Quod attinet ad stylum, eo maxime utebantur veteres ad scribendum in tabulis ceratis. Legimus in veteri codice, modo bibliothecae Ottobonianae, carmina Baldrici Burguliensis abbatis, partim edita, partim haud vulgata, in quibus unum est lugubre, imo festivum carmen de graphio fracto, quo Baldricus ad scribendum in tabulis ceratis per annos decem usus fuerat. Ni res parum seria esset ad propositum nostrum, integrum illud carmen referrem, in quo auctor totum styli artificium et usum describit. Hic venit in mentem Leonis Allatii, qui amisso calamo, quo ad graece scribendum unico per annos quadraginta usus fuerat, adeo indoluit, ut vix lacrymas continuerit. In alio carmine Baldricus ludit in tabulas suas, quae non cera nigra de more, sed viridi oblitae erant, ad recreandos scilicet oculos: ludit et in stylum eis accommodatum, quem fecerat quidam Lambertus Andegavensis; laudatque abbatem Sagiensem, cujus dono acceperat sacculum, quibus illae tabulae, vix semipedales, inclusae erant. Earumdem vero brevitatem atque formam prae caeteris commendat his versibus
In latum versus vix octo pagina vestra;
In longum vero vix capit hexametrum.
Attamen in vobis pariter sunt octo tabellae,
Quae dant bis geminas paginulasque decem.
Cera namque carent altrinsecus exteriores;
Sic faciunt octo quattuor atque decem.
Sic bis sex capiunt, capiunt et carmina centum;
Id quoque multiplices paginulae faciunt.
Idem versibus suis celebrat Girardum et Hugonem notarios seu scriptores suos, qui carmina sua e tabulis ceratis in membranas referebant.