Migne Patrologia Latina Tomus 19
CoeSed.CarPas 19 Coelius Seduliusfl. 342 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Dedicatio Carminis Paschalis AD MACEDONIUM.
[recensere]Domino sancto ac beatissimo patri Macedonio presbytero Sedulius Coelius in Christo salutem. (PL 19 0533B)
Priusquam me, venerabilis pater, operis nostri decurso volumine censeas, et ritu forsan severitatis obiurges, utpote qui, nulla veteris scientiae praerogativa suffultus, tam immensum paschalis pelagus maiestatis, et viris quoque peritissimis formidandum, parva tiro lintre cucurrerim; huius apud te facti causas expurgem, ut, cum me non audacem fuisse probaveris, sed devotum, in pectoris tui portum blanda tranquillitate recipias: quem, gubernante Deo, laetaberis nulla pertulisse naufragia. (0535B) Cum saecularibus igitur studiis occupatus, vim impatientis ingenii, quod divinitatis in me providentia generavit, non utilitati animae, sed inani vitae dependerem, et litterariae solertia disciplinae, lusibus infructuosi operis, non auctori, serviret; tandem misericors Deus, rerum conditor, clementius fabricam sui iuris aspexit, et stultos in me mundanae sapientiae diutius haberi sensus indoluit, ac fatuum prudentiae mortalis ingenium coelestis sale condivit. (0536A) Moxque ut cordis oculos interior caligo deseruit, per sentes dumosi ruris errantia in herbam florei cespitis revolvi vestigia, totoque nisu melioris arbitrii, cultum illustrati pectoris Deo dicavi, non praesumptione virium sarcinam tantae molis arripiens, sed onus Christi, quod leve nimis est, humili pronus devotione complectens, culpa me scilicet arbitratus silentii non carere, si studiosae mentis officium, quod vanitati detulissem, veritati denegarem: cum et divina reverenter asseri, et humana possint honeste tractari. Angebar rursus alia animi procella turbati, et aegros anhelitus illa mihi ratio saepe commovebat, qua me noveram vel tua, pater beatissime, vel aliorum, quos gratia similiter coelestis illustrat, quiddam profecisse doctrina. (0536B) Quamquam ipsi cuncta monstrantes, aliquem credatis igniculum in me posse lucere: sed torpor cordis obtusi tamquam silicis per venas, scintillam tenuem vix emittit. (0537A) Et id ipsum parvi fomitis nutrimentum, quod in me potuit doni coelestis oleo permanere, nefas esse pensabam, muti tenacitate silentii cum nullo partiri, ne unius talenti creditam quantitatem dum nitor cautius custodire, culpa defossae pecuniae non carerem. Invidiae siquidem maculam de sese non abluit, qui alteri conferre denegat, quod cum dederit, non amittit. (0537B) Inter diversas tamen anxiae trepidationis ambages, ad iaciendum huius operis fundamentum ob hoc maxime provocatus accessi, ut alios exhortationibus veritatis ad frugem bonae messis invitans si quando infirmitatis humanae vitiis forsitan lacessitus impugner, verbis propriae disputationis admonitus metuam: et qui furta prohibui, fur videri verear, et qui rectae soliditatis iter ostendi, proclivioris lubrici periculosa sectari, et clypeo dominicae protectionis armatus inimicae iaculationis tela facili repulsione contemnam. Cur autem metrica voluerim haec ratione componere, breviter expedire non differam. Raro, pater optime, sicut vestra quoque peritia lectionis assiduitate cognoscit, divinae munera potestatis stylo quisquam huius modulationis aptavit, et multi sunt, quos studiorum saecularium disciplina per poeticas magis delicias, et carminum voluptates oblectat. Hi quidquid rhetoricae facundiae perlegunt, negligentius assequuntur, quoniam illud haud diligunt: quod autem versuum viderint blandimento mellitum, tanta cordis aviditate suscipiunt, ut in alta memoria saepius hoc iterando constituant et reponant. (0538B) Horum itaque mores non repudiandos aestimo, sed pro insita consuetudine, vel natura tractandos, ut quisque suo magis ingenio voluntarius acquiratur Deo. (0539A) Nec differt, qua quis occasione imbuatur ad fidem, dum tamen viam libertatis ingressus, non repetat iniquae servitutis laqueos, quibus antea fuerat irretitus. Hae sunt, pater egregie, operis nostri causae, non supervacuae, sicut didicisti, sed commodae: quae si probabili ratione non displicent, benignitatis tuae donentur favore, quo paululum ab scripturis celsioribus vacans, humilioribus te quoque libenter impertias. Non semper aquila super nubes elevata pervolitat; sed etiam remissioribus aliquando pennis descendit ad terram. Saepe belliger miles armis, quibus assuetus est dimicare, delectatur et ludere. (0540A) An forsitan, ut ab hac te molestia perlegendi carminis, in occultis abducas, talibus me blandae orationis vocibus alloqueris, Cur, inquiens, affabilis amice, quem gratia purae dilectionis amplector, dum me profusius niteris venerari prae caeteris, et fidi propositi sedulitate sectaris, alios tamquam neglectos offendis, qui cum sint doctrina non impares, et una mecum soleant religiosae fidei societate coniungi, me potissimum ac solum eligas, vel secernas, cui devotionis tuae dicta committas? Habes antistitem plenum reverentiae sacerdotalis Ursinum, qui ab aetatis suae primaevae tirocinio regis aeterni castra non deserens, vixit inter barbaros pius, inter bella pacatus. Accepit testimonium beati iam meriti evangelicae sacramento doctrinae. (0541A) Legimus enim: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Habes Laurentium difficili comparatione presbyterum, qui substantiam sui patrimonii sic amavit, ut ecclesiis et egenis universa distribuens, tanti census effusione nihil perderet: sapientia pervigil, lenitate placabilis, quo et serpentis astutiam cum lege custodiat, et columbae simplicis animum non amittat. Habes quoque meum Gallicanum aeque presbyterum, non in libris saecularibus eruditum, sed placida bonitate mitissimum, catholicae regulam disciplinae factis potius edocentem, quam sermone monstrantem. Quid Ursicini dicam quoque presbyteri annosam patientiam, et in Christi famulatu non deficiendo iuvenilem senectam? quidve Felicem referam vere felicem, huius saeculi inimicum, cui crucifixus est mundus? (0542A) Sunt et alii memorabiles viri quamplurimi, quos ad hoc suscipiendum idoneos constat esse officium. Nec Hieronymi, divinae legis interpretis, et coelestis bibliothecae cultoris, exempla pudeat imitari, atque ad generosas quoque feminas, et praeclarae indolis fama subnixas, in quarum mentibus sacrae lectionis instantia sobrium sapientiae domicilium collocavit, propriae disputationis transmittere documenta. Quis non optet, et ambiat eximio Syncletices, sacrae virginis et ministrae, placere iudicio? quae superbi sanguinis nobilitatem sic humilitate provexit ad gloriam, ut in coelestis patriae senatu fieri mereatur allecta. Vere dignum, in quo Dominus habitet, templum, ieiuniis castigatum, orationibus refectum, puritate mundissimum. (0543A) Scripturas etiam ecclesiastici dogmatis ita sitiens epotavit, ut, nisi sexus licentia defuisset, posset etiam edocere, licet in membris feminei corporis animus sit virilis. De quotidianae vero misericordiae dispensatione reticeo, quam sic exercet; ut sileat; sic largitur, ut lateat. Indicat tamen eius habitus pauper, ubi census proficiat dives. Et ut magnitudo tantae prudentiae, gemina resplendens lampade, plus luceret, habet germanam nomine, meritoque Perpetuam, annis imparem, factis aequalem, aevo teneram, probitate grandaevam, quae, dum nominis sui dignitate pascitur, sic vivit, ut nequeat amittere, quod vocatur. Illustris maritali potentia, illustrior religione divina, proximam virginitati continet palmam, in coniugii foedere manens pudica. (0544A) Caetera, praeter conspicuos, utpote nuptae convenientes ornatus, quae iam de sorore diximus, in huius quoque moribus invenimus. Ad haec ego congrua rursus ita responsione perfungar: Ne, quaeso, domine, mi pater, quem diligere te profiteris, abiicias: quem fovere assoles, invidiose deterreas. Nullum siquidem ex his omnibus vito, de nullius meritis, aut instructione diffido; sed in te cunctos aspicio. Quosdam collationibus assiduae disputationis ad meliora vexisti: quosdam placidae maturitate doctrinae, desiderio sanctae conversationis implesti: quibusdam exemplum factus es ad salutem: alios intra septa gregis tui oves fecisti: alios enutristi; omnia omnibus factus es, ut omnes salvos efficeres. (0545A) Cesset, obsecro, plurimorum iactura verborum; cessent deinceps longae excusationis ambages, nec pigeat te post tanti gurgitis emensa discrimina adhuc fluctuanti paginae auctoritatis tuae anchoram commodare. (0546A) Quatuor ergo MIRABILIUM DIVINORUM libellos, quos ex pluribus pauca complexus usque ad passionem, et resurrectionem, ascensionemque Domini nostri Iesu Christi, quatuor evangelistarum dicta congregans ordinavi, contra omnes aemulos tuae defensioni commendo. Huic autem operi, favente Domino, PASCHALIS CARMINIS nomen imposui, quia PASCHA nostrum immolatus est Christus: cui honor, et gloria, cum Patre, et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.
(PL 19 0546A)
Dedicatio operis Paschalis AD MACEDONIUM.
[recensere]Sancto ac beatissimo patri Macedonio presbytero Sedulius in Christo salutem.
(0545) Praecepisti, reverende mi domine, Paschalis carminis textum, quod officio purae devotionis simpliciter exsecutus vobis obtuli perlegendum, in rhetoricum me transferre sermonem. Quod utrum placuerit, ideo geminari volueris, an quod offenderit, ut potius arbitror, stylo censueris liberiore describi, sub dubio videor fluctuare iudicio. Sanctis tamen iussionibus non resiliens, iniunctam suscepi provinciam, et procellosis adhuc imbribus concussae ratis vela madentia tumentis pelagi rursus fatigationi commisi per emensos cursus revoluti discriminis, et Cycladas ingentes, quas praecipitanti formidine celerius ante transieram, longa maris circuitione discurrens, ut illos portus et littora, quae dudum praetereundo lustravi, diligentiori opera nunc viserem. (0547B) Tradita siquidem multa pro metricae necessitatis angustia priori commentario nequaquam videntur inserta, quae postmodum linguae resolutio magis est assecuta. Dederimus hinc obtrectatoribus viam, dicentque nonnulli, fidem translationis esse corruptam, quia certa videlicet sunt in oratione, quae non habentur in carmine. Si qui tamen istud obiiciant, faciunt nae intelligendo, ut nihil intelligant. Nam si saeculares litteras assecuti, aut divinis videbuntur libris instructi, debent exempla veterum recensere, ne similia lacerare conentur iniuste. Cognoscant, HERMOGENIANUM doctissimum iurislatorem tres editiones sui operis confecisse. Cognoscant, peritissimum divinae legis Origenem tribus nihilominus editionibus prope cuncta, quae disseruit, aptavisse. (0547C) Nec eorum quispiam mordacis linguae laceratur iniuria, cum potius inde laudis consequantur augmenta, quod proventibus uberioris ingenii diligentiore posteros fide noscendae veritatis instruxerunt. (0548A) Aliud est namque mutare composita, et aliud integrare. Nam plena quamvis spatia divinae legis immensa, quibus dicta semper adiiciuntur, et desunt, velut mare fluviorum penitus incrementa non sentiens, nullis terminari sensibus queant, nullis explicari linguis valeant. Sic et nostri prorsus a sese libelli non discrepant. Sed quae defuerant primis, addita sunt secundis. Nec impares argumento, vel ordine, sed stylo videntur, et oratione dissimiles. Proferant igitur sua, si qui carpere nituntur aliena. Promptius est omnibus iudicare, quam facere, et de castrensi munimine pericula securo vultu conspicere. Credo tamen, Pater egregie, nullum fore, quamvis impudenter, obloquium, si meruero dextrum pectoris adipisci iudicium. (0548B) Fave primum, ut alii faveant, et omnium mentibus sententia se probatae iugiter auctoritatis infundat. Tu facies, ut delectet evasisse discrimina, cum serenior coeperis aperire tranquilla. Navigare rursus in aequore, nunc in portu iam navigem. Tandem aliquando post undas calcare liceat, nos arenas tetigimus montes ex pelago. Tangamus montes ex saxo, et infirmos aquis irruentibus gressus navali positos statione firmemus. Priores igitur libri, quia versu digesti sunt, nomen Paschalis Carminis acceperunt. Sequentes autem in prosa nulla cursus varietate conversi, Paschalis designantur Operis vocabulo nuncupati. (0548C) Utramque vero materiem vobis orantibus, Domino Iesu Christo, qui vota non recusat humilium, et grego supplicanter, et offero, cui virtus, honor et gloria cum Patre, et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.
(PL 19 0548C)
Prologus metricus. Ad lectorem.
[recensere](0549A)
Paschales quicumque dapes conviva requiris,
Dignatus nostris accubitare toris,
Pone supercilium, si te cognoscis amicum,
Ne quaeras opus hic codicis artificis:
5Sed modicae contentus adi solemnia mensae,
Plusque libens animo, quam satiare cibo. (0551A)
At si magnarum caperis dulcedine rerum,
Divitiasque magis deliciosus amas,
Nobilium nitidis doctorum vescere coenis,
10 Quorum multiplices nec numerantur opes.
Illic invenies, quidquid mare nutrit edendum,
Quidquid terra creat, quidquid ad astra volat. (0552A)
Cerea gemmatis flavescunt mella canistris,
Collucentque suis aurea vasa favis.
