1. Contra obtrectatores consolatur librum suum
[recensere]Vade, manus multas subiturus et atria multa,
Vade, liber trepidus, discidium metuens,
Vade meus sine me, carmen sine nomine, uade,
Causa, principio, consule, fine carens.
5Sique tuum nomen uult fratrum sollicitudo,
"Nomen quod petitis", dic sibi, "non habeo.
Si tamen et dignum uigilantia uestra coaptet,
Annuo, non renuo, dicite quod deceat.
Dicite qui deceat et uos et Burgulianum
10 Vestro perpetuum filiolo titulum".
Cur sis collectus, non est occasio multa:
Impleuit pellem scriptor ebes sterilem.
Incipis in multis, in multis desinis atque
In multis pendes nec loca certa tenes:
15Tantundem ualeas, si quis praeposterat odas;
Est locus incertus quo magis incipias.
Pagina furtiua, quo consule tutior ibis?
Immo iudicium consulis ipsa time.
Donec ego uiuo, clauderis limite nullo;
20 "Explicit" apponet mors mea, nil aliud.
Vrbana non es uerborum commoditate
Accinctus neque te Tullius associat.
At bene dictandi non defuit ampla uoluntas,
Cum cuperem musam Virgilii esse meam;
25Sed non afflauit cupienti dextra facultas
Nec patres illud promeruere mei.
Ecce misella uolas, a multis dilanianda,
Siue per errorem, siue per inuidiam.
Carta, tibi multum mea musa iocosa nocebit,
30 Musa iocosa licet nil michi contulerit.
Frons irsuta iocos tibi nostros improperabit,
Frons irsuta licet sepe iocum faciat.
Crede michi, numquam nocuerunt verba iocosa,
Me semper munit pectoris integritas.
35Grande supercilium, nigrum magnumque cucullum
Hostes ferales primitus inuenies.
Tu quoque, dic ipsis: "Medici, <curate p>rius uos,
Palletis, ranae funditus assimiles".
Codex idcirco securior egrediaris,
40 Quod fecant dominum morbida nulla tuum.
Qui leuiter dicunt me suspicione notabunt,
Sed neque radicem suspicionis habent.
Vt ros in Phebo tepido, nix sicut in Austro,
Vt palea in clibano, fumus ut absque foco,
45Vt subitus turbo, sicut de fulgure fulgor,
Sic transit subito re sine suspicio.
Me quemcumque notent, in me quicumque susurrent,
Non commendat eos amplior integritas.
Vellus eos mentitur ouem, lupus obstrepit intus;
50 Nequiter intus agunt at Curios simulant.
Quod si uerborum damnaris pro leuitate
Incutiturque tibi poena, sed immerito,
Te consoletur quia poenam non meruisti
Et sine iudicio iudicium pateris.
55Si tibi dicetur: "Cur nugis ergo uacabat?",
Dices: "Nolebat uiuere tempus iners";
"Scriberet aut legeret diuina uolumina", dicent;
Tu: "Scripsit, legit, fecit utrumque diu,
Incubuit metrice magno conamine Moysi,
60 Vitas sanctorum lucidius cecinit,
Sermones fecit multos sermone pedestri.
Haec ut uitaret ocia composuit,
Sed neque conuentus haec propter opuscula fugit;
Talia dictabat noctibus aut equitans.
65Non rapiebatur tunc sursum spiritus eius,
Sepe reui<sit h>umum religiosus homo;
Effundebatur su<pple>x oratio mane;
Inde trahebatur ad fora sollicitus".
Debemus .......... debemus et octo
70 Curant de r<ebus pontif>ices propriis
Et de privatis reges aliquando loquuntur.
Sepeque de uili sollicitantur equo;
Nunc uenantur apros, nunc ceruis retia tendunt
Et reuocat dominos sepe culina suos;
75Et redit ad mensam post causam rex generalem,
Audit cantores siue iocis inhiat.
Inter pontifices minor est de codice sermo;
Littera seu rara nulla fatigat eos.
Propterea sic est quia pars ignorat et alget,
80 Pars intenta lucris iura fori sequitur.
Ex oculo fratris festucam abducere querunt,
In proprio uero deseruere trabem.
Ne reprehendatur, reprehendit uel reprehendi
Nos aliquis patitur, dignior ipse cruce.
85Sed tu, uade, liber terroreque liber ab isto;
Si sit opus, pro me martirium patere.
Olim tempus erit, cum per me tutior ibis,
Cum michi liber ero, cum tibi credidero.
Abbatis nomen onus est, onus et labor, et me
90 Non sinit alterius esse nec esse meum;
Esse michi uellem meus atque suus sociorum,
Vt mea cui uellem tempora diuiderem.
Ad praesens ideo, codex, securior ito,
Quod bona res, bona spes se tibi consociant.
95Praecepi fieri capitales aere figuras,
Vt quod non sensus, res tribuat precium -
Ad nos miserunt Arabes huc forsitan aurum,
Materiarum quo signa priora micant.
Introitus alios minio uiridiue colore,
100 Vt mirabilius omne nitescat opus,
Vt quos allicere sententia plena nequibit,
Hos saltem species codicis alliciat.
Haec igitur lucet, haec uero littera ridet,
Sed non arrident dicta decora tibi.
105Elegi puerum scribentis in arte peritum,
Quid sic disposuit, nomine Gualterium,
Qui geniale solum, uagus ut tu, dicere nescit;
Sed decuit profugus scriberet ut profugum.
Gerardum quendam natu proauo Turonensem
110 Commoda sors Arabem contulit aurificem.
Burgulius prudens hunc educat ingeniosum
Et iuuat aestiuis Cambio temporibus,
Cambio post modicum qui, subterraneus amnis,
Postquam Burgulium prataque praeteriit,
115In Ligerim emergens redeat dubium est an abissum
Inde reuersurus irrequietus eat.
Claudicat ut Iacob, quoniam pede claudicat uno
Scriptor, sed recto praeualet ingenio.
Hunc quia callebat, quia Beseleel similabat,
120 Gualterio sodes addidimus socium.
Tu praesens aderas, haec omnia dum faciebant;
Aut sic aut aliter ergo referre potes.
Nunc igitur nostros ibis uisurus amicos
Et dicturus eis quod sibi mando uale.
125Ipsi te relegent, ipsi te, credo, recondent,
Ne tibi fascinus aut liuor edax noceat.
Acceleres igitur; citus ut redeas, citus ito;
Cautus amicorum singula dicta refer.
Vt resalutent nos, prior ipsos ipse saluta:
130 Taliter exposcit foedus amicitiae.
2. Somnium et expositio somnii
[recensere]Nox erat et noctem tractabam more diei,
Quam dabat insomnem mordax afflictio cordis
Exurensque meas curarum flamma medullas:
Nam grauior noctis quam sollicitudo diei est.
5At res, unde malus prouenerat iste rotatus,
Anticipare mei capitis decus accelerabat.
Idque die noctuque cauens michi sollicitabar
Sollicitusque michi conflictibus afficiebar,
Prorsus amicorum factus solaminis expes.
10Talis erat noctis talisque procella diei.
Nulla fuit nox nocte minus gratantior illa,
Quae michi longa nimis fuerat quasi terminus anni,
Quam uere uellem sine mane sequente perennem:
Me, quia torquebar, tedebat noctis, et inde
15Sol metuendus erat, quia iudicium metuebam
Quod nox illa suumque michi cras improperabat.
Dilectosque meos casus conflauerat hostes,
Quorum lingua nimis crudelia tela uomebat.
Hinc neutrum nollem non esse, diem neque noctem,
20Si fieri posset, sine tempore tempus ut esset.
Sponte forem tunc ipse mei radicitus expers.
Spiritus ergo meus sic in me deficiebat;
Porro, negata quies fessos corruperat artus.
Lucifer interea signans rarescere noctem
25Conuocat exciti fulgentia limina Phebi.
Me timor inuadit ac si prius haut timuissem,
Deficiunt uires, friget cruor, ossa tremiscunt
Nec poterat portare sui pes corporis arcem.
Sternor humi tantumque "Deus" de uoce sonabat,
30Nam timidus ualde praemortua corda gerebam.
Deficio. Vitae flatum fugisse putares.
Nescio: uel madidos somnus suffecit ocellos
Et mox certa quidem me somnia commonuerunt,
Aut equidem uidi quod me uidisse putaui.
35Mulam equitare meam memet de more uidebam
Atque super magnum fluuium conscendere pontem.
Miles frena tenens michi dux muleque praeibat;
Sessor ego mulae, scando discrimina pontis,
De quo poenitui, si poenituisse iuuaret.
40Pons bonus et fidus prima de parte uidetur.
Vado securus, securum dum licet ire.
Ad medium pontis, pons ligneus ipse tremiscit.
Ipse nec impauidus metuo me precipitandum ...
Subsequiturque fides: in flumen corruo praeceps.
45Gurges erat uastus necnon cita gurgitis unda,
Tunc citior solito, sicut sentire dabatur:
Scire dabatur enim ripas exisse fluenta;
Et latici color albus erat, qualem Ligerisue,
Heu male uicinos dum turgens enecat agros,
50Vel qualem Nar albus habet sibi sulphure mixto.
Protrahor in preceps, alto submergor hiatu,
Surgens enitor rapidis innare procellis,
Non tantum metuens quantum uigilans metuebam:
Tunc minus in terra quam nunc in flumine tutus,
55Ad ripam uenio neque ripam prendere possum.
Saxa tamen prendo, de saxis eueho saxum,
Quod teneo manibus diuellens absque labore.
Admiror lapidem; lapidi studiosus inherens,
Admiror formam - mirari quippe licebat:
60Ocia miranti fuerant haec atque natanti.
At lapis antiqua celatus gnauiter arte
Visus erat uiui speciem preferre leonis.
Vt petra uisa satis, portu tamen ipse carebam.
Protinus absque metu conitor et absque labore,
65Flumen item tranans, aliam contingere ripam.
Inueniebatur pro ripa mons scopulosus,
Verbere continuo quem flumina rauca secabant.
Et multos secuit scopulos collisio crebra,
Motu fluctiuago qui deuecti super undas,
70Sicut Simplegae, super equora magna rotabant.
Littus inaccessum scopuli fecere uagantes
Et michi non multum tamen incussere timorem;
Nam strepitu blando circum scopuli fluitantes
Lambebantque caput, tamen et nichil officiebant.
75Mons autem reliquus porrectus in aera magnum
In conum pendens minitatur adusque ruinam.
Effugio rursus scopulosum littus et undas
Nando citus supero, prius ad littus redeundo.
Fluctibus in mediis, aqua quo properantior ibat,
80Eminus aspiciens de marmore cerno columnam,
Siue hominis cura, fortuna siue locatam.
Quaelibet ars tamen hanc quadros laterauit in octo,
Quam caperent hominis complexus unus et alter
Aequaretque hominum staturas longa duorum.
85Ipsa mensura longam grossamque putares;
Abdita gurgitibus pars, experientia uisus
Quam non metitur, a carmine semoueatur,
Ipsa superficies, aliquod non sculptile gestans,
Plana uidebatur; decus addunt planiciei
90Octo politurae, quadri quas octo notabant.
Inque modum sperae finitur summa columnae,
Marmore de Pario ducens genus atque colorem.
Secernens alias natura a littore littus
Hunc circa lapidem prope littora contiguauit
95Et cumulo fluuii fauces obiecerat artas.
Dum cupiunt aditum, furor hic fremebundus aquarum,
Hic strepitus magnus, clamor cum murmure multo.
Praecipitabatur potius quam curreret unda,
Euadens fauces uelocior alite quauis:
100Segnius excedit balistas ales arundo.
Fauces in medias subtusque parum, lapis ipse
Fixus erat, qua corruit impetuosior amnis;
Sub pelago terrae firmis radicibus herens,
Excipiebat aquas, multis immotus ab annis,
105Haut, reor, ignarus famosae colluuiei.
Me, qua uis impegit aquae, fuit ire necesse:
Declinare uiam nequeo quam compulit unda;
Elabor cursu quo labitur amnis eodem.
Immo, quod, adiutus manuumque pedumque repulsu
110Quantumcumque fui, uelocior amne cucurri,
Obliquare uiam, qua substitit ipsa columna,
Et potui et uolui; sed uelle audacia uertit.
Euehor in lapidem preceps humeroque sinistro
Fortiter impactum multa uirtute subegi.
115It lapis in pelagus; loca marmoris occupat amnis.
Deflectens ego retro caput, sic letus agebam:
"Haec saltim nullos posthac obstacula ledent."
Nam multi obiecti perierunt obice saxi
Naufragiique fuit nautis lacrimabile signum.
120Enato sospes ego, portu fruor euigiloque.
Quae me confortans memet michi uisio reddit.
Anxietate quidem sic uado liber ab omni,
Liber ut euasi terrore a fluminis omni.
Vt scopuli indemnes circum caput osque fremebant,
125Sic furor indemnis fremebundae est garrulitatis;
Sublimesque minas ceruicososque tumultus
Tanta prostraui quanta leuitate columnam.
Haec diuina tamen clementia cuncta patrauit:
Quippe quod euasi meritis non deputo nostris:
130Diuinus mos est, ut in ira propicietur.
At Deus iste meus per secula sit benedictus,
Qui, dum castigat, castigati miseretur.
3. Ad iuuenem nimis elatum
[recensere]Cum michi nil placeat nisi quod bene sit placiturum
Nec mihi displiceat nisi quod sit displiciturum -
Cuius testis erit, si testem queris, Alexis -,
Constat quod quicquid placet aut mihi displicet in te
5Iure quidem placeat de te mihi displiceatque.
Quod si quid placeat queratur displiceatque,
Forma placet, quia forma decet, quia forma uenusta est:
Mala tenella placet, flauum caput osque modestum
Vox tua demulcet nostras et mitigat aures,
10Quae tam dulce sonat quam dulce sonat Filomela;
Incertum an pueri sit uox tua siue puellae;
Orpheus alter eris, nisi uocem sauciet aetas,
Aetas a pueris quae dat differre puellas,
Cum gena uestitur iuuenum lanugine prima.
15Et pandae nares faciem speciemque uenustant;
Cor pectusque meum tua uitrea lumina tangunt:
Sidus enim geminum cristallina lumina credo.
His bene respondet caro lactea, pectus eburnum;
Alludit manibus niueo de corpore tactus.
20Haec sunt quae debent aliisque michique placere,
Praesertim cum te nec agat lasciua iuuentus
Nec reprobet diuam membrorum composituram.
Haec michi cuncta placent, haec et michi singula mando;
Laudo Iouis quoniam Ganimedes esse refutas
25Et precor et laudo ne corrumparis amando.
Sed non laudo tuam de moribus improbitatem,
Quippe supercilio, puer improbus, utere tanto
Vt uix obliquo quemquam digneris ocello,
Vix aliquando aliquem summotenus ore salutes,
30Dum tamen et salue tibi primus dixerit ipse.
Forsitan ipse putas quia regnes solus in orbe
Atque putas quia sis puero praestantior omni;
Sed te Narcissus reprimat qui fabula uiuit
Exemplumque manet elatis ut resipiscant.
35Non tua tocius est excellentia mundi
Sed neque tu toto regnabis solus in orbe.
Multa ligustra parit tellus et lilia multa
Et uiolas multas et flores edit amoenos.
Nec solus castus, nec solus es ipse decorus;
40Sunt multi quos par aut maior gratia formet
Et quos frigiditas commendet eburnea nobis.
Castus est, et multos fecerunt frigora castos;
Pulcher es, et pulchros plures natura creauit.
Non de naturae sit tibi iactantia dono:
45Quod natura facit tibi non est attribuendum;
Concedet multis tibi quod concessit ad horam
Et natura facit ut asello praestet asellus.
Taurina ceruice tumes uadisque supinus:
Hoc est quod culpo, quod solum criminor in te;
50Dedecet hoc in te, de te michi displicet istud.
Ipse tuos fastus, sed et intractabile pectus,
Odi, cor durum, morum simul improbitatem,
Odi pomposos, odi iuuenes silicinos.
Arbor lenta placet, odi non flexile robur;
55Diligo uultum humilem, collum non flexile damno.
Si uis ergo michi, si uis, puer, ipse placere,
Pelle coturnosos et fastus reice tantos,
Ridenti arride, responde digna loquenti,
Flectere disce caput et lumina flectere disce;
60Ipse tuis moderare oculis et disce uidere,
Non utaris, homo, tumidi ceruice iuuenci:
Respiciat taurus, sed non homo, lumine toruo.
Flexilis esto, puer, ceruix taurina rigescat;
Tu qui uiuis homo non uiuas more ferino.
65Confidis credisque tuae nimium speciei;
Crede michi, speciem tibi labilis auferet aetas.
Instat enim carnis quia corruptela peribit,
Cum decus atque decor, flos carneus, unde tumescis,
Ilico marcescet, cum fies ipsemet alter,
70Cum rugosa cutis, caro uero tabida fiet,
Cum te tussis aget, fluidus cum pulmo liquescet,
Cum tabes iecoris bella intestina ciebit.
Quod natura dedit, eadem tibi tollet idipsum.
Non ergo posthac tanta feritate superbi
75Nec, periture puer, formae pro munere seui.
Si tibi uis ut agam, da nostris uersibus aurem.
En dixi quicquid mihi displicet aut placet in te.
Censeat en lector an sit mea iusta querela;
Iusta querela quidem, uere querimonia iusta.
80Tuque satisfacies si te correxeris ipse.
4. Auito pro Alexandro
[recensere]Nomen Alexandri tibi sic et forma cohesit,
Sicut carni unguis, sicut hirudo cuti.
Nomen Alexandri tantum tibi crescit in horas
Quantum boletus sub pluuio tonitru.
5Nomen Alexandri sic tecum perpetuatur
Vt queat esse tuae plurima pars animae,
Nomen Alexandri si quis tibi stillet in aurem,
Rides, exultas, intrepidus trepidas.
Si placare tuam conetur quislibet iram,
10 Dicat: "Alexander", mox sedet ira tibi.
Totus ab incepto subito reuocabere toto,
Si quis Alexandri te faciat memorem.
Nulla tamen merces, mors nulla, pecunia nulla
Reddere te possunt ipsius immemorem.
15Ergo, si potero, supplex huic gratificabor:
Vt tibi gratificer, gratificus <sim> ei.
Sunt et Alexandri duo, de quibus est michi sermo:
Iunior esse suum nunc habet, alter abit.
Si quis Alexandrum de quo fit mentio quaerat,
20 Iunior hac nostra ponitur in satira.
Alterius malas predurat tempus et aetas
Et puerum tollit altera barba sibi.
Tu quoque, cui proprie legatur epistola nostra,
Diriuatiuum nomen habes ab auo.
5. Auito diuiti
[recensere]Diues es et diues quantum potes esse laboras.
Intentus lucris denariis inhias.
Immemor aetatis necnon et nobilitatis,
Denarii formam iam uehementer amas.
5Quippe iuuentutis non est uel nobilitatis
Vt uiuat frugi quilibet e pueris.
Prodigus ut uiuas tibi conuenientius esset
Quam des usure tempora pestiferae.
Ecce tibi fulua distenditur archa monaeta,
10 Iam cumulata gemit, iam tumet aluus ei;
Audio ferrate gemebunda crepundia ciste:
Saltim pregnanti precipe parturiat;
Iam dissolueutur prae pondere flebile lignum,
Ilia marcidule ni uacues fabricae.
15Noli opibus Croesi quas conficis aequiperari;
Quemlibet Hugonem Raheriumue time:
Viuat Amalricus nimium qui congregat aurum,
Nummatos montes qui sibi pauper habet -
Huic aut Raherius uel quilibet obuiet Hugo
20 Et quod Amalricus nunc tolerat toleret.
Si sapit, has habuisse gazas modo penitet ipsum,
Pro quibus afficitur mille miser crucibus.
Esuries peperit quas dicebatur habere;
Vt uomat intactas, esurit ecce iterum.
25Tu quoque, gazarum qui seruulus esse laboras,
Ne cumulare uelis perdere quas metuas.
Stercora stercoribus cunctis superadde diebus,
Si nummos nummis amplius addideris.
Quodsi diues eges, te tota sequatur egestas,
30 Ad mensam esurias, in Ligeri sitias,
Se quecunque tibi res in contraria uertat -
Sed contrarietas duret in hoc quod erit.
Et si uis cautus uitare quod inprecor omne,
Esse coactarum neglige seruus opum.
35Sint tibi diuitiae; non seruus diuitiarum,
Dapsilis esto tuis - attamen adde modum.
Quod seruire tibi moderatos possit in usos,
Abiecto nimio, scilicet illud habe.
6. Cuidam Guauterio
[recensere]Vniat absentes nos mutua littera semper:
Me quoque presentet nunc mea carta tibi;
Nunc mea carta tibi dicat replicetque ualeto
Vtque magis placeat, illud idem triplicet.
5Carmina, Gauteri, nuper mellita recepi,
Te scribente, tuam quae tetigere manum.
Carmina suscepi quo debebatur honore,
<Mox quo>que collegi te sub amore meo.
Ecce reuisunt te gaudenter carmina nostra,
10 Et precor ut foueas me sub amore tuo.
Sique uoles mecum stationem continuare,
Cor pectusque meum dimidiabo tibi;
Dimidiabo tibi quod erit michi dimidiandum;
Dimidiabo, si iubeas, animam.
15Tuque locandus eris nostro sub pectore totus
Proficiesque meae maxima pars animae.
Interea supplex felicia fata precabor,
Donec nos recreent mutua colloquia.
Id consummaret, si nescis, altera uestis,
20 Et monachi nomen perpetuaret idem.
Vt uero nostro diuturnus amore fruaris,
Alteret accessus altera uita tuos,
Siue dei commendet amor tibi relligionem,
Siue timor poene, uel simul ista duo.
25Quod si decernis ad nos accedere talis,
Mandaui nostris ut tibi sint comites.
Si quoque fama me uenturum significauit,
In dubio res non esse uel esse potest.
Nunc igitur propera: nocuit differre paratis,
30 Et cras anticipans, debita fac hodie.
7. Paris Helene
[recensere]Quae uestrum nomen latum uulgauit in orbem,
Si qua fama meum uestram spirauit in aurem,
Quis sit Alexander Paris est res cognita uobis,
Formarum iudex, quem signat epistola praesens.
5Scribere quod scripsi deitas me multa coegit:
Fata Iouis, uates Phoebus Frigiique Penates,
Immo coadiutrix Venus et praesaga futuri,
Quae dea uotiuis nequit esse iugalibus absens;
Quippe Venus semper iustos dispensat amores
10Et nichil est Cipridem quod disparet atque Hymeneum.
Ex aditis igitur uel uox delata sub auras
Vel dii presentes nec enim me fallere possunt:
Nam nec adhuc aliquem cortina fefellit eorum.
Sepe quidem numero super hoc me commonuerunt:
15Hi michi dixerunt quia Teucro nubet Achiua,
Nubet Alexandro Troiano filia Ledae,
Quae deducta potens a gentis origine Graiae,
Femina praepollens a nobilitate Pelasga,
Transferet Argiuas ad Troiam sola Micenas
20Et multis annis regno regnabitur uno:
Vltro continuus Tirio miscebitur Argus.
Ergo, premonitus diis uaticinantibus, ecce
Ipse tibi pando quod rettulit augur Apollo,
Quod tibi portendunt per me responsa deorum
25Et tibi, ni fallor, mens iam diuinat idipsum.
Digna quidem res est, ut dii tibi uaticinentur,
Et decet, ut tecum praesagia diua loquantur.
Ergo, faue fatis neque fata morando retardes:
Ad maiora uocant quam sedulo fata reposcunt,
30Quam superi uocitant, quam Delius augurat ipse,
Quam Citherea rogat, quam sidera cuncta loquuntur.
Ergo, deos omnes metuas offendere sola:
Offenduntur enim, si quis dilator oboedit.
Si fortasse ..........stitit, ipsa
35Tu tardare potes, sed non auertere fata.
Parcendo tolerant dii prolongantque futura;
Nam neque differtur ipsorum impune uoluntas,
Sed cumulat poenas tolerantia longa deorum.
Ergo, uelis potius fatisque deisque fauere
40Quam prius iratos uix tandem pacificare.
Ad te si pro me supplex orator adessem,
Ipse perorandi genus altius alter adissem
Atque meis alios intermiscere colores
Curarem scriptis, ut possent scripta placere,
45Quatenus insertus color affectare ualeret
Alliceretque michi te carminis ordo saporus.
Addere carminibus quaedam munuscula nossem,
Corda puellarum quibus attemptare solemus.
Non modo res rogat haec, modo non sunt ista necesse:
50Vix aliquid pro me, potius loquor omnia pro te;
Ipse reuelo tibi quid prouida numina mandant.
Ha! timeo ne lenta deos et sera molestes.
Gaudeo quod merui super hoc diis gratificari,
Quippe reuelaui quod mandant ore fideli.
55Nil michi plus ad te, nisi diis te mando fauere.
Si uero tibi uis repeti mandata deorum,
Aut quia fortassis nondum bene uerba notasti,
Aut quia uis aliter breuiusque uidere quod instat,
Credita uerba michi rescribere non pigritabor
60<>
Nam neque legato pudor est, ut uerba notentur,
Denuo metiri mandata iubentis ad unguem.
Dii tibi significant ut, mox spreto Menelao
Et quas imbellis frater ueneratur Athenis,
65Troica regna regas: Asie dominaberis omni,
Quae caput est Asiae, si Troie uis dominari.
Ergo, ueni Troiam, Troiae dominare roganti;
Nam genti nostrae sunt haec oracula nota:
Ex Grecis Helenam pensant abducere fata
70Abductamque uolunt muris inducere Troiae
Inductamque parant Asiae preponere toti.
Estque diu Priami quod uox haec perculit aures;
Patris letatur super hoc matura senectus,
Congaudens Hecuba pridem michi sollicitatur,
75Patres, matronae suspenso pectore dicunt:
"Quid regina diu quam fata dedere moratur?
Aut haec nostrorum nescit responsa deorum,
Aut timet aequoreas pectus muliebre procellas.
Omnes ergo simul uentos placemus et auras
80Cum libaminibus mites et plena precemur
Carbasa, que Paridi reddant conubia nostro.
Non etenim poterunt mentiri numina nostra,
Sed neque fatorum presagia uana putemus."
Taliter Iliadum uotis precibusque uocaris.
85Ipsa deos timeas, si publica uota moraris;
Sique diu spernis pia numina, seua mereris.
Augure fibriloquo tua Grecia semper abundat:
Consule, nec pigeat te consultare peritos
Quid sit, ne deitas tibi constringatur, agendum.
90Quodsi sermonem uis ex me consiliumque,
Do tibi consilium: diis incunctanter obedi,
Huc ad nos uenias, conubia Greca refutes.
Quodsi forte uenis uxoria femina nobis,
Toto Troiano dotabere femina regno.
95Nec tibi conubio graue sit succedere nostro:
Non mea nobilitas a nobilitate Pelasga
Discrepat aut unquam superat Lacedemona Troiam.
Si tibi sunt fratres Castor Polluxque gemelli
Ledaque diuina pro fertilitate superbit -
100Nam sua progenies diis condita transit ad astra -,
Et mea progenies diis adnumeranda nitescit,
Et mea diis atauis prepollens floret origo,
Et michi sunt fratres: est armis inclitus Hector,
Alter cui parili nequeat probitate parari,
105Sunt alii, sua quos sustollit in aethera uirtus;
His Phoebi tripodas, datur his cognoscere fibras,
His indagari stellas sedesque deorum.
Sed quid eos memorem, nisi quod quicunque mei sunt
Sintque tui fratres simul et tibi subiciantur?
110Immo nec Argiuam graue sit linquere gentem.
Cycropides inbelle genus, gens dedita fanis;
Fabula nulla fuit, quam non tua Grecia finxit:
Hii iuuenes madide docuere uacare palestrae,
Hii furibunda satis docuerunt orgia Bacchi;
115Et laberintheum Grecus furor edidit antrum;
Icarus infidas, ut credunt, induit alas;
Hi quoque, quid resonet uacuis in rupibus Echo,
Et docuere simul quanti sit adhuc Ganimedes:
Quod facinus, quoniam scripserunt in monimentum,
120Attribuendo Ioui crimen quod Iuppiter odit,
Illud in exemplum puerisque uirisque dederunt
Virginibusque mares ex magna parte tulerunt.
Quo solo facto, debes quecunque puella
Hos odisse uiros, et neglige nomen Achiuum.
125Quid, quod uirgineos homo Grecus gestat amictus?
Suppara magna gerunt et terram sirmate uerrunt
Et crinalis acus reuocat ducitque capillos;
Imponunt capiti nocturno tempore mitras;
Coniugibus parcunt, ut cum Ganimede laborent.
130Vnguine uirgineo refouent sua corpora Grai;
Pene suis nuribus fas et ius deliciarum
Eripuere mares propriumque sibi tenuerunt.
Indigetes Grai, quod non sunt, esse laborant;
Forsitan et quidam uellent magis esse puellae:
135Quodsi forte sibi pariendi competat usus,
Finibus a patriis coniunx arcebitur omnis.
Graiugenae, steriles uteros orate uirorum
Et de semiuiris superos querimonia tangat.
Has igitur terras, hanc funditus effuge gentem.
140Letabunda tibi plaudet Neptunia Troia;
Pergama facta manu diuinae prolis habebis;
Troia, flos Asiae, totum tibi suggeret orbem,
Si diuum monitis, si sis quoque credula nobis.
Non eris in culpa, si diuum iussa sequaris,
145Si dedigneris Danao fore concuba pelex,
Qui terit aetatem barbamque comamque colendo:
Nam neque coniugium dici haec coniunctio debet.
Confracti maculant opprobria nulla pudoris,
Nulla superficies actus, infamia nulla,
150Quam uis magna deum uel dat uel cuilibet aufert.
Ipse pudor fastus tibi dissuadere iugales
Mentis et inculte pecualia foedera debet.
O si Teucrorum precelsa palatia cernas!
O si sydereas uenias genitoris in aulas!
155O si marmoreas uideas sub tecta columnas
Sique struem thalami quandoque uidebis eburnam,
Si quoque fulcra domus nitidis interlita gemmis
Pergameosque Lares uel cuiuscunque Penates!
Pro modico Danaas poteris deducere pompas;
160Immo, casas humiles sua celsa palatia dices
Quodque putant aulas, magalia parua uocabis.
Sic res Argolicae sunt nostris aequiperandae,
Quilibet ut nanus est aequiperandus Olimpo,
Miluus ut accipitri uel tanquam coruus olori.
165Preter tantarum memoranda cacumina rerum,
Quandoquidem, Troiae de nobilitate superba
Fando, uix aliquam conitor stringere summam -
Cum nequeant nostris tot res lucescere uerbis -,
Teucros haeroas, molimina magna uirorum,
170Grais dissimiles, ut Graios pomiliones,
Troianos autem moderatos esse gigantes
Laudando dicas; horum regina, uidebis
Cesarie flaua, stellata fronte decoros,
Consilio claros, a diis magnis oriundos,
175Pectore robustos, <lingua>que manuque potentes.
Matronis, nuribus, uxoribus atque puellis
Integritas eui formaeque decentia tanta est
Vt decor aetatem deceat aetasque decorem.
Munere diuinae decorantur compositurae
180Impubes pueri uel quos aetas adoleuit;
Pubetenus tanta faciei compositura
Vernant, aetati quae congruat et speciei,
Exuperet quorum Narcissum gratia uestrum,
Quos a diis genitor moderata decentia signat.
185Solis coniugibus, spreto Ganimede, uacamus;
Nobiscum alterius non est uiolatio sexus.
Qui memorare situm memoratae desinat urbis?
Est siquidem Troie situs ipse saluber et aptus:
Diues enim tellus cerealia farra quotannis,
190Vomere culta leui, cupidis messoribus affert.
Ipse etiam tractus hilari dilectus Iaccho
Exhilarat gentes geminata commoditate:
Bacchica non similes generat Preneste racemos,
Immo, nec ille locus, qui dicitur Area Bacchi,
195Vrbi uicinus quam dicunt Aurelianem,
Talia uina bibit nec talia uina refundit
(Quae rex Henricus semper sibi uina ferebat,
Semper ut in bellis animosior iret et esset -
Pauperibus siquidem uelut addit cornua Bachus,
200Sic ignit tepidos et dextras armat inermes).
Arbore pomifera passim plaga nostra redundat;
Nec desunt fontes, nec prata uirentia desunt,
Pascua non pecori, non altrix silua ferinae.
Insequimur ceruos, scutatos figimus apros,
205Auritos lepores, damnas et rinocerota.
Quis praetermittat Simoentis clara fluenta?
Quis Xanthi uitreas non admirabitur undas
Cui, preter Ligerim, nullus similabitur amnis,
Et qui Burgulii rigat ortos Cambio felix?
210Hic quoque piscose sapor est et copia predae
Et resonant unde stagnantes alite multa.
Pinus auricomas quis non miretur in Ida,
Quercus glandiferas, tangentes sidera cedros?
Fraxinus in silua rigidis hastilibus apta.
215Omnis ager nobis hac fertilitate redundat
Sicut in autumnis ut totus rideat annus,
Aut mixtum speres autumno perpetuum uer,
Dum flores semper, dum fructus semper habemus.
Ne me falsa putes mandatis inseruisse,
220Tu ueniente uideas quod erit testare uidendo:
Non melior testis quam qui conspecta profatur;
Testis ego uerus, et adhuc mea dictio constat:
Has altercantes direxit Iuppiter ad nos;
Nouerat is nostra quia sit sententia iusta;
225Iudicium feci nequeat quod iure refelli.
Crede modo Paridi, Paridi quia numina credunt:
In nullis fallax, in cunctis sum tibi uerax.
Sique uenire cupis, timeas tamen ipsa uenire,
Vel quia flat Boreas et quassant aequora pupim,
230Vel quia uir presens nolentem te retineret,
Altera sit nobis, diis altera sollicitudo:
Ipse uirum reprimam, dii flamina turgida placent.
Implebo, si uis, armato milite classem;
Obuius ipse uiro pugnantes ense repellam
235Et predam pugnans intra mea Pergama ducam.
Nobilis o preda, semper memoranda rapina,
Quae michi pluris erit, si sit mea sanguine fuso,
Quae michi plus placeat nostro pensata cruore,
Quam potius caram reddent commertia dura:
240Gratius est etenim quod quis sibi uindicat armis.
O nimium felix quem talis preda preibit!
Pro tali preda Stigias innasse paludes
Vel quemuis uellem durum superasse laborem;
Aurea multa michi non essent uellera tanti,
245Attamen expetit Iason non multa, sed unum.
Sique uenire uelis, potieris compote uoto,
Nam, nisi si nolis, ueniendi non eris impos:
Non uirtutis inops erit filia Ledae.
Est opus incepto, si uis te credere ponto.
250Si mare sit placidum, si uela Fauonius inflet,
Te committe rati, si uir tuus hinc procul absit.
Credo quod superis industria uestra fauebit;
Quocirca, securus ego certusque peroro:
Credo uelis nolis oracula certa deorum.
255Nam ueniet, ueniet quicquid cecinere futurum;
Si uis, illud erit, et erit, si forte repugnas;
Pena repugnantem spectat, pax grata uolentem.
Ergo, uelis cum diis, quia diis obstare nequibis.
Te quoque uenturam tua littera significabit
260Atque tuum pernix ad nos iter anticipabit.
Vestraque legato mandetur epistola fido
Nostraque uersetur latitans sub pectore uestro.
Sique deest aliquid quod oportuerit magis addi,
Addas: nam subito quo littera iusserit ibo.
265Ibo pedes uel eques uel, si placet, ibo liburnis;
Ibo solus ego uel fretus remige multo.
Id michi difficile, quod nolis ipsa iubere;
Sique iubere uelis, nil est graue nilque molestum.
Nam michi sunt classes, michi sumptus et michi uires
270Et michi sunt comites; nostri quoque dii miserentes
Sunt adiutores. Nichil obstat; uterque uelimus.
Dic michi sic: "uenias", ueniam quo carta notabit.
In Paridis thalamos dea migratura, ualeto,
Terque quaterque uale, ualeas ut et opto ualere.
275Sic michi rescribas ut me iubeasque ualere
Et per te ualeas tua scripta michi recitare.
Attamen amplectar, in me quoque pene recondam
Quae ueniens Helenae recitabit epistola nomen.
Carta quidem felix nimium, quae tangere uestras
280In scribendo manus meruit, felicior autem
Haec mea, si recubans Helenae sub pectore pauset!
O tunc carta Paris, Paris autem carta fuissem
Atque modo possem poterit quo carta latere!
Atque meus subito rursus michi sensus inesset
285Et scires quis ego, quis ego quoque dicere possem;
Carta domi remaneret, ego quoque mitterer ad uos,
Essem legatus pro me bonus atque fidelis;
Interpres Paridis Paridisque uicarius essem
Et propter Paridem tecum causas agitarem;
290Et responderem, si respondere iuberes,
Et sapidos oculos et uerba sapora notarem,
Et de te raperem quod me rapuisse deceret.
Quam citius poteris, Paridem tua carta reuisat,
Vt fessum recrees et sanes debilitatum.
295Et, rogo, dulcisono resonet te carta boatu
Sitque michi speculum per quod te cernere possim.
Florida uerba michi deleget florida uirgo,
Quae michi Ledeae uultum mentemque figurent,
Verbaque mellito tua sint condita lepore
300Et potius scribas michi quae placitura uidebis.
8. Helena Paridi
[recensere]Fama tuum nomen nostram celebrauit in aurem
Estque diu Paridis quod res et commoda noui,
Iudicium factum te totum sparsit in orbem:
Nam quis conticeat de iudice dicere tanto?
5Diis quasi prelatus est iam qui iudicat ipsos.
Iussus es edictum libripens proferre deabus,
Vt sopirentur mentes ita litigiosae.
Iuppiter astute subduxit iudicio se
(Et tamen ipse satis litem discernere posset,
10Quam dictarat eis pomo Discordia iacto,
Amens a mensa quod erat seclusa deorum),
Sed neutram uoluit sapiens offendere diuus;
Iussit eas Paridis demum decreta subire.
Iudex iudicio finem superapposuisti.
15Sic intellexi rem, sic ex ordine noui;
Quin etiam, quae sit merces tibi debita noui,
Quid Venus et Iuno promisit quidue Minerua,
Vel quam uel cuius promissum preposuisti.
Quam puto, quam spero melius dii fata secundent
20Spemque metumque meum mutent in potiora;
A superis melius liceat sperare timenti.
Ha! nimium timeo quia tibi sit perfida Iuno,
Quod tibi sit deitas grauis atque molesta Mineruae.
Ira fuitne, rogo, magnae Iunonis inulta?
25Turbata Iunone, simul turbabitur aer;
Aere turbato, tellus infida manebit.
Iuno maritat humum, si nobis pacificetur,
Et malesuada Iouis subducet commoda nobis.
Dissentire nequit coniunx a coniuge tanta;
30Iunonem nunquam non exaudire ualebit
Iuppiter atque Ioui semper sua Iuno fauebit:
Quare Iunonis omnino est ira timenda.
Praeterea, tua nobilitas et gloria Troiae
Et Priami nomen antiquatumque uolumen
35Sceptrigeri multas dominatus in regiones,
Hectoris et nomen nostras deuenit ad aulas.
Totius mundi nobiscum machina uiuit:
Namque quid igniti lateat tot lumina solis
Aut ad nos mittit aut nobis subditur orbis.
40Vix locus est ullus cui non dominemur in orbe:
Aethiopes, Indos deuicit nostra iuuentus
Et domuit linguam quam dicit Greca Latinam.
Thebarum noster prostrauit moenia miles;
Fragmina fumiferos reddunt hucusque uapores.
45Nescio quo pacto uires euasit Achiuas
Atque suo potiatur adhuc tua Teucria sceptro.
Nescio quid patula michi nunc uersatur in aure,
Nescio quid secum mea mens pensando susurrat
Et res ex rebus quasi presagando uolutat.
50Tu causam queris tibi qua dominentur Achiui,
Qua prosternantur, nisi fallor, moenia Troiae.
Nec michi fibrarum nec prepetis omina pennae
Nec sacra Iunonis incognita nec sacra Phoebi.
Tu michi factorum, michi tu responsa deorum
55Affers et rerum magnarum uoluitur ordo.
Est etiam nobis augur, Dicteus Apollo,
Atque futura michi stillauit cordis in aure:
Is mutanda michi conubia sepe profatus
Et natale solum dixit pariter fugiendum.
60Me regno Troiae dotandam precinis esse;
Audio res magnas, iacet hic mutatio rerum:
Hoc siquidem pacto Troiae dominabitur Argus.
Ne quid inexpertum, ne quid sit non superatum
Virtuti nostrae, di res ita regnaque pensant:
65Vel duo coniungam, uel ego duo regna resoluam;
Causa rei magnae conuertor femina sola,
Si mutabo solum, si federa prima refutem.
Hoc itidem dudum michi uates insinuarunt
Terque quaterque michi seriatim rem recitarunt.
70Sed me Iunonis multum deterret imago,
Nusquam commota uadam secura Minerua.
Forsitan explebo, fatis auctoribus, hanc rem:
Tristibus inceptis deitas infensa fauebit,
Vt male perfectis olim malus exitus instet
75Et peccatores exterminet ultio dira.
Id caue ne nobis in crastina tempora fiat.
Sed dicis uerum: placari numina possunt.
Esto. Placentur. Placabilis hostia fiat
Et dimittatur facta pro fraude reatus;
80Dii placabuntur, si crimina destituentur.
Sed si crimen erit Paridi quod adultera nubam,
Restituarne uiro? Repetam conubia spreta?
Sed qua despectum prospectem fronte maritum?
Nunquid despectum uir me dignabitur ultra?
85Placarine potest polluta coniuge coniunx?
Nec cito dimitti pollutio publica quibit.
Numina, ni redeam, nusquam michi conciliabo:
Velle redire graue est, grauius quoque nolle redire.
Sed potius peream quam, si tibi nubo, reuertar.
90Eripiarne tibi, michi uel magis eripieris?
An te desererem infelix et uiuere possem?
Siccine diuellar Paridis complexibus unquam?
Heu, semel innexus soluetur nexus amoris?
Hoc solo uerbo mea iam precordia marcent.
95Taliter has pensans mecum delibero causas.
At desolatam rursum res consulit ipsa:
Non id praeciperent superi, si culpa fuisset.
Crimen adulterii non numina sancta monerent:
Caelicolae tales occasio criminis essent.
100Ipsi discernunt, rem tractant altius ipsi,
Non debemus eis torpenti corde fauere;
Ipsi principium, medium finemque serenent.
Attamen et superos aliquid fecisse fatentur:
Iuno Ioui summo, si creditur, insidiata est;
105Insidiata uirum de pelice sepe notauit:
Argus uiuit adhuc custos ne Iuppiter erret -
De Ganimede quidem penitus decerno tacere.
Illicitos Veneris complexus Sol reprehendit
Et nimphae faciles diis consensere frequenter;
110Et sibi sepe fauent necnon sibi numina parcunt.
At nos censura, sua nos correctio dura
Continuo cohibet, quatit asperitate seuera.
Sed contra superos quae nos presumptio mouit?
Aequanimi uoto patiamur facta deorum.
115Quicquid agant etenim non est reprehendere nostrum:
Diis liceat facere, nobis liceat tolerare.
Nos quoque de nostris, homo, sollicitemur agendis.
Vt scribis, Troiam si uenerit hospita coniunx,
Coniunx alterius, coniunx de gente superba,
120In quam si ueniam (quia de me carta profatur),
Infestabor ego quandoque furore tuorum:
Et tua plebs nimiam pro me feruescet in iram
Et tua progenies, tua copia magna parentum,
In me consurgent, cum bellis afficientur
125Quae modo non sperant, incommoda cum patientur.
Namque meae gentis michi magna superbia nota est:
Sunt genus infractum, gens inuictissima bello,
Quae perferre queat duros nimiosque labores,
Prouida consilio, gens plurima, gens opulenta.
130Nec thalamo Paridis patientur me sociari,
Dii licet annuerint, sedato pectore Grai.
Vlciscenda sibi superest iniuria tanta
Et coniurabit propter me Grecia tota:
Nam sic amissam rex efferus ipse dolebit
135Et populos omnes dolor altus in arma ciebit.
Sique meus nolit quasi dedignando maritus
Hoc scelus ulcisci, tegat iram dissimuletque,
At non hoc eius frater pateretur inultum,
Cycropidaeue duces, Aiax et durus Achilles
140Presignansque patris animum iam Pirrus Achillis,
Thessandrus, Stelenus, Palamedes et Diomedes,
Consiliis pollens et fraude malignus Vlixes
Atque duces alii, quorum dare nomina longum est.
Hii Troiam longa uallabunt obsidione
145Atque manu dira miscebunt prelia multa.
Tunc dare terga prius discet Troiana iuuentus
Et quos assuetos armorum ferre laborem
Scribis et inuictos et diro Marte potentes
Imbelles uideas et uulgus inhers reprehendas;
150Frigida corda putes gentemque uocabis inermem.
Nam Dolopum tanti constabunt agmina uobis
Vt, si pugnetis, uos non pugnasse putetis,
Quosque pusillanimes nunc asseris et muliebres
Magnanimos uideas et confiteare uiriles.
155Parcius ergo suo suus hostis deroget hosti.
Accinctis et discinctis est gloria dispar:
Lauda uictores tandem certamine facto.
Mutua pax nobis modo, gens utrinque togata -
Confligent acies: ensem res ipsa rogabit.
160Laus neutri parti, nisi laus quam uindicat ensis:
Ensis parturiat, non uerba uolantia, laudem.
Et minus audaces res non bene gesta refrenet,
Victores autem res gnauiter acta coronet.
Quos neque coniunxit uel necdum pugna diremit,
165Et necdum potitur gens haec aut illa triumpho,
Parcius extollas hos, parcius hos reprehendas.
Nec tamen obliquis anfractibus inuehor in te
Nec Teucrum Paridem regina redarguo regem;
Sed tamen euentus belli foret inspiciendus
170Et tunc emerito potiretur quisque triumpho.
Tunc quoque namque mei me maxima cura remordet,
Cum belli instabunt propiora pericula Teucris.
Tunc prius illicitos abiurabunt hymeneos,
Tunc omni populo coniunx odiosa uidebor.
175Cum uero natos matres nuptaeque maritos
Et cum uirgo suum bellis amittet amicum,
Cum funestabunt sua Pergama sanguine ciues,
Cum cadet exanguis puer ante oculos genitoris,
Tindaridis facies inuisa uidebitur atque
180Totius belli furialis noxa dicabor;
Et <tem>erata phalanx reliquorum armabitur in me
Atque retorquebunt in me dispendia pugnae;
Tuncque ligata manus Atridae restituenda
Exoluam poenas quas dictet adultera Troia,
185Quae me pellexit per multa oracula uatum,
Quae precibus uotisque suis mea corda subegit,
Quae rea pollutae nostrae fuit integritatis;
Namque tibi parcet sanguis tuus et tua Troia
Atque meus sanguis surget crudelior in me.
190Haec Elenam reprimunt, Helenam hec metuenda coercent.
Immo, iugalis amor, etiam tenor integritatis
Haec me dissuadent ne muter ad extera regna.
Attamen a superis sperare licet potiora:
Propitiabuntur dii, si diis gratificemur,
195Et meliorabunt sua uel presagia nostra.
Pro re tantilla, fortassis non Menelaus
Aut alter multum super hoc Atrida dolebit;
Seu pro Ledea iurabit Grecia tota,
Sed prohibebuntur ne uadant omine diro;
200Seu mare fluctiuagum seuis aquilonibus actum
Obruet in pelagus disperso milite uulgus;
Siue loquax Itacus multo cecabitur auro
Et solus faciet pacem uenalis Vlixes,
Diues et a Grecis Priamus redimetur auaris;
205Aut etiam optato potietur Troia triumpho
Atque minor numerus disperget milia multa;
Vel finem pugne pugnando differet Hector,
Siue molestati longe nimis obsidionis
Casibus, Argiui gladioque fameque subacti
210Illesa Troia remigrabunt ultro Micenas.
Quando uolunt superi uel parcere uel misereri,
Quis queat effari, numerare sed et meditari
Quot signis, quot portentis, quanta ratione
Secreta subito rerum mutatio fiat?
215A superis ergo quisquis speret meliora:
Semper enim superi sunt indulgere parati,
Lenit decretum lenis clementia diuum
Consiliumque suum clementer numina mutant,
Nec tamen iniuste, sed secreta ratione.
220Ergo, confisa plus de bonitate deorum
Quam diffisa meis vel factis uel faciendis,
Ipsa fauere simul diis et tibi credula possem,
Si non obstaret res altera, res nocitura,
Res michi quae grauis est, feralis et intoleranda:
225Me nimis angustat uiolandi fama pudoris.
Et licet ipse pudor, si uenero, non uioletur
(Nam me fata uocant, et sic rem numina pensant),
Attamen humanas infamia polluet aures,
Quae legem nescit neque ius edicere nouit,
230Quae bona uel reticet aut inficit aut male mutat,
Res male mutatas uacuas dispergit in auras.
Id timeo; grauis est infamis fama superstes.
Nam mea forma uelut terrarum splendet ubique
Atque meum nomen decor unicus extulit orbi,
235Sic leuis aura meos mortalibus efferet actus
Nec dicet quanta uel qua deitate coacta
Hospes ad externum transiui femina regnum,
Quam facie tristi, quam pectoris integra casti,
Quam diris diuum terroribus expauefacta,
240Pene minis monitisque patentibus exanimata.
Tantum dicetur: "rupit Ledea pudorem
Atque iugale uiri uiolauit adultera fedus".
Hac turpi populos aspergine fama replebit
Et Ledam ledent eadem contagia matrem;
245Fata simul fratrum iamiam diuina meorum
Rumor et infestus uel fama uolans uiciabit.
Tunc autem matris faciem pudibunda uidebo?
Aut, rogo, qua facie supplex fraterna rogabo
Numina, dum pro me tulerint obprobria dura?
250Hunc etiam poterit ratio lenire timorem:
Nam michi nil aliud nisi tantum fama nocebit.
Nam, quia diuino iusto res ordine fiet,
Hanc saltim fratres rem noscent, utpote diui
Et geminum sidus paulo post ambo futuri.
255Aequanimes igitur fratres materque benigna
Remque serenabunt et sic decuisse probabunt.
Nil nocet ergo michi nisi fama modo popularis,
Scilicet in populos haec turpia uerba refundet,
Culpas augebit, de diis taciturna silebit.
260Nam uelut infamis uelit omnis fama uolare,
Haec bona queque tegit, mala uero spargit in auras.
Non tamen id timeo, si fama quod est fateatur,
Vt probitas Helenae nosterque pudor maculetur,
Sique uelit falsos intermiscere colores.
265Inficiet uerum, nigro superinduet album;
Si tamen est iustum plenumque uiget rationis
Nisibus ut totis faciamus iussa deorum,
Scilleos strepitus ut surdi pretereamus:
Vulgaris uentus non est diis anteferendus.
270Sic placeamus diis ut uulgo displiceamus,
Si tamen est diis longe sententia uulgi.
Sique potest fieri, parti placeamus utrique;
Sin autem, deitas audacter preficiatur.
Sic deitas loquitur ut nunquam falsa loquatur,
275Sic et homo loquitur nonnunquam ut falsa loquatur.
Ergo, caelicolis constat magis esse fauendum
Qui nunquam fallunt, nunquam falluntur et ipsi,
Quam qui terrigenae fallunt, falluntur et ipsi.
Diis igitur faueo: sequor ad quecunque uocabunt.
280Heu, Menelae meus, quam lugubris auehor a te,
Quam lacrimosa tuis rapior complexibus uxor!
Heu, quam dura meum patitur suspiria pectus!
O utinam uel nunc diis non parere liceret,
Vel non essent dii, quibus ut faueamus oportet!
285Vt furibunda loquor, quia torquet uiscera meror;
Anxietate graui facies pallendo liquescit.
Eripiarne meo uiuens mulier Menelao?
En uiolabo fidem quam debeo nupta marito?
Saltim testes erit lacrimarum uena mearum
290Insomnesque oculi, dolor et suspiria cordis,
Et qui cuncta uidet sol, et nox conscia luctus,
Conscius et lectus libatae uirginitatis,
Quod penitus nolens patriis diuellor ab agris
Quodque uiri tandem thalamos inuita relinquam.
295Attamen ipsa meum sub corde feram Menelaum
Nec poterit nostrum remoueri pectus ab ipso -
Et sit testis Amor me non uiolasse pudorem.
Nec tamen ipsa fidem tibi conseruabo minorem
Nec minus in Paridem quam decet sponsa mouebor.
300Immo, iugalis amor, tenor iconuulsus amoris
Libatique suo complexus more uicissim
Dandaque mox nobis occasio colloquiorum
Reuera poterunt mentes unire duorum.
Ergo, non ultra claras uisura Micenas,
305Ad michi promissum Paridem fatis properabo.
Iam, mea terra, uale dulcesque ualete Micenae
Tuque, meus thalamus, michi conscius et Menelao,
Ipse maritali quem foedere sepe sacrauit.
Vadam gente mea caritura simulque propinquis,
310Vadam sceptrigeri Priami uisura Penates,
Nec iam me retinet pudor aut labor ullus ituram.
At discessurae clam non est duxque comesque,
Hanc cum presertim scierit rem nemo meorum
Nec cuiuis mandare uelim secreta deorum.
315Ergo, quem super hoc totiens dii premonuerunt
Et cui fata fauent, Paris, obuius ipse uenito:
Nam tibi res agitur, tibi femina Greca paratur.
Curaque maior ei cui res erit utilitatis,
Ille labor placeat, cui merces grata subinstat.
320En ego mando tibi, tua sicut epistola dixit:
Te sicut uellem uenturum significasti.
Ecce uolo uenias, uenias uelut institor alter.
Tres tantum naues electo milite comple
(Res citius fiat quam rumor preueniat rem)
325Et malo ramus superappendatur oliuae:
Sic urbi pacem, michi designabis eundum.
Vt uero tanges portus et littora nostra,
Tu lateas intus; socii nautaeque loquantur.
Quae deceant reges uos res dicatis habere
330Nec nisi reginae uel regi ostendere uelle
Nec uos posse rates hinc uestras exonerare;
Sed ueniat rex et regina uel alter eorum.
Interea lateant ne possint arma uideri
Et superaddatur armis quaecunque supellex.
335Nuncius, ut mos est, ueniet festinus ad aulam.
Ipsa domi subito faciam remanere maritum.
Cum paucis adero. Qui sitis et unde rogabo;
Troiam uos, aliud simulantes, dissimulate.
Ascendam nauem ... Vos autem, rumpite funem!
340Et uelox placida remus lentetur in unda,
Et mox in plenos uertantur carbasa uentos,
Vt fugiat nauis uelocior alite quauis
Et faciat pernix fuga desperare sequentes.
Si tamen ira meos armabit et efferet in nos,
345Ille meus quicunque licet tua sentiat arma.
Precedat quae me portauerit uncta carina
Sustineantque duae bellum pondusque sequentum.
Ista licet non sic res insperata pararit
Nec quid opus facto gens nouerit obstupefacta,
350Ocius ergo sibi quam possint consuluisse
Accelerate fugam; quin, uentos anticipate.
Tunc iubeas toto remis incumbere nisu,
Tunc a me prudens oculos auerte parumper.
Tempus erit de me cum sit tibi tota facultas
355Et queat expleri nobis alterna uoluptas.
Ecce tuae cartae respondit cartula nostra.
Nostra locata tuo sub pectore littera pauset,
Nam tua pausabit nostro sub pectore semper,
A sinibus donec nostris auulseris ipsam.
360Littera, queso, mea, Paridem michi sepe saluta:
Sepe salutato Paridi me gratificabis;
Non tardabit enim, si gratificabimur illi.
Expectate, ueni, Paris, ut pariter redeamus,
Ne faciendo moras ortantis uota retundas,
365Ne michi mentem dii uel mutent aequora uenti.
Sic michi rescribas ut tu tua carmina reddas,
Quatenus exponas non intellecta legenti,
Praesenti praesens ut possis dicere: "sic est";
Immo, quod expecto michi dicas illud aueto.
370Suscipiasque meum tibi me dicente ualeto.
9. Ad Girardum scriptorem suum
[recensere]Sic, Girarde meus, tibi sit pes unus ut alter,
Quodque tibi cupio, carmina scribe mea.
Carmina carminibus nostris superapposuissem,
Si superapposita susciperent tabulae.
5Impleui nostras, dum tu pigritare, tabellas,
Dum scriptum in cera lentus es excipere.
Vt uero ceram uacues, opus excipe nostrum;
Vt probus a solita te excute pigricia.
10. Ad eum qui carmina missa mutuo acceperat
[recensere]Carmina missa michi, tibi mutuo tradita credo,
Vix scio cui debet pagina nostra uale.
Et tamen in primis ipsi rescribo poetae
Carmine qui celebrat nomen in astra meum.
5Te quoque, sub cuius me nomine carmen adiuit,
Carminibus iubeo participare meis.
Quod tibi si uersus legalis causa tuetur,
Hoc ex me totum te resalutat opus.
Nec rosa nec uiola plus tempora uerna decorat
10 Quam iuuenum solus agmina condecoras.
Qualis honor pratis flos plurimus herbaque iugis,
Tu forma, sensu talis honor sociis.
Ignotum facie te tota colligo mente
Et faciem rutilam sepe figuro michi.
15Si michi te socium felix accomodet hora,
Me Croesi credam regis spernere opes.
Si locus est, michi fac ignotus cognita signa
Et forme iudex sim Paris alter ego.
Quem nosti nostrum, saltem complectere pro me,
20 Pro quo consilium quod petis ipse dabo.
11. De Iohanne desiderato diutius
[recensere]Quem mea uota mihi specialiter insinuarant,
Hunc modo praeter spem contulit ista dies.
Contulit ista dies et felix hora Iohannem
Solius ut solus colloquio fruerer.
5Colloquium tandem concors utriusque uoluntas
Ditauit nobis, fauit et ipse locus.
Ergo dies felix et semper prospera crescat
Quae pauit nostram dapsilis esuriem.
Temperie uerna semper locus ille uirescat,
10 Qui nos uotiuos praebuit esse simul,
Qui nos optatis et colloquiis recreauit
Et modo nos nostri non sinit immemores.
Est quoque sanctarum genus illud amicitiarum
Quod tandem nullis afficitur maculis.
15Hoc mecum tota stabiliuit mente Iohannes;
Ergo sit ipse meus, ipse Iohannis ero.
12. Ludendo de tabulis suis
[recensere]Quisquis maiores habet his tabulasue minores,
Aequalis formae non tamen ullus habet.
Corpore sunt paruae, sed magnae munere formae,
Cura sagax illis quam dedit artificis.
5Illa manus siquidem nimium fuit ingeniosa,
Tam breuibus foliis que dedit hanc speciem.
Sic conectuntur octo sibi paruula ligna,
Vt quiuis lignum fissile speret idem.
He tabulae nostrae uix essent semipedales,
10 Astula si duplo longior ipsa foret.
O noua lex, noua res, noua progenies tabularum!
In manibus nanas en habeo tabulas.
Vt dicunt, olim generauit terra gigantes,
Quae commouerunt corpora magna deos;
15Fulminibus tandem destructa prole gigantum,
Simia uel nanus editur alter homo.
Tunc homines etiam produxit terra minores,
Ne bellis audax terreat astra gigas.
Sic, sed placata deitate, dolatile lignum
20 Artificis studium transtulit in modicum.
Vos igitur tabulae Faunorum, uos Satirorum,
Factae poene nichil, ludus abhinc eritis.
In latum, uersus uix octo pagina uestra,
In longum uero, uix capit exametrum;
25Attamen in uobis pariter sunt octo tabelle,
Quae dant bis geminas paginulasque decem -
Cera nanque carent altrinsecus exteriores:
Sic faciunt octo, quatuor atque decem.
Sic bis sex capiunt, capiunt et carmina centum:
30 Id quoque multiplices paginulae faciunt.
Qui uos compegit ualeat tabularius ille;
Felices tabulae, uosque ualete diu.
Sit uobis oculos uiridis color ad recreandos,
Sint indiruptae uincula corrigiae,
35Sitque stilus uobis, quem fecerit Andecauensis,
Noster Lambertus, ipse suis manibus,
Sit quem consuerit saccum subtilis Arachne,
Qui casus omnes extimus amoueat.
Qui michi uos misit - hoc est abbas Sagiensis -
40 Sollers ploranti misit auem puero.
Sed uester mecum ludus perduret in aeuum,
A tabulis nunquam scilicet amouear.
Viuam uobiscum; uos autem, uiuite mecum;
Tandem nos unus suscipiat tumulus. Amen.
13. Ad Radulphum monachum
[recensere]Ad me carta mei uenit mellita Radulphi,
Quam sapor immensae condit amiciciae.
Qualiacunque meo reddam rescripta Radulpho
Quae fauor egregiae tutet amicitiae.
5Alloquor ergo meum, scripto resaluto Radulphum,
Qui mecum uiuit portio magna mei.
Alter ego, uel ego si sint duo spiritus unus
Sique duo fiant corpora corpus idem,
Vt ualeas dico, te tota mente saluto,
10 Quodque mihi uellem deprecor omne tibi.
Non est quod plores, quamuis impleuerit aures
Infestus rumor turboque falsiloquus.
Cum necdum uadam me plorans plangis iturum;
Hoc post cras aliter forsitan esse potest.
15Quod si non uado, si sol mutauerit auram,
Incassum lacrimas exeris ecce tuas.
A lacrimis igitur in talibus abstineatur,
Donec rem certam certa fides dederit.
Quod si prenimio lacrimas ardore preoptas
20 Nec seruat tempus impatiens animus,
Me potius plangas obiturum, non abiturum:
Altera certe res, altera forsan erit.
Pro certis rebus certas lacrimas habeamus.
Prouidus et prudens damna futura caue,
25Aut nichil aut modicum pro damnis plange futuris;
Quod superest, ualido pretereas animo.
Quas tamen et ualeo grates tibi, care, repenso,
Quod michi sollicitas iam tribuis lacrimas.
Non tamen emerui quia pro me sollicitaris,
30 Sed facit hoc animi uena benigna tui.
Hoc modo prependas: uadam sit plena facultas,
Impos ero uoti si remanebo domi.
Me tamen et certum reputa tibi semper amicum,
Omnipotens donec finiat alterutrum.
35Nunc quoniam fragilis sine remige cimba procellis
Erro, mihi portum redde tuis precibus.
14. In rotulo Natalis abbatis
[recensere]In rotulo multi, cum sollicitudine quadam,
Dicendi seriem semper metantur ab Adam.
At, dum pro primi plasmati crimine plorant,
Sepius incassum subnectere multa laborant.
5Sed pro Natali nunc est abbate loquendum;
Ergo, quod prosit scriptis fuit adiciendum.
Cultor Natalis monachorum religionis
Caeli iungatur, Christo miserante, colonis.
Hunc, Nicholae, tuis precibus meritisque tuere,
10Quem sibi patronum uiuens delegit habere.
Nos pro Natali carmen faceremus anheli,
Si multum carmen posset prodesse fideli;
Sed quia non prosunt odarum garrulitates,
Odarum, queso, seponamus leuitates.
15Intenti precibus, breuiter loca subtitulate,
Ne calamus uehemens pariat dispendia cartae,
Hic fuit aecclesiae, dum uixit, firma columna;
Ergo Ierusalem uiuat mens eius alumna.
15. De Natali abbate
[recensere]Abbas Natalis has edes amplificarat
Et nouiter factas Vrbanus papa sacrarat,
Cum, Nicholae, tuum Deus accersiuit alumnum,
Cui dedit aeternum solemni funere somnum.
5Hic modo Natalis pro carne iacet cineratus,
Cui noceat nullus pro carnis sorde reatus.
16. Item unde supra
[recensere]Abbas Natalis, flos abbatum specialis,
Signat quid sit homo, factus humus sub humo.
Vir capitis cani, meriti uir sanctus opimi,
Huic uiuens late profuit aecclesiae.
5Defunctus uero, sacris hanc ossibus ornat,
Quae tanquam nutrix confouet iste lapis.
Hic, Nicholae, tibi seruus deuotus adhesit:
Idcirco serui nunc memor esto tui.
Christo commenda quem mundo Christus ademit,
10 Huncque patrocinii iure tuere tui.
17. In rotulo Rainaldi Remensis
[recensere]Si quid defunctos posset mea musa iuuare,
Debueram musam reuera continuare;
Sed pro defunctis potius duo sunt facienda,
Vsus quae nobis et ius designat agenda:
5Nam pro defunctis ius et compassio plorat
Et pro saluandis animabus proximus orat.
Ergo, breuem musam ponamus pro monimento
Resque procul nostro sit inutilis a documento.
Flentes Rainaldo Remensi compatiamur,
10Orantes autem patriarche subueniamus.
Pro te nostra madent, pater optime, fletibus ora.
Oramus pro te; pro nobis, quesumus, ora.
Colligit ultra fas rotularis epistola multa,
Quae, quasi parcentes nugis, transimus inulta.
15Et fuit exiguae condignum parcere cartae.
18. In rotulo Cenomannensi
[recensere]Singultus duplices rotularis pagina profert:
Primum nanque Iohel, denique fleuit Hoel.
Abbas alter erat, alter fuit ordine presul;
Hi Cenomannis sol scilicet extiterant.
5Hos quoque morte pari modico Deus attigit ambos,
Vt sint translati sidera magna poli.
Amborum pariter nobis exempla refulgent,
Ambo nunc nostras irradient tenebras.
Si uero maculas dedit illis quilibet error,
10 Erroris ueniam cunctipotens det eis.
Interea, tantis urbs desolata patronis,
Pro te funde preces atque memento tui.
Elige quos mauis, tamen elige qui tibi prosint,
Quorum subiectis proficiat regimen,
15Quorum sermo duo tibi testamenta propinet,
Caelebs caelicolis uita coaptet eos.
Haec rescripta tibi transmittunt Burguliani,
Pro te premissis quas decuit precibus.
Te quoque fraternae pietatis uiscera cogant:
20 Commendes nostros nosque precando Deo.
19. Epitaphium super Hoelum Cenomannensem
[recensere]Intempestiuo casu defecit Hoelus,
Sol Cenomannorum pontificumque decus.
Alloquio dulcis, nulli pietate secundus,
Omnibus exemplar religionis erat.
5Hunc plangit sua plebs et uicinae regiones,
Quem uenerabantur iure patrem patriae.
Hic igitur positum solemni more reuisunt
Et coram sancto uota uouent tumulo.
20 Aliud
[recensere]Ora madent et corda gemunt et corpora marcent,
Cum tumulo titulus sculptus in hoc legitur.
Iste refert titulus quia morte grauatus Hoelus
Fecit pupillos morte sua populos.
5Vrbs Cenomannensis fleuit specialiter ipsum,
Illis pontificem quem dederat dominus.
Pausat in hoc tumulo sanctus pro corpore presul;
Praesulis optineat spiritus astra poli.
21. Aliud
[recensere]Presul Agennensis, uir canus nomine Simon,
In causis Cicero, moribus ipse Cato,
Ad natale solum rediens, ad Biturigenses,
Occidit inque sua subtumulatur humo.
5Presulis ossa fouet modo sancta Maria Dolensis;
Fouerat et puerum terra Dolensis eum.
22. In rotulo pro archiepiscopo Biturigensi
[recensere]Cum uelut examen rotulorum uenerit ad nos
(Mortem, non uitam, rotulus michi nunciat omnis:
Nuncius ergo ferus, qui semper nunciat illud,
Quod semper lacrimis nos impetit atque dolore),
5Mortem Remensis rotulus dixit Reginaldi;
Durandi siquidem pallentes uidimus artus,
Cum nos Aruernis Vrbanus papa uocasset;
Nos Cenomannensis rotulus commouit Hoelis;
Aurelianensis superest iam carta Iohannis.
10Si tamen abbates his adnumerare uelimus,
Multos abbates rotularis pagina deflet:
Pictaua Geraldum Cenomannisque Iohelum,
Andegauis uero Natalem deflet obisse.
Multos pretereo, uel quos incuria tollit,
15Vel quos res alias curanti obliuio demit.
Venit ad extremum rotulus de presule magno,
Quem michi precipui res commendabat amoris.
Is, quia promeruit, duplici fulgebat honore,
Si pondus geminum dicamus honorem.
20Abbas ipse Dolis, Biturix et episcopus ipse
Sedibus ambabus preerat, non ambitiose,
Ambarum domuum magis utilitate coactus
Et domini papae sancto moderamine uictus.
Hunc Audebertum ualidum iuuenilibus annis
25Effera mors rapuit, quae nulli parcere nouit.
En michi dat lacrimas rotularis epistola uiuas,
Has lacrimas reduces faciet mea questio semper.
Audeberte, meo nec pectore dimouearis
Nec, si quid ualeant, nostris precibus reproberis.
30Vos igitur, fratres, de uobis substituendo
Procurate uiro, Biturix urbs grexque Dolensis,
Et pro defunctis offerte precamina nostris.
Communemque patrem communi tangite uoto,
Vt det pastori sedem super aethera uestro.
23. Invectio in rolligerum
[recensere]Obsecro iam parcat tam sepe uenire ueredus:
Per nimios usus nimium sua uerba ueremur.
Viuant prelati, pro quorum morte uagatur.
Vultur edax coruusque niger uolitansque ueredus
5Necnon bubo canens dirum mortalibus omen
Significant mortes presaganturque cadauer:
Sic rotulus semper mortem cuiuslibet affert.
Ergo, sit a nostris penitus conuentibus exul,
Qui semper mortem, qui nunciat anxietatem -
10Nam, si sepe uenit, nummi mercede carebit.
En Audebertum dicit michi nuper obisse
Et mundi solem sub nubem delituisse.
Quid facies, Biturix, tanto pastore perempto?
Quid facies, obito tu grex abbate Dolensis?
15Arripe lamentum, suffusus fletibus ora.
Ambo patrono caruistis inaequiperando.
Me quoque collegam gemitus superesse uelitis,
Cuius non sapiet uehemens querimonia finem.
Participet lacrimis, qui participauit amori:
20Consors uiuentis, consors essem morientis!
24. Epitaphium
[recensere]Pro merito uitae duplici donatus honore
......................................
25. Inscriptiones subnotatis defunctis competentes
[recensere]Splendidus ex atauis, atauorum splendor et ipse,
Gente Britannus homo conditur hoc tumulo.
Hic, armis, patria, natis cum matre relictis,
Dux modo, continuo de duce fit monachus.
5Metropolitanae sedi, quia uixit honeste,
Cui Dolus est nomen, presul hic eligitur,
Vt quibus extiterat consul, de consule presul,
Praesul quam consul consuleret melius.
Ad papam uenit; sacrari poscit ab ipso;
10 Quod dum differtur, in domino moritur.
Ponitur hic cultor et religionis amator,
Quemque dolent Britones, sancta Sophia fouet.
Si queras nomen, nomen sibi scito Iohannem,
Sique diem mortis, da decimam decimi.
26. Super Guillelmum de Monte Sorelli
[recensere]Aggregat absque mora non extricabilis hora
Seruos nobilibus et pueros senibus.
Quodsi nobilitas posset producere uitas,
Nobilitante domo non moreretur homo.
5Heu, Willelme, satis fuerat tibi nobilitatis!
Attamen a superis nobilis abstraheris.
In modica fossa sunt magni stemmatis ossa,
Artus ingenuos haec habet urna tuos.
Si quem lesisti, si quid male promeruisti,
10 Christus adesto tamen: pace fruaris. Amen.
27. Super domnum Berengarium
[recensere]Tota Latinorum facundia marcida floret,
Dum Berengario Turoni uiguere magistro;
Porro Latinorum facundia florida marcet,
Inuida sors Turonis ubi tantum lumen ademit.
5Clauditur in Iano tibi, doctor, ianua uitae,
Vel magis in Iano patuit tibi ianua uitae.
En tua, magne senex, iacet hoc sub fornice gleba,
Ad reditum propriae suspirans conditionis.
Promittatque licet ueniam tibi spes meritorum,
10Hanc tamen acceleret lector pia uota uouendo.
28. De Frodone Andegauensi
[recensere]Quod de quadruuio norat triuioque Latinus,
Id totum, Frodo, pleniter audieras.
Sollers auditor superaras pene Latinos,
Cum te morte graui perculit hora breuis.
5Raptus ab Andegauis tumulisque sepultus in Anglis,
Anglos Andegauo puluere laetificas.
Frodonis cineres, Angli, reuerenter habete
Ac uotis animam laetificate suam.
29. Item de eodem
[recensere]Frodo, quid prodest te nosse profunda librorum,
Nocte dieque tuus tritus Aristoteles?
Fabula Nasonis tibi quid tot adhaesit in annis,
Quid tibi Cicero, Statius atque Maro?
5Haec tibi, Frodo, simul spondebant aurea secla;
Attamen ista simul abstulit atra dies.
Sacra fames auri te duxit ad Anglica regna:
Littera multa lucri spes tibi multa fuit.
Indigetis corpus iubet Anglis flebilis Andus;
10 Lectores iubeant caelicolis animam.
30. Item de eodem
[recensere]Frodo, labor magnis te uatibus aequiperarat,
Quem modo mors umbrae quae fugit aequiperat.
Exul ab Andegauis peragraras impiger orbem,
Litterulas rapiens atque uacans studiis.
5Aurea te tandem spes inuitatuit ad Anglos,
Quo te spemque tuam mors inopina tulit.
Frodo, te plangant studiis quicunque uacabunt,
Quorum, dum moreris, portio summa ruit.
Mortuus ecce iaces, factus de puluere puluis.
10 Quaeso, propicius sit tibi, Frodo, Deus.
31. Super Petrum Dolensem priorem
[recensere]Petre, prioratus decoratus honore Dolensis,
Prouidus in factis, ordinis ipse uigor,
Postquam pontificem superaras Biturigensem
Hunc enitentem dilacerare locum,
5Pace reformata, re fratrum multiplicata,
Tandem praepropera morte grauatus obis.
Mors peperit lacrimas nobis tua perpetuandas,
At specialis amor uota sedula rogat.
Iste lapis Petrum fouet, heu, heu, iam cineratum.
10 Christe, lapis uiuus, tu foueas animam.
32. Item de eodem
[recensere]Iure priorarat te coetus, Petre, Dolensis:
Namque sibi probitas te tua praetulerat.
Praedictum Biturix Richardus ouile fatigans
Succubuit uictus ex probitate tua.
5Emeliorasti subiectos ordine, rebus,
Pollens consilio, praeditus eloquio.
Ecce lapis nostrum tegit hic pro corpore Petrum:
Tu uero, foueas, omnipotens, animam.
33. Item de eodem
[recensere]Petre, decanus eras et eras, Petre, iure decanus:
Namque, ut debueras, omnibus omnis eras.
Te grauiter fratres lugent obiisse Dolenses,
Quorum res nimio munieras studio.
5Taliter obstiteras Richardo Biturigensi
Praesul ut ipse tuo cesserit eloquio.
En, Petre, suffossum tabescens incolis antrum;
Spiritus alta petens incolat astra tuus.
34. De canonico sine proprio
[recensere]Rainaldus, cleri uernans rosa Pictauiensis,
Facundus, uerax, religionis amans,
Qui promulgauit tibi primus, Pictaua tellus,
Canonicam quae nil proprietatis habet,
5Tam bene dispositae consumans tempora uitae,
Exanimis tandem subditur huic tumulo.
Cuius spiritui sis mansio, summe sacerdos,
Atque sacerdotis, Christe, memento tui.
35. De Godefredo Remensi
[recensere]Iocundus magnae thesaurus philosophiae
Magnaque musa perit, cum Godefredus obit.
Iste decus cleri, sol alter idoneus orbi.
Orbi sufficeret, uiueret ipse diu.
5Sed mors effrenis super hunc sua frena grauauit
Et iubar ad superos inuida grande tulit.
Remis habet corpus; animae sit mansio caelum.
Diuitibus diues ossibus, urna, uale.
36. Item super eundem
[recensere]Orbi deflendus, tamen et specialiter urbi
Quam Remis dicunt, hic, Godefrede, iaces.
Praecipue lacrimis cleri comitatus opimis,
Hic tandem matris redditus es gremio.
5Remensis populi clerique lucerna Latini,
Omnibus extorques, dum moreris, lacrimas.
Gallia te tanto complexabatur amore
Vt doleat se non occubuisse simul.
Nunc igitur pedibus quibus ire licet gemebunde
10 Te comitatur adhuc planctibus et precibus.
37. Item de eodem
[recensere]Quem tegit iste lapis non Tullius aequiperaret,
Si tamen eiusdem temporis ambo forent.
Hunc etenim uatem sapientia tanta replerat
Vt bene Romuleis antefuisse putes.
5Denique, tantus erat quantos uulgata per orbem
Fama uolans fecit quoslibet esse uiros.
Mortis liuor edax hunc, pro dolor, abstulit orbi.
Heu, scrobe sub modica nunc, Godefrede, iaces.
Diuinos cineres genitrix sua Remis habeto;
10 Tu quoque, Christe, suae mansio sis animae.
38. Item de eodem
[recensere]Quae natura potens uix omnia contulit ulli,
Omnia contulerat haec, Godefrede, tibi:
Formam, diuitias, mores, monimenta nepotum,
Discretum pectus, ingenium locuples,
5Os par ingenio, studii florentis amorem.
Nec tamen ista tibi cuncta tulere mori:
Egregios artus en paruula continet urna.
Remis te genuit, te quoque Remis habet.
Vrbs, uenerare tuum felici puluere felix;
10 Ciues conciuem caelicolae foueant.
39. Item de eodem
[recensere]Hos apices donec oblitteret ipsa uetustas
Aut inimica manus, celebri relegetur honore
Ille Godefredus, quem lucida musa secundum
Nasoni peperit, quem littera multa repleuit.
5Ecce perennis adhuc Godefredum fama perennat
Atque perennabit, dum fama uolare ualebit.
Remis eum genuit et Remis eum sepeliuit.
Terra colit terram, sed spiritus incolat astra.
40. Super Alexandrum Turonensem
[recensere]Fletus innumeros cum mors ingesserit orbi,
Fletus maiores ingerit ipsa modo.
Alexander enim, iuuenum specialis honestas,
Intempestiua morte grauatus obit.
5Nondum bis denos adolescens uixerat annos,
Cum rosa formosa marcuit a quod erat.
Canonicus Turonensis erat puer indolis altae;
Flos olim roseus nunc cinis est luteus.
Sique sibi maculas speties attraxit et aetas,
10 Tu tamen indulge, rex utriusque dator.
41. Super eundem
[recensere]Cum titulos multis dederit mea cura sepulchris,
Nullum flebilius quam dedit hunc titulum.
Alexander enim, luctus generaliter orbi
Praecipueque suis, flos iuuenum, iacet hic,
5Cuius plus iuuenum cedebat forma decori
Quam saliunca rosae, quam cytisus uiolae.
Tandem defuncti sic marcida colla uideres
Tanquam stirpitibus lilia trunca suis.
Hunc plorat clerus Turonensis, plorat et omnis
10 Aetati quisquis compatitur tenerae.
42. Item de eodem
[recensere]Quicquid maioris potuit natura decoris,
Illud Alexandro contulerat pariter.
Contuleritque licet quaecunque decora putantur,
Mortuus attamen est; ecce cinis iacet hic.
5Supra quindenos uix quatuor attigit annos,
Illi cum pariter omnia mors rapuit.
En fetet uilis speciosae gloria carnis;
At, Deus, indulge quod male promeruit.
43. Item de eodem
[recensere]Qui properus properas praesentis ad atria templi,
Sta, si nosse cupis quem tegit iste lapis.
Hic Alexandri cuiusdam gleba quiescit,
Quem mundo speties unica pretulerat.
5Hic, inter iuuenes quasi conspectissima stella,
Gratus erat clero, gratus erat populo.
Hic, cum bis denis uel circiter esset in annis,
Tactus sole graui flos tener occubuit.
Qui legis hos apices, si compateris cinerato,
10 Dic orans: "tenero parce, Deus, puero".
44. Super Guillelmum Engolismensem episcopum
[recensere]Nobile nobilium specimen, Guilelme, decusque,
Pro dolor, hic propera cineratus morte quiescis.
Ordine praesul eras, atauorum sanguine consul,
Prouidus in factis, nulli sermone secundus.
5Engolisma, dole tanto uiduata patrono;
Langues ecce tui moderamine presulis orba.
Interitum timeas: dempto medicamine, langues;
Huic siquidem nullum non nescis aequiperandum.
Vrbs tamen infelix, artus uenerare paternos.
10Dic quoque: "transcendat Guillelmi spiritus astra".
45. Super Erilandum
[recensere]Littera quem diues magnum iubar extulit orbi,
Orbi deflendus, hic, Erilande, iaces.
Magne senex, lingua pariter iocundus et actu,
Sufficeres orbi, si diuturnus eras.
5Nec mors nec senium quemquam nocuisset, ut ipse
Nescisses mortem taliter aut senium.
Sed quoniam commune mori est et labitur aetas,
Parcatur lacrimis sitque locus precibus.
Dum te terra fouet, tua molliter ossa quiescant;
10 Sit quoque cum Christo pars, Erilande, tibi.
46. Vt supra super Petrum priorem
[recensere]Mors uelut effrenis ruptis bacchatur habenis:
Tollit enim iuuenes, tollit et ipsa senes.
Sed, quicquid tulerit, quaecunque nefanda patrarit,
Est, feriendo Petrum, grandius ausa nefas.
5Iste quidem Petrus et coenobita Dolensis
Eiusdemque domus ipse decanus erat,
Qui prudenter agens domui sic praefuit illi
Defuncto ut uiuas uiuus agat lacrimas.
Hic modo, Petre, iaces, si sint Petrus ossa cinisque;
10 Mansio spiritui sit domus ampla Dei.
47. Super Geraldum Aurelianensem
[recensere]Egregius doctor magnusque sophista, Geraldus,
Aecclesiae robur, cleri populique columna,
Spes pupillorum, uir munificus uiduarum,
Aurelianorum lux et specialis honestas,
5Vir cani capitis morum moderamine pollens,
Cui nichil a sensu tulit antiquata senectus,
Tandem communis contactus imagine mortis,
Exuit hoc quod erat: datur hic sua portio terrae.
Spiritus in tenues uiuens elabitur auras.
10Cui tamen e rebus lutulentis si quid inhaesit,
Expiet id totum clemens miseratio Christi.
His precibus, lector, "amen" adiciendo faueto.
48. Super Odonem abbatem Engeriacensem
[recensere]Qui properus transis huius monimenta sepulchri,
Vt relegas titulum, comprime, queso, gradum.
Hic iacet abbatum decus et specialis honestas,
Pauperibus saties, indigus Odo sibi,
5Qui pietatis amans, monachorum forma, decenter
Ingeriacensi profuit aecclesiae.
Tandem pace bona sopitus morte quieuit,
Aecclesiae robur, ordinis Odo uigor.
Qui legis haec, duo fac: Odoni fac pia uota
10 Deque metu mortis sollicitare tibi.
49. Super Radulfum Pictauiensem archidiaconum
[recensere]Archidiaconii perfunctus honore decenter,
Consilium plebis, lux cleri Pictauiensis,
Quem satis aegregiae ditarat summa sophiae,
Radulfus iacet hic, factus de puluere puluis.
5Pictauis urbs, luge, tanto uiduata ministro,
Tunde dolens pectus, laceros tibi diripe crines,
Dum modo persona careas huic aequiperanda,
Nec tamen in lacrimis unquam tua uota coerce
Spiritus ut ueniam Radulfi promereatur.
10Id puer idque senex lector quoque poscat idipsum.
50. Super presulem <Durandum>
[recensere]Nomine Durandus praesul iacet hic uenerandus,
Quem commendat uita benigna Deo.
Exequias celebres, quae forma fuere triumphi,
Dispensauit ei gratia summa Dei.
5Vrbanus sinodo generali papa uocata
Patres bis centum mouit ad obsequium.
Tercia quae decimam lucem praeit ante Decembrem
Vitae praesentis lumen ademit ei.
Aruernis, sanctos cineres reuerenter habeto
10 Atque patrocinio tutior esto suo.
51. Super eundem Durandum
[recensere]Temporibus luteis uir magnae strenuitatis
Aurea Durandus secula restituit.
Aruernis praesul dignissima presule fecit,
Fecit digna Deo religiosus homo.
5Ipsius exequias dicas similasse triumphum
Et dispensantis signa fuisse Dei.
Affuit Vrbanus centeno praesule septus;
Abbatum uero maior erat numerus.
Tercia cum decima tunc lugubris ante Decembrem,
10 In reditu luctus est modo festa dies.
52. Super comitem Pictauiensem
[recensere]Gloria si mundi pareret monimenta fideli,
Nulli commodius quam tibi, dux, pareret.
Vir generosus eras, decus orbi, dux Aquitanis,
Hosti terribilis, ipse pater patriae.
5Sed tibi sit titulus, Guillelme, tuumque sciatur
Istius aecclesiae, qua sepeliris, opus.
53. Super militem iuuenem
[recensere]Nulli Goffredus genio formaue secundus
Intempestiua sopitus morte quiescit.
Plus animo ualidus, quam possent membra tenella,
Militis, ante dies assumpsit militis arma.
5Militis arma gerens neque passus militis arma,
Dormiit in Christo puer altae nobilitatis.
Non quindennis erat, sed erat, quindennis ut esset,
Si ter quinque dies sibi uiuere plus licuisset.
In Maio, uernante rosa, rosa marcuit ista:
10Quinta dies a fine diem sibi clausit et annos.
Hunc commendatum sibi continet hoc monumentum
Goffredusque suis lacrimabile sit monimemtum.
54. Super quem iacet ...
[recensere].............................................
55. Super Elpem comitissam
[recensere]Non dempsit metas tibi mortis forma uel aetas
Vel proaui reges, quae sic tibi fata locarant,
Elpes, ut neutrum reginam dedecuisset.
56. Super Burcardum bonum militem
[recensere]Si centum linguas pro te, Burcharde, mouerem,
Non possem laudes aequiperare tuas:
Nam tibi nullius uirtus erit aequiperanda,
Quantoscunque tamen carmina magnificent.
5Tu Taurinenses solus sic edomuisti
Vt te crediderint mille fuisse uiros.
Agnetis uiduae tutor domitorque reorum,
Corruis uxoris ultor adulterii.
Quod genuit Turonus, hic pausat nobile corpus;
10 Spiritui uero sit domus in domino.
57. Iterum super eundem
[recensere]Si quis Achilleos mirando recenseat actus,
Actus Burchardi pluris habens recolat.
Corporis aut animi nulli uirtute secundus,
Viueret ipse diu, Iulius alter erat.
5Dimisit Turonos qui mente subegerat orbem
<>
<>
<>
<>
10 <>
<>
<>
<>
Quam labor infestus militiae noceat.
58. Item de eodem
[recensere]Quicquid multarum natura potens probitatum
Diuisit multis constituendo probos,
Id, Burcharde, tibi dederat bene prodiga totum,
Heroas in te quosque simul replicans.
5Quicquid sunt alii sortiti particulatim,
Tu totum solus pleniter assequeris.
Prouidus in uerbis, robustus et acer in armis,
Causidicus Cicero, belliger Hector eras.
At dum pro paruo Turonis ducis dominatum,
10 Ad Langobardos fulmineus properas;
Quam gentem uerbis tibi dum subiungis et armis,
Gentis et uxoris proditione cadis.
Ecce nichil de te superest nisi puluis et ossa.
Pax tibi! bella quidem causa fuere necis.
59. Super Raherium audacissimum
[recensere]Inscribi tumulis heroum facta solebant,
Vt quanti fuerant posteritas legeret.
Sed tua deberent speciali facta, Raheri,
Inscribi calamo - nam specialis eras.
5Nam natura tibi nullum sic aequiperarat
Omnibus ut solus praefueris ducibus.
Insidiosa latus tibi lancea fodit utrumque,
Militibus tutor dum cupis esse tuis.
Felix urna, foue qui uastum terruit orbem,
10 Nec sit ei terror corporis aut animae.
60. Super eundem
[recensere]Alite fisus equo properus dum fulminat hostes,
Se scutum praebens auxiliare suis,
Raherius cecidit, quo non audacior ullus,
Hostili telo fixus utrumque latus.
5Emisit flatum subito cum sanguine mixtum,
Exemplum factus lugubre militibus.
Militiae grauiter stipendia seua redemit,
Propter quam corpus contulit et animam.
Quodsi sponsa Dei sponso pro talibus audet,
10 Et pro Raherio supplicet ipsa Deo.
61. Sicut supra
[recensere]Raherius, miles fortis uelut alter Achilles,
Dispar in nullo laudibus Hectoreis,
Quem natura potens toto decorarat in orbe
Militiae titulis et probitate sua,
5Militis unius, heu, mortuus occidit ictu,
Tam graue mercatus militiae reditus.
Militibus superest pro tanto milite planctus;
O utinam lacrimae proficiant animae!
Magnanimum modicae corpus committitur urnae;
10 Spiritus inueniat quam meruit melius.
62. Item super eundem
[recensere]Robustum pectus flauusque per ora capillus
Et gena pubescens, rarus et annus adhuc
Viuendi leuiter tibi causa fuere, Raheri,
Viuendique diu spem tibi contulerant.
5Nulli contulerat potius natura cor audax
Atque manum ualidam quam tibi contulerat.
Militis unius totum simul abstulit ictus,
Quippe coegit te morte mori subita.
In modico tandem puluis modo clauderis antro;
10 Notus namque Deo nunc locus est animae.
Quodsi uota fides audax pro talibus offert,
Offerat et pro te uota benigna fides.
63. Ad scutum eiusdem
[recensere]A domino uiduata tuo iam, parma, quiesce,
Cui par Raherio nullus erit dominus.
Viue, dies festos longum uisura per euum,
Nam metuenda quidem lancea nulla tibi.
5Nam si Raherius uel par sibi uiueret ullus,
Non deberentur ocia tanta tibi.
Mors eius requiem, faceret tibi uita laborem,
Sed labor ille tibi dignus honore foret.
Posterior numquam, prior ires semper in hostem,
10 Cedere nec scires, anxia nec fugeres.
Qui te conspicient, pro tanto milite plorent,
Tuque diu ualeas, in titulo posita.
64. Super quem euenerit
[recensere]Qui supra uestros legitis lamenta sepultos
Quique minora premi casu lugere soletis,
Et michi dilapso fletus infundite uestros:
Consul eram magnus, patriae pater, hostibus hostis,
5Nomine Guillelmus, uitae status omnibus omnis.
At nunc extrema ceu singula sorte potitus,
Occubui non lege mea, sed lege iubentis,
Omnia cuius lex aliud demutat in esse.
Hei michi! nunc, lector, nil plus de consule restat
10 Quam quod ego feci, tua uota quod emeliorent.
Hoc nunc inclusus sub fornice, lege sepultus
Qua sepelitur homo, communi lege resurgam.
65. Super Osannam
[recensere]Lector, quid fuerim, quid sim, si forte requiris,
Nata puella fui; sum modo facta cinis.
Coniugio faui tantummodo prolis amore.
Occubui decimum dum parerem puerum.
5Nec puer antiquo nascendi nascitur usu:
Caesa matre quidem filius extrahitur.
Causaque nubendi michi causa fuit moriendi.
Consulis uxor ego, nomen Osanna michi.
Sed quid honor, quid opes, quid prolis copia prodest?
10 Christe, michi prosis; tu michi mansio sis.
66. Super Guidonem
[recensere]Exul ab urbe mea, dum me uelut effugientes
Insequor ipse libros dumque uaco studiis,
Pro dolor, incubuit michi lamentabilis hora,
Quippe superuenit mors inopina michi.
5Ecce sub hoc tumulo cineratus corpore pauso;
Spiritus obtineat quam meruit melius.
Ne tamen et fidei tenor et confessio culpae
Quandoque securum de uenia faciunt.
Quod tamen expecto, poterit michi turba legentum
10 Et uotiua simul praeproperare cohors.
Ciuis eram Turonensis ego de nomine Guido,
Gentis patriciae. Me modo Remis habet.
67. Super Iohannem
[recensere]Intempestiua moritur dum morte Iohannes,
A mortis seuo soluitur imperio:
Nam potius uiuit, qui sic obiisse uidetur;
Nulla uoluptatis techna cohesit ei.
5Aetas ipsius uix annum dimidiarat;
Ipsa dies lauachri mortis et ipsa fuit.
Profuit ergo sibi tantummodo gratia Christi,
Quae tamen et iuste praeuenit immeritos.
Ergo, laetandum satis est in morte Iohannis,
10 Qui nullis moriens indiguit precibus.
68. Super Odonem puerum
[recensere]Vrna breuis modicusque lapis superadditus urnae
Signant materiam quod foueant modicam.
Quod premit iste lapis pueri sunt ossa tenelli,
Si tamen una satis duruit ossa dies.
5Pene fuit natus puer hic simul atque renatus;
Viuere uix potuit moxque mori meruit.
Quod tamen imposuit nomen properantia mortis
His pateat signis: Otto puer iacet hic.
69. Super Burcardum iterum
[recensere]Romuleos Turonus licet exuperauerit actus
Militiae titulis et probitate sua,
Tu, Burcharde, tamen Turonenses exuperabas
Militiae titulis et probitate tua.
5At Langobardae dum tandem proditioni
Occurris uindex persequerisque reos,
Hostibus atque reis te prodit adultera coniunx
Sicque cadis modico uulnere magnus homo.
Corpus magnanimum modo contegit hoc monumentum;
10 Spiritui uero parce, benigne Deus.
70. Super Troilum
[recensere]Nulla fit immunis aetas a uulnere mortis.
Hic iaceo iuuenis Troilus exanimis.
71. Super Rainaldum Remensem archiepiscopum
[recensere]Remensi populo lumen firmamque columnam
Rainaldum Christi gratia contulerat.
Hic quoque Martini sublatus ab ede beati
Remensi multum profuit aecclesiae.
5Hunc mors in tanto florentem pontificatu
Attigit et uacuam fecit item cathedram.
Pupilli ciues pro tanto praesule flentes
Corpus pontificis hic posuere sui.
Hic populus glebae dignos dispensat honores;
10 Dispenset ueniam cunctipotens animae.
Hunc duodena dies Februi preeundo kalendas
Destituit mundo substituitque polo.
72. In rotula de Guillelmo abbate
[recensere]Guillelmus quoniam uerum properauit ad esse
(Ad non esse licet sit uisus primitus isse),
Si tamen et properans properauit tramite recto,
Omnibus aecclesiae gaudendum censet amicis;
5Si uero lesit properantem quilibet error,
Poscat ei ueniam pia fratrum sollicitudo,
Quae uotiua Deum supplex et sedula pulset.
Diximus ergo sibi: "Guillelmo parce, redemptor".
Vt nostris itidem concedat, dicite nobis,
10Vt procul absentes oratio mutua iungat.
73. In rotula de Adam abbate
[recensere]Haec desolatis solatia Burguliani:
Profluit ex Adam quod uester pertulit Adam.
Sed quasi pro nichilo fieret de morte querela,
Praesertim cum sit mors Christi nostra medela:
5Nec deerit medicus, nisi desit cui medeatur.
O felix morbus, mors Christi cui medicatur!
Vos quoque luxistis, quia patre bono caruistis;
Nimirum, patri plus quam uobis doluistis,
Nec mirum lacrimas extorsit uiscus amoris.
10Sed cadat iste dolor: Deus est medicina doloris.
Patri consulite pia pro patre uota uouendo
Necnon et uobis iam de patre substituendo.
74. De magistro suo planctus
[recensere]Doctorum speculum, doctor amande,
Maiorum titulis aequiperande,
O Huberte tuis uir uenerande,
Immolo perpetuas exequiis lacrimas.
5Mors tua dura michi!
Ablato michi te, quae michi gaudia?
Gaudendi subiit deficientia;
Lugendi datur, heu! pessima copia
Et perpes quaerimonia.
10Ve mea uita michi!
Hubertus, patriae cura paterna,
Magduni cecidit clara lucerna;
Ex quo mesta michi lux hodierna.
Vix aliquando scio quid faciens facio.
15Mors tua dura michi!
Vrit nostra dolor corda medullitus,
Vix rarus recreat uiscera spiritus:
Huberti gemitus causa fit exitus,
Hinc est creber anhelitus.
20Ve mea uita michi!
Quo nos alter ego, sed magis idem,
Hoc uniuit amor foedere pridem,
Nec sorti modo mors subdit eidem.
Esset obisse michi gloria teque frui.
25Mors tua dura michi!
Ex quo cum lacrimis plus ego lugeo,
Hinc plus ipse -quod est res noua- gaudeo;
Quanto displicuit res lacrimarum,
Tanto triste placet pondus earum.
30Displicet atque placet illud: utrumque placet.
Ve mea uita michi!
Singultus peperit carmina lubrica;
Haut arcent elegos claustra poetica.
Te, doctor, replicat nostra querela:
35Hunc morbum leuiat nulla medela.
Mors michi te, tibi me compositura placet.
Mors, rogo, sera, ueni.
75. De Gerardo Lausdunis surrepto
[recensere]Tantum Gerardus Lausduni laudibus auxit -
Quod dignum magnis laudibus Andus habet -,
Quantum doctrinis Ciceroque Maroque latinis:
Nam nobis alter fulsit Aristoteles.
5Lux et laus cleri, sol qui suffecerit orbi,
Orbi quadruuium protulit et triuium.
At fortunatus fuit abbas Burgulianus,
Qui sibi Gerardum uendicat in proprium.
Lausdunis obiit, sed uiuit Burgulianis;
10 Vtque diu uiuat, iam redimunt precibus.
Hunc igitur terrae speciali mandet honore,
Quisquis defuncto corpore diues erit.
76. Item de eodem
[recensere]Vberibus, Manegaude, tuis lactatus abunde,
Tempore posterior, pene legendo prior,
Aque tuis sinibus abstractus uenit ad Andos
Ardua Gerardus planaque dicta gerens.
5Laude sua laudes Lausduni multiplicauit,
Artes exponens commoditate leui.
Hunc quoque Lausdunis inuidit Burguliensis
Et quibus inuidit blandiloquus rapuit.
Iam nunc Gerardus pauset cum Burguliensi,
10 Donec mandetur alteruter tumulo.
O utinam neque mors neque casus separet ipsos!
Donec nigrescat primitus albus olor
Et donec pennis coruus niger euolet albis,
Lausdunum refluus donec eat Ligeris
15Et donec querulae sileant ualeantque cicadae,
Et noceat senium siue dolor neutrum!
77. Ad eundem ut monachus fiat
[recensere]Vt de turbinibus mundanis pauca loquamur,
Afficitur multo languescens turbine mundus.
Semen commissum uix culta noualia reddunt,
Vinea uix uuas, uix fructus educat arbos.
5Tempora mutantur, quasi cursum nesciat annus:
Frigora nescit yems, yemis uer frigora sentit,
Veris temperiem pluuiasque recolligit aestas,
Torrens autumnus maturas decoquit uuas.
Conqueritur steriles piscator luridus amnes,
10Incassum siluas uenator lustrat opacas,
Vix est quod catulus discernere possit odorus.
Omnibus his olim ditatus floruit orbis,
Florueritque licet ditatus talibus olim,
Tunc tamen orbis erat spernendus flore sub ipso,
15Nam deceptiuus est, omnis flos fugitiuus.
At modo, quandoquidem nos presens omne molestat
— Nam rerum forma transit uelocior umbra
Et modo non est flos nec saltim floris imago —,
Vt saltim fructum mereatur grata uoluntas,
20Sponte relinquamus quicquid retinere nequimus;
Nil habeamus nos, sed dedignemur habere,
Immo relinquamus quae nos fugitiua relinquunt,
Quae nos irritant irritatosque refutant,
Quae magis insultant cum uadunt non reditura.
25Qualiter ad terram cum se ultro destinat ales
Quae uolitat lesis primum uelut anxia pennis,
At, postquam iuuenum premitur cursante caterua,
Quam mox quisque manu comprendere sperat auara,
Euolat itque leuis tenues elapsa sub auras,
30Sic prius arrident rerum primordia nobis,
At uelut euadunt, ea cum gustare sitimus;
Tunc desiderio nolunt alludere nostro,
Ambitione sui tunc marcida corda supinant.
Ergo nullius fidei res aufugiamus
35At, licet obtulerint se nobis, reiciamus.
Nam quid honor, quid opes, quid regum purpura prodest?
Omnia praetereunt, opulentia, gloria, regnum.
Rex moritur, uir diues eget, mutantur honores,
Nemo diuitias sibi praeparat absque labore
40Nec retinere ualet sine qualibet anxietate.
Rex sibi non uiuit, quem lingua redarguit omnis,
Quem comedunt curae, quem sollicitudo perurit,
Cui somnos adimunt priuata negotia rerum.
Ergo nec diues nec princeps esse labores
45Quisquis priuatae uis prospectare quieti.
Sed mea fortassis modulamina negligit aspis,
Aures obturat incantantique resultat.
Ambit egenus opes, homo degener ambit honores.
Ambiat, attingat, tamen imprecor hoc inimicis;
50Haec numquam nostrum uecordia tangat amicum.
Nam potius coeat res ipsius atque voluntas;
Nil habeat, nil possideat, nil obtet habere,
Vix habeat uictum, uix inueniat tegumentum;
Suggerat ista fides, non praemeditatio sollers.
55Nil laudabilius, nil est securius unquam
Quam nil amplecti quod adeptum perdere possis;
Absque graui luctu nulli tolluntur adepta.
Est tolerabilius nos quaedam non habuisse
Quam pro possessis, dum sint ablata, dolere.
60Absque dolore graui carni non demitur unguis,
Nec dens gingiuis, nec os ossi, nec caro carni,
Si sint ista sua compagine consolidata;
Et qui conexis mundo radicibus herent
Rebus mundanis non absque dolore carebunt.
65Diuitiae sint tibi sine sollicitudine grandi,
Quas sibi iamdudum proauorum cura pararit.
Regum sis heres, notusque ad sidera princeps,
Ecce labor restat ne perdas iura paterna;
Dedecus est maius si perdas ius atauorum
70Quam si perdideris quae prouidus ipse pararis,
Aut grauior res est te sustinuisse labores
Te neque posse tuis in pace laboribus uti?
Denique uita breuis, hominum properata senectus,
Morborum cunei nolentibus omnia tollent.
75Si desint hostes, mors omnibus inuida praesto est.
Instabilis mundus stabiles nos non sinit esse.
Qui uero carni concordant illecebrosae,
Deliciisque uolunt carnalibus exsaturari,
Turpe nefas uideant quam turpis poena sequatur,
80Nam consummat opus pollutio foetida foedum;
Peccatum restat moeta pollutius ipsa.
Sed quid amant homines? Fortassis amant mulieres.
Esto: superficies pulchrae mulieris ametur,
Interius uero, si uis, introspice quae sit:
85Pulcher saccus erit, distentus stercore multo.
Ergo cutis niuea, rubicunda, tenella placebit,
Sed talem subito sulcabit ruga senilis,
Inficiet pallor niueam, teneram, rubicundam.
Si pariat, pudor est parienti quisquis adheret
90Et nichil est aliud nisi concuba iure uocetur.
Nutricem foueat, nutricis lac bibiturus
Et successiuo pro foetu sollicitandus.
Idcirco est penitus mulieris amor remouendus.
Non naturalem forsan tibi iungis amorem:
95Per multas aedes discurrit adhuc Ganimedes,
Multus homo lasciuus adhuc uult Iuppiter esse.
Cum Ganimede suo requiescit Iuppiter alter,
Ecce sibi sperat audere licentius ista,
Haec indulgeri sibi uult commercia carnis.
100Sed michi grande malum scelus hoc si dissimulabo,
Si non obiurgans rem subprimo flagitiosam.
Hoc scelus est maius, natura quidem uiolatur,
Quam si luxuriam peragat cum pelice multa.
Hic solus pedor, ut credo, sidera tangit,
105Deleuit scelus hoc persepius Omnicreator.
Sed quid in illicito uir delectatur amore?
Quid sibi complacuit ut pauset cum Ganimede?
A meretrice uacat, faciens hominem meretricem?
Sunt inuectiuo feriendi fuste cinedi,
110Obiurget cinicos turpes inuectio turpis.
Implumes malae forsan sibi complacuere;
Cum malis plumas induxerit annus et annus,
Cum barbatus erit, cum fiet setiger hyrcus,
Vepribus et spinis cutis asperior fruticabit,
115Tun miser amissi damnum lugebit amoris.
Sed quid aget cum iam defecerit iste iuuencus?
Mutuat et mutat, quia displicet ursa pilosa.
Sed nec amor bonus est quem sic mutare necesse est.
At quid iumentis superimminet impudibundis?
120Caenosus paedor, ignisque et sulphuris ardor,
Poena geennalis, nimis horrida, nescia finis.
Ista cani rabido persoluet lucra libido;
Poena uoluptatis condigna piacula sentit,
Sustinet aeternas poenas aeterna uoluntas.
125Ergo uir illicito nullus succumbat amori,
Nemo puellarum petat usum uel puerorum.
Donec non morimur, dum uiuimus atque mouemur
Estne genus uitae quid possit iure placere?
Est michi quod placeat, quod caris consulo nostris:
130Paupertas secura placet castumque cubile,
Mundi contemptus, disciplinata uoluntas.
Attamen est aliud quod me modo sollicitauit:
Nosse uelim nostros et me secreta librorum,
Vt distinguamus sensus ad sobrietatem
135Plusque michi placeat per me sententia nota,
Lecta uel inuenta quam lingua redempta magistri.
Vendit uenalis uenalia uerba magister,
Strenuus auditor dependet ab ore loquentis
Et cohibere parat uolitantia uerba docentis;
140At dormitanti si quidlibet excidit auri
Aut retinere nequit simul omnia corde sagaci,
Instat, adulatur, mordens ungues stipulatur;
Tedia causatur, causatur et improbitatem
Doctor discipuli, durumque hebetemque lacessit.
145Sicque bis emissum, bis uendit mobile uerbum;
Euomit et uendit uentum, uentosa cycada.
Ergo quis duros poterit perferre magistros?
Aurem non replent, donec repleueris arcam.
Iustius est igitur nos iam nescire docentes
150Grande supercilium quam sustineamus eorum,
Praesertim libri cum possent esse magistri,
Nos nisi detineat feriandi grata uoluptas.
Si quis enim totus cum codice loquetur,
Fiet philosophus, cum codice sepe loquutus.
155Sedulitate sua cauat ymber ferrea saxa;
Lector hebes fiet persepe legendo magister.
Sed libri desunt fortassis et ocia desunt?
Ipse locum noui qui floridus ocia gignit,
Libros et cartas et cuncta studentibus apta.
160Burgulius locus est et Cambio dicitur amnis,
Flumine perpetuo qui uitreus irrigat ortos;
Hocque loco locus est, a turbis paene remotus,
Qui tutat fratres a sollicitudine mundi
Et fouet in gremio diuturnae pacis alumnos.
165Prata uirent iuxta, quibus est contermina silua.
Hunc emat, hunc redimat quisquis probus esse laborat.
Ipse locus meus est; aliis trado, tibi uendo;
Ad me si uenias mecumque, Gerarde, quiescas,
Te mihi da precium, nil carius exigo quam te
170Emistique locum si tradideris precium te.
Littera quam queris uastum dispersa per orbem
Optat te, nostri complens armaria claustri.
Huc ades, o sanctae complectens ocia uitae,
Huc ades ut uideas, ut tu mediteris, ut ores,
175Huc ades ut multis sis strenua forma salutis.
Sol sub nube latens, sub mundi fasce Gerardus,
Sub modio lucet uel pallet clara lucerna?
Cum quatitur mundi uertigine luna latina,
Praebe discipulis exempla sequenda magister.
180Sis mecum pauper, immo cum paupere Christo,
Cum Christo uiues, cum Christo diuite diues.
Non michi "cras" dicas, hodie potes estque malum cras;
Pagina gentilis, tua pagina cui modo seruis,
Ipsa tibi dicit: "nocuit differre paratis",
185Ipsa tibi dicit: "nocuit dilatio multis".
"Nil habeas, sed possideas simul omnia diues",
Dissere cum Paulo: non sunt mea, sed sua uerba.
Cor pectusque tuum transfigant spicula Pauli;
Subdi<te> mundanis, iam dedignare procellis;
190Vt tremat, ut timeat te mundus, neglige mundum.
Si michi credideris, et certe credere debes,
Post cras, immo cras, quantocius anticipabis;
Anticipa portum, fuge, nauis naufraga, pontum.
Andreas dominae praeeat uestigia Maurae,
195Ducat ad aecclesiam. Quid enim? Praecede, sequetur.
Interea uiduam sustentet, subcomitetur;
Vt nobis ipsum se reddat, reddat et ipsam,
Ille regat uiduam cum Paulo, cum Timotheo,
Ad monachum donec conuersio tollat utrumque.
200Sic michi responde, michi sic rescribe, Gerarde,
Quatenus optatum tua dent rescripta saporem.
Nec tibi nec fratri nec amicis ipse deessem
Susciperemque omnes qua conditione iuberes,
Carminibus nostris si facta per ipsa faueres.
205Vt ualeas ergo, quod mando, quod opto ualeto.
78. Prouidentia contra lasciuiam
[recensere]Veris adest tempus, quod amat lasciua iuuentus,
Quae uiciat teneros temperies annos.
Humida prata uirent, humus albicat, arbuta florent
Et uernant passim floribus arua suis.
5Gnauiter ergo meum muniri pectus oportet,
Ne male pro uernis obruar illecebris.
79. Super abbatem Silvae Maioris
[recensere]Cum pro defunctis soleant orare fideles
Proque sibi caris perpetuent lacrimas,
Pro patre Geraldo nichil est utriusque necesse,
Qui caeli ciuis incola uixit humi.
5Siluam Maiorem monachis dominoque dicauit,
Exul sponte sua finibus a patriis.
Francia natalis sibi sorduit hancque reliquit,
Siluestres saltus Burdegalae ueniens.
Pullulat ecce polo siluestris terra colonos,
10 Quae per Geraldum floruit agricolam.
En felix anima caeli laetatur in aula;
Artus hic positi laetificent populos.
80. Item de eodem
[recensere]Siluae Maioris iacet hic sanctissimus abbas,
Abbatum splendor et monachile decus.
Hic siluas coluit Christoque noualia fecit,
Vt saliunca rosam, poma salix generet.
5Iste locus, primum siluestris et effera tellus,
Ipsius exemplis est modo porta poli.
Vir cani capitis, uir perfectae probitatis,
Caelorum ciuis, dormiit in domino.
Plebs Aquitana, patris corpus complectere tanti,
10 Qui tibi uiuit adhuc religionis odor.
Gallia, congaude Geraldo, quem genuisti,
Ac cineres sanctos hic uenerare suos.
81. Item de eodem
[recensere]Mente columbinus, zeli feruore seuerus,
Alloquio dulcis, moribus egregius,
Pauperibus largus, sibi parcus, fronte serenus,
Cuntis compatiens pectore largifluo,
5Abbas Geraldus iacet hic pro carne sepultus -
Liber enim caelos spiritus obtinuit.
Gallica plebs genitrix plebi dedit hunc Aquitanae,
Et siluas ueteres Burdegalae coluit,
Qui tantum terrae, genti quoque profuit illi,
10 Vt modo gens per eum terraque fructificet.
Ossibus hic locus est diues decoratus opimis;
Prosit honor populis ossibus exhibitus.
82. De eodem abbate
[recensere]Alba columba Dei, maculis rugisque remotis,
Quem nocuit culpae nulla nigredo suae,
Miles ut emeritus ad regis premia raptus,
Spiritus abbatis uendicat astra sibi.
5At qui de terra cinis est, adiunctus eidem,
Hac requiescit humo, iure uocatus homo.
Hic natale solum, quod erat sibi Francis dulcis,
Vltro deseruit pone sequens Abraham.
Siluae Maioris probus hospes et incola primus,
10 Hos tenuit saltus excoluitque Deo.
Nomine Geraldus, uir strenuus alta sitiuit.
Hic pausat corpus; spiritus alta tenet.
83. De eodem abbate
[recensere]Prudens ut serpens, simplex, Geralde, columba,
Angelicus spetie, gratus olor capite,
Vir leo zelando, supplex agnus patiendo,
Mitis, mansuetus, religione probus,
5Hanc ubi diuino domuisti uomere terram,
Ad te collectis fratribus innumeris,
Tandem communis contactus imagine mortis,
Das animam caelo, membra soli gremio.
Ora pro nobis, Geralde, pater reuerende.
10 Non opus est pro te nos aliud petere.
84. Ad scriptorem suum
[recensere]Quem michi precipuum, quem carum, quem specialem,
Hugo, scribendi tua magna peritia fecit,
Te prius inuito, te conuoco teque saluto.
Hugo, tibi nostri mandantur agenda libelli
5Vtque mihi scribas prece te precioque redemi.
Ergo manus operi tibi protinus apposituro
Polliceor pretium, bene si scribas, duplicandum,
Nec mora longa mihi neque tempus taedia gignet.
Si tamen id studeas, et cures ut bene scribas,
10Altera de minio capitalis littera fiat,
Altera de uiridi glaucoue nigroue colore,
Vt uersus semper uarietur origo decenter.
Ipse tuum nomen in saecula perpetuabo,
Si ualeant aliquem mea carmina perpetuare.
15Versibus in nostris, Hugo, te pono priorem,
Quem posui primum specimen sub pectore nostro.
Praeterea munus quoddam speciale reseruo:
Caseus est unus quod tibi spondeo munus;
Sumptibus ipse meis uolo te <nunc> ducere Romam,
20Vt leuies nostrum per mutua uerba laborem.
Tunc tibi non anceps signum redolebit amoris,
Cum iocundabor uerborum melle tuorum.
Interea seruire uelis ut id omne lucreris.
85. Qua intentione scripserit
[recensere]Qui ioculare cupis ludentis carmen adire,
Tanquam nugarum proprio pellectus amore,
Id primum quaeso: simplex conuiua uenito,
Pro dapibus magnis neque sollicitatior ito.
5Mensula parua satis, sed erunt tibi fercula crebra,
Crebra quidem fiet mutatio materiei;
Fercula nec multo mea sunt condita sapore:
Reuera sensus dictanti defuit iste,
Nec melius potui quam dixi dicere quiduis.
10Me reprehendendum testantur opuscula nostra,
Quandoquidem lubricas insector et audeo nugas.
Carmen enim nostrum decet alti ponderis esse
Nec recitare senex pueriles debeo mimos;
Maturos sensus matura professio uellet.
15Ipse recognosco quia iure quidem reprehendor,
Sed ueniamque peto ueniamque petendo merebor,
Excusanti me si credulus ipse fauebis.
Dicere quid poteram? Temptando probare uolebam.
Ergo cur isto libuit discurrere campo?
20Cur auriga suas meus huc deflexit habenas?
Praestiterat reges cecinisse vel abdita rerum,
Vel michi materies esset gens antipodarum,
Phebei currus uel menstrua motio lunae
Vel rabies Scillae uel saeua uorago Caribdis.
25Haec uere nostras superabant omnia uires,
Is quoque congressus foret importabile pondus,
Aut etiam nemo, sub tanto fasce grauandus,
Haec legeret, subito cum taedia progenerare
Lectio difficilis soleat peregrinaque uerba.
30Et cur scribatur nisi scriptum forte legatur?
Ergo quod pueros demulceat atque puellas
Scripsimus, ut pueris id consonet atque puellis,
Sicque meum relegatur opus uolitetque per orbem,
Illud dum relegent pueri relegentque puellae.
35Quod uero tanquam de certis scriptito rebus
Et quod personis impono uocabula multis
Et modo gaudentem, modo me describo dolentem
Aut, puerile loquens, uel amo uel quidlibet odi -
Crede michi, non uera loquor, magis omnia fingo.
40Nullus amor foedus michi quidlibet associauit,
Sed modus iste michi dictandi plus inoleuit.
Sicque figuraui quod multis competat in me,
Nec plus inde michi nisi semen materiei
Et michi quod genus hoc iocundius esse putaui.
45Quocirca, sodes, mea sit sententia uerbi,
Et sua, non mea, sit intentio materiei.
Sermones nostros intellige pectore fido
Laetenturque mei uersus interprete digno.
Non sis uerborum scurrilis leno meorum,
50Perlege quicquid erit sine suspitione sinistra.
86. Marbodo poetarum optimo
[recensere]Me tibi teque michi quoniam, diuine poeta,
Mutuus affectus et mutua fabula iungit
Verborumque frequens nos alternatio pascit,
Noluimus calamos ad se colludere nostros
5Et nobis nostras non alternauimus odas.
Aut tanquam fessi nostro parcendo labori,
Aut uelut alterno sic prospectando timore,
Extitimus tales hucusque silentia passi
Et, quasi consuimus os, carmina nulla loquuti,
10Sed, quia nos ingens dictandi submouet ardor,
Carminibus nostris modo iocundabimur ad nos,
Quem, sine lite, iocum reuerentia nostra sequetur,
Vt procul abiecto liuore camena loquatur,
Quatenus alterius scriptis arrideat alter
15Et percontanti respondeat ore sereno.
Ergo, primus ego nimio confisus amore
Quem michi precipuo sum complexatus honore,
Marbodum, quem me specialem testor habere,
Carminibus nostris in primis mando ualere.
20Mi Marbode, precor ut nostra poemata cernas
Nec quod amica manus scripsit quasi uilia spernas.
Te decus esto mei castigatorque libelli,
Gibbosamque struem lima compesce fideli;
Tu tempestiua rimas infunde litura
25Et studio toto mutilum suffire memento.
Insignitus enim te presule tutior ibit;
Tu superincumbens nutans opus exhilarabis,
Teque regente librum timor euacuabitur omnis.
Si bene quid dixi, lauda moderamine iusto,
30Ne mercede sua careat uigilantia nostra,
Quatenus ad studium uehementior inciter ipse
Et cupidus laudis in carmina totus anhelem.
Allicit ambitio plures laudisque cupido
Et tamquam rapidis calcaria uatibus addunt.
35Laudeque pro merita pedibus talaria figunt.
Nec tamen id laudes quod iure queat reprehendi;
Erratus nostros ut clemens corrige censor
Et sensus rectos ut amicus perlege lector.
Si faueas etenim michi, liuor et ipse fauebit
40Quicquid censueris tecum de codice nostro.
Carmine rescribas ut mecum carmine ludas.
Vita iocosa michi placet, ergo musa iocosa.
87. Audeberto Cenomannensi archidiacono
[recensere]Casus iocundas nuper michi contulit odas,
Audeberte, tuo de nomine pretitulatas,
Quas ego furatas studiosius ecce reuoluo.
In quibus ipse satis splendes, michi notificatus
5Non oculis carnis, sed cordi cognitus intus.
Quocirca mecum speciali uiuis honore,
Quem michi praecipuo carmen deuinxit amore.
Censeo famosis te uatibus aequiperandum,
Quamuis praeniteas re, fama, uatibus ipsis
10Nec tu dissideas a commoditate Maronis.
Quod sic in nugis etiam constare uidetur,
Quas ego multiplices ex te michi lectito pro te,
In quibus excellis studiosos temporis huius -
Quin etiam, ueteres tunc temporis exuperasses -,
15Doctiloquus Naso non nunc urbanior esset,
Nec nunc, ut spero, sua musa citatior iret.
De Berengario Turonensi pauca loquutus,
Es nobis uisus, nisi fallor, magnus Omerus.
Denuo dixisti quoniam tria moribus obsint,
20Quae tria, si superent, ducunt in perditionem:
Femina, census, honos, ferales moribus hostes;
Quod tam diserte, tam pleniter enucleasti
Vt mox sufficiant sic enucleata legenti.
In quibus expositis sic ipsum te superasti
25Vt te crediderim uel Apollinis ore loquutum,
Aut inter superos si quis sit Apolline maior,
Maiestate Iouis pro religione remota.
Ergo nolo mei sis amodo carminis expers,
Vt sub amore tuo sic me digneris habere
30Carminibusque tuis facias me participare.
Sique michi poteris aliquando contiguari,
Ipse tibi potero per memet gratificari.
Estque diu, quod te uotiuus imagino semper,
Et praesentandum meis obtutibus oro,
35Et uelut astantem coram me sepe figuro.
Tuque satisfacies, si respondebis idipsum,
Vt me praesentem uotiuus scilicet ores.
88. Ad Simeonem qui cum episcopo morabatur
[recensere]Cartula, praeproperas uultum Simeonis adire,
Littera quem diues specialem praetulit orbi,
Maiori siquidem uacat ipse sophiae.
Sis obtusa licet, nimiae quoque rusticitatis;
5Si uelit ergo tuas extimplo refellere nugas,
Cuius es edicas, et cur te miserit illuc;
Taliter hunc subito reddes tibi commodiorem.
Ergo salutatum duces in parte sequestra
Assensusque meos eius stillabis in aure.
10Dic: "Simeon, si te fastidit praesulis aula
Turbaque turbata, nec ager tibi semina reddit
Visque quiete frui responsiuaque quiete,
Ad me diuertas, si praesulis arua refutas.
Arridebit enim tibi tellus nostra serenti;
15Plenus ego mercedis ero, si ueneris ad me,
Et replebo manum, michi si replebis aurem.
Optatiua fames me cogit amorque legendi,
Ad nostros ut te rogitem transire Penates.
Multiplices curae non me paterentur in urbe
20Esse diu tecum; sed si tu ueneris ad me,
Ipse parabo michi tempusque locumque uacandi.
Nos ad id alliciet etiam sua copia nostri.
Sic michi rescribas rescriptum ut facta sequantur,
At nil rescribas nisi cartam facta sequantur".
89. Ad eum cuius colloquium expetebat
[recensere]O si colloquium nos nobis contiguaret!
Prospera colloquii me commoditas recrearet,
Pigricie somno sopitum me euigilares,
Aurem pulsando dum tanquam me stimulares.
5Ingenii ipse mei laudasti carmine uenam
Aptastique tuam sic me laudando camenam.
Ingenii sed uena mei quasi languida marcet,
Hanc dum cura frequens, labor improbus angit et arcet.
In uarias rapiunt diuersa negocia partes,
10Quem procul abducunt a me tot funditus artes.
Vtque magis stupeas: sollers michi sollicitudo
Ad quaecunque uelim fit precipitans ebitudo;
Partim dimensus minor est per singula census
Et minor est in se partiti copia sensus.
15Da michi, queso, Deus, tam dira negocia desint
Daque bonis studiis bona iugiter ocia presint;
Da michi, queso, mei sim saltim quandoque compos,
Ipse mei compos qui sum modo pauper et impos;
Da michi librorum ualeam gluttire medullas
20Nec patiar nugas mundani turbinis ullas.
Si fierem liber, per lucida signa pateret
Ingenii nostri si quid mea uena ualeret.
Nunc michi nequaquam merito laus competit ulla,
Excepto quod me commendat sancta cuculla.
25Ergo liquet quod me laudasti sicut amicus:
Non inuidisti sicut delator iniquus,
Non es adulantis uestigia blesa secutus,
Sed satis apta tenens es amici more loquutus.
Ergo, tibi grates, quas postulat usus, agendo,
30Quod michi te redimat, Guillelme, ualeto rependo.
Vt uenias ad me neque musae dicta recusa,
Nostra sub extremo dicit tibi margine musa.
90. Ad Stephanum monachum suum
[recensere]Si citus acceleras tibi grata negocia, laetor:
Vtque citus redeas, fac citus acceleres;
Accelera reditum, si rem tamen accelerasti.
Quod si poscit adhuc res, habeat spacium:
5Tempus habeto rei tamen illud quod rogitasti,
Quod tamen abbreuia si breuiare potes.
Quod nos a nobis fortuna coegit abesse,
Conqueror et doleo, credo quod ipse doles.
Nam si dolor non est quod carni demitur unguis,
10 Porro quod alter abest iam quoque non dolor est.
Non fuit alterius nisi dimidiata uoluntas
Si de uelle parum defuit alterius.
Dum loquimur, persepe fuit quod cogitat alter
Alterius sermo quatenus anticipet.
15Credo deesse michi, dum desis, dimidium me;
Ergo age, tolle moras ut subito redeas.
Tu mea formabas in forma uerba meumque
Carmen sepe tuo supposui studio.
Si quandoque michi maiora negocia deerant,
20 Ocia pascebas carmine nostra tuo.
O quam iocundo tunc carmine sum recreatus,
Cum michi de talpa Naso nouus recitas;
Nec tamen inuideo, sed sic tua carmina laudo
De talpae quae iam laudibus edideras.
25Ergo salutat te praesentis epistola cartae
Et monet ut redeas: Stephane, tolle moras.
Fac, precor, ut redeas, ut mutuo nos uideamus
Nosque reconcilient altera colloquia.
O michi quam laetam reddet fortuna dietam
30 Te tempestiuum si michi reddiderit.
Sola dies sine te mecum decernitur annus,
Mille dies tecum parua breuisque dies.
Talpa quidem ualeat, specialius ipse ualeto.
De talpa uersus hosque remitte michi.
91. Inuitatio ut quidam se monacharet
[recensere]Ramnulfum saluere suum suus imperat abbas
Et sua dicit cartula: "frater, aue".
Filius abbati, Vasatensis Burguliensi
Rescribat salue quod prior emeruit.
5Carmina nostra tibi iam bis, Ramnulfe, rogasti,
Tanquam si caelum carminibus teneas.
Nemo poetarum tenuit per carmina caelum,
Dux tamen ad caelum littera saepe fuit.
Si uis ergo uiam, Ramnulfe, incedere rectam
10 Atque fidem nostris addere colloquiis,
Cures colloquium neque cures carmina multum;
Tempus colloquio, si petis, ipse dabo.
Nos quoque carminibus aliquando iocando uacamus,
Sed neque carminibus otia multa damus.
15Cum uolumus siquidem nostrum leuiare laborem,
Quod magis aedificet scribimus aut legimus.
Dormit gentilis nobiscum pagina uilis,
Namque libros gentis illius exuimus.
Ad nos ergo ueni, quod uis edissere nobis:
20 Non uult ambages seruitium domini.
Emendare tuam, si uis, Ramnulfe, iuuentam,
In quibus ipse uelis, auxiliator ero.
Respondebo tibi quo debeo, quo decet ore;
Ipse pusillanimes quandoque sustineo.
25Ne timeas igitur, angustis callibus itur,
Non dilatatis, sepius ad dominum.
Me rogo Ramnulfus sua per rescripta salutet
Et michi quicquid erit perlegat et recitet;
Explicet umbrosos sensus obscuraque uerba,
30 A me se donec nouerit implicitum.
At ne sustineas pro paupertate pudorem:
Pauper ego, pauper Christus et ipse fuit.
92. De graphio fracto grauis dolor
[recensere]Pro dolor! heu, casus grauis, infortunia seua!
Heu, fortuna nocens, heu, miserum facinus!
Me stilus iste meus, decimum comitatus in annum,
In partes fractus dissiluit geminas.
5Nec geminae partes nec iam stilus altera pars est:
Ergo stilus meus hic desiit esse stilus.
De ferro grafium ferrarius effigiauit;
Effigiale perit, materiale manet.
Quod manet est ferrum, stilus, id quod perdidit esse,
10 Esse quod artificis extudit ingenium.
Attamen artificis potius michi cura placebat
Quam res ipsius materiae placuit.
Hoc humana manus decus addit materiebus,
Res ut ab arte sibi traiciant precium.
15Artes innumerae, labor exquisitus abusque
Confecere meum, quem modo plango, stilum.
Telluris rimando sinus patefecit abissum,
Dum latitans ferrum querit anhelus homo.
Tandem, flammiuoma triduo fornace recoctum
20 Educit ferrum de liquido solidum.
At necdum stilus est per tot molimina ferrum:
Instat ut id faciat cura sagax hominis.
Marculus atque tenax, follesque parantur et incus
Et focus, ut ferrum cuncta doment pariter.
25Indefessus item ceptis ferrarius instat
Et ferrum ferro uincit et igne simul.
Lassus anhelat homo, gemit incus, duplicat ictus
Alte sustollens brachia nigra faber.
Per uarios nisus tandem stilus effigiatur:
30 Quippe stilum tantae condere molis erat!
Rursus inest operi; limas parat ad poliendum;
Hic polit, hic acuit, hic quoque quadrat homo.
Quemque tot et tanti graphium peperere labores
Et tantum tempus, abstulit una dies.
35Lamentum quam grande, dies infesta, dedisti,
Cum perimis graphii nomen et officium!
An frustrabor ego graphii solamine letus,
Orbe decemnali quem socium didici?
Heu graue discidium, fractura quod edidit una!
40 Ecce meae manui, mi stile, subtraheris!
Quo perarabo meas tam digno pectine ceras
Tamque meis tabulis qui stilus aptus erit?
Si quouis precio posset tua plaga iuuari,
Indiga nostra manus non fuerat precii;
45Sed quoniam lacrimas michi censeo nil ualituras,
Hoc michi solamen ipsemet accipio:
Quas michi reliquias de te fortuna reliquit,
In bene seruandas computo diuitias
Et, si quid possunt mea carmina posteritatis,
50 Te commendo meis carminibus titulis.
Vos, o praesentes successurique poetae,
Hos legitote meos de graphio modulos.
Conqueror, o uates, quoniam qui carmina mecum
Mille stilus cecinit, discidit et periit.
55Sic uestros fortuna stilos tueatur, ut ipsi
Plangetis graphium diriguisse meum.
93. Ad comitis Stephani fratrem
[recensere]Lampadis os, Philippe, uale, puer indolis alte,
Lux olim cleri clara futurus, aue.
Me tibi quem praefert gradus et prouectior aetas
Ad te compellit scribere solus amor.
5Scribo quod puero surgenti profore possit
Quodque dies nostros quodque gradum deceat.
Tu, quod cudit amor, quod amici more paciscor,
Sicut amicus habe, solus habendo lege.
In triuiis siquidem nolo mea dicta uagentur,
10 Nemo nisi infelix inuidia caruit.
Sicut nobilitat te linea sanguinis alti,
Sic quoque te morum linea nobilitet.
Subditus esto libens uirge manibusque magistri;
Dum uacat, assiduus disce, reuolue libros.
15Tempus erit subito cum te tua prouehet etas,
Cum te nobilitas auocet a studiis.
Nam si nescieris tunc respondere rogatus,
Si presul fias, mutus asellus eris.
In condiscipulos nimium seuire caueto,
20 Immo magis recolas te fore discipulum.
Quod tecum gessit nec cuilibet improperabis
Nec tibi quod soli dixit amicus homo.
Si sis iratus, nulli tamen obice crimen,
Pacatus siquidem forsitan alter eris.
25Nobilitas et lingua procax moresque proterui
Nec sibi concordant, nec bene conueniunt.
Nobilibus siquidem proauis Odonibus ortus,
Ortus es Odones ut ueteres renoues,
Qui sic uixerunt, fuerint ut Iulius armis,
30 Augustus pace, diuitiis Salomon.
Addidit Octodorum sibi scilicet unus eorum
Augustamque suis uiribus optinuit.
Isque Theobaldum generauit pacis alumnum,
Quo, Philippe, uenis principe progenitus.
35Ergo, quem decorant antiquae nobilitatis
Tot proauique duces et comites ataui,
Da condigna tuae praesagia nobilitati,
Moribus ipse tuis praeniteas atauis.
An sim iocundo, Philippe, locutus amore,
40 In serie sensus ipse notare potes.
Quod si dicta sonant incomptam rusticitatem,
Crede michi: melius dicere non potui.
Est ignorantis uicium, non culpa uolentis
Si bene non dixi dicere quod uolui.
45Denique quod sentis quod gestit nostra uoluntas,
Ac si protulerint carmina nostra puta.
Dicta meis uotis industria uestra coaptet
Dictaque uotorum uis magis appreciet.
Appreciet cartam, quod cartam misit amicus,
50 Dilige quod praefert nomen amicitiae.
Iam memor esto mei, memoris memorabor et ipse
Nec nos a nobis mors etiam dirimat.
94. Ad iuuenem qui heremita fieri cupiebat
[recensere]Rem quam disponis nec laudo nec reprehendo:
Non laudo quoniam deficias timeo,
Non reprehendo quidem quia res est religiosa,
Si poteris uotum continuare tuum.
5Scilicet incipias, peragas incepta nec usquam
A bene proposito dimoueare tuo.
Sed, quia praecipiti sub mobilitate iuuentus
Praecipitata ruit, ipse tibi timeo.
Incipit ecce tua primum florere iuuenta,
10 Floribus in primis carpere mala cupis;
Fructus maturos producant desine flores
Nec moetas properus temporis anticipes.
Ipse tibi timeas, ut, dum te corriget aestas,
Huius propositi te quoque poeniteat.
15Aestus adhuc carnis in te sua castra ciebit
Et tunc conflictus experiere nouos.
Tunc in te solo diro quatiere duello,
Tanquam sis solus unus et alter homo.
Quis superare potest, dum uixerit, omnia carnis
20 Incentiua suae qui tribulant hominem?
Seditio grauis est si femina uirque repugnet,
Plus grauis est in se quando repugnat homo.
Esto, frigescas, esto, puerilia uincas,
Naturae uictor, uictor et ipse tui,
25Vincas quod dudum dicicisti uel docuisti,
Est aliud quod te temptet adhuc grauiter.
Instat ut id peragas: ieiunia longa; frequentes
Impatiens mensas anticipare soles:
Ergo satur uenter quando ieiunia discet?
30 An tolerare famem pulmo tener poterit?
Instat ut ipse cibis utaris uilibus atque
Vino postposito parcus aquam sapias.
Olim pigmentis nutrito et mollibus escis
Quando sufficiet panis et unda tibi?
35Tectus tam tenui quam texit aranea tela,
Deliciosus adhuc membra tenella foues:
Ergo quando pilos poteris tolerare caprinos?
Quando tela tibi stuppea conueniet?
Quando seuerus erit uiuens hucusque iocosus?
40 An tacet ad tempus garrulus atque loquax?
Mollia membra situ praemolli quando rigescent?
Dediscetne cito balnea pulpa caro?
Alta calore caro brumamque geluque peribit?
An tibi lectus erit astula siue cinis?
45Res specialis adhuc est ieiunantibus ira;
Sepe cibo parcens subiacet huic uicio.
Ergo contra iram uelut irascaris oportet,
Vt uelut iratus hoc uicium perimas.
Quis procul unquam a se disterminet ambitionem?
50 Cuiue fuit uitae laus odiosa suae?
Ergo tot et tantos sibi conflans quilibet hostes
Plurima seu totidem praeparet arma sibi.
Tu quoque, qui temptas heremitica bella subire,
Ad sortem nunquam tutus eas dubiam.
55Nam caue ne titubes, ne te malus obruat hospes,
Quippe duo perdes saecula si titubes.
Et michi si credes, uel ab hac leuitate recedes,
Siue mori obtabis quam citius poteris.
Bellum intestinum, diuturna famesque sitisque
60 Continuusque labor quid nisi mors grauis est?
Vita quidem grauis est et morte malignior omni,
Quam timor associat poenaque continuat.
Ergo ne credas puerili mobilitati:
Quod modo uis, noles; tempus adhuc ueniet.
65Explora mores, et uitae dirige cursum;
Incipe quam possis edificare domum.
Suscipe quod tibi sit non importabile pondus,
Assuetus miles proelia dura gerat.
Expugnes urbes, expugnes oppida, turres,
70 Scilicet haec uincas, est graue, te superes.
Et si quid nequeas ad finem ducere, tangas
Ridiculum: ueluti Marsia uictus eris.
Vt fatear uerum, mentem mutabis et actum;
Est puer instabilis ut rota uertibilis.
75Si remanes, laudo; si uadis, non reprehendo;
Tunc reprehenderis cum uomitum biberis.
Ergo domi remanere uelis et credere patri
Quam te fluctiuago conicias pelago.
Si sapias, annum transibis praemeditando,
80 Vt sic decernas quid pocius uoueas.
Praemeditatus enim si quid iam uoueris ultra,
Digna uoueto Deo dignaque redde sibi.
Sunt duo quae facias, aut uades aut remanebis;
Aut hoc aut illud gnauiter efficias.
85Altera res tuta est, res altera religiosa;
Tutus in hac uita uiue, beatus eris.
Si quoque scire cupis quae sit mea dictio, dicam:
"Nauiget in portu qui freta seua timet;
Tam fragilem cimbam Boreae committere noli,
90 Res equidem fragilis est lutulentus homo.
Malo tot et tantis me non exponere uentis
Quam timeam uentos quoslibet expositus.
Apricasque domos, apricaque diligo claustra,
Ipse fugabo Deum, si Deus inde fugit".
95Sermones pauci repetuntur sepius, ut sic
Amoueam qui te nunc furor exagitat.
Nam si desipiat, superest cohibendus amicus,
Donec ab inceptis hunc dirimas stolidis.
Tuque puer libripens hoc uiso carmine pensa
100 Vel tibi quid sit onus, uel tibi quid sit opus.
95. Archiepiscopo Pisano
[recensere]Si tibi complaceant aliquorum carmina uatum
Et mea complaceant tibi, gloria pontificalis,
Quamuis a tanto mea carmina presule distent,
Cum sis pontificum uere specialis honestas
5Nec me nobilibus mea fistula uatibus addat
Et peregrinus ego peregrino pectine scribam.
Sed tua me bonitas aliquid temptare coegit,
Nam semel inspecto tibi mox ego totus inhesi.
Ergo more meo, lux te Pisana, saluto
10Inque tuas laudes reuera totus anhelo.
Totus anhelabo dum uixero dumque ualebo,
Sed me non patitur modo plurima scribere tempus.
Ergo loquar breuiter nec tedia progenerabo,
At michi largifluis faueat tua copia factis.
15Pro me proque meis supplex orator adesto,
Vt nos commendes pape conamine toto,
Ostendasque tuum tali modulamine nobis.
Non ingratus ero tibi si michi gratificeris.
96. Ad eum qui sibi nullos uersus reddebat
[recensere]Carmina sepe meo misi duo uel tria Gallo,
Carmina nulla meus curauit reddere Gallus.
Innuit ut sileam taciturni fistula Galli:
Non mea suscipiet nisi det sua carmina Gallus.
97. Florus Ouidio
[recensere]Fletibus irriguam mitto tibi, Naso, salutem,
Qua tamen omnino, dum careas, careo.
Ipse salute cares in Ponti finibus exul;
Romae sum lugens, ergo salute carens.
5Quis procul a patria patriae non semper anhelet
Ad natale solum nec cupiat reditum?
Nullus pauperibus locus est, habitatio nulla,
Nulla sibi propriae mentio fit patriae;
At qui ciuis eras Romanae nobilitatis,
10 Ipsis non impar sanguine Caesaribus,
Pulsus ad extremos, Parthus quos excolit, agros,
Immerito meritis iungeris exulibus.
Vt reus, iniustam fers duri Caesaris iram:
Inde nec iniustas ipse fero lacrimas.
15Ecce cares Roma; gelidum remoueris ad Histrum,
Annum dimidiat qua glatialis hiems.
Orbis Roma caput, qua totus conuenit orbis,
Orbis imago, tibi deliciosa domus.
Nota teathra tibi, tibi cognita porticus omnis,
20 Omnis et ipsius nota platea tibi;
Quo populi coeunt, quo fundunt uota puellae,
Et loca nota tibi. Tu quoque notus eras:
Fallere te numquam potuit uenatus amorum,
Retia forte tibi tendere si libuit;
25Femina nulla tuis fuit impenitranda sagittis,
Cedebat iaculis femina cuncta tuis.
Suspectusque uiris nec eis tamen inuidiosus,
Affectare ipsos ipse tibi poteras.
Nulli odiosus eras, sed eras gratissimus omni,
30 Excepto quod te non bene Caesar habet.
Quippe grauis rumor pulsauit Caesaris aures:
De te deque sua coniuge rumor erat.
Nullus amicorum sedauit Caesaris iram,
Nil tua profecit musa uel eloquium.
35Caesar enim numquam magis implacabilis ulli
Quam tibi tantilla pro leuitate fuit.
Nulla uiro est tanti res quam de coniuge fama,
Nulla ingrata sui fama pudica thori est.
Nec tamen ad sanctum sunt haec delata senatum;
40 Communi famae carmen amoris obest,
Communi famae res liuida dissimulatur:
Quod noceat, dicit esse poema tuum.
Nec tamen exilio te dignum musa peregit,
Sed tibi plus musa Caesaris ira nocet.
45Sexus uterque diu sine carmine nouit amare;
Quod tenuere prius secula, tu recitas.
Non tu secla doces, sed secula te docuerunt:
Argus decipitur uersibus absque tuis,
Versibus absque tuis delentur moenia Troiae,
50 Nouit amare Venus uersibus absque tuis.
Naturam nostram plenam deus egit amoris;
Nos natura docet quod deus hanc docuit.
Si culpatur amor, actor culpetur amoris:
Actor amoris enim criminis actor erit.
55Quod sumus est crimen, si crimen sit quod amamus;
Qui dedit esse deus prestat amare michi.
Nec deus ipse odium fecit, qui fecit amorem:
Namque quod est odium nascitur ex uicio.
Tu recitator eras nec eras inuentor amoris,
60 Nulla magisterio flamma reperta tuo est.
Scriptor comedus pereat pereatque tragedus,
Si leuis aura tuae paginulae pereat.
Denique, quod pulsus patria, quod factus es exul,
Id Caesar potuit, non calamus meruit.
65Ecce michi reduces facit hec querimonia fletus
Et nunquam ueteres en renouat lacrimas.
En renouat lacrimas Nasonis casus acerbus.
Ha! nimium doleo, quod tibi nil ualeo.
Nil ualeo et doleo, quia sis michi causa dolendi;
70 Quod tamen et doleo, hoc uehementer amo.
Participare tuis, quantum licet, opto querelis,
Causa querelarum nec tamen ipse fores.
In lacrimis saltim si nobis participemus,
Non nos a nobis arbitror esse procul.
75Corpore sum Romae, sed uotis exulo tecum,
Nam nulli potius quam michi carus eras.
Roma michi locus est, tibi Pontus: uel michi Roma
Sit Pontus, Pontus uel tibi Roma foret!
Heu, nos a nobis omen graue cogit abesse;
80 Attamen, absentes spiritus unus alit.
Irrequietus ego terras metibor et aequor,
Vt saltim tecum demorer exul ego.
Sim Nasonis ego, Naso sit Caesaris exul,
Naso potestatis, exul amoris ego.
85Debeat inscribi nostro res ista sepulchro:
"Exul Nasonis sponte sua iacet hic".
Tunc laetabor ego, tunc molliter ossa quiescent,
Si superaddatur hic tumulo titulus.
Reges edomiti uim Caesaris experiantur,
90 Experiar liber foedus amoris ego.
En alii timeant sibi uerba tonantia regum;
Fretus praeualido pectore nil timeo.
Nil aliud timeo, nisi claudat ut aequora Caesar
Abdicatque michi protinus orbis iter.
95Ecce malum duplex, heu, si me segreget a te,
Si nos a nobis separet impietas.
Immo, nos unus capiat quicunque locellus,
Ambo uiuamus, uiuere dum liceat.
Alter si moritur, subito moriatur et alter,
100 Nos ambos unus suscipiat tumulus.
Aurae uitales a semet non dirimentur,
Carnibus expositae: spiritus unus erunt.
Tu quoque, tu, Caesar, tunc non dominabere nostri:
Lurida sub te sunt corpora, non animae.
105Quid moror in uerbis? Promissa est soluere tempus;
Dum quoque Caesar abest, acceleranda via est.
Nunc etenim Morinos et fines fulminat orbis,
Sed iam praeproperat fama redire uirum.
Vadam nec ueteri posthac fraudabor amico
110 Nec nos a nobis mors etiam dirimet.
Attamen anticipet praenuntia cartula nostrum
Aduentum dicens: "en tuus ille uenit".
A lacrimis ergo, dum uenerit, ipse uacato,
Ne nimis expensis tunc careas lacrimis.
115Nulli signa uiae per te sint cognita nostrae:
Explorator enim Caesar ubique sedet.
Nomine quod nostro mutilatur epistola nostra
Optinuit Caesar, quem nimis ipsa timet.
Ipsa timet ne, uisa semel, non sentiat ignes
120 Siue manus lacerae discidio pereat.
Nec tamen a solito fraudabitur ipsa ualeto;
Immo, refert audax: "Naso, meus, ualeas".
98. Ouidius Floro suo
[recensere]Quam michi non habeo, mitto tibi, Flore, salutem,
Exul ab urbe mea, Naso, poeta tuus -
Exul ab urbe mea, toto magis exul ab orbe,
Orbis barbaries cui proprius locus est.
5Hic intemperies caelorum conglomeratur,
Hic locus est alter, alter et ipse polus,
Hic situs est alter glaciemque niuemque perennans,
Hic riget antiquo putrida gleba gelu.
Hic me reuera semouit Caesaris ira:
10 Viuo quod exul ego Caesaris ira potest.
Nec tamen emerui quod Roma refutat alumnum:
Ciuis Romanus exulat immerito.
Si Caesar mitis michi iudicium pateretur,
Caesaris ipse libens iudicium paterer.
15Non me iudicium damnat, sed dura uoluntas:
Nam quod uult Caesar Caesaris est ratio.
Sed tempta si forte tui deferbuit ira
Caesaris, huncque tuum taliter experiar.
Quodsi feruet adhuc nec me uelit ipse reduci,
20 Ex his me saltim gentibus amoueat.
Leniet exilium, si me remouebit ab Histro;
Si mutabo locum, iam quasi liber ero.
Ad me uenturum te carmine significasti,
Sed te uenturum non mea causa rogat.
25At rogat ut maneas, ut pulses Caesaris aures:
Quandoque proficiet res iterata michi.
Ipse uidere potes quia saxum perforat imber
Non ui, sed quadam sedulitate ruens.
Nolo fatigeris: poteras ueniendo perire -
30 Multa uiatores mortis imago tenet:
Obsunt praecipites porrecti in sidera montes,
Plurima uallis obest ipsum Acheronta petens.
Ingeminare meos quid uis, periture, dolores?
O utinam peream, si ueniendo peris.
35Nunc doleo de me; de te nunc ipse dolerem:
Portio tu uitae dimidiata meae es.
Nerui, iuncturae tabescunt, ossa, medulle;
Se solum nostri uiscus amoris alit.
Nos antiquus amor nobis inuiscerat estque
40 Expertum nobis foedus amicitiae.
De te non dubito; de me quoque non dubitabis:
Non est ambiguus noster habendus amor.
Ergo, crede michi: maneas cum Cesare Romae,
Te michi, te, queso, Roma meum foueat.
45Contemplare igitur tibi post conuiuia tempus,
Tempore quo reges incaluere mero;
Contemplare sui monimenta recensa triumphi,
Rumores laetos laetaque colloquia.
Tunc aliquid caute ludens intersere de me;
50 Nil intemptatum, quaeso, relinque tibi.
Compella socios, compella quod ualituros
Praenosces, et agas rem prece uel precio.
Si potes, ipsius tantummodo uerba coerce,
Pro qua quem nosti me reueretur adhuc.
55Attamen iniuste de coniuge me reueretur,
Quem natura facit coniugis immemorem.
Nostra puellares exponunt carmina mentes
Nosque puellarum non quatit ullus amor.
Quodsi uiuat amor aliquis uiuatque uoluntas,
60 Horum iam neutrum subcomitatur opus.
Garrula lingua michi moresque fuere pudici;
Ex utero cecidi castus et inpos ego.
Sed me uirginibus mea pagina gratificauit,
Quippe docet quid amans sexus uterque uelit.
65Id Cesar noxe reputauit nec reputauit
Quod docet haec eadem qualiter absit amor.
Nec docui iuuenes ut amarent, sed magis illud:
Si quid amare libet, qualiter aut quid ament,
Curans ut ciuis ciuiliter omnis amaret,
70 Vrbis seducta rusticitate meae.
Fac igitur semper ut sis cum Cesare noster;
Noster cras esto, sicut heri fueras.
Noster sis, ut te spondet tua pagina nostrum,
Sis bonus et melior quam michi promerui.
75Aut michi sis talis qualem tibi me uoluisses,
Si sortis nostrae te tetigisset onus,
Aut michi sis talis, tibi qualis et ipse fuissem,
Si ueniat casus alter in alterius.
Ecce tibi fortuna fauet faueatque precamur;
80 Me quoque transuerso respicit intuitu.
Sint mea fata michi, tua uero diuide nobis;
Attamen ipse michi iam mea dimidias.
Tu comes et socius, tu nobis fidus amicus
Assumis lacrimas participando meas.
85Sed, rogo, lamentis modicum te subtrahe nostris,
Sed neque te nostris subtrahe subsidiis.
Ingere Cesareis te totis nisibus alis,
Ingere te mensis, ingere te thalamis;
Ingere colloquiis de me que digna uidebis:
90 Multi uicerunt improbitate sua.
Sed de me taceat uelut inuida Cesaris uxor
Nec quicquam de me suggerat ipsa uiro;
Attamen ipsa uiri poterit tibi pandere uerba:
Haec tibi uerba uiri, tu sua pande michi.
95Si quid decernet Cesar quasi mitius in me,
Mox sua iussa tuus nuncius anticipet.
Nam nichil esse potest quod possit durius in me:
Si placet, occidat; nam michi mors leuior.
Sunt tria quae uellem, quoniam leuiora uidentur:
100 Solui, transferri, siue necando mori.
Haec tria quaeso michi, faciat michi de tribus unum:
Praeter quod fecit, nil faciet grauius.
Aggrauet ipse manum, semper leuiabitur ipsa,
Quippe grauare nequit, sed leuiare potest.
105Forsan ut infidum me mendacemque ueretur;
Attamen istorum me fateor neutrum.
Ecce fidem de me sacramentumque paciscor
Tuque paciscentis proximus obses eris.
Si sibi sint odio mea carmina, carmina uito:
110 Exilium peperit improba musa michi.
Si quoque Cesareos iubear narrare triumphos,
Sidera contingam pectine doctiloquo.
Grandia dico satis, sed grandia dicere debet,
Vt sic euadat, quem premit exilium.
115Nec tamen ultra me sum Naso poeta loquutus:
Omnibus ingenii cognita uena mei est.
Ingenium diues me regum duxit ad aures,
Me plus quam uolui sustulit ingenium.
O utinam ingenium hoc latuisset Cesaris aures!
120 Ingenium exilii fit michi causa mei.
Ingenio didici formas inducere formis
Et quicquid uolui dicere musa fuit.
Forsitan haec olim tibi me dixisse iuuabit,
Haec aliis itidem dicere cum poteris.
125Simpliciter nostram si dicas utilitatem,
Forsitan eiusdem Cesar amator erit.
Nullorum musae uatum sibi sunt odiosae,
Excepto nostrum quod male carmen habet.
Sed de me maior michi quam de carmine nostro
130 Est labor et cura sollicitusque dