Carmen

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

CARMEN

     URBS AMOR – arcanum jam fas sit promere nomen, –
quis pro te vitam fudit cum sanguine primus?
Multum sublustri saeclorum tempore fletus
ad Tiberim Pallas. Flores dedit arbutus albos
et rubras tricolor bacas frondesque perennes. 5
Ex hac compositus puero fuit arbore lectus.
Mille viri reduci comites ad tecta fuerunt.
Olli rex genitori silvestri pauper in aula,
Faunus erat, silvas habitans et saxa Palati.
Necdum tu stabas; quin tum spectare licebat 10
muscoso sparsum Capitoli rudere collem,
et fractis virides muris albescere dumos
Ianiculi. Duo corruerant ibi tempore victa
oppida. Dein inopem Faunum tectasque maniplis
aedes, passeribus sub culmine mane sonantes, 15
aetas delevit. Pecudesqtie Palatia pascunt.
Quod si qui pastor gemitus audire luporum
visus erat, securus oves claudebat in antro.
Olfecit clausum noctu lupa saepe lupercal.
Tandem cum flores jam ver aperiret, et undas 20
volveret uberior magno cum murmure Thybris,
fulserunt olim campis et collibus ignes
undique, nocte sacra, flammas ut curreret amnis.
Pastores circum domibus silvestribus ignem
subdiderant, cum mutarent umbracula muris. 25
Mane Palatinum collem cingebat arator,
imas proscindens in quadrum vomere glebas.
Illi vacca jugum pariter taurusque tulerunt;
innixique pedo, caprinis pellibus hirti,
astabant operi cives hinc inde futuri. 30
At quibus error erat per devia pabula cordi
semper, et usque recens antiquis terra sub astris,
semina ridebant caeco peritura veterno.
Torvi utrinque oculi: motabat anhelitus auras.
Principis hac stabat frater, nutritus eodem 35
lacte ferae, pastor dedignans ore colonum.
Sed taciti durare boves tacitosque per omnes
pergere, terribilem fugientes pone bubulcum.
     Hic ample sub sole datis immobilis alis
forma aquilae visa est opus observare diu, mox 40
nil flectens oculos alto se mergere gaelo.

     FLORA, – vocat sacro te caelum nomine Floram –
sic exsistebas e duro roscida sulco.
Ver erat: hinc frueris fecundo vere perennis.
Spirabant tepidi genitali flamine venti: 45
inde per immensas sparsisti semina gentes.
Splendidior gladio patientis vomis aratri
tum potiebatur solida per vulnera terra.
At iuxta Tiberis lutulento flumine ripas
lambebat maiora sonans pubemque vocabat 50
ad mare caeruleum. – Tiberim quoque scindite ferro!
Aequor arate maris! Sulcet pro vomere prora! –
Tunc amor undarum, pastorum more vagarum,
incessit memores, atque orbem pascere totum.
At vixdum primo rubuerunt vespere colles 55
gramina cum taurus vana tonderet in urbe,
fumidus et compar, subito clamore resultant
valles et ripae. Sulco pugnatur in ipso.
Labuntur tinctae terrestri sanguine nubes.
Pacis coepisti tu sic imponere morem, 60
flora, dolens, nam sanguineos in flore colores
inque vereconda tantummodo virgine laudas.
Melle, oleo, vino gaudes, non sanguine, Flora.
Tu profugis sanctum securi limen asyli!
Tu populis mundum diversis una paristi! 65
Tu dis, expulsis regno temploque, favissas!
Humani generis salve domus ara forum lex
communis! Quid, si rueres? Te Barbarus olim
diripuit, stravit flammisque sequacibus ussit.
Purior e flammis, a ferro grandior exstas. 70
Dein hostis macie lentoque absumere leto
te statuit. Cuncti tota decedere iussi
urbe abeunt homines et moenia sola relinquunt.
Aurea sic placitum est secum deserta putrescat
urbs atque ipsa in se, minimo vel momine, sidat. 75
     Hinc intra sacros sunt facta silentia muros.
Cingebant magnum pomoeria magna sepulcrum.
Clamoso interdum remeantes agmine corvi
mirum sollicitant hominum rerumque soporem,
cautaque per tenebras vulpes iterat gannitum. 80
Tum rediere lupae longo post tempore priscae
notaque Caesareas quaerebant antra per aedes.
Halitus exibat jam nullus ab urbe: iacebat
per septem ingenti porrecto corpore montes.
Ausus sed noctu temptare Palatia rastro 85
fossor, ut hinc ferret praedam peregrinus et aurum,
deriguit viso sub terris lumine, nec non
effosso stupuit proceri membra sepulcro
magna viri, magno confossi vulnere pectus.
Ille fuit iuvenis viva sub lampade Pallas, 90
urbis primitiae. Quid enim cum morte tibi? Tu
post multas caedes, post longa oblivia rerum
et casus tantos surgentesque undique flammas,
tu supra cineres formidatasque ruinas,
altior exsistens omni de morte triunphas; 95
te populis juris per te consortibus offers
mirandam jamnunc in primo flore iuventae,
Pallantis similem, tutam fulgentibus armis,
accinctam gladio: sursum tua dextera tollit
conlustrans terras aeternam lampada, ROMA! 100