15At nos exiguum de paupere carpsimus horto,
Rubra quod appositum testa ministrat, olus.
Liber I.
[recensere](PL 19 0552A)(0553)
Cum sua gentiles studeant figmenta poetae
Grandisonis pompare modis, tragicoque boatu,
Ridiculove Getae, seu qualibet arte canendi
20Saeva nefandarum renovent contagia rerum
Et scelerum monumenta canant, rituque magistro
Plurima Niliacis tradent mendacia biblis:
Cur ego Davidicis assuetus cantibus odas
Chordarum resonare decem, sanctoque verenter
25Stare choro, et placidis coelestia psallere verbis,
Clara salutiferi taceam miracula Christi? (0556A)
Cum possim manifesta loqui, Dominumque tonantem
Sensibus, et toto delectet corde fateri,
Qui sensus, et corda dedit, cui convenit uni
30Facturam servire suam, cui iure perenni
Arcibus aethereis una est cum patre potestas,
Par splendor, communis apex, sociale cacumen,
Aequus honor, virtus eadem, sine tempore regnum,
Semper principium, sceptrum iuge, gloria consors,
35Maiestas similis: haec est via namque salutis,
Haec firmos ad dona gradus paschalia ducit.
Haec mihi carmen erit: mentes huc vertite cuncti. (0557A)
Hanc constanter opem laesis adhibete medullis,
Quos lethale malum, quos vanis dedita curis
40Attica Cecropii serpit doctrina veneni,
Sectantesque magis vitam spirantis odorem
Legis, Athenaei paedorem linquite pagi.
Quid labyrintheo, Thesidae, erratis in antro,
Caecaque Daedalei lustratis limina tecti?
45Labruscam placidis quid adhuc praeponitis uvis,
Neglectisque rosis, saliuncam sumitis agri?
Quid lapides, atque aera coli, quid fana profanis
Proderit, et mutis animas damnare metallis? (0558A)
Parcite pulverei squalentia iugera campi,
50Et steriles habitare plagas, ubi gignere fructum
Arida nescit humus: nec de tellure cruenta
Livida mortiferis vellatis toxica succis,
Tartareis damnata cibis: sed amoena vireta
Florentum semper nemorum, sedesque beatas
55Per latices intrate pios, ubi semina vitae
Divinis animantur aquis, et fonte superno
Laetificata seges spinis mundatur ademptis,
Ut messis queat esse Dei, mercisque futurae
Maxima centenum cumulare per horrea fructum. (0560A)
60 Omnipotens aeterne Deus, spes unica mundi,
Qui coeli fabricator ades, qui conditor orbis,
Qui maris undisonas fluctu surgente procellas
Mergere vicinae prohibes confinia terrae,
Qui solem radiis, et lunam cornibus imples,
65Inque diem, ac noctem lumen metiris utrumque,
Qui stellas numeras, quarum tu nomina solus,
Signa, potestates, cursus, loca, tempora nosti,
Qui diversa novam formasti in corpora terram,
Torpentique solo viventia membra dedisti,
70Qui pereuntem hominem vetiti dulcedine pomi
Instauras meliore cibo, potuque sacrati
Sanguinis infusum depellis ab angue venenum,
Qui genus humanum (praeter quos clauserat arca)
Diluvii rapida spumantis mole sepultum
75Una iterum de stirpe creas, ut mystica virtus,
Quod carnis delicta necant, hoc preasule ligno
Monstraret liquidas renovari posse per undas;
Totum namque lavas uno baptismate mundum:
Pande salutarem paucos quae ducit in urbem
80Angusto mihi calle viam, verbique lucernam
Da pedibus lucere meis, ut semita vitae
Ad caulas me ruris agat, qua servat amoenum
Pastor ovile bonus, qua vellere praevius albo
Virginis agnus ovis, grexque omnis candidus intrat,
85Te duce, difficilis non est via, subditur omnis
Imperiis natura tuis: rituque soluto
Transit in adversas iussu dominante figuras. (0562A)
Si iubeas mediis segetes arere pruinis,
Messorem producet hiems: si currere mustum
90Vernali sub sole velis, florentibus arvis
Sordidus impressas calcabit vinitor uvas,
Cunctaque divinis parebunt tempora dictis.
Indicio est antiqua fides, et cana priorum
Testis origo patrum, nullisque abolenda per aevum
95Temporibus constant virtutum signa tuarum,
Ex quibus audaci perstringere pauca relatu
Vix animis committo meis, silvamque patentem
Ingrediens, aliquos nitor contingere ramos. (0563A)
Nam centum licet ora movens, vox ferrea clamet,
100Centenosque sonos humanum pectus anhelet,
Cuncta quis expediet, quorum nec lucida coeli
Sidera, nec bibulae numeris aequantur arenae?
Primus ab usque chao meritis vivacibus Enoch
Multa per innumeros iam saecula contigit annos,
105Natura perdente modum, quem iure creandi
Terra tulit: genitum sed mors miratur ademptum. (0564A)
Saucia iam vetulae marcebant viscera Sarae,
Grandaevo consumpta situ, prolemque negabat
Frigidus annoso moriens in corpore sanguis:
110Cum, seniore viro, gelidi praecordia ventris
In partum tumuere novum, tremebundaque mater
Algentes onerata sinus, spem gentis opimae
Edidit, et serum suspendit ad ubera natum.
Mactandumque Deo pater obtulit, at sacer ipsam
115Pro pueri iugulis aries mactatur ad aram.
O iusti mens sancta viri! (0565A) pietate remota,
Plus pietatis habens, contempsit vulnera nati,
Amplexus praecepta Dei, typicique cruoris
Auxilio ventura docet, quod sanguine fuso
120Humana pro gente pius occumberet Agnus.
Loth Sodomae fugiente chaos, dum respicit uxor,
In statuam mutata salis, stupefacta remansit,
Ad poenam conversa suam: quia nemo retrorsum,
Noxia contempti vitans discrimina mundi,
125Aspiciens, salvandus erit, nec debet arator
Dignum opus exercens, vultum in sua terga referre. (0566A)
Ignibus innocuis flagrans apparuit olim
Non ardens ardere rubus, nec iuncta calori
Materies alimenta dabat, nec torrida vivens
130Sensit damna frutex, sed amici fomitis aestu
Frondea blanditae lambebant robora flammae. (0567A)
Mitis in immitem virga est animata draconem,
Per flexos sinuata globos, linguisque trisulcis
Squamea colla tumens, inimicos ore chelydros
135Sorbuit, et proprii redit in virgulta rigoris.
Pervia divisi patuerunt caerula ponti
In geminum revoluta latus, nudataque tellus
Cognatis spoliatur aquis, ac turba pedestris
Intrat in absentis pelagi mare, perque profundum
140Sicca peregrinas stupuerunt marmora plantas. (0568A)
Mutavit natura viam, mediumque per aequor
Ingrediens populus, rude iam baptisma gerebat:
Cui dux Christus erat; clamat nam lectio, Multas
Vox Domini super exstat aquas; vox denique verbum est,
145Verbum Christus adest, geminae qui consona legis
Testamenta regens, veterem patefecit abyssum,
Ut doctrina sequens planis incederet arvis.
Quid referam, innumeras coelesti pane catervas
Angelicos sumpsisse cibos, nimbisque superni
150Nectaris, aeria populum dulcedine pastum,
In pluviis habuisse dapes, et in imbribus escas? (0569A)
Rursus in exustis sitiens exercitus arvis,
Qua nimium loca sicca diu, qua terra negatis
Aegra iacebat aquis, qua spes ablata bibendi,
155Vivendique fuit, subitas arente metallo
Hausit aquas, sterilique latex de rupe cucurrit,
Et ieiuna novum vomuerunt marmora potum.
His igitur iam sacra tribus dans munera rebus,
Christus erat panis, Christus petra, Christus in undis.
160 Angelicis tremefacta minis affatur asella
Sessorem per verba suum, linguaque rudenti
Edidit humanas animal pecuale loquelas. (0570A)
Sol stetit ad Gabaon, mediique cacumine coeli
Fixit anhelantem dilato vespere lucem,
165Insolitus frenare diem, nec luna cucurrit
Ordine pigra suo, donec populantibus armis,
Fervidus ingentem gladius consumeret hostem,
Coniurante polo: iam tunc famulata videbant
Sidera venturum, praemisso nomine, Iesum.
170Heliam corvi quondam pavere ministri,
Praebentes sine more dapes, alesque rapinis
Deditus, atque avido saturans cava guttura rostro,
Tradidit illaesam ieiunis morsibus escam. (0571A)
Nunc bonus Heliae, qui perfidus antea Noe,
175Abluit in terris, quidquid deliquit in undis.
Plenus at ille Deo, postquam miracula terris
Plura dedit, meritisque suis succedere dignum
Haeredem propriae fecit virtutis amicum,
Aurea flammigeris evectus in astra quadrigis,
180Qua levis aethereos non exprimit orbita sulcos,
Sidereum penetravit iter, curruque corusco
Dexteriora petens, spatio maiore triumphum
Duxit, et humani metam non contigit aevi. (0572A)
Quam bene fulminei praelucens semita coeli
185Convenit Heliae! merito qui, et nomine fulgens,
Hacope dignus erat: nam si sermonis Achivi
Una per accentum mutetur littera, sol est.
Ultima labentis miseratus tempora lucis,
Ter quinos quondam regi Deus addidit annos,
190Usus iure suo, patefactaque limina claudens
Mortis, ab occasu vitam convertit in ortum. (0573A)
Ionas puppe cadens, ceto sorbente voratus,
In pelago non sensit aquas, vitale sepulcrum,
Ne moreretur, habens, tutusque in ventre ferino,
195Depositum, non praeda fuit, vastumque per aequor
Venit ad ignotas inimico remige terras.
Cum, spirante Deo, Babylonia sacra negarent
Tres una cum mente viri, durumque subirent
Exitium saevi Chaldaea lege tyranni,
200Cuius Achaemeniam rabies accenderat iram
Plus fornace sua, medios truduntur in ignes,
Nil audente rogo, tantoque ardore calentes
Cordis, imagineae vincunt incendia poenae
Igne animi. O quanta est credentum gloria! (0574A) flammis
205Ardentis fidei restincta est flamma camini.
Digna sed immitem mox perculit ultio regem.
Nam quod ab humana vecors pietate recessit,
Agrestes pecudum consors fuit ille per herbas,
Aulica depasto mutans convivia feno.
210Pronus ab amne bibit, septenaque tempora lustrans,
Omnibus hirsutus silvis, et montibus errat.
Nec minus et Darii furuerunt iussa tyranni. (0575A)
Ecce etenim sceleri scelus addidit ira furentis,
Hebraeumque decus Daniel decernitur insons
215Ieiunis cibus esse feris, sed bellua iusto
Mitis facta viro, sanctos ne laederet artus,
Coepit amare famem, rabies mollita furorem
Deposuit, saevisque in faucibus ira quievit,
Et didicere truces praedam servare leones.
220 Dic, ubi sunt, natura, tuae post talia leges?
Quis toties tibi iura tulit? (0576A) quis tartara iussit
Translatum nescire virum, sterilemque marito
Fecundavit anum, sacram praecepit ad aram
Sponte venire pecus, muliebres transtulit artus
225In simulacra salis: ramos incendia passos
Non ardere dedit: virgultum solvit in anguem;
Per pelagus siccavit iter: mirabile nimbis
Manna pluit, saxo latices produxit ab imo:
Quadrupedem fari plano sermone coegit:
230Suspensis rapidas elementis distulit horas:
Per volucres hominem pasci dedit atque coruscis
In coelum transvexit equis: iam morte gravato
Adiecit tria lustra viro; praedonis in ore
Naufragio fundavit opem: flagrante camino
235Servavit sub rore pios: per pascua regem
Pavit, ut hirsutam pecudem, rictusque leonum,
Instimulante fame, iussit nescire furorem?
Nempe Creatori (cuius quaecumque videntur
Seu quaecumque latent, et rerum machina sermo est)
240Omne suum famulatur opus, sequiturque iubentis
Imperium, quocumque trahit sententia nutu. (0578A)
Heu! miseri, qui vana colunt, qui corde sinistro
Religiosa sibi sculpunt simulacra, suumque
Factorem fugiunt, et, quae fecere, verentur.
245Quis furor est, quae tanta animos dementia ludit?
Ut volucrem, turpemque bovem, tortumque draconem,
Semihominemque canem supplex homo plenus adoret? (0579A)
Ast alii solem, caecatis mentibus acti,
Affirmant rerum esse patrem, quia rite videtur
250Clara serenatis infundere lumina terris,
Et totum lustrare polum, cum constet ab istis
Motibus, instabilem rapidis discursibus ignem
Officium, non esse Deum, quique ordine certo
Nunc oritur, nunc occiduas demissus in oras
255Partitur cum nocte vices, nec semper ubique est,
Nec lumen fuit ille manens in origine mundi,
Cum geminum sine sole diem novus orbis haberet. (0580A)
Sic lunae quoque vota ferunt, quam crescere cernunt,
Ac minui, stellisque litant, quae luce fugantur.
260Hic laticem colit, ille larem, sed iungere sacris
Non audent inimica suis, ne lite propinqua
Aut rogus exiguas desiccet fortior undas,
Aut validis tenues moriantur fontibus ignes.
Arboreis alius ponit radicibus aras,
265Instituitque dapes, et ramos flebilis orat,
Ut natos, charamque domum, dilectaque rura,
Coniugiique fidem, famulos, censumque gubernent. (0581A)
Lignee, ligna rogas, surdis clamare videris,
A mutis responsa petis, quae iura domorum
270Hac ratione regunt, si caesa securibus actis
Ardua pendentis sustentent culmina tecti,
Aut subiecta focis dapibus famulentur edendis.
Nonnulli venerantur olus, mollesque per hortos
Numina sicca rigant, verique hac arte videntur
275Transplantatorum cultores esse deorum. (0582A)
Plura referre pudet, sanctoque in carmine longum
Vel damnare nefas, ne mollia sentibus uram
Lilia, purpurei neu per violaria campi
Carduus, et spinis surgat paliurus acutis.
280Iam satis humanis erroribus addita monstra
Risimus, aut tales potius deflevimus actus. (0583A)
Nunc coeptam iuvat ire viam, montemque per altum
Nitentes firmare gradus; properemus in urbem,
Libertatis opem, radians ubi regia fulvis
285Emicat aula tholis, ubi dantur digna petenti,
Quaerenti spes certa manet, claustrisque remotis,
Pervia pulsanti reserantur limina cordi.
Hic est ille lapis reprobus, quem vertice gestat
Angulus, atque oculis praebet miracula nostris,
290Cuius onus leve est, cuius iuga ferre suave est. (0584A)
Per digesta prius veteris miracula legis
Rettulimus, sancti coniuncto Spiritus actu
Quae Genitor socia Nati virtute peregit.
Per digesta rudis necnon miracula legis,
295Dicemus, sancti coniuncto Spiritus actu
Quae Natus socia Patris virtute peregit.
Semper ut una manens deitatis forma perennis,
Quod simplex, triplicet, quodque est triplicabile, simplet. (0585A)
Haec est vera fides, hanc sprevit habere salutem
300Arrius infelix, qui curva per avia rectum
Flectere nisus iter, foveam delapsus in atram
Corruit, et tetri mersus petit ima profundi:
Tam vacuus sensu, iustae quam tempore poenae,
Visceribus fusis, vacuus quoque ventre remansit.
305Demens, perpetui qui non imitanda parentis
Iura, caducorum gradibus simulavit honorum!
Namque homines inter natum genitore minorem
Lex carnalis habet, quoniam pater ipse parentis
Filius ante fuit: mox et qui filius est nunc,
310Afforet esse pater; sic per genus omne nepotum
It nova progenies et avi numerantur avorum. (0586A)
At Dominus, verbum, virtus, sapientia, Christus,
Et totum commune Patris, de lumine lumen,
De solo solus, cui nec minus est Patre quidquam,
315Nec, quo crescat, habet, genitus, non quippe creatus,
Ipse est principium: nam sicut clarus habetur
In genitore manens, genitor quoque clarus in ipso
Permanet, et rerum caput est Deus unus ubique.
Non quia qui summus Pater est, et Filius hic est,
320Sed quia quod summus Pater est, et Filius hoc est. (0587A)
Sic ait ipse docens: Ego in Patre, et Pater in me est.
Rursus: Ego, atque Pater, unum sumus. Arrius UNUM
Debet scire, SUMUSque Sabellius esse fatendum.
Iste fidem ternam, ast hic non amplectitur unam. (0588A)
325Ambo errore pares, quamquam diversa sequentes;
Qualiter assueti varias producere sectas,
Impugnant sua dicta viri, qui brachia nudis
Ostentant exserta humeris, nil tradere docti.
Sed tantum certare cati, prudentia quorum
330Stulta iacet, quia vana Deo est sapientia mundi.
Hic loquitur nimis, ille tacet; hic ambulat, hic stat;
Alter amat fletus, alter crispare cachinnum,
Diversisque modis par est vesania cunctis. (0589A)
Interea dum rite viam sermone levamus,
335Spesque, fidesque meum comitantur in ardua gressum,
Blandius ad summam tandem pervenimus arcem.
En signo sacrata crucis vexilla coruscant:
En regis pia castra micant, tuba clamat herilis,
Militibus sua porta patet; qui militat intret:
340Ianua vos aeterna vocat, quae ianua Christus.
Aurea perpetuae capietis praemia vitae,
Arma quibus Domini tota virtute geruntur,
Et fixum est in fronte decus. Decus, armaque porto,
Militiaeque tuae, bone Rex, pars ultima resto. (0590A)
345Hic proprias sedes, huius mihi moenibus urbis
Exiguam concede domum, tuus incola sanctis
Ut merear habitare locis, alboque beati
Ordinis extremus conscribi in saecula civis.
Grandia posco quidem: sed tu dare grandia nosti.
350Quem magis offendit, quisquis sperando tepescit. (0591A)
Christe, fave votis, qui mundum in morte iacentem
Vivificare volens, quondam terrena petisti
Coelitus, humanam dignatus sumere formam,
Sic aliena gerens, ut nec tua linquere posses.
355 Hoc Matthaeus agens, hominem generaliter implet.
Marcus ut alta fremit vox per deserta leonis,
Iura sacerdotis Lucas tenet ore iuvenci.
More volans aquilae, verbo petit astra Ioannes.
Quattuor hi proceres una te voce canentes,
360Tempora ceu totidem, latum sparguntur in orbem. (0592A)
Sic et apostolici semper duodenus honoris
Fulget apex numero, menses imitatus, et horas,
Omnibus ut rebus totus tibi militet annus.
Hinc igitur veteris recolens exordia mortis,
365Ad vitam properabo novam, lacrymasque serendo,
Gaudia longa metam: nam qui deflemus in Adam,
Semina mittentes, mox exsultabimus omnes
368Portantes nostros, Christo veniente, maniplos.
Liber II.
[recensere](PL 19 0592A) (0593)
Expulerat primogenitum saevissimus anguis
Florigera de sede virum, blandique saporis
Illecebris lethum misero potarat amarum.
Nec solus meritam praesumptor senserat iram
5Mortali sub lege iacens, sed prorsus ab ipso
Humanum simul omne genus. Heu! noxia coniux,
Noxia tu coniux magis, an draco perfidus ille?
Perfidus ille draco, sed tu quoque noxia coniux.
Proh dolor! aeterni fuerant duo. (0594A) Crescere postquam
10Coepit origo, perit, clademque a semine sumpsit.
Quid numerosa dies, quid tempore proderat illo
Cernere nongentos ultra feliciter annos,
Progeniemque senum decimam spectare nepotum,
Iamque suum nescire genus, cum victa supremis
15Cursibus, extremae sors irreparabilis horae,
Sera licet, ventura foret, longumque per aevum
Vita brevis nil esse diu cum fine doleret? (0595A)
Nec reducem spes ferret opem, primique sepulcrum
Terrigenae caeca sorberet fauce nepotes:
20Ni pius ille sator, culpas ignoscere promptus,
Reddere difficilis, sua ne factura periret,
Quaeque Deo similis vivens astabat imago,
Dissimilis de morte foret, veniale misertus
Instauraret opus, pomisque vetaret acerbis,
25Quae mandere patres, natorum horrescere dentes,
Donaretque suis semper placatus, ut unde
Culpa dedit mortem, pietas daret inde salutem. (0596A)
Et velut e spinis mollis rosa surgit acutis,
Nil, quod laedat, habens, matremque obscurat honore:
30Sic Evae de stirpe sacra veniente Maria,
Virginis antiquae facinus nova virgo piaret:
Ut quoniam natura prior vitiata iacebat
Sub ditione necis, Christo nascente, repasci
Posset homo, et veteris maculam deponere carnis. (0597A)
35 Haec ventura senes postquam dixere prophetae,
Angelus intactae cecinit properata Mariae,
Et dictum comitata fides, uterumque puellae
Sidereum mox implet onus, rerumque creator
Nascendi sub lege fuit; stupet innuba tensos
40Virgo sinus, gaudetque suum paritura parentem.
Iamque novem lapsis, decimi de limine mensis
Fulgebat sacrata dies, cum Virgine feta
Promissum complevit opus Verbum caro factum,
In nobis habitare volens; tum maximus Infans
45Intemerata sui conservans viscera templi,
Illaesum vacuavit iter, pro virgine testis
Partus adest, clausa ingrediens, et clausa relinquens.
Quae nova lux mundo, quae toto gratia coelo! (0598A)
Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab alvo
50Processit splendore novo? Velut ipse decoro
Sponsus ovans thalamo, forma speciosus amoena
Prae natis hominum, cuius radiante figura
Blandior in labiis diffusa est gratia pulchris.
O facilis pietas! (0599A) ne nos servile teneret
55Peccato dominante iugum, servilia summus
Membra tulit Dominus, primique ab origine mundi
Omnia qui propriis vestit nascentia donis,
Obsitus exiguis habuit velamina pannis:
Quemque procellosi non mobilis unda profundi,
60Terrarum non omne solum, spatiosaque lati
Non capit aula poli, puerili in corpore plenus
Mansit, et angusto Deus in praesepe quievit. (0600A)
Salve, sancta parens, enixa puerpera Regem,
Qui coelum, terramque tenet per saecula, cuius
65Numen, et aeterno complectens omnia gyro
Imperium sine fine manet; quae ventre beato
Gaudia matris habens cum virginitatis honore,
Nec primam similem visa es, nec habere sequentem,
Sola sine exemplo placuisti femina Christo.
70Tunc prius ignaris pastoribus ille creatus
Enituit, quia pastor erat, gregibusque refulsit
Agnus, et angelicus cecinit miracula coetus. (0601A)
Talia Bethlaeis dum signa geruntur in oris,
Eoi venere Magi, saevumque tyrannum
75Grandia sollicitis perturbant nuntia dictis:
Iudaicis nuper populis Orientis ab axe
Progenitum fulsisse ducem, hoc coelitus astra,
Hoc stellam radiare novam. (0602A) Ferus arbiter aulae
Aestuat Hebraeae, ratus, hunc succedere posse
80Mox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serena
Nubila mentis habens, clam mandat ubique requiri,
Sicut adorandum, quem tractat fraude necandum.
Quid furis, Herodes? (0603A) Christum sermone fateris,
Et sensu iugulare cupis, legemque legendo
85Negligis, et Regi regum tua regna minaris. (0604A)
Ne tamen insano careant tua nomina facto,
Patrandum sub honore crucis, sed crimine gentis,
Herodes alius, quod tu molire, videbit. (0605A)
Ergo alacres summo servantes lumina coelo
90 Fixa Magi, sidusque micans regale secuti,
Optatam tenuere viam quae lege futura
Duxit adorantes sacra ad cunabula gentes:
Thesaurisque simul pro relligione solutis,
Ipsae etiam ut possent species ostendere Christum,
95Aurea nascenti fuderunt munera regi,
Thura dedere Deo, myrrham tribuere sepulcro.
Cur tria dona tamen? (0606A) quoniam spes maxima vitae est:
Hunc numerum confessa fides, et tempora summus
Cernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura,
100Semper adest, semperque fuit, semperque mauebit
In triplici virtute sui. Tunc coelitus illi
Per somnum moniti contemnere iussa tyranni,
Per loca mutati gradientes devia callis,
In patriam rediere suam. (0607A) Sic nos quoque sanctam
105Si cupimus patriam tandem contingere, postquam
Venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum. (0608A)
Ergo ubi delusum se comperit, impius iram
Rex aperit, si iure queat rex ille vocari,
Qui pietate caret, propriam qui non regit iram;
110Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens,
Cuius ab ore tener subito cum labitur agnus,
In totum movet arma gregem, manditque trahitque
Molle pecus, trepidaeque vocant sua pignora fetae
Nequidquam, et vacuas implent balatibus auras.
115Haud secus Herodes Christo stimulatus adempto,
Sternere collisas parvorum strage catervas
Immerita non cessat atrox. Quo crimine simplex
Turba perit? cur qui vix dum potuere creari,
Iam meruere mori? (0609A) Furor est in rege cruento,
120Non ratio; primosque necans vagitus, et audens
Innumerum patrare nefas, puerilia mactat
Millia, plangoremque dedit tot matribus unum.
Haec laceros crines nudato vertice rupit,
Illa genas secuit, nudum ferit altera pugnis
125Pectus, et infelix mater (nec iam modo mater)
Orba super gelidum frustra premit ubera natum.
Quis tibi tunc, lanio, cernenti talia sensus? (0610A)
Quosve dabas fremitus; cum vulnera fervere late
Prospiceres arce ex summa, vastumque videres
130Misceri ante oculos tantis plangoribus aequor?
Exstinctisque tamen quamvis infantibus absens,
Praesens Christus erat, qui sancta pericula semper
Suscipit, et poenas alieno in corpore sentit.
Ast ubi bissenos aetatis contigit annos,
135Hoc spatium de carne trahens, aevique meatus
Humana pro parte tulit, senioribus esse
Corde videbatur senior, legisque magistros
Inter ut emeritus residebat iure magister. (0611A)
Nec mora, (quas etenim volitans per tempora mundus
140Novit habere moras?) usus maiore iuventa,
Sex quasi lustra gerens, placidam Iordanis ad undam
Venit ut acciperet hoc, quod dare venerat ipse. (0612A)
Hunc Baptista potens ut vidit ab amne Ioannes,
Quem matris dum ventre latet, nondumque creatus
145Senserat, obstruso iam tunc sermone prophetes,
Ut muto genitore fluens, cui munera linguae
Post noni taciturna diu spiramina mensis
Parto redduntur nato, mox praedicat: Agnus
Ecce Dei, veniens peccatum tollere mundi.
150Tollere cum dicit, quod non habet, hoc mihi tollit:
Non mala ut ipse gerat, sed ut ipse nocentia perdat. (0613A)
Qualiter in medias cum lux praeclara tenebras
Funditur, et proprio non offuscata sereno,
Decutit expulsas illaesis vultibus umbras,
155Sic delicta fugans Salvator nostra gerendo
Tersit, et attactu procul evanescere iussit. (0614A)
Tunc vada torrentum simplex ingressus aquarum,
In se cuncta lavat nostrae contagia vitae,
Ipse nihil, quod perdat, habens, sanctoque liquentes
160Corpore mundavit latices, limphasque beavit
Gurgitis, et propriis sacravit flumina membris.
Senserunt elementa Deum, mare fugit, et ipse
Iordanis refluas cursum convertit in undas.
Namque propheta canens: Quidnam est, mare, quod fugis, inquit,
165Et tu, Iordanis, retro quia subtrahis amnem? (0615A)
Ergo ubi flumineum post mystica dona lavacrum
Egrediens, siccas Dominus calcavit arenas,
Confestim patuere poli, sanctusque columbae
Spiritus in specie Christum vestivit honore,
170Mansuetumque docet, multumque incedere mitem,
Per volucrem, quae felle caret, natoque vocato
Voce Patris, triplici Deus ex ratione probatur,
Quod Pater, et Natus, quod spiritus est ibi Sanctus,
Quo manet indignus, qui non numeraverit unum. (0617A)
175Inde quaterdenis iam noctibus, atque diebus
Ieiunum dapibus, sacro spiramine plenum
Insidiis tentator adit, doctusque per artem
Fallaces offerre dapes, Si filius, inquit,
Cerneris esse Dei, dic, ut lapis iste repente
180In panis vertatur opem. Miracula tamquam
Haec eadem non semper agat, qui saxea terrae
Viscera frugiferis animans fecundat aristis,
Et panem de caute creat. (0618A) Hac ergo repulsus
Voce prius, hominem non solo vivere pane,
185Sed cuncto sermone Dei, labefactus, et amens,
Altera vipereis instaurans arma venenis,
Cum Domino montana petit, cunctasque per orbem
Regnorum monstravit opes: Haec omnia, dicens,
Me tribuente, feres, si me prostratus adores.
190Quantum perversus, tantum perversa locutus.
Scilicet ut fragilis regni affectaret honores,
Qui populis aeterna parat, monstrumque nefandum
Pronus adoraret, cuius super aethera sedes,
Terra pedum locus est, quem nullus cernit, et omnis
195Laudat in excelsis summissa voce potestas.
Christus ad haec: Tantum Dominum scriptura, Deumque
Iussit adorari, et soli famularier uni. (0619A)
His quoque deficiens congressibus, audet iniquus,
Ter sese attollens, animo perstare superbo,
200Terque volutus humo, fragili confidere bello.
Tunc assumpsit eum sanctam sceleratus in urbem,
Et statuens alti supra fastigia templi,
Si natum genitore Deo tete asseris, inquit,
Impiger e summo demissus labere tecto. (0620A)
205Nam Scriptura docet, de te mandasse Tonantem,
Angelicis subvectus eas ut tutior ulnis,
Ad lapidem ne forte pedem collidere possis.
O quam caeca gerit nigro sub pectore corda
Mens tenebris obscura suis! hunc ardua templi
210Culmina, et erectae quamvis fastigia pinnae
Credidit in praeceps horrescere, maxima summi
Curvavit qui membra poli, coelosque per omnes
Vectus in extremae descendit humillima terrae,
Inferiora petens, sed non excelsa relinquens. (0621A)
215Dixerat, et validi confossus cuspide verbi,
Quod tentare suum Dominumque, Deumque nequiret,
Victoris fugit ora gemens. Tunc hoste repulso,
Coelicolae assistunt proceres, coetusque micantes
Angelici Christo famulantur rite ministri. (0622A)
220 Protinus ergo viros ex piscatoribus aptos
Humanas piscari animas, quae lubrica mundi
Gaudia sectantes, tamquam vaga caerula ponti,
Caecaque praecipites tranant incerta profundi,
Discipulos iubet esse suos, talesque supernae
225Conciliat vitae, quos non ventosa loquendi
Gloria, nec vana de nobilitate superbus
Sanguis alat, sed fama tacens, humilique refulgens
Mente nitor coelo faciat de plebe propinquos.
Namque stulta potens elegit, et infima mundi,
230Fortia confringens Deus, et sapientia perdens. (0623A)
Quin etiam celerem cupiens conferre salutem,
Orandi praecepta dedit, iudexque benignus
Indulgenda peti breviter iubet, ut cito praestet,
Sic dicens: Orate patrem, baptismate nostrum,
235Iure suum: propriumque homini concessit honorem,
Et, quod solus habet, cunctos permisit habere. (0624A)
Qui Dominum coeli patrem memoramus, in ipso
Iam fratres nos esse decet, nec origine carnis
Germanum tractare odium, sed spiritus igne
240Flagrantes, abolere doli monumenta vetusti,
Atque novum gestare hominem, ne forsan ab alto
Degenerent terrena Deo: cui nos, duce Christo,
Fecit adoptivos coelestis gratia natos.
Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creando
245Sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto? (0625A)
Ut mereamur eum nos sanctificare colendo,
Annuat ipse prior, sicut benedicier idem
Se iubet a nobis, a quo benedicimur omnes. (0626A)
Adveniat regnum iam, iamque scilicet illud,
250Morte vacans, et fine carens, cui nulla per aevum
Tempora succedunt, quia nescit tempus habere
Continuus sine nocte dies: ubi, principe Christo,
Nobile perpetua caput amplectente corona,
Victor opima ferens gaudebit praemia miles. (0627A)
255 Hoc iugibus votis, hoc nocte, dieque precemur,
Illius ut fiat coelo, terraque voluntas,
Qui nusquam vult esse nefas, hostemque nocentem,
Utque polo, sic pellat humo, ne corpora nostra,
Tamquam vile solum, saevus sibi vindicet hydrus;
260Sed, qui cuncta fovet, plena pietate redundans
Omnipotens animas pariter conservet, et artus:
Altera pars etenim coeli sumus, altera terrae.
Annonam fidei speramus pane diurno,
Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam. (0628A)
265A Christo ieiuna suo, qui corpore, et ore
Nos saturat, simul ipse manens verbumque, cibusque.
Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerent
Eloquia, exsuperantque favos, atque omnia mella. (0629A)
Debita laxari qui nobis cuncta rogamus,
270Nos quoque laxemus; proprii nam cautio verbi
Spondentes manifesta tenet, graviusque soluti
Nectimur, alterius si solvere vincla negamus:
Incipietque pius decies millena talenta
Dimittens Dominus, si nos affligere propter
275Denarios centum conservum senserit ullum,
Tradere confestim tortoribus, inque feroci
Carcere constricti non permittemur abire,
Donec cuncta brevem reddamus ad usque quadrantem. (0631A)
Non quia nos Dominus, lucis via, semita pacis,
280In laqueos tentantis agat, sed cum mala nostra
Deserit, ire sinit: nam quisquis retia mundi
Deliciosa sequens, luxus, et gaudia blandae
Perditionis amat, Deus hunc, virtutis amator,
Linquit, et ingreditur, qua se tentatio ducit.
285Ab hac ergo pedem retro faciamus, et arctum
Corde petamus iter, tenuis qua semita monstrat
Ire per angustam regna ad coelestia portam. (0632A)
Si cupimus vitare malum, debemus adire,
Sectarique bonum; hic quia liberat, ille trucidat:
290Hic alit, ille necat: nam quantum sidera terris,
Ignis aquis, lumen tenebris, concordia bellis,
Vita sepulturis, tantum bona longius absunt
Dissociata malis. Dextrum quicumque, necesse est,
Aut laevum gradiatur iter. Sed dextra bonorum
295Semita conspicuos vocat in sua gaudia iustos,
Inque tuos, Patriarcha, sinus: at laeva malorum
Exercet poenas, et ad impia tartara mittit. (0633A)
Ergo agnis, ovibusque Dei est haec sola voluntas,
Et bona libertas, evadere torva cruenti
300Ora lupi, vitaque frui per pascua Christi.
Liber III.
[recensere](PL 19 0633A) (0633)
Prima suae Dominus, thalamis dignatus adesse,
Virtutis documenta dedit, convivaque praesens
Pascere, non pasci, veniens, mirabile! (0634B) fusas
In vinum convertit aquas; amittere gaudent
5Pallorem latices, mutavit laeta saporem
Unda suum, largita merum, mensasque per omnes
Dulcia non nato rubuerunt pocula musto. (0635A)
Implevit sex ergo lacus hoc nectare Christus;
Quippe ferax qui vitis erat, virtute colona
10Omnia fructificans, cuius sub tegmine blando
Mitis inocciduas enutrit pampinus uvas.
Post regulus nato quidam moriente rogabat
Flebilis, et supplex Dominum, quo viseret aegrum
Febre laborantem puerum, trepidamque vetaret
15Labi animam de sede sua; tunc larga potestas,
Credenti quae nulla negat, nec dona retardat,
Velocem comitata fidem, sermone salutem
Concedens facili: Vivit iam filius, inquit,
Perge, tuus. Quantum imperii fert iussio Christi! (0636A)
20Non dixit, Victurus erit, sed, Iam quia vivit,
More Dei, qui cuncta prius, quam nata, videndo,
Praeteritum cernit, quidquid vult esse futurum.
Inde salutiferis incedens gressibus, urbes,
Oppida, rura, casas, vicos, castella peragrans,
25Omnia depulsis sanabat corpora morbis.
Ecce autem mediae clamans ex agmine turbae
Leprosus poscebat opem, variosque per artus
Plus candore miser: Si vis, Domine, inquit, ab istis
Me maculis mundare potes. (0637A) Volo, Christus ut inquit,
30Confestim redit una cutis, proprioque decore
Laeta peregrinam mutarunt membra figuram,
Inque suo magis agnitus est vix ille colore.
Forte Petri validae torrebat lampadis aestu
Febris anhela socrum, dubioque in funere pendens
35Saucia sub gelidis ardebat vita periclis,
Immensusque calor frigus lethale coquebat.
At postquam fessos Domini manus attigit artus,
Igneus ardor abit, totisque exstincta medullis,
Fonte latentis aquae cecidit violentia flammae. (0638A)
40 Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras
Spiritum, ne flatus atrox laceraret iniqua
Peste homines, operisque Dei vexaret honorem,
Quem norat non esse Dei; passimque catervas,
Ut pius, innumeras pulso languore saluti
45Reddidit, et varia populos a clade levavit.
Inde marina petens, arentes gressibus algas
Pressit, et exiguae conscendens robora cymbae,
Aequoreas intravit aquas; Dominumque sequentes
Discipuli, placido librabant carbasa ponto. (0639A)
50Iam procul a terris fuerat ratis, actaque flabris
Sulcabat medium puppis secura profundum,
Cum subito fera surgit hiems, pelagusque procellis
Vertitur, et trepidam quatiunt vada salsa carinam.
Perculerat formido animos, seseque putabant
55Naufraga littoreis iam tendere brachia saxis.
Ipse autem placidum carpebat pectore somnum,
Maiestate vigil, quia non dormitat in aevum,
Qui regit Israel, neque prorsus dormiet umquam. (0640A)
Ergo ubi pulsa quies, cunctis clamantibus una
60Voce simul, Miserere citus, miserere, perimus,
Auxilio succurre pio: nil vota moratus,
Exsurgens Dominus, validis mitescere ventis
Imperat, et dicto citius tumida aequora placat.
Non erat illa feri pugnax audacia ponti,
65In Dominum tumidas quae surgere cogeret undas,
Nec metuenda truces agitabant flamina vires;
Sed laetum exsiliens Christo mare, compulit imum
Obsequio fervere fretum, rapidoque volatu
Moverunt avidas ventorum gaudia pennas. (0641A)
70 Interea placido transvectus marmore, puppim
Liquerat, et medios lustrabat passibus agros;
Cum procul e tumulis gemino stridore ruentes
Prosiluere viri, quos non mala daemone pauco,
Sed legio vexabat atrox, nexuque cruento
75Saeva catenatis gestabant vincla lacertis.
Angebat quoque poena duplex. Heu! dira furoris
Conditio; qui vim patitur, magis ille ligatur. (0642A)
Tunc Domini praecepta tremens, exire iubentis,
Spiritus infelix hominem non audet adire,
80Effigiem repetens, quam Christum cernit habere.
Sed pecus, immunda gaudens lue, semper amicum
Sordibus, atque olido consuetum vivere coeno,
Pro meritis petiere suis, tristesque phalanges
Porcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrens
85Talem quippe domum dignus fuit hospes habere. (0643A)
Hinc alias Dominus pelago delatus in oras,
Intravit natale solum, quo corpore nasci
Se voluit, patriamque sibi pater ipse dicavit.
Ecce aderant, vivum portantes, iamque cadaver,
90Bis bina cervice viri, lectoque cubantem
Vix hominem, cui vita manens sine corporis usu
Mortis imago fuit, resolutaque membra iacebant
Officiis deserta suis, fluxosque per artus
Languida demissis pendebant vincula nervis. (0644A)
95Hunc ubi virtutum Dominus conspexit egentem
Robore, peccatis primum mundavit ademptis,
Quae generant augmenta malis: miseroque iacenti,
Surge, ait, et proprium scapulis attolle grabatum,
Inque tuam descende domum. Nil iussa moratus,
100Cui fuerat concessa salus, vestigia linquens
Tandem aliena, suis laetatur vadere plantis,
Vectoremque suum grata mercede revexit.
Principis interea synagogae filia, clauso
Functa die, superas moriens amiserat auras. (0645A)
105At genitor, cui finis edax spem prolis adultae
Sustulerat, sanctos Domini lacrymansque, gemensque
Corruit ante pedes, vix verba precantia fari
Singultu quatiente valens, Miserere parentis
Orbati, miserere senis, modo filia, dicens,
110Unica, virgineis nec adhuc matura sub annis,
Occidit, et misero patris mihi nomen ademit.
Affer opem, lapsamque animam per membra refunde,
Qui totum praestare potes. (0646A) Haec inquit: et auctor
Lucis ad exstinctae pergebat funera, gressum
115Vix populo stipante movens: permixtaque turbis
Ibat inundantem mulier perpessa cruorem,
Quae magnas tenuarat opes, ut sanior esset,
Exhaustaque domo, nec proficiente medela,
Perdiderat proprium pariter cum sanguine sensum.
120Ast ubi credentis iam sano in pectore coepit
Dives adesse fides, mediis immersa catervis,
Nititur aversi vel filum tangere Christi:
Posteriusque latens, subitam furata salutem
Extrema de veste rapit, siccisque fluentis
125Damnavit patulas audax fiducia venas. (0647A)
Senserat ista Deus, cuius de fonte cucurrit,
Quod virtus secreta dedit, furtumque fidele
Laudat, et egregiae tribuit sua vota rapinae. (0648A)
Ventum erat ad moesti lugentia culmina tecti,
130Deflentemque domum, moriens ubi virgo iacebat
Extremum sortita diem, trepidusque tumultus
Omnia lamentis ululans implebat amaris,
Funereosque modos cantu lacrymante gemebant
Tibicen, plangorque frequens confuderat aedes.
135Ponite sollicita conceptos mente dolores,
Hic sopor est, Salvator ait, nec funus adesse
Credite, nec somno positam lugete puellam.
Dixerat, et gelida constrictum morte cadaver
Spiritus igne fovet, verboque immobile corpus
140Suscitat, atque semel genitam bis vivere praestat. (0649A)
Obstupuere animis, inopinaque vota parentes
Aspiciunt, versisque modis per gaudia plangunt.
Inde pedem referens, geminos videt ecce sequentes
Caecatos clamare viros: Fili inclyte David,
145Decute nocturnas exstinctis vultibus umbras,
Et clarum largire diem. Quam credere tutum,
Quam sanum est cognosse Deum! (0650A) iam corde videbant,
Qui lucis sensere viam; tunc caeca precantum
Lumina, diffuso ceu torpens ignis olivo,
150Sub Domini micuere manu, tactuque sereno
Instaurata suis radiarunt ora lucernis.
His ita dimissis, alius producitur aeger,
Multiplici languore miser, qui voce relictus,
Auditu vacuus, solo per inania membra
155Daemone plenus erat: hunc protinus ordine sacro
Curavit versis Deus in contraria causis,
Daemonio vacuans, auditu, et voce reformans. (0651A)
Nec minus interea proprios iubet omnia posse
Discipulos, totisque simul virtutibus implens,
160Ite, ait, et tristes morborum excludite pestes,
Sed domus Israel (quia necdum nomine gentes
Auxerat hoc omnes), coelorum dicite regnum,
Daemoniis auferte locum, depellite lepram;
Functaque subductae revocate cadavera vitae.
165Sumpsistis gratis, cunctis impendite gratis.
Ac velut hoc dicens, Ego vobis quippe ministris
Servandos committo greges, ego denique pastor
Sum bonus, et proprios ad victum largior agros.
Nemo meis ovibus, quae sunt mea, pascua vendat. (0652A)
170Haec in Apostolicas ideo prius edidit aures
Omnipotens, ut ab his iam sese auctore magistris
In reliquum doctrina fluens decurreret aevum.
Qualiter ex uno paradisi fonte leguntur
Quattuor ingentes procedere cursibus amnes
175Ex quibus in totum sparguntur flumina mundum.
Quisquis enim deitatis opus, quod non habet ex se,
Sed, Domino tradente, gerit, sub munere puro
Suscipiet, puro dispenset munere, possit
Ut dispensator, non ut mercator haberi,
180Davidisque modis vitam cantare futuram;
Intrabo in Domini requiem, quia nescio mercem. (0653A)
Exin conspicuam synagogae ingressus in aulam,
Aspicit invalidum, dimenso corpore mancum,
Seminecem membris, non totum vivere, cuius
185Arida torpentem damnarat dextera partem;
Imperioque medens, gelidam recalescere palmam
Praecipit, et reduci divino more saluti,
Sicut semper agit, nil tollit, et omnia reddit. (0654A)
En iterum veteres instaurans lubricus artes
190Ille chelydrus adest, nigri qui felle veneni
Lividus, humano gaudet pinguescere tabo,
Quodque per alternos toties disperserat aegros
Virus, in unius progressus viscera fudit:
Cui vocem, lumenque tulit, triplicique furore
195Saucia membra tenens, mutum quatiebat, et orbum. (0655A)
Tunc Dominus mundi, lux nostra, et sermo parentis,
Sordibus exclusis, oculos atque ora novavit;
Verbaque per verbum, per lumen lumina surgunt.
Venerat et mulier, morbo contracta vetusto,
200Non senio, tremebunda, gemens, incurva, caducis
Vultibus, et solam despectans cernua terram. (0656A)
Quae, Domino miserante, iuges post octo decemque
Membra levat messes, coelumque, ac sidera tandem
Cernit, et ardentem solis reminiscitur orbem,
205Totum erecta videns; quia quos malus opprimit hostis,
Ima petunt; quos Christus alit, sine labe resurgunt.
Cumque dehinc populum sese in deserta secutum,
Ut typicus Moyses, verusque propheta, videret
Antiquam sentire famem, maioribus actis
210Antiquam monstravit opem; tunc alite multo
Carnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit. (0657A)
Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplum
Quinque dedit victum per milia quinque virorum.
Caetera turba latet, numero nec clauditur ullo
215Maxima parvorum legio, vel maxima matrum.
Quodque magis stupeas, cophinos ablata replerunt
Fragmina bissenos, populisque vorantibus aucta,
Quae redit a cunctis, non est data copia mensis. (0658A)
Iamque senescentem calidi sub caerula ponti
220Oceano rapiente diem, cum pallor adesset
Noctis, et astriferas induceret hesperus umbras,
Discipuli, solo terris residente magistro,
Undosum petiere salum, fluctuque tumente,
Torva laborantem iactabant aequora puppim,
225Adversus nam flatus erat; tunc noctis opacae
Tempore calcatas Dominus superambulat undas,
Et vasti premit arva freti, glaucisque fluentis
Circumfusa sacras lambebant marmora plantas.
Miratur stupefacta cohors, sub calle pedestri
230Navigeras patuisse vias: at Petrus amicam
Doctus habere fidem, Christumque agnoscere semper,
In medias descendit aquas, quem dextra levavit
Labentem Domini, nil tanto in gurgite passum:
Cui portus fuit illa manus, pelagique viator
235Libera per vitreos movit vestigia campos. (0659A)
Genesar inde soli, Domino veniente, coloni
Infirmos traxere suos, ut fimbria saltem
Vix attacta Dei morbis mederetur acerbis;
Et quoquot tetigere, iugem sensere salutem.
240Quam pretiosa fuit, quae numquam vendita vestis,
Ipsa omnes modici redimebat munere fili!
Hinc Tyrias partes, Sidoniaque arva petentem
Anxia pro natae vitio, quam spiritus atris
Vexabat stimulis, mulier Chananaea rogabat,
245Se canibus confessa parem, qui more sagaci
Semper odoratae recubant ad limina mensae,
Assueti refluas dominorum lambere micas. (0660A)
Vox humilis, sed celsa fides, quae, sospite nata,
De cane fecit ovem, gentisque in sentibus ortam
250Compulit Hebraei de gramine vescier agri.
Alta dehinc subiens montis iuga, plebe sequente,
Millia caecorum, claudorum millia passim,
Leprososque simul populos, surdasque catervas,
Invalidasque manus, et quidquid debile vulgi
255Venerat, in priscum componit motibus usum,
Et revocata suis attemperat organa nervis. (0661A)
Dumque medens aegrum refovet virtute tumultum,
Tertia lux aderat, sterilique in caespite nullum
Contigerat plebs tanta cibum, nimiosque labores
260Nutribat geminanda fames, si saucia callem
Turba per ingentem dapibus ieiuna rediret. (0662A)
Qua flexus pietate Deus, qui semper egentum
Panis adest, victumque locis sine frugibus infert,
Pisciculis paucis et septem panibus agmen
secundi Pavit enorme virum, praeterque infirma
Sexus et aetatis saturavit quattuor illic
Millia vescentum; plus ut mireris, et auctas
Disce fuisse dapes, epulas nutrivit edendo
Vulgus, et attritae creverunt morsibus escae.
270Relliquiasque suas, sportarum culmina septem,
Expavit fugitiva fames, ubi, fragmine sumpto,
Vidit abundantem modico de semine messem. (0663A)
Nec tamen humano quamvis in corpore Christum,
Matris ab occasu mortalia membra gerentem,
275Clam fuit esse Deum, quia non absconditur unquam
Urbs in monte sedens, modio nec subditur ardens
Lychnus, anhelantem sed spargens altius ignem,
Cunctis lumen agit: radians nam testibus amplo
Discipulis fulgore tribus, velut igneus ardor
280Solis, in aetheream versus splendore figuram,
Vicerat ore diem, vestemque tuentibus ipsam
Candida forma nivis Domini de tegmine fulsit.
O meritum sublime trium, quibus illa videre
Contigit in mundo, quae non sunt credita mundo! (0664A)
285Quid quod et Heliam, et clarum videre Moysem?
Ignotos oculis viderunt lumine cordis,
Ut maior sit nostra fides, hunc esse per orbem
Principium ac finem, hunc Alpha viderier, hunc Ω.
Quem medium tales circumfulsere prophetae,
290Alter adhuc vivens, alter stans limine vitae. (0665A)
Sidereoque sono, Meus est hic Filius, aiens,
Ostendit verbo genitum vox patria Christum. (0666A)
Postquam corporeos virtus regressa per artus
Texit adoratam carnis velamine formam,
295Seque palam Dominus populis dedit, ecce repente
Vir humilis, moesto deiectus lumina vultu,
Procedit, supplexque manus, et brachia tendit,
Imploratque gemens: unus mihi filius, unus
Est, Domine: horrenda lacerat quem spiritus ira,
300Nec linquit, nisi mergat aquis, aut ignibus atris
Opprimat, atque animam dubia sub morte fatiget.
Hunc, precor, expulso miseratus utrumque furore
Redde mihi, vel redde sibi, ne caeca potestas
Expellat trepidam subtracto lumine vitam. (0667A)
305Dixerat, et genua amplectens, genibusque volutans
Haerebat, Dominusque pio iam pectore votis
Annuerat; tunc praedo furens, ac noxius hostis,
Cui possessa diu est alieni fabrica iuris,
Pervasa migrare domo compulsus, in iram
310Tollitur accensam, correptaque carpere membra
Nititur, et frustra, Domino prohibente, laborans,
Fugit in obscuras, puero vivente, tenebras.
Rex etiam solus regum, et Dominus dominantum
Non dedignatus, Petro piscante, tributum
315Solvere Caesareum, medii de gurgite ponti
Hamum ferre iubet, gerulum didrachmatis aurei. (0668A)
Incola mox pelagi pendentia fila momordit,
Iussa tributa ferens, graviorque onerante metallo,
Vilis honor piscis pretio maiore pependit.
320Discipulisque suis se percunctantibus, aulae
Coelestis regni quis possit maior haberi?
Ut Deus, et doctor mirabilis, Omnibus, inquit,
Celsior est humilis, cunctisque potentior ibit,
Qui cunctis subiectus erit, seseque minorem,
325Demissa cervice, feret, velut iste videtur
Parvulus; et monstrat puerum consistere parvum. (0669A)
Scilicet ingenium teneri sectemur ut aevi
Non annis, sed mente, iubet, quia mollior aetas
Nil pompae mortalis amat, non ambit honorem,
330Nec resupina tumet; sic purae semita vitae,
Quantum prona solo, tantum fit proxima coelo:
Mens etenim vergens, altum petit, altaque vergit,
Inferiorque gradus, quo vult descendere, surgit.
Ecce humilem Dominus de stercore tollit egenum,
335Et facit egregios inter residere tyrannos:
At contra tumidum pugnaci mente rebellem
Praecipitem coelo sub tartara iussit abire.
Parva loquor, si facta Dei per singula curram,
Et speciale bonum, cum sit generale, revolvam.
Liber IV.
[recensere](PL 19 0669A) (0671)
Iam placidas Iordanis item transgressus arenas,
Iudaeae sectatus iter, sine nomine mixtum
Vulgus, et innumeras relevans a clade catervas,
Suscipit infirmos, et dat discedere sanos. (0672A)
5Nil igitur summo de se sperantibus unquam
Difficile est conferre Deo, cui prona facultas
Ardua planare, et curva in directa referre;
Nam quidquid natura negat, se iudice, praestat. (0673)
Namque foramen acus sicut penetrare camelus
10Membrorum prae mole nequit, sic dives, opima
Fertilitate tumens, tenuem non possit adire
Coelestis regni ducentem ad limina callem,
Ni Genitor rerum (qui mundum lege coercet,
Et nulla sub lege manet, cui condere velle est,
15Quem frons nulla videt, sed totum conspicit ipse)
Hoc impossibile est homini, dixisset, at alto
Possibile est ius omne Deo; multisque molestum
Divitibus tandem faceret mitescere censum.
Nam proprias bene tractat opes, coeloque recondi
20Thesauros vult ille suos, ubi quidquid habetur,
Non mordax aerugo vorat, non tinea sulcat,
Nec male defossum famulatur furibus aurum,
Ieiunis quicumque cibum, sitientibus haustum,
Hospitibus tectum, nudis largitur amictum,
25Solatur nexos in carcere, perfovet aegros,
Atque aliis largus, sibi tantum constat egenus. (0674)
Nec dubie in coelum substantia pervenit illa,
Quae Christo collata datur sub paupere forma,
Quae damnis augmenta capit, quae spargitur ut sit,
30Quae perit ut maneat, quae vitam mortua praestat.
Praeterea geminos Dominus considere caecos,
Dum quoddam transiret iter, comitante caterva,
Conspicit, exstinctae poscentes munera formae,
Flebilibusque vagas implentes vocibus auras. (0675A)
35Nec cunctata solens pietas inferre salutem,
Quae sentit flagrare fidem, mox lumina tangens
Evigilare iubet, quae somnus presserat ingens,
Atque diu clausas reserans sub fronte fenestras,
Ingrediente die, fecit discedere noctem.
40 Hinc repetita sacri gradiens per moenia templi
Lumina caecatis dedit, et vestigia claudis.
Talia davidicam post facta reliquerat urbem,
Bethaniae vicina petens: eademque reversus,
Clarescente die, properabat visere tecta.
45 Ecce autem mediis astans sublimis in arvis,
Frondea ficus erat, cuius in robore nullum
Repperit esuriens, lustrato stipite, pomum. (0676A)
Arboreisque comis, Iam nunc ex germine vestro
Nullus, ait, fructus reliquum generetur in aevum.
50Confestim viduata suis ficulnea succis
Aruit, et siccis permansit mortua ramis.
Omnis enim quicumque Deo nil fertile nutrit,
Ceu sterilis truncus, lignis aequabitur ustis.
At iustus palmae similis florebit amoenae,
55Semper habens frondes, et tamquam Libana cedrus,
Multiplicandus adest, et vertice sidera tangit. (0677A)
Post oblatus ei virtutem sensit herilem
Insanus sermone carens, quem faucibus arctis
Angebat vis clausa mali, vitiumque tacendo
60Prodiderat. Sed cuncta solens infirma levare
Conditor, obsessa pepulit de fauce latronem,
Et voci patefecit iter, nexuque soluto
Muta diu tacitas effudit lingua loquelas.
Post Dominus Pharisaea petens convivia coenae,
65Orantis dapibus sese impertivit amici. (0678A)
Tunc mulier, quam fama nocens, et plurima vitae
Mordebant delicta suae, clementia supplex
Corruit amplectens vestigia, quaeque profusis
Irrigat incumbens lacrymis, et crine soluto
70Nec tergere sacras, nec cessat lambere plantas,
Unguento fragrante fovens, sententia donec
Laeta Dei, quem ferre manum non poenitet unquam,
Si nos poeniteat veterem quaesisse ruinam,
Vade, fides, mulier, tua te salvavit ab omni,
75Dixisset, quodcumque mali gessisse videris:
Utere pace mea. Magna est medicina fateri,
Quod nocet abscondi; quoniam sua vulnera nutrit,
Qui tegit, et plagam trepidat nudare medenti.
En polluta diu, modicum purgata recessit
80Per gemitum, propriique lavans in gurgite fletus,
Munda suis lacrymis redit, et detersa capillis.
Iamque Capharnaeae synagogam intraverat urbis
Rite docens populos, quem cum vidisset iniquus
Humano sub corde latens, clamore protervo
85Spiritus infremuit, Quid nobis, et tibi? dicens:
Perdere nos, heu! Christe, venis? (0680A) Scio denique, qui sis,
Et sanctum cognosco Dei; nec plura locutus,
Imperio terrente, tacet, hominemque reliquit
Pulsus, et in vacuas fugiens evanuit auras.
90 Sic etiam variis finem languoribus esse
Fecit, et exclusos semper reticere coegit
Daemonas, ac talem prohibet se pandere testem.
Olim quippe ferox, et nigrae mortis amator
Ille nocens anguis, deiectus culmine coeli
95Cum pompis, sociisque suis, omnique nefandae
Agmine militiae, Christum, quem noverat illic,
Conspicit in terris, velamine carnis opertum,
Et gemit esse homini Dominum virtutis amicum. (0681A)
Dumque Tyri transgressus iter, Sidonia rursus
100Arva legens, placidas Dominus calcaret arenas,
Curavit gemino miserum spiramine clausum
Qui vocem non ore dabat, non aure trahebat,
Sidereaeque manus ruptis penetralibus omnes
Attactu patuere fores, laetusque repente
105Audirique loquens, meruitque audire loquentes.
Tu quoque virtutis sensisti munus herilis,
Procumbens oculis, cuius in lumina Christus
Exspuit, et speciem simulatae mortis ademit. (0682A)
Hinc maiora docens populos coelestia, verum
110Se reserat sermone Deum, turbasque frequentes,
Quae nimis irruerant, cupiens vitare parumper,
Stagna petit, parvaque sedens Simonis in alno,
Littore sistentem firmabat ab aequore plebem.
Et dictis iam finis erat; tunc altius actam
115In pelagus iubet ire ratem, vastoque profundo
Retia demitti piscantia, quae nihil omnem
Claudere per noctem vacuo potuere labore. (0683A)
Simon paret ovans, et aquosis gentibus instans,
Linea claustra iacit, tantumque immanis apertos
120Implevit captura sinus, ut praeda redundans
Turbaret geminas cumulato pisce carinas:
Nam socia isthic puppis erat. Six maxima saepe
Gaudia non ferimus, propensaque vota timemus;
Quodque Deo facile est, homines optare nec audent. (0684A)
125Talibus insignis virtutibus, ibat in urbem,
Quae sit dicta Naim, populo vallatus opimo,
Et grege discipulum, miserum cum cominus ecce
Conspicit efferri iuvenem, gelidumque cadaver,
Pluribus exsequiis et inani funere passum
130Triste ministerium, cuius sors invida matrem
Iamdudum viduam gemina viduaverat urna.
Nec remorata diu pietas, inimica doloris,
Auxilium vitale tulit, tactoque feretro,
Surge, ait, o iuvenis; parensque in tempore dicto
135Mortuus assurgit, residensque, loquensque revixit,
Atque comes genitricis abit: nam funere torpens,
Et licet amissae passus discrimina vitae,
Non poterat famulus, Domino clamante, tacere,
Nec, vita praesente, mori. (0685A) Mox agmine verso,
140Deponens trepidum recidivo tramite luctum,
Candida felicem revocavit pompa parentem.
Nec tibi parva salus, Domino medicante, Maria,
Multiplici laesum curavit vulnere sensum,
Quam fera septenis rabies invaserat armis,
145Daemonico cuneata globo; sed squameus anguis
Imperiosa sacri fugiens miracula verbi,
Corde tuo depulsus abit, volucresque per auras
In chaos infernae lapsus penetrale gehennae,
Septem ingens gyros, septena volumina traxit. (0686A)
150 Neve redundantem cumulato germine messem
Exiguis Dominus sineret languere colonis,
Discipulosque alios, quorum mens conscia recti,
Puraque simplicitas, numero, meritoque refulgens,
Aurea libra fuit, velut agnos praecipit inter
155Sanguineos properare lupos: Assumite, dicens,
Iura potestatis, nullum metuatis ut hostem;
Vipereasque minas, et scorpionum, atque inimicae
Omnia virtutis sensu calcate fideli.
Nulla meis famulis feritas adversa nocebit.
160Nec tantum hoc gaudete, viri, quod spiritus ater
Subiaceat vobis, quantum quod nomina vestra
Scripsit in aeterno coelestis littera libro.
Ius est quippe Dei, vitam praeponere factis.
Nam merito cessante bono, miracula nil sunt,
165Quae faciunt plerumque mali quibus arbiter orbis,
Nescio vos, dicturus erit, discedite, cuncti
Artifices scelerum, rebus qui semper iniquis
Divinum simulastis opus. (0688A) Sic tempore Moysi
Carminibus quidam vanis Memphitis in oris
170Signa dabant non sponte Dei, sed imagine falsa
Visibus humanis magicas tribuere figuras.
Post Pharisaeorum cuiusdam principis intrat
Clarificare domum, non escam sumere tantum,
Ad quam tunc facili convenerat ille precatu. (0689A)
175Hic homo perspicuo distentus ventre tumebat
Plenus aquae, gravidamque cutem suspenderat alvus
Inclusam paritura necem; iam membra fluebant,
Accrescente sinu, miserosque infusa per artus
Turgida perflatum macies tenuaverat aegrum,
180Inque uteri spatium totus convenerat hydrops.
Non tulit hanc speciem mundi Pater, et sua transit
Sabbata non curans, hominem curare paratus
Quem voluit magis esse suum: nam sabbata propter
Condita sunt hominem, non est homo sabbata propter.
185Tunc pius humentem siccata corporis unda
Iussit abire luem: fluidus mox viscera morbus
Deserit, et vacuae resident in pectore fibrae,
Carnalemque lacum pestis lymphata reliquit.
Coeperat interea Dominus, Galilaea per arva
190Transgrediens, sancto quoddam pede tangere castrum. (0690A)
Hunc procul ut videre decem maculosa gerentes
Leprosi portenta viri, quos corpore foedo
Discolor obscenis turpabat poena figuris,
Praeceptor, miserere, potes namque omnia, Iesu,
195Clamantes dixere simul: tunc flexa potestas,
Quae numquam pietate vacat, clementior infit:
Ite, sacerdotum conspectibus ora referte.
Cumque viam peterent, subito mundata vicissim
Mirantur sua membra viri, variumque tuentes
200Esse nihil, sese pariter speculantur, et omnes
Explorant proprias alterno lumine formas. (0690B)
Ex quibus ut grates ageret pro munere tanto,
Vix unus reduci conversus tramite, pronus
Sternitur ad terram, Dominum virtutis adorans,
205Atque sacerdoti vero sua protulit ora.
Denique pontificum princeps, summusque sacerdos
Quis, nisi Christus, adest? gemini libaminis auctor
Ordine Melchisedech, cui dantur munera semper,
Quae sua sunt, fructus segetis, et gaudia vitis. (0692A)
210 Cum residens caecus Timaei filius illud
Propter iter, Dominum per quod cognoverat ire,
Vociferans crebro lumen clamore petisset,
Nec, populo prohibente, tacens, accedere iussus
Ad Dominum palpante manu, visumque recepit,
215Et, nullo ducente, redit. Quam fortiter instat
Importuna fides! quidquid res dura negarit,
Sola frequens votis oratio praestat honestis.
Unanimum panem sic ille petebat amicum,
Qui foribus clausis per opaca silentia noctis,
220Obnixeque diu, confidenterque neganti,
Vocibus assiduis, precibusque extorsit anhelis. (0693A)
Praeteriensque viae Dominus loca Samaritanae,
Humanam flagrante sitim collegerat aestu,
Fonsque perennis aquae, modicam desiderat undam,
225Ut biberet, qua corpus erat; tunc accola gentis
Stans mulier, parvum puteo quae traxerat haustum,
Cum dare cunctatur periturae munera lymphae,
Agnoscens propriam numeroso coniuge vitam,
Orat, inexhausti tribui sibi dona fluenti,
230Aeternam positura sitim, qua nemo carere
Dignus erit, Domini nisi mersus gurgite Christi,
Percipiat placidas animae, non corporis, undas. (0694A)
Dumque sui media residens testudine templi,
Ore tonans patrio, directi ad pervia callis
235Errantem populum monitis convertit amicis,
Ecce trahebatur, magna stipante caterva,
Turpis adulterii mulier lapidanda reatu,
Quam Pharisaea manus placido sub iudice sistens,
Cum damnare parat, plus liberat: omnibus illis
240Nam simul e turbis proprio sine crimine nullus
Accusator erat, saxum qui missile primus
Sumeret, obscoenae feriens contagia moechae.
Nec poterat quisquam festucam vellere parvam
Ex oculo alterius, proprio qui lumine grandem
245Sciret inesse trabem. (0695A) Profugus sic ille recessit
Impetus, et clemens donat sententia culpam,
Iam non peccandi sub conditione solutam.
Nam vomitum quicumque suum canis ore relambit,
Nec veterem studet hic veniam, nec habere futuram,
250Huius damna tenens, huius compendia perdens.
Inde means, genitum cernit considere caecum,
Qui male praegnantis delapsus ventre parentis,
In lucem sine luce ruit. (0696A) Tunc sanguinis ille
Conditor humani, mundique orientis origo,
255Imperfecta diu proprii non passus haberi
Membra operis, natale lutum per claustra genarum
Illiniens, hominem veteri de semine supplet.
Nec visum tamen ante capit, quam voce iubentis
Accepta Domini, Siloam venisset ad undam,
260Et consanguinei fotus medicamine limi,
Pura oculos fovisset aqua; mox ergo gemellae
Vultibus effulgent acies, tandemque merentur
Ignotum spectare diem. Cognoscite, cuncti,
Mystica quid doceant animos miracula nostros. (0697A)
265Caeca sumus proles miserae de fetibus Evae,
Portantes longo natas errore tenebras.
Sed dignante Deo mortalem sumere formam
Tegminis humani, facta est ex virgine nobis
Terra salutaris, quae fontibus abluta sacris,
270Clara renascentis reserat spiramina lucis.
Bethaniaeque solum repetens intrarat, ibique
Lazarus occidua tumulatus sorte iacebat
Iam quarto sine luce die, claususque sepulcri
Marmore, corruptum tabo exhalabat odorem. (0698A)
275Flebant germanae, flebat populatio praesens,
Flebat et Omnipotens, sed corpore, non deitate,
Exanimesque artus illa pro parte dolebat,
Qua moriturus erat, lacrymisque implevit amicum,
Maiestate Deum. Quid credere, Martha, moraris?
280Quidve, Maria, gemis? Christum dubitatis, an unum
Possit ab infernis hominem revocare cavernis,
Qui dabit, innumeras post funera surgere turbas? (0699A)
Ergo ubi clamantis Domini sonuit tuba, dicens:
Lazare, perge foras; magno concussa pavore
285Tartara dissiliunt: erebi patuere recessus,
Extremuit lethale chaos, mortisque profundae
Lex perit, atque anima proprias repetente medullas,
Cernitur ante oculos vivens astare cadaver.
Postque sepulcralem tamquam recreatus honorem,
290Ipse sibi moriens et posthumus exstat, et haeres. (0700A)
Utque, caduca vagi contemnens culmina saecli,
Monstraret se rite Deum, non curribus altis,
Qui pompae mortalis honor, rapidisque quadrigis
Pulvereum sulcavit iter, nec terga frementis
295Ardua pressit equi, phaleris qui pictus, et ostro,
Ora cruentatum mandentia concutit aurum. (0701A)
Sed lento potius gestamine vilis aselli
Rectori suffecit honos, levisque ungula cuius,
Ut tanto sessore decus mirabile portans,
300Nobilior sub fasce foret, non illius impar,
Qui patulo Christum licet in praesepe iacentem
Agnovit tamen esse Deum. Plebs omnis adorans
In solido molles subiecit tramite vestes. (0702A)
Dicite, gentiles populi, cui gloria regi
305Talis in orbe fuit? cui palmis compta, vel umquam
Frondibus arboreis laudem coelestibus hymnis
Obvia turba dedit? Domino nisi cum Patre Christo.
Qui regit aethereum princeps in principe regnum.
Liber V.
[recensere](PL 19 0702A) (0703)
Has inter virtutis opes iam proxima paschae
Coeperat esse dies, Domini cum gloria vellet
Ponere mortalem, vivamque resumere carnem,
Non aliam, sed rursus eam, quam munere plenam
5Lucis, ab infernis relevans, ad sidera duxit. (0704A)
Exclamansque palam; Pater, ista memet ab hora
Salvifica: sed in hanc ideo veni tamen horam;
Clarifica, dixit, nomen tuum; magnaque coelo
Vox resonans venit per nubila: Clarificavi,
10Clarificabo iterum. (0705A) Quid apertius est Patre teste,
Coelo assertore? At nec sic agnoscere Christum
Gens voluit Iudaea Deum; pars esse ferebat,
Hoc tonitrum: pars angelicam crepuisse loquelam.
O gens caeca oculis, o gens durissima corde! (0706A)
15Non tonitrus potuit Christum, sive angelus ullus
Auctorem generasse suum, qui, nomine Patris
Audito, responsa daret, sed ab ore Tonantis,
Natum agnoscentis, populus quo crederet astans,
Vox emissa suo respondit consona verbo.
20 Annua tunc sacrae celebrans per munera coenae
Paschales ex more dapes, humilemque ministrum
Se faciens, et grata suis exempla relinquens,
Assurgit, famulisque libens famulatur, et omnem
Linteolo accinctus tantum inclinavit honorem,
25Discipulis ut sponte lavans vestigia cunctis,
Nec Iudam exciperet, quem proditionis iniquae
Noverat auctorem. (0707A) Sed nil tibi gloria, saeve
Traditor, illa dabat pedibus consistere mundis,
Qui sensu pollutus eras, velut omne sepulcrum
30Exteriora gerens albae velamina formae,
Sordibus interius, foedoque cadavere plenum. (0708A)
Nec Dominum latuere doli, scelerisque futuri
Prodidit auctorem, panem cui tradidit ipse,
Qui panis tradendus erat: nam corporis, atque
35Sanguinis ille sui postquam duo munera sanxit,
Atque cibum, potumque dedit, quo perpete numquam
Esuriant, sitiantque animae sine labe fideles:
Protinus in Iudam, sedes ubi livor habebat,
Spiritus intravit teterrimus, armaque sumens
40In Dominum, servile dedit consurgere bellum,
Pactus grande nefas quavis mercede: nec illi
Culpa datur pretio, sed inhaerent crimina facto.
Tantumdem sceleris, terdena numismata sumens
Argenti, parvo caecatus munere gessit,
45Quantum, cuncta simul terrarum regna, marisque
Divitias, omnemque vagis cum nubibus aethram
Si caperet, gesturus erat: neque enim bona mundi
Sufficerent magni fuso pro sanguine Christi,
Qui pater est mundi, qui fecerat, hunc quoque nasci. (0709A)
50Atque utinam sterili damnatus matre nequisset
Natalem sentire diem, nec luminis huius
Hausisset placidas flabris vitalibus auras
Aeterno torpore latens, miseroque fuisset
Sors melior nescire datam, quam perdere vitam,
55Aut male fusus humo, confestim munera lucis
Perderet, ut pulvis, quem ventus proiicit ingens
A facie terrae, rapidisque volatibus actus
Spargitur in vacuas nebulis obscurior umbras. (0710A)
Tune cruente, ferox, audax, insane, rebellis,
60Perfide, crudelis, fallax, venalis, inique,
Traditor immitis, fere proditor, impie latro,
Praevius horribiles comitaris signifer enses?
Sacrilegamque aciem, gladiis, sudibusque minacem
Cum moveas, ore ora premis, mellique venenum
65Inseris, et blanda Dominum sub imagine prodis?
Quid socium simulas, et amica fraude salutas?
Numquid terribiles aut pax coniurat in enses,
Aut truculenta pio lupus oscula porrigit agno? (0711A)
Traditus ergo viris operator sanctus iniquis,
70Consuetam non liquit opem, pueroque revulsam
Ense Petri, nequa pius a pietate vacaret,
Reddidit auriculam; nec enim vindicta Tonanti
Conveniens humana fuit, qui millia Patrem
Angelicas sibimet legiones poscere posset
75Plus duodena dari, si mallet sumere poenas
De meritis, quam sponte suas ignoscere plagas.
Tunc parci mucrone iubet, quia venerat ipse
Ponere pro cunctis animam, non tollere cuiquam. (0712A)
Namque Petro, clara iamdudum voce fatenti,
80Cum Domino se velle mori, Prius aliger, inquit,
Quam gallus cantet, hac me ter nocte negabis,
Non reprobando fidem, sed praedicendo timorem.
Continuo ad tristes Caiphae deducitur aedes. (0713A)
Ille sacerdotum fuerat tunc denique princeps,
85Et princeps scelerum, namque hoc residente cathedra
Pestifera, falsis agitatum testibus ardet
Concilium, iam iamque volant mendacia mille
In Dominum, vanis hominum conflata favillis,
Et pereunt levitate sui, velut ignis oberrans
90Arentes stipulas, vires cui summa cremandi
Materies infirma rapit, victoque furore
Labitur invalidae deformis gloria flammae.
Postquam nulla dolis patuit via, brachia tolli
Armat in insontem saevus furor: heu mihi! quantis
95Impedior lacrymis rabidum memorare tumultum
Sacrilegas movisse manus? (0714A) non denique passim
Vel colaphis pulsare caput, vel caedere palmis,
Aut spuere in faciem plebs exsecranda quievit.
Ille tamen patiens subiecto corpore totum
100Sustinuit, nostraeque dedit sua membra saluti. (0715A)
Namque per hos colaphos caput est sanabile nostrum,
Haec sputa per Dominum nostram lavere figuram,
His alapis nobis libertas maxima plausit,
At senior, cui cuncta potens praedixerat auctor,
105Quae ventura forent, quoniam transire nequibat
Infectum, quod Christus ait, se prorsus adesse
Ipsius ex sociis, semel, ac bis, terque negavit,
Et gallus cecinit; completa est sanctio Christi,
Et sensus rediere Petri: memor ille malorum
110Immemoris damnavit opus, gemituque sequente,
Culpa fugit, cedunt lacrymis delicta profusis,
Et dulcem veniam, fletus, generastis, amari. (0716A)
Iamque dies aderat, nocturna moestior umbra,
Flagitium visura novum, tenebrisque remotis,
115Pandebat populis Iudaeae crimina gentis.
Mox igitur Dominum Pilati ad moenia duci. (0717A)
Nexibus astrictum, Iudas ut vidit iniquus,
Diriguit, scelerisque sui commercia reddens
Incassum, facti pretium, non facta reliquit.
120Quidnam etenim prodest, illic trepidare timore,
Nullus ubi timor est? aut quae confessio tetro
Lucet in inferno, cum iam demersa securis
Arboris infandae radicibus, exitialem
Quae peperit fructum, feralia germina vertat
125Funditus, et dignis pereant mala robora flammis? (0718A)
Continuoque trucis correptus mente furoris,
Se quoque morte petit; quamquam tunc sanior esset,
Cum scelus ulcisci praecurreret, ipsaque dirae
Guttura vocis iter, cuncti quae vendere mundi
130Ausa redemptorem, nodatis faucibus angens
Infelicem animam laqueo suspendit ab alto.
Lenior ira quidem tantae pro crimine culpae,
Cunctorum cui nulla foret par poena malorum. (0719A)
Exitus hic mortis tamen, et sublime cadaver
135Ostendit populis, quanto de culmine lapsus
Pridem discipulus, qui nunc reus, alta relinquens
Sidera, tartareum descendit ad usque profundum;
Tunc vir apostolicus, nunc vilis apostata factus.
At Dominus patiens cum praesidis ante tribunal
140Staret, ut ad iugulum ductus mitissimus agnus,
Nil inimica cohors insontis sanguine dignum
Repperiens, regem quod se rex dixerat esse,
Obiicit, et verum mendax pro crimine ducit. (0720A)
Nec mirum, si iura Dei gens perfida vitet,
145Imperiumque neget, lucos quae semper amavit,
Idola dilexit; simili nam more furentes,
Tunc coluere Baal, nunc elegere Barabbam,
Damnatoque pio, conservatoque protervo,
Mutavit per utrumque viam sententia iustam.
150Auctor mortis erat, iussus qui sumere lucem;
Auctor lucis erat, iussus qui sumere mortem.
Credite iam Christum, pro cunctis credite passum.
Quid dubitatis adhuc? en sectus terga flagellis,
Subditus opprobriis, poenas amplectitur omnes,
155Ne dignus sentire necem vel latro periret. (0721A)
Heu! falx torva patrum, segetem caesura nepotum,
Heu! facinus, Pilate, tuum! quot gesseris uno
Crimina iudicio, vigili si mente notares,
Non solas lavisse manus, sed corpore toto
160Debueras sacrum veniae sperare lavacrum.
Corripis insontem, sistis sub praeside regem,
Praeponis humana Deo; qua morte teneris,
Qui Dominum numerosa cruci per vulnera figis? (0722A)
Cumque datus saevis ad poenam Sanctus abiret
165Militibus, vilem rubri sub tegmine cocci
Vestitur chlamydem, species ut cuncta cruentae
Mortis imago foret; spinis circumdedit amplum 165
Nexa corona caput, quoniam spineta benignus
Omnia nostrorum susceperat ille malorum;
170Implet arundo manum, sceptrum quod mobile semper,
Invalidum, fragile est, vacuum, leve: moxque alienos
Deponens habitus, proprium suscepit amictum,
Scilicet humanae positurus tegmina carnis,
Et sumpturus item, nil iam ut mutabile ferret,
175Post mortem propria cum maiestate resurgens,
Humano ponens mortalem tegmine carnem.
Nec sine divino constat moderamine gestum,
Quod vinum cum felle datum, tristemque saporem
Suscipiens tetigit labiis, et ab ore removit.
180Quippe necem parvo degustaturus amaram
Tempore, quam reduci contemnere carne pararet. (0724A)
Protinus in patuli suspensus culmine ligni,
Relligione pia mutans discriminis iram,
Pax crucis ipse fuit, violentaque robora membris
185Illustrans propriis, poenam vestivit honore,
Suppliciumque dedit signum magis esse salutis,
Ipsaque sanctificans in se tormenta beavit.
Neve quis ignoret, speciem crucis esse colendam,
Quae Dominum portavit ovans, ratione potenti
190Quattuor inde plagas quadrati colligit orbis. (0725A)
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous,
Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae,
Arcton dextra tenet, medium laeva erigit axem,
Cunctaque de membris vivit natura creantis,
195Et cruce complexum Christus regit undique mundum. (0726B)
Scribitur et titulus, Hic est rex Iudaeorum,
Quo nihil a deitate vacet: nam coelitus actum
Hoc Hebraea refert, hoc Graeca, Latinaque lingua. (0727A)
Hoc docet una fides, unum ter dicere regem.
200 Huius in exuviis sors mittitur, ut sacra vestis.
Intemerata manens, a Christo schisma vetaret.
Quin etiam insontis latere ex utroque cruentos
Constituere viros, meritum licet omnibus unum
Non faciat similis quamvis sententia; namque
205Inter carnifices sancto pendente latrones,
Par est poena trium, sed dispar causa duorum.
Hi mundo sunt quippe rei pro crimine multo;
Huic reus est mundus, salvatus sanguine iusto. (0728A)
Suppliciisque tamen rerum dominator in ipsis
210Iura potestatis non perdidit: aequus utrumque
Iudex namque tuens, hunc eligit, hunc reprobavit,
Amborum merita praecelso examine pensans. (0729A)
Unus enim, quem vita ferox nec morte reliquit,
In Dominum scelerata movens convicia, dictis
215Mordebat propriis, et tamquam setiger hircus
Ore venenoso vitem lacerabat amoenam:
Alter, adorato per verba precantia Christo,
Saucia deiectus flectebat lumina, tantum
Lumina, nam geminas arcebant vincula palmas.
220Quem Dominus, ceu pastor ovem deserta per arva,
Colligit errantem, secumque adducere gaudet
In campos, paradise, tuos, ubi flore perenni
Gramineus blanditur ager, nemorumque voluptas,
Irriguis nutritur aquis, interque benigne
225Conspicuos pomis non deficientibus hortos
Ingemit antiquum serpens habitare colonum. (0730A)
Ambo igitur varium diverso calle latrones
Agressi facinus violentum grande patrarunt.
Infernas adit ille fores, adit iste supernas;
230Ille profunda sequens penetravit claustra gehennae,
Abstulit iste suis coelorum regna rapinis.
Interea horrendae subito venere tenebrae,
Et totum tenuere polum, moestisque nigrantem
Exsequiis texere diem; sol nube coruscos
235Abscondens radios, tetro velatus amictu,
Delituit, tristemque infecit luctibus orbem. (0731A)
Hunc elementa sibi meruerunt cernere vultum,
Auxiliis orbata patris, laetata per ortum,
Moesta per occasum. Nam lux ut tempore fulsit
240Nascentis Domini, sic, hoc moriente, recessit,
Non absens mansura diu, sed mystica signans
Per spatium secreta suum; quippe ut tribus horis
Caeca tenebrosi latuerunt sidera coeli,
Sic Dominus clausi triduo tulit antra sepulcri. (0732A)
245 Nec tellus sine clade fuit, quae talia cernens
Funditus intremuit, dubioque in fine supremum
Expavit natura modum, ne cogeret omnem
Summus apex inferna petens succumbere molem,
Auctoremque sequens per tartara mundus abiret.
250Sed pietas immensa vagas properabat ad umbras,
Perdita restituens, non consistentia perdens. (0733A)
Nulla tamen tanti metuerunt signa pericli,
Qui Dominum fixere cruci, quin insuper haustum
Cum peteret sitiens, unus de plebe nefanda
255Peniculo infusum calamo porrexit acetum.
Mamzeribus populis in deteriora volutis
Conveniens liquor ille fuit: nam dulcia vina
Sicut in horrendum dum convertuntur acetum,
A mensis proiecta iacent: ita tempore prisco
260Gens accepta Deo, nunc est odiosa propago. (0734A)
Ergo ubi cuncta boni completa est passio Christi,
Ipse animam proprio dimisit corpore sanctam,
Ipse iterum sumpturus eam, quia mortuus idem,
Idem vivus erat, membris obeuntibus in se,
265Non obeunte Deo, cuius virtute retrorsum
Infernae patuere viae, ruptaeque fatiscunt
Divisa compage petrae, rediviva iacentum
Corpora sanctorum fractis abiere sepulcris,
In cineres animata suos; subitoque fragore
270Illud ovans templum, maioris culmina templi
Procubuisse videns, ritu plangentis alumni,
Saucia discisso nudavit pectora velo,
Interiora sui populis arcana futuris
Iam reseranda docens, quia lex velamine Moysi
275Tecta diu, Christo nobis veniente, patescit. (0735A)
Dic, ubi nunc, tristis, victoria, dic, ubi nunc sit,
Mors, stimulus, horrenda, tuus? quae semper opimis
Insaturata malis, cunctas invadere gentes
Poenali ditione soles; en pessima, non tu
280Pervenis ad Christum, sed Christus pervenit ad te,
Cui licuit sine morte mori, quique omnia gignens,
Omnia constituens, te non formavit; ut esses,
Semine vipereo, culpa genitrice crearis,
Et, venia regnante, peris. (0736A) Iam spiritus artus
285Liquerat ad tempus, patulo iam frigida ligno
Viscera pendebant, et adhuc furor, arma ministrans,
Cuspide perfossum violat latus: eque patenti
Vulnere purpureus cruor, et simul unda cucurrit.
Haec sunt quippe sacrae pro relligionis honore,
290Corpus, sanguis, aqua, tria vitae munera nostrae. (0737A)
Fonte renascentes, membris, et sanguine Christi
Vescimur, atque ideo templum deitatis habemur:
Quod servare Deus nos annuat immaculatum,
Et faciat tenues tanto mansore capaces.
295Ergo ubi depositi thesaurum corporis amplum
Nobilis accepit Domino locus ille iacente,
Nobilior surgente tamen, generatio fallax
Augebat sub corde nefas, quod nocte silenti
Discipuli Christum raperent, et abisse referrent,
300Ter redeunte die, sicut praedixerat ipse.
Quo stimulante metu, vigilum munimina poscunt
Plura dari, saevaque locum obsidione teneri. (0738A)
Si nondum post vincla crucis, post vulnera ferri,
Post obitum mortis, numerosa caede cruentum,
305Carnifices, implestis opus, nec creditis illum,
Qui toties imis animas produxit ab umbris,
Posse suam revocare magis, peioribus aptos
Consiliis armate dolos, signate sepulcrum,
Ponite custodes, monumento advolvite saxum.
310Quis poterit servare Deum, cui cardine rerum
Cuncta patent? undis habitat, per tartara regnat,
Et coeli de nube tonat. Quid, saeve tumultus,
Excubiis deperdis opus? quid niteris illam
Explorare fidem, cui non vis credulus esse? (0739A)
315 Coeperat interea post tristia sabbata felix
Irradiare dies, culmen qui nominis alti
A Domino dominante trahit, primusque videre
Promeruit nasci mundum, atque resurgere Christum. (0740A)
Septima nam Genesis cum dicit sabbata, claret,
320Hunc orbis caput esse diem, quem gloria regis,
Nunc etiam proprii donans fulgore tropaei,
Primatum retinere dedit; hoc luminis ortu
Virgo parens, aliaeque simul cum munere matres
Messis aromaticae, notum venere gementes
325Ad tumulum, vacuumque vident iam corpore factum,
Sed plenum virtute locum. Nam missus ab astris
Angelus amoti residebat vertice saxi,
Flammeus aspectu, niveo praeclarus amictu.
Qui gemina specie terrorem, et gaudia portans,
330Cunctaque dispensans, custodibus igne minacem
Venerat in formam, Christum quaerentibus albam. (0741A)
Illae igitur Dominum calcata vivere morte
Angelica didicere fide; perterritus autem
Miles in ancipiti retinet discrimine vitam,
335Deserta statione fugax, testisque timoris
Vera refert gratis; postquam data munera, fallit
Discipulumque globum placidi sub tempore sumni
Clam sibi nocturna Christum abstraxisse rapina
Compositus simulator ait. Fare, improbe custos,
340Responde, scelerata cohors, si Christus, ut audes
Dicere, concluso furtim productus ab antro,
Sopitos latuit, cuius iacet intus amictus,
Cuius ad exuvias sedet Angelus? anne beati
Corporis ablator velocius esse putavit
345Solvere contectum, quam devectare ligatum? (0741B)
Cum mora sit furtis contraria, cautius ergo
Cum Domino potuere magis sua lintea tolli.
Mentita est vox vana sibi; tamen ista figuram
Res habet egregiam: Iudaeis constat ademptum,
350Quem nos devoto portamus pectore Christum.
Plange sacerdotes perituros, plange ministros,
Et populum, Iudaea, tuum pro talibus ausis.
Non tuba, non Unctus, non iam tua victima grata est.
Quaenam bella tibi clanget tuba, rege perempto?
355Quis tuus Unctus erit, quae verum amiseris Unctum?
Victima quae dabitur, cum victima pastor habetur? (0742B)
Discedat synagoga, suo fuscata colore,
Ecclesiam Christus pulchro sibi iunxit amore,
Haec est conspicuo radians in honore Mariae:
360Quae cum clarifico semper sit nomine mater,
Semper virgo manet; huius se visibus astans
Luce palam Dominus prius obtulit, ut bona mater,
Grandia divulgans miracula, quae fuit olim
Advenientis iter, haec sit redeuntis et index. (0744A)
365 Mox aliis conviva potens in fragmine panis
Agnitus enituit, qui verus panis apertis
Semper adest oculis, fidei quos gratia claros
Efficit, ut Dominum viventem cernere possint.
Saepe dehinc proprios diversi temporis horis
370Discipulos manifestus adit, vescentibus illis,
Extemplo nunc ora ferens, nunc piscis obusti,
Atque favi mandens epulas, quo rite doceret,
Corporeas res esse dapes, seseque videri
In membris, quibus ante fuit. (0745A) Formidine rursus
375Plebis apostaticae, Dominum quae caeca negasset,
Cum foribus clausis resideret turba fidelis,
Pace salutantis sese intulit, atque foratas
Expediens palmas, nudat latus: ast ibi Thomas,
Cui Didymus cognomen erat, cum fratribus una
380Non fuerat, dubiamque fidem sub corde gerebat.
Donec rursus, eo pariter residente, veniret,
Qui numquam subtractus erat. (0746A) Tunc limine clauso
Constitit in medio, non dedignatus apertum
Discipulo monstrare latus, tactuque probari
385Vulneris, et mentem patienter ferre labantis.
Agnitus hinc potius, quod sit dubitantis amicus.
Quisquis enim artifices caeca sub imagine fraudes
Instruit, et vanas cupit exercere figuras,
Non vult agnosci, non vult, sua facta requiri,
390Ut lateant sub nube doli, nebulaque recludens
Omnia, sollicitos odit simulator amicos. (0747A)
Gnarus item Dominus, Petro piscante per aequor
Cum sociis, captum esse nihil, dimittere lina
In dextras hortatur aquas, mox gurgite clauso
395Pendula fluctivagam traxerunt retia praedam,
Per typicam noscenda viam: nam retia dignis
Lucida sunt praecepta Dei, quibus omnis in illa
Dextra parte manens concluditur, ac simul ulnis
Fertur apostolicis Domini ad vestigia Christi. (0748A)
400Nec piscis, prunaeque vacant, et panis, in uno
Discipulis inventa loco; quisnam ambigat, unam
Hic rebus constare fidem, quippe est aqua piscis,
Christus adest panis, sanctusque Spiritus ignis.
Hinc etenim abluimur, hoc pascimur, inde sacramur. (0749A)
405Tunc epulis praeceptor eos invitat odendis,
Alloquiis de more piis, mensamque petentes
Unanimes nota Domini bonitate fruuntur,
Et Christum sensere suum, modicoque paratu
Postquam victa fames, et surrexere relictis
410Rite toris, an corde Petrus se diligat alto,
Explorat Dominus: Petrus annuit: ergo nitentes
Pastor amans augere greges, operario in omni
Parte bono commendat oves, commendat et agnos.
Hoc terno sermone monens, ut terna negantis
415Culpa recens parili numero purgata maneret. (0750A)
Inde sequenda docens, Pacem omnes, inquit, habete,
Pacem ferte meam, pacem portate quietam,
Pacem per populos monitis dispergite sanctis,
Et mundum vacuate malis: gentesque vocari
420Finibus e cunctis, latus qua tenditur orbis,
Iussis mando meis, omnesque in fonte lavari.
Haec ubi dicta pio Dominus sermone peregit,
Bethaniae mox arva petit: coramque beatis
Qui tantum meruere viris spectare triumphum,
425Aethereas evectus abit sublimis in auras. (0751A)
Ad dextram sedet ipse Patris totumque gubernat
Iure suo, qui cuncta tenens excelsa, vel ima,
Tartara post coelum penetrat, post tartara coelum. (0752A)
Illi autem laetis cernentes vultibus, altas
430Ire super nubes Dominum, tractusque coruscos
Vestigiis calcare suis, veneranter adorant,
Sidereasque vias alacri sub corde reportant,
Quas cunctos doceant: testes nam iure fideles
Divinae virtutis erant, qui plura videntes,
435Innumerabilium scripserunt pauca bonorum.
Nam si cuncta sacris voluissent tradere chartis
Facta redemptoris, nec totus cingere mundus
Sufficeret densos per tanta volumina libros.