipsi ire non valent, adiuvet valentem et minus habentem. Secundum vero ordinis liberis, quis pro paupertate sua per se ire non possunt, et tamen ex parte possunt, coniungantur duo vel tres, aut quattuor. Alii vero si necesse fuerit, quid iusta consideratione committit, eunti adiutorium faciant quomodo ire possit; et in hunc modum ordo iste servetur, usque ad alios qui pro nimia paupertate neque ipsi ire valent neque adiutorium eunti prestare, a comitibus eorum habeatur excusatus post antiqua consuetudo eis fidelium comitibus observanda. CAPITULARIA AQUISGRANENSIA (An. 825). (0463) Capitula haec vere fundamenta juris publici quod in Imperio ad nostra usque tempora viguit, ope Codicis 1. bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgici recognovi. Ascripsi ea anno 825 et conventui Aquisgranensi mense Maio habito, quod certe annis compluribus post capitulare Attiniacense anni 822 ea promulgata fuisse ex cap. 6 intelligatur, et caput 15 ad Aebli et Asinarii cladem ( an. 824) qua non aliud magis ad inhonorationem regni pertinebat, referri videatur: nec post annum 825 constituta fuisse, eo liquet, quod eo ipso anno Heistolfus archiepiscopus, qui inter missos recensetur, obiisse ex annalibus Xantensibus et Hildesheimensibus existimandus est.
PRELOCUTIO DOMNI LUDOWICI IMPERATORIS ad episcopos et omnem populum . (0463B) 1. Omnibus vobis aut visu aut auditu notum esse non dubitamus, quia genitor noster et progenitores, postquam a Deo ad hoc electi sunt, in hoc praecipue studuerunt, ut honor sanctae Dei ecclesiae et status regni decens maneret. Nos etiam iuxta modum nostrum eorum sequentes exemplum, saepe vestram devotionem de his admonere curavimus; et Deo miserante multa iam emendata et correcta videmus: unde et Deo iustas laudes persolvere, et vestrae bonae (0463C)intentioni multimodas debemus gratias referre. 2. Sed quoniam complacuit divinae providentiae nostram mediocritatem ad hoc constituere, ut sanctae suae ecclesiae et regni huius curam gereremus, ad hoc certare et nos et filios ac socios nostros diebus vitae nostrae optamus, ut tria specialiter capitula et a nobis et a vobis, Deo opem ferente, (0464B)in huius regni administratione specialiter conserventur ; id est, ut defensio et exaltatio vel honor sanctae Dei ecclesiae et servorum illius congruus maneat, et pax et iustitia in omni generalitate populi nostri conservetur. In his quippe maxime studere, et de his in omnibus placitis quae vobiscum, Deo auxiliante, habituri sumus, vos admonere optamus, sicut debitores sumus. 3. Sed quamquam summa huius ministerii in nostra persona consistere videatur, tamen et divina auctoritate et humana ordinatione ita per partes divisum esse cognoscitur, ut unusquisque vestrum in (0464C)suo loco et ordine partem nostri ministerii habere cognoscatur. Unde apparet, quod ego omnium vestrum admonitor esse debeo, et omnes vos nostri adiutores esse debetis. Nec enim ignoramus quid unicuique vestrum in sibi commissa portione conveniat; et ideo praetermittere non possumus, quin unumquemque iuxta suum ordinem admoneamus. 4. Sed quoniam scimus, quod specialiter pertineat (0465A)ad episcopos, ut primum ad sacrum ministerium suscipiendum iuste accedant, et in eodem ministerio religiose vivant, et tam bene vivendo quam recte praedicando populis sibi commissis iter vitae praebeant, et ut in monasteriis in suis parroechiis constitutis sancta religio observata fiat, et ut unusquisque iuxta suam professionem veraciter vivat, curam impendant, omnes vos in hoc sacro ordine constitutos et officio pastorali functos monemus atque rogamus, ut in hoc maxime elaborare studeatis, et per vosmetipsos et per vobis subiectos, quantum ad vestrum ministerium pertinet, nobis veri adiutores in administratione ministerii nobis commissi existatis; ut in iuditio non condemnari pro nostra et vestra neglegentia, sed potius pro utrorumque bono (0465B)studio bono remunerari mereamur: et ubicumque per neglegentiam abbatis aut abbatissae, vel comitis sive vassi nostri, aut alicuius cuiuslibet personae, aliquod vobis difficultatis in hoc apparuerit obstaculum, nostrae dinoscentiae id ad tempus insinuare non differatis; ut nostro auxilio suffulti, quod vestra auctoritas exposcit, famulante, ut decet, potestate nostra facilius perficere valeatis. 5. De sacerdotibus vero ad vestram curam pertinentibus magnum adhibete studium, ut qualiter vivere debeant, et quomodo populis ad suae portionis curam pertinentibus exemplo et verbo prosint, a vobis cum magna cura edoceantur et admoneantur; et ut id facere studeant, vestra pontificali auctoritate constringantur. Quicquid autem in illis a populis (0465C)iuste reprehenditur, in exemplo propriae conversationis vestra providentia corrigere non neglegat. Ne vero ecclesiae illis commissae in restauratione aut in luminariis iuxta possibilitatem rerum ab illis neglegantur, vestra nihilominus invigilare debet sollertia. Et sicut alios prohibetis, ne de mansis ad ecclesiae luminaria datis aliquid accipiant, sic et vos et vestri archidiaconi de eisdem mansis nihil accipiendo aliis exemplum praebeatis; sed potius ad id ad quod dati sunt servire concedantur, ut totum, sicut dictum est, in restauratione ecclesiarum et luminaribus vestra auctoritate et studio cedere possit. 6. Scolae sane ad filios et ministros ecclesiae instruendos vel edocendos, sicut nobis praeterito tempore ad Attiniacum promisistis et vobis iniunximus, (0465D)in congruis locis, ubi necdum perfectum est, ad multorum utilitatem et profectum a vobis ordinari non neglegantur.(0466A) 7.Vobis vero comitibus dicimus, vosque commonemus, quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae Dei ecclesiae exhibeatis, et cum episcopis vestris concorditer vivatis, et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiose perficiantur attendite. 8. Proinde monemus vestram fidelitatem, ut memores sitis fidei nobis promissae, et in parte ministerii nostri vobis commissi, in pace scilicet et iustitia facienda, vosmetipsos coram Deo et coram hominibus tales exhibeatis, ut et nostri veri adiutores et populi conservatores iuste dici et vocari possitis; (0466B)et nulla quaelibet causa, aut munerum acceptio, aut amicitia cuiuslibet, vel odium aut timor vel gratia, ab statu rectitudinis vos deviare compellat, quin inter proximum et proximum semper iuste iudicetis. Pupillorum et viduarum vero et ceterorum pauperum adiutores ac defensores, et sanctae ecclesiae vel servorum illius honoratores iuxta vestram possibilitatem sitis. Illos quoque qui temeritate et violentia in furtis et latrociniis sive rapinis communem pacem populi perturbare molliuntur, vestro studio et correctione, sicut decet, compescite. Et si aliqua persona in aliquo vobis impedimentum fuerit quin ea quae dicimus facere non valeatis, nobis ad tempus illud notum fiat, ut nostra auctoritate adiuti, ministerium vestrum digne adimplere possitis.(0466C) 9.Omnes vero laicos monemus, ut honorem ecclesiasticum conservent, et dignam venerationem episcopis et Dei sacerdotibus exhibeant, et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant; et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter observent, et suos observare doceant et compellant. Et ut etiam dies dominicus, sicut decet et honoretur et colatur, omnes studeant. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus, sicut saepe admonitum fuit, illo die prohibeantur. 10. Abbatibus quoque et laicis specialiter iubemus, ut in monasteriis quae ex nostra largitate habent, episcoporum consilio et documento ea quae ad religionem canonicorum, monachorum, sanctimonialium (0466D)pertinent, peragant, et eorum salubrem admonitionem in hoc libenter audiant et oboediant. 11. Episcopis iterum, abbatibus, et vassis nostris (0467A)et omnibus fidelibus laicis dicimus, ut comitibus ad iustitias faciendas adiutores sitis. 12. Episcopi vero vel comites ad invicem et cum ceteris fidelibus concorditer vivant, et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant. 13. Omnibus etiam generaliter dicimus, ut caritatem et pacem ad invicem habeatis, et generalem iussionem nostram generaliter observare decertetis, et missis nostris, pro qualicumque scilicet aut ecclesiastica aut publica utilitate vel oportunitate a nobis directis, nostri honoris causa honorem exhibeatis, et propter nostrae auctoritatis venerationem ea quae per illos iniungimus, agere non neglegatis. 14. Et quoniam, sicut diximus, unusquisque vestrum partem ministerii nostri per partes habere dinoscitur, (0467B)volumus studere et aut per clamatores aut per alia quaelibet certa inditia, aut per missos nostros quos ad hoc ordinaverimus, qualiter unusquisque in hoc certare studuerit, et per commune testimonium, id est, episcoporum de comitibus, comitum de episcopis, comperire, qualiter scilicet comites iustitiam diligant et faciant, et quam religiose episcopi conversentur et praedicent, et amborum relatu de aliorum fidelium in suis ministeriis consistentium aequitate et pace atque concordia cognoscere. Similiter etiam volumus, ut omnes illis et illi omnibus de communi societate et statu a nobis interrogati, verum testimonium sibi mutuo perhibere possint. 15. Et si talis causa in qualibet provincia aut in aliquo comitatu horta fuerit, quae aut ad inhonorationem (0467C)regni aut ad commune damnum pertineat, quae etiam sine nostra potestate corrigi non possit, nos diu latere non permittatis, qui omnia Deo auxiliante corrigere debemus: quia quicquid hactenus in his quae ad pacem et iustitiam totius populi pertinent, et ad honorem regni et communem utilitatem, aut a nobis aut a vobis neglectum est, debemus Deo auxiliante certare qualiter abhinc nostro et vestro studio emendatum fiat. 16. De pace vero in exercitali itinere servanda usque ad marcham, hoc omnibus notum fieri volumus, quod quicumque auctorem damni sibi praeterito anno inlati nominatim cognoscit, ut iustitiam de illo quaerat et accipiat. 17. Deinceps tamen omnibus notum fore volumus, (0467D)ut cognoscat unusquisque, quia omnes qui in suo obsequio in tali itinere pergunt, sive sui sint, sive alieni, ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum; et quicquid ipsi in pace violanda delinquerint, (0468A)ad ipsius debet plivium pervenire; ea scilicet conditione, ut pacis violator primum iuxta facinoris qualitatem, sive coram nobis, sive coram misso nostro, dignas poenas persolvat; et senior qui talem secum duxerit, quem aut constringere noluit aut non potuit, ut nostram iussionem servaret et insuper in nostro regno praedas facere non timeret, pro illius neglegentia, si ante eum de his non admonuerit, et postquam neglegentia contemptoris ad eius notitiam pervenerit, eum corrigere sicut decet neglexerit, honore suo privetur; ut scilicet neuter illorum sine iusta vindicta remaneat. 18. De inhonoratione quoque regis et regni, et mala fama in exteras nationes dispersa, propter neglegentiam eorum qui legationes ad nos directas in (0468B)suis mansionibus aut male recipiunt, aut constitutam a nobis expensam non tribuunt, aut parvareda dare nolunt, aut furto aliquid eis subripiunt, aut, quod perpessimum est, apertas violentias, eos caedendo, et res eorum diripiendo, in ipsis exercere non pertimescunt, hoc omnibus notum esse volumus, quod quicumque ex his qui honores nostros habent, abhinc hanc neglegentiam emendare non certaverit, et suos homines, qui eius vice hoc agere debent, ut id bene perficiant non instruxerit, aut constrinxerit ut ulterius illud neglegere non praesumant, et honorem nostrum et regni nobis commissi custodire contempserit, nec nostrum nec regni nostri honorem ulterius volumus ut habeat. Sed volumus ut unusquisque fidelium nostrorum procuratores rerum suarum (0468C)de his specialiter instruat, ut quandocumque undecumque legatio advenerit, et aut litteras aut missum nostrum viderint, honorifice illum in omni loco imperii nostri, propter nostrum et totius regni honorem, omnes suscipere valeant. 19. In illis vero locis ubi modo via et mansionatici a genitore nostro et a nobis per capitulare ordinati sunt, missos ad hoc specialiter constitutos, qui hoc iugiter providere debeant, habeant, ut omnia quae ad easdem legationes suscipiendas pertinent, fideles nostri ad hoc constituti ad tempus praeparare studeant, ut non tunc sit necesse de longe quaerere aut adducere, quando tempus est illud dare vel persolvere. In ceteris vero locis per totum imperium nostrum unusquisque fidelium nostrorum, et per se et per ministros (0468D)suos, sicut diximus, sedulam vigilantiam adhibeat. 20. De moneta vero, unde iam per tres annos et ammonitionem fecimus, et tempus quando una teneretur (0469A)et aliae omnes cessarent constituimus, hoc et omnibus notum esse volumus, quoniam ut absque ulla excusatione cito possit emendari, spatium usque id missam sancti Martini dare decrevimus, ut unusquisque comitum in suis ministeriis de hoc iussionem nostram tunc possit habere adinpletam; quatenus ab illa die non alia, sed illa sola per totum regnum nostrum ab omnibus habeatur, iuxta illam constitutionem, sicut in capitulis, quae de hac re illis comitibus dedimus in quorum ministeriis moneta percutitur, constitutum est. Quia tunc volumus missos nostros huius rei gratia dirigere per singulos comitatus, qui diligenter inquirant, qualiter comites in hoc nostram iussionem adimplere certaverint. Et quicumque neglegens inde inventus fuerit, (0469B)volumus ut ante nostram praesentiam quantotius venire iubeatur, et rationem reddat, utrum hoc quod iussimus facere noluerit aut non potuerit; aut si aliqua re praepediente id facere non potuit, cur nobis ipsam impossibilitatem ad tempus non adnuntiavit. Quia si ipse aut non voluit, aut suae neglegentiae causa non potuit, nos talem invenire volumus, qui hoc quod iubemus, servare velit et possit. Ut autem iussio nostra in hac re citius impleatur, volumus ut quicumque ab illa die alium denarium negotiandi causa protulerit, a comite et ministris eius auferatur ab eo. 21. Similiter quoque de iniustis teloneis, de quibus qualiter ob omnibus observandum esset, et capitulis constituimus, et creberrimas admonitiones (0469C)fecimus, praedicti missi nostri volumus ut inquisitionem faciant, a quibus nostra iussio in hoc adimpleta, a quibus quoque sit neglecta; et eum qui aut implere neglexit aut distulit, ad nostram volumus ut veniat iussus praesentiam, ut cito rationem de his, sicut superius diximus, reddat. Et si culpabilis inventus fuerit, dignam correctionem accipiat, ut ceteris neglegentibus exemplum terroris praebeat. 22. Ut ubi pontes antiquitus fuerunt, et in his locis ubi tempore genitoris nostri ipso iubente diversarum necessitatum causa facti sunt, omnino absque ulla dilatione ab his qui eos tunc fecerunt, restituantur et renoventur, ita ut ad missam sancti Andreae restaurati fiant, nisi forte aut ipsa operis (0469D)magnitudo aut aquarum in quolibet inundatio (0470A)hoc prohibeat. Aliter vero nullus qualibet occasione hoc neglegere aut differre praesumat, quin ad praedictum tempus adimpletum fiat. Et missi nostri, quorum superius mentionem fecimus, volumus ut renuntient, in quibus locis nostra iussio impleta, in quibus sit neglecta, aut aliqua inpossibilitate vel certa ratione dilata. 23. De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus, et per capitularia nostra qualiter haec observarentur ordinavimus, volumus atque iubemus, ut de omni conlaboratu et de vino et foeno fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima, sicut hactenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. (0470B)Si quis tamen episcoporum fuerit qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi qui hoc persolvere debet convenerit . 24. Similiter quidem de operibus in restauratione ecclesiarum, sive in faciendo, sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat, quin, sicut a nobis saepe iussum est, hoc aut illud partibus ecclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia quicumque neglegenter exinde egerit, et coram nobis exinde neglegens repertus fuerit, illud volumus omnino ut subeat, quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus. 25. Comites vero ministris ecclesiae in eorum (0470C)ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite admonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continet, subire cogatur. 26. Volumus etiam, ut capitula quae nunc et alio tempore consultu fidelium nostrorum a nobis constituta sunt, a cancellario nostro archiepiscopi et comites eorum de propriis civitatibus modo, aut per se aut per suos missos, accipiant, et unusquisque per suam diocesim ceteris episcopis, abbatibus, comitibus et aliis fidelibus nostris ea transcribi faciant, et in suis comitatibus coram omnibus relegant, (0470D)ut cunctis nostra ordinatio et voluntas nota (0471A)fieri possit. Cancellarius tamen noster nomina episcoporum et comitum qui ea accipere curaverint, notet, et ea ad nostram notitiam perferat, ut nullus hoc praetermittere praesumat. Vassi quoque nostri nobis famulantes volumus ut condignum apud omnes habeant honorem, sicut a genitore nostro et a nobis saepe admonitum est. CAPITULARE MISSORUM. 1. In Vesontio, quae est dioecesis Bernoini archiepiscopi, Heiminus episcopus et Monogoldus comes. In Mogontia, quae est diocesis Heistulfi archiepiscopi, idem Heistulfus episcopus et Ruodbertus comes. In Treveris Hetti archiepiscopus et Adalbertus comes. In Colonia Hadaboldus archiepiscopus et Eemundus comes. In Remis Ebo archiepiscopus, quando potuerit, et (0471B)quando ei non licuerit, Ruothadus episcopus eius vice et Hruotfridus comes sint, super sex videlicet comitatus, id est Remis, Catolonis, Suessionis, Silvanectis, Belvacus, et Laudunum. Super quatuor vero episcopatus qui ad eandem diocesim pertinent, id est Noviomacensem, Ambianensem, Tarvanensem, et Camaracensem, Ragnarius episcopus et Berengarius comes. Senones Hieremias archiepiscopus et Donatus comes. Rothomagum Willibertus archiepiscopus, et Ingobertus comes. Turones Landramnus archiepiscopus, et Hruodbertus comes. Lugdunum, Tarantasia, et Vienna Albericus episcopus, et Rihhardus comes. 2. Commemoratio, quid ad praedictorum missorum (0471C)legationem pertineat. Primo, ut conventum in duobus aut tribus locis congregent, ubi omnes ad eorum legationem pertinentes convenire possint; et omnibus generaliter notum faciant, qualis sit eorum legatio, (0472A)scilicet ad hoc esse se a nobis missos constitutos, ut si quilibet episcopus aut comes ministerium suum per quodlibet impedimentum implere non possit, ad eos recurrat, et cum eorum adiutorio ministerium suum adimpleat; et si talis causa fuerit quae per eorum admonitionem emendari non possit, per eos ad nostram notitiam deferatur. Et si forte episcopus aut comes aliquid negligentius in suo ministerio egerit, per istorum admonitionem corrigatur. Et omnis populus sciat, ad hoc eos esse constitutos, ut quicumque per neglegentiam aut incuriam vel impossibilitatem comitis, iustitiam suam adquirere non potuerit, ad eos primum querelam suam possit deferre, et per eorum auxilium iustitiam adquirere; et quando aliquis ad nos necessitatis causa reclamaverit, ad eos (0472B)possimus relatorum querelas ad definiendum remittere. Ipsi vero missi non sine certissima causa vel necessitate huc illucque discurrant; nisi forte quando tale aliquid in cuiuslibet ministerio ad legationem suam pertinente ortum esse cognoverint, quod eorum praesentia indigeat, et sine eorum consilio vel adiutorio emendari non possit. Inde tamen debent esse solliciti, ut propter illorum neglegentiam nihil in sua legatione incorrectum remaneat; sed ubi certam et veram necessitatem cognoverint, nostram iussionem adimplere non neglegant. 3. Volumus etiam, ut omnibus notum sit, quia ad hoc constituti sunt, ut ea quae per capitula nostra generaliter de quibuscumque causis statuimus, per (0472C)illos nota fiant omnibus, et in eorum procuratione consistant, ut ab omnibus adimpleantur. Et ubi forte aliquo tali impedimento, quod per eos emendari non possit, aliquid de his quae constituimus ac iussimus (0473A)remanserit imperfectum, eorum relatu nobis ad tempus indicetur, ut per nos corrigatur, quod per eos corrigi non potuit. 4. Nosse vos credimus, quanti sit ponderis legatio quam vobis commisimus, et quam sit periculosum tantae rei curam neglegere, quantam vos pro nostra omnium communi salute ex nostra obligatione suscepisse non ignoratis. De qua cum vos interrogassemus, non sic nobis responsum est, ut in eo responso sufficere potuisset ad eandem dispositionem, quam rerum necessitas ad communem utilitatem pertinentium poscere videbatur, vel quae nobis aliquod securitatis solatium afferre potuisset. Et hoc ideo evenisse perspeximus, quia anno praeterito, quando capitula legationis vestrae vobis dedimus, caute vos observare (0473B)iussimus, ne sine causa his quos honoratos esse volumus, aliqua fieret iniuria. Quapropter volumus vobis notum facere, qualiter nunc, Deo adiuvante, eandem iussionem nostram debeatis adimplere. Volumus ut missi nostri, quos ad hoc constitutos habemus, ut curam et sollicitudinem habeant quatinus unusquisque qui rector a nobis populi nostri constitutus est, in suo ordine officium sibi commissum iuste ac Deo placite ad honorem nostrum ac populi nostri utilitatem administret, in hunc modum cognoscendi diligentiam adhibeant, si ea quae in capitulari nostro, quod eis anno praeterito dedimus, continentur, secundum (0473C)voluntatem Dei ac iussionem nostram fiant (0474A)adimpleta. Itaque volumus, ut medio mense Maio conveniant idem missi unusquisque in sua legatione, cum omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, ac vassis nostris, advocatis nostris, ac vicedominis abbatissarum, necnon et eorum qui propter aliquam inevitabilem necessitatem ipsi venire non possunt, ad locum unum. Et si necesse fuerit, propter oportunitatem conveniendi, in duobus vel tribus locis, vel maxime propter pauperes populi, idem conventus habeatur, qui omnibus congruat. Et habeat unusquisque comes vicarios et centenarios suos secum, necnon et de primis scabinis suis tres aut quattuor. Et in eo conventu primum christianae religionis et ecclesiastici ordinis conlatio fiat. Deinde inquirant missi nostri ab universis, qualiter unusquisque illorum (0474B)qui ad hoc a nobis constituti sunt, officium sibi commissum secundum Dei voluntatem ac iussionem nostram administret in populo, aut quam concordes atque unanimes ad hoc sint, vel qualiter vicissim sibi auxilium ferant ad ministeria sua peragenda. Et tam diligenter ac studiose hanc investigationem faciant, ut omnem rei veritatem per eos cognoscere valeamus. Et si aliqua talis causa ad eorum notitiam perlata fuerit quae illorum auxilio indigeat, secundum qualitates causarum quae in nostro capitulari continentur, tunc volumus ut illuc pergant, et ex nostra auctoritate illud corrigere studeant.
LOTHARII CONSTITUTIONES OLONNENSES (An. 825).
(0473)
Mense Maio anni 825 conventus alter in curte Olonna a Lothario habitus constitutionibus originem dedit, quas hic suo ordine integrasque auxilio Codicum praestantissimorum sistere licuit.
Capitula ecclesiastica a Muratorio p. 151-153 ex Codice Mutinensi primo edita, ope Codicum 1. bibl. ducalis Guelferbytani Blankenburgici, 2. bibl. ducalis Gothanae, tum Chisiani, Cavensis, Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis, Estensis apud Muratorium capp. 15-21, et fragmenti Florentini anno 1675 a Carolo Dati editi, recognovimus auximusque. Temporis notitiam unus Chisianus servavit. Caput 10 et in Codice Vaticano n. 5359 exstat, capitibus 10 et 11 capitulorum generalium subjectum, et excipitur capitibus eorum 2 et 3.
Capitula ecclesiastica minora Codicibus Chisiano, Cavensi et Blankenburgensi debuimus.
Capitula generalia, inter Lotharii leges Langobardicas capp. 22-24, 26-33, et a Baluzio, ex Cod. Paris., a Muratorio, pag. 153, ex Cod. Mutinensi, evulgata, ope Codicum 1. sancti Pauli fol. 182-184, atque Chisiani, et Cavensis, 2. regii Paris. n. 4613, 3. Blankenburgensis, 4. Gothani, 5. Mutinensis apud Muratorium loco citato, tum Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis et Estensis apud Muratorium emendavimus. Caput secundum et in Fragmento Florentino a Carolo Dati evulgato, capp. 10 et 11, 2 et 3 in Codice Vaticano, n. 5359 (Archiv. t. V, pag. 245), exstant.
INCIPIT CAPITULA QUOD DOMNUS IMPERATOR SEXTO ANNO IMPERII SUI AD GENERALE PLACITUM INSTITUIT CURTE HOLONNA.
CAPITULA ECCLESIASTICA. (0473D) 1. Placuit nobis, ut si pro quibuslibet culpis atque criminibus quaecumque persona totiens fuerit correpta, ut etiam excommunicatione episcopali pro contemptu dignus habeatur, comitem suum (0474D)episcopus sibi consociet, et per amborum consensum huiuscemodi distringatur contemptor, ut iussionibus episcopi sui oboediens existat. Si vero assensum non dederit, bannum nostrum nobis persolvat. Quod si adhuc contumax perstiterit, tunc ab episcopo (0475A)excommunicetur. Si vero excommunicatus corrigi nequiverit, a comite vinculis constringatur, quousque nostrum is contemptor suscipiat iudicium. Si vero in talibus comes repertus fuerit noxius, per episcopum eius nobis nuntietur. Si autem vassallus noster in hac culpa lapsus fuerit, sicut supra per comitem distringatur. Quod si non audierit, nobis innotescatur antequam in vinculis mittatur. 2. Volumus ut omnimodis emunitates progenitorum nostrorum, seu nostrae, pleniter ac iuste conserventur. 3. Volumus ut res quae a liberis personis, locis Deo dicatis conferuntur, licet sibi usus fructus et ordinationem earundem rerum, si aliter sibi placuerit, reservent; si aliter eas non ordinaverint, ita maneant (0475B)sicut prius datae fuerunt. 4. Singulis episcopis, abbatibus, abbatissis, duos concedimus advocatos, eosque quam diu advocationem tenuerint, ab hoste relaxamus. 5. Prohibemus ut nemo usuram facere praesumat post episcopi sui contestationem. Quod si quis post eius interdictum facere praesumpserit, a comitibus, sicut supra de contemptoribus praecepimus, distringatur. 6. . De doctrina vero, quae ob nimiam incuriam atque ignaviam quorundam praepositorum, cunctis in locis est funditus extincta, placuit ut sicut a nobis constitutum est, ita ab omnibus observetur; videlicet ut ab his qui nostra dispositione ad docendos (0475C)alios per loca denominata sunt constituti, maximum detur studium, qualiter sibi commissi scolastici proficiant, atque doctrinae insistant, sicut praesens exposcit necessitas. Propter oportunitatem tamen omnium apta loca distincte ad hoc exercitium providimus, ut difficultas locorum longe positorum, ac paupertas, nulli foret excusatio. Id sunt: Primum (0476A)in Papia conveniant ad Dungalum, de Mediolano, de Brixia, de Laude, de Bergamo, de Novaria, de Vercellis, de Tertona, de Aquis, de lanua, de Aste de Cuma. In Eporegia ipse episcopus hoc per se faciat. In Taurinis conveniant de Vintimilio, de Albingano, de Vadis, de Alba. In Cremona discant, de Regia, de Placentia, de Parma, de Mutina. In Florentia, de Tuscia respiciant. In Firmo et de Spoletinis civitatibus conveniant. In Verona, de Mantua, de Triento. In Vincentia de Patavis, de Tarvisio, de Feltris, de Ceneda, de Asylo. Reliquae civitates Forum Iulii ad scolam conveniant. 7. Volumus ut singuli episcopi conversationem canonicorum, (0476B)eorumque habitationes, Kal. Octobris futuri anni absque ulla neglegentia, sicut disposuimus, habeant praeparatas. 8. Praecepimus ut singulae plebes secundum antiquam consuetudinem fiant restauratae. Quod si filii eiusdem ecclesiae eas restaurare noluerint, a ministris rei puplicae distringantur, ut volentes nolentesque nostram observent praeceptionem. 9. De decimis vero dandis statuimus, ut sicut in capitulari continetur quod in Mantua factum est, ita qui eam dare nolunt, distringantur atque persolvant. 10 De praecariis quoque quae a rectoribus ecclesiarum inrationabiliter fiebant, suosque successores (0476C)poena gravi obligabant, ut facta ipsius nequiret dissolvere, praecipimus ut nemo successor in antecessoris sui poena statuta sit obligatus, sed suae providentiae sit concessum, ut si antecessor eius res aecclesiae inrationabiliter distribuit, ab eo ad ius aecclesiae tenendae revocentur.
(0475C)Codex Blankenburg. pergit.
11. De decimis, ut dentur, et dare nolentes, secundum quod anno praeterito denuntiatum est, a ministris rei puplice exigantur. Id est eligantur quattuor sive octo optimi homines vel prout opus fuerit de singulis plebibus iuxta qualitatem uniuscuiusque (0477A)plebis, ut ipsi inter sacerdotem et plebem testes existant, ubi date vel non date fuerint. Hoc ideo, ne ibi iuramentum aliquod faciendi necessitas contingat. Non tamen ideo tantos testes mittendos dicimus, ut ipsos semper omnes in dandis decimis presentes esse pariter necesse sit; sed dum pluribus committitur, minus graventur. In duobus autem si adfuerint sufficere credimus. Neglegentes autem admoneantur a presbyteris ecclesiarum usque ad tertiam, ut ipsam decimam dent. Quod si contempserint, ab introitu ecclesiae prohibeantur; et si hoc minime emendaverint a ministris rei publicae districti, singuli per caput 6 solidos eclesiae componant, et insuper decimam dare cogantur. Nam si iterum contemptores extiterint, tunc per publicam auctoritatem domi vel casae eorum wifentur, quousque pro ipsa decima sicut supra dictum est satisfaciant. Quod si denuo rebelles vel contradictores fuerint, et super ipsam wifam sua auctoritate intrare praesumpserint, tunc a ministris rei publice in custodiam mittantur, usque dum ad iudicium publicum perducantur, et ibi secundum legem contra comitem vel partem publicam componant. Reliqua autem, ut supra dictum est, et decimas solvant et 6 solid. contra eclesiam satisfaciant. (0476C)Codex Gothanus.
11. Videtur nobis, si domino nostro placet, ut providentia missorum nostrorum commitetur, ut ubicumque monachi aut monachae modo sunt, et oportunitas loci seu quantitas permittat, maneant in ipso proposito.(0478A) 12.Ubi vero fuerunt, et non sunt, vivant excepto si 12 vel amplius fuerint. Si 12 inventi fuerint, et locus ac res permittunt, sint monachi. Ubi autem dubietas est, utrum canonice an monachice sint, et oportunitas loci aut quantitas substantiae hoc fieri permittit, detur eis optio, utrum monastice an canonice vivere velint. 13. Ubi autem modo canonice sunt, canonice permaneant. Quae autem funditus destructae sunt, secundum quantitatem rerum sit ibi numerus canonicorum. ITEM ALIA CAPITULA. (0477B) 1. Iubemus ut baptismalium aecclesiarum rectores sint presbyteri singularum singuli; nam non diaconi vel cuiuslibet inferioris ordinis clerici. 2. Placuit etiam nobis, ut presbyteri baptismalium aecclesiarum secundum suam possibilitatem debitam obedientiam rei publice, et honorem exhibeant episcopi sui absque gravidine, quomodo necessitas et ordo poposcerit. 3. Statuimus etiam, si obedientia rei publicae episcopis talis iniungitur quam per se facile adimplere nequiverint, ut prebeant solacium subiecti secundum qualitatem iniuncti servitii.(0478B) 4.De senodochiis precipimus, ut secundum possibilitatem vel temporis fertilitatem, testamentorum scripta sequantur. 5. De feminis cum presbyteris cohabitantibus placuit, ut penitus eiciantur, ne ulterius cum his de quibus suspicantur quoquo modo conversentur. Et si prima contestatione episcopi sui a septem usque ad tres idoneis testibus convincitur praevaricasse, proprii gradus periculo subiaceat. 6. Si episcopus contestationem vel correptionem huiuscemodi neglexerit, aut post hoc sinodale concilium infra dies 40 emendatione digna non emendaverit, iudicio metropolitani sui sententiam subiaceat.(0477B) 7.De senodochiis precipimus, ut quicumque illas habet, omnia secundum Deum et secundum canones inde faciat; et quicquid inde non fuit datum pauperibus (0477C)post obitum domni Pippini, in omnibus fiat restauratum. Quod si aliquis hoc facere noluerit, de ipsos senodochios non habeat potestatem, usque dum veniat cum ipsis missis in nostra presentia; et missi cum ipso episcopo illa imbrevient in nostra presentia. Datum Holonna, anno imperii domno Ludowici et Lottario imperatoribus 12º et 6º mense Madio, indictione 3.
(0478B)Codex Blankenburgensis.
7. De monasteriis et senedochiis inordinatis et destructis, ad palatium vel ad quorumcumque iura pertinentibus, qui admonitionem episcoporum contemnunt, (0478C)placuit nostrae imperialis providentiae iudicio reservari. CAPITULA GENERALIA. (0477C) 1. Statuimus ut liberi homines qui tantum proprietatis habent unde hostem bene facere possint, et iussi facere nolunt, ut prima vice secundum legem illorum statuto damno subiaceant. Si vero (0477D)secunda inventus fuerit neglegens, bannum nostrum (0478C)id est 60 solidos, persolvat. Si vero tertio quis in eadem culpa fuerit inplicatus, sciat se omnem substantiam suam amissurum, aut in exilio esse mittendum. De mediobribus quippe liberis homines qui non possunt per se hostem facere, (0478D)comitum fidelitati committimus, ut inter duos aut (0479A)tres seu quatuor, vel si necesse fuerit amplius, uni qui melior esse videtur adiutorium praebeant ad nostrum servicium faciendum. De his quoque qui propter nimiam paupertatem neque per se hostem facere neque adiutorium prestare possunt, conserventur quousque valeant recuperare. 2. Placet nobis, ut liberi homines, qui non propter paupertatem, sed ob vitandam rei publicae utilitatem, fraudolenter ac ingeniose res suas ecclesiis donant, easque denuo sub censu utendas recipiunt, ut quousque ipsas res possident, hostem et reliquas publicas functiones faciant. Quod si iussa facere neglexerint, licentiam eos distringendi comitibus permittimus per ipsas res, nostra non resistente emunitate, ut status et (0479B)utilitas regni huiusmodi adinventionibus non infirmetur. 3. Volumus ut similis mensura in laicali ordine de hac re servetur; videlicet si quis alterius proprietatem qui hostem facere potest emerit, aut quovis modo ad eum pervenerit, eique ad utendum eas dimiserit, si neglegens de hoste fuerit, per ipsas res a comite distringatur, ut in quocumque publica non minoretur utilitas. 4. Precipimus de his fratribus qui in nostris et Romaniae finibus paternae seo maternae succedunt hereditati, si contigerit quod unus eorum ecclesiasticae miliciae sit mancipatus, et iccirco is qui seculariter militare debuerat, ut se ad defensionem regni nostri subtrahad, in nostris finibus partem (0479C)substantiae in portionem suscipere dissimulaverit, idcircum ut nequead constringi; ubicumque comis suus eum invenerit, licentiam distringendi ei concedimus. Ita ut primum fideiussores donet usque ad placitum suum, ut bannum nostrum conponat. Si vero fideiussorem non invenerit, tam diu sub custodia per comitem teneatur, quousque aut fideiussores inveniat, aut bannum nostrum solutum habeat. 5. De liberis vero hominibus qui in aliena potestate mobilem suum transferunt, ut causator eorum (0479D)eos pignerare non possit, placet nobis ut res (0480A)eorum infiscentur, quousque venientes ad audientiam iusticiam faciant. Si vero venire contempserint, secundum capitulare domni ac genitoris nostri de eorum rebus agatur; nam et de ipsis rebus habita existimatione damnum quaesitori sarciatur. Qui vero illut mobilem recepit, si vero hoc sacramento probare non potuerit, quod propter iusticiam alterius differendam illut non recipisset, bannum nostrum persolvat. 6. De fratribus namque qui simul in paterna seo materna hereditate communiter vivunt, nolentes substantiam illorum dividere, hac occasione, ut unus tantum eorum in hostem vadat, volumus ut si solus est vadat; si autem duo sunt, similiter; si tres fuerint, unus remaneat: et si ultra (0480B)tres numerus fratrum creverit, unus semper propter domesticam curam adque rerum communium excolentiam remaneat. Si vero inter eos aliqua orta fuerit contentio, quis eorum expeditionem facere debeat, prohibemus ut nemo illorum remaneat. In aetate quoque illorum lex propria servetur. Similiter et in nepotibus eorum haec conditio teneatur. 7. Ut in testimonium non recipiantur de his capitulis, id est de libertate, vel de hereditate vel de proprietate in mancipiis et terris, sive de homicidio et incendio, illi qui non habent, si convicti fuerint falsum dixisse testimonium, unde secundum legem conpositionem plenam reddere possint. 8. Statuimus ut iuratores omnes singillatim (0480C)iurent. 9. Ut quicumque sacramentum vel debitum ante solis occasum persolverit, securus inde sit. 10. Videtur nobis, ut quicumque liber ingeniose se in servicio tradiderit, is qui eum recipit, hoc quod ille qui in servicio se tradidit, in publico per antiquam consuetudinem facere debuit, impleat. 11. De his qui proprietates suas habent, spontanea alicui donant, et postea fraudolenter ab alio aliquo ignoranti precium easdem res venundantes accipiunt, et is cui easdem res prius traditae (0480D)fuerant, cognito negotio annum integrum (0481A)silens non contradixerit, set propter inlusionem tacens sinit emptorem inludere, si intra patriam anni spatium ut dictum est fuerit, prior traditio nihil ei valeat. Ille vero qui post primam traditionem res vendiderit, si vivens conprobatus fuerit hanc illusionem fecisse, bannum dominicum persolvat, id est 60 solidos. Si vero bannum unde conponat non habuerit, verberetur. 12. Quibuscumque per legem propter aliquam (0482A)contentionem pugna fuerit iudicata, praeter de infidelitate, cum fustibus pugnent, sicut in capitulare dominico prius constitutum fuit. 13. De fugitivis praecipimus, ut ministri rei publicae a domino fugitivi nihil accipiat, cum reddiderit eum. 14. Videtur nobis de aldionibus, ut sicut lex habet ita sit. (0481A)In Codice sancti Pauli subsequuntur nomina Langobardorum in mallo comitis cujusdam congregatorum, qui leges promulgatas se observaturos esse juraverunt subscripseruntque.
Ortgrimo gastaldo. iuravit. (0481B) Petrus scavinus similiter. Andreas. scavinus. Bruno. Urso. infante. Raginardo. Urso gastaldo. Grimoaldus Audefredus Urso Ambrosio Gauso item Aufredo Leo filius Walprandi Arderigo Boso. Nordemanne. Aldo. Ardemanne Leo filio Andrei Ardemanno item alio Andrea (0481C) . . to. Landeperto notario Urso notario Pertefuso Ladini Sasprando Leo Bunia Adalprand Ando item Pertefuso Giso Gaurentius Arnigauso Riperto Landefredo (0481) Gunfredo Ahistulfo Maringo (0481D) Petro Adalluiso Froimundo Gausprando Roipert. Ervigo Donesdei Allolldd Heldeprando Alluido Teudelasio Apolenare item Andrea Ladini Mauro Petro Anso filius Andrei Gaido Landari Guntulo Farago Catervio Ausari Tragulfo Roprande Ladini item Catervi Heldeberto Petrus Andrea Sax Tarro Leomallo Petro Deusdedi Liupalde Adalbaldo Landeperto Mamfredo Giselprando Rachiperto Gunteramno Liuprande (0482A) Rago Pilicho item Ladini Gisulfo Urso Wippilo (0482B) Zaraldo item Britcio Hilpert Honorifico Alprand. Anto. Cristiano Andrea Leo Alfard. Petrus Roselmi Postfredo Berterigo Heldeberto Rotchildo Urso Gumprando Urso (0482C) et alio Urso Stefanus Urso Urso de Cornitulo Anso Adelmo Teudo Tasprand Luciano Walprando Ragimbodo Dono Verbodo Tachiprando Aderaldo et Waningo Petrus Aripaldo Garimaro.notario (0482D) Appo. Gudiperto Adalo Walpulo Adelperto Sindefredo. Peredeo. Araualdus Lanfredo Petro. Iohanne Leoprando Petro. Ansegiso Tachiperte Lagiperto Graffilado Petro Almeprando Lampulo Urso Scelestino Austrefuso Hildulo Anseperto Petro Raginaldo Gauseprando Heldeprando Adrolo Leoperto Arduiso Urso Iohanne Ficausto Ansolo Allo Ardeperto Ardeperto Tagulo Landfred Gumprand Cano Hermulo Adini Liudefredo Heriando Iohanne. CAPITULA EXCERPTA (An. 826, Jun., Ingelheim) (0481) Capitulis ab Ansegiso, libro II, inde a capite 29 relatis ibique capitulare Aquense a. 825 excipientibus. vix alius locus relinquitur quam annus 826 et conventus Ingelheimensis duplex, alter Kal. Junii, alter medio Octobrio celebratus. Capitula decerpta sunt ex actis conciliorum, jussu Caroli Magni anno 813 celebratorum. scilicet Moguntini, can. 6, 7, 36, 41, 47, Cabilonensis, c. 5, 18, 46, 51, 52, Turonensis, c. 41, 49, 50, Arelatensis, c. 19, 20, 21; praemissis tamen capitibus 1 et 2 constitutionis Juliani imperatoris septimae. Quae ut legis vim adipiscerentur, clades et prodigia, quibus per aliquot jam annos et regnum Francorum afflictum et animus imperatoris conterritus erat. effecisse videri possunt.
1. (0483A)Nulla sub Romana ditione constituta ecclesia (Julian., Nov. 7, c. 1), vel exenodochium, vel ptochotrophium, vel nosochomium, vel orphanotrophium, vel gerontochomium, vel brephotrophium, vel monasterium tam monachorum quam sanctimonialium, archimandritam habens vel archimandritissam; ergo his omnibus non liceat alienare rem immobilem, sive domum, sive agrum, sive hortum, sive rusticum mancipium, vel panes civiles, neque creditoribus specialis hypothecae titulo obligare. Alienationis autem verbum contineat venditionem, donationem, permutationem, et emphitheuseos perpetuum contractum. Sed omnes omnino sacerdotes huiusmodi alienatione abstineant, poenas timentes, quas Leoniana constitutio minatur, id est, ut is quidem (0483B)qui comparaverit, rem loco venerabili reddat cuius et antea fuerat, scilicet cum fructibus aliisque emolumentis, quae in medio tempore facta sunt; hyconomum autem ecclesiae, praestare omne lucrum, quod ex se huiusmodi prohibita alienatione senserit, vel ecclesiam damno effecerit, ita ut in posterum hyconomus non sit. Non solum autem ipse, sed etiam successores eius teneantur, sive ipse archyconomus alienaverit, sive respiciens alienantem episcopum non prohibuerit; multo magis si consenserit. Tabellionem autem, qui talia interdicta strumenta conscripsit, perpetuo exilio tradi oportet. Magistratus autem, qui eadem strumenta admiserunt, et officiales, qui operam dederunt ut et monumentis intimentur donationes, vel ceterae alienationes (0483C)actis intervenientibus confirmentur, non solum magistratu, sed etiam dignitate et facultatibus suis cedant. Remittit autem constitutio ea, quae in praeterito tempore acta sunt; excepit autem quosdam contractus, quos in sequentibus exponit capitulis, per quos et ecclesiarum immobiles res alienari possunt. Exenodochium, id est locus venerabilis in quo peregrini suscipiuntur. Ptochotrophium, id est locus venerabilis in quo pauperes et infirmi homines pascuntur. Nosochomium, id est locus venerabilis in quo aegroti homines curantur. Orphanotrophium, id est locus venerabilis in quo parentibus orbati (0484A)pueri pascuntur. Gerontochomium, id est locus venerabilis in quo pauperes et propter senectutem solam infirmi homines curantur. Brephotrophium, id est locus venerabilis in quo infantes aluntur.
2. Si princeps voluerit rem immobilem sancto loco praestare (ibid., c. 2), et accipere ab eo aliam immobilem rem, et eo modo permutationem contrahere, liceat hoc facere ei divina pragmatica sanctione ab eo promulgata. 3. Propter istius itaque pacis concordiam conservandam (Conc. Mog., c. 6) placuit nobis de orfanis et pauperibus, qui debite vel indebite dicuntur amisisse hereditatem paterni vel materni iuris ad se legibus pertinentem, si alicubi inventi fuerint quos patres vel matres propter traditiones illorum exheredes (0484B)fecerunt, aliorum scilicet suasionibus aut petitionibus vel aliquo ingenio, omnino volumus atque decrevimus emendari, quantum ad nos vel ad nostram pertinet potestatem, iuxta voluntatem Dei et vestram sanctam ammonitionem et considerationem; ut si forte extra officium nostrum alicubi inventum fuerit, ammonere vestram clementiam audeamus, ut emendetur. 4. Propter provisiones pauperum ( C. 7), pro quibus curam habere debemus, placuit nobis, ut nec episcopi, nec abbates, nec comites, nec vicarii, nec iudices, nullusque omnino sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec vi tollere audeat; sed quisquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram (0484C)idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicumque autem aliter inventum fuerit, factum hoc omnino emendetur per iussionem nostram. 5. Festos dies in anno celebrare sanximus ( C. 36), hoc est diem dominicum paschae cum omni honore et sobrietate venerari, simili modo totam ebdomadam illam observare decrevimus; diem ascensionis Domini pleniter celebrare; in pentecosten similiter ut in pascha; in natale apostolorum Petri et Pauli diem unum; nativitatem sancti Iohannis baptistae, adsumptionem sanctae Mariae, dedicationem sancti Michaelis, natalem sancti Remigii, sancti (0485A)Martini, sancti Andreae; in natale Domini dies quatuor; octabas Domini; epiphaniam Domini; purificationem sanctae Mariae. Et illas festivitates martyrum vel confessorum observare decrevimus, quorum in unaquaque parrochia sancta corpora requiescunt. 6. Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur ( C. 41). 7. Deinde praecepimus ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant ( C. 47). 8. Ut iuxta Apostoli vocem (Conc. Cabil. V) sacerdotes inreprehensibiles sint et moribus ornati et nequaquam turpibus lucris deserviant, iuxta illud quod ait Scriptura: Nemo militans Deo implicat se (0485B)negotiis secularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Et a turpibus lucris et usuris non solum ipsi abstineant, verum etiam plebes sibi subditas abstinere instruant. 9. Dictum est nobis ( C. 18), quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his qui decimas non dant, wadios accipiant et a presbyteris pro quibusdam neglegentiis, et inter se pecuniam dividant. Quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaritiae locus detur; et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam poenitentia multentur; qui vero decimas post crebras ammonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus propter periculum periurii.(0485C) 10.In perceptione corporis et sanguinis dominici magna discretio adhibenda est ( C. 46). Cavendum est enim, ne si nimium in longum differatur, ad pernitiem animae pertineat, dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et sanguinem eius biberitis, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud, quod ait Apostolus: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Iuxta eiusdem ergo Apostoli documentum probare se debet homo, et sic de pane illo manducare, et de calice bibere; ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis, et purificans corpus animamque suam, praeparet se ad percipiendum tantum sacramentum, exemplo David, qui nisi se confessus fuisset abstinuisse ab opere coniugali ab (0485D)heri et nudius tertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset. 11. (0486A)Quia ergo constat in aecclesia diversarum conditionum homines esse ( C. 51), ut sint nobiles et ignobiles, servi, coloni, inquilini, et cetera huiuscemodi nomina, oportet ut quicumque eis praelati sunt clerici, sive laici, clementer erga eos agant et misericorditer eos tractent, sive in exigendis ab eis operibus, sive in accipiendis tributis et quibusdam debitis; sciantque eos fratres suos esse, et unum patrem secum habere Deum, cui clamant: Pater noster, qui es in coelis; unam matrem, sanctam ecclesiam, quae eos intemerato sacri fontis utero gignit. Disciplina igitur eis misericordissima et gubernatio oportuna adhibenda est: disciplina, ne indisciplinate vivendo auctorem suum offendant; gubernatio, ne in cotidianis vitae commeatibus praelatorum adminiculo (0486B)destituti fatescant.
12. Monasteriis sane puellaribus tales praeferri debent feminae et abbatissae credi ( C. 52), quae et se et subditum gregem cum magna religione et sanctitate custodire noverint, et his quibus praesunt, prodesse non desinant, sed et se et illas ita observent, utpote vasa sancta in ministerio Domini praeparata. Talem enim se debet exhibere subditis in habitu, in veste, in omni convictu, ut eis ad coelestia regna pergentibus ducatum praebeat. Sciat etiam, se pro his quas in regimine accepit, in conspectu Domini rationem reddituram. 13. Incestuosi, parricidae, homicidae multi apud nos, heu pro dolor! repperiuntur (Conc. Turon. (0486C)c. 41), sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonitionibus aurem accommodare, volentes in pristinis perdurare criminibus: quos oportet per secularis potentiae disciplinam a tam prava consuetudine cohercere, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt revocari: quorum aliquos iam excommunicavimus, sed illi hoc parvipendentes in hisdem perdurarunt criminibus. Quamobrem vestra decernat mansuetudo, quid de talibus deinceps agendum sit. 14. Admonendi sunt domini subditorum ( C. 49), ut circa suos pie et misericorditer agant, nec eos qualibet iniusta occasione condempnent, nec vi opprimant, nec illorum substantiolas iniuste tollant, nec ipsa debita, quae subditis reddenda sunt, impie ac (0486D)crudeliter exigantur. 15. Ut si non frequentius, vel ter laici homines (0487A)in anno communicent ( C. 50), nisi forte quis maioribus quibuslibet criminibus impediatur. 16. Ut parentes filios suos, et patrini eos quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant (Conc. Arelat. c. 19); illi, quia eos genuerunt et eis a Domino dati sunt; isti, quia pro eis fideiussores existunt.(0488A) 17.Ut ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec alia ulla possessione priventur ( C. 20). 18. Ut de sepeliendis in basilicis mortuis illa constitutio servetur, quae ab antiquis patribus constituta est ( C. 21). CAPITULARE LUDOVICI ET LOTHARII (An. 826, Oct.) (0487) (0487)Capitula haec ultimo loco, scilicet in appendice tertia ab Ansegiso relata, anno 826 et proinde conventui Ingelheimensi, cui Lotharium adfuisse Ermoldus testatur, assignanda esse existimavi; quod non longe a veritate cadere, nomina Heimini et Manegoldi missorum dominicorum in missatico Vesontiensi, anno 825, memorata, indicare videntur.
1. (0487D)Benedictus de sua reclamatione in perpetuum sileat.
2. De manso quem Gehirfredus episcopus a Liutrigo comite requirit, ut si missi nostri invenerint eum iustitiam habere, non permittant Liutrigum per vestituram domni Karoli iustitiam eius impedire. 3. De foreste quam Autharius comes habere vult, ubi ea prius non fuisse dicitur, volumus ut missi nostri rei veritatem inquirant, et iuxta quod iustum invenerint, ex nostra auctoritate definiant.(0488D) 4.De causa Rothmundi comitis, ut ei liceat hic in palatio sacramentum suum iurare, quia propter nostrum servitium sibi constitutum placitum intra patriam observare non licuit. 5. De duabus feminis quae indiculos attulerunt, interrogandi sunt Heiminus et Monoaldus, utrum ecclesiasticae an fiscales fuissent. 6. Odo buticularius de foreste sua interrogandus est.(0489A) 7.De rebus quas marchio tradidit filio Bosonis vel aliis hominibus, volumus ut hi quibus traditae fuerint, vestituram suam accipiant, et insuper confirmationem. 8. De rebus quas quaedam femina Hildegardae reginae tradidit, et portionem quam sibi reservavit iniuste amisisse dicitur, volumus ut carta traditionis quaeratur et inspiciatur, et tunc, quid illa habere debeat, definiatur. 9. Querelam quam Helisachar et Heiminus contra (0490A)Maginarium habent, volumus ut missi nostri secundum iustitiam et aequitatem definiant. 10. De querela Hildebrandi comitis, quod pagenses eius paravereda dare recusant, volumus ut hoc missi nostri ab his hominibus qui in eodem comitatu manent et ea dare non debent, necnon et a vicinis comitibus inquirant; et si invenerint, quod ipsi ea dandi debitores sint, ex nostra iussione dare praecipiant. (no apparatus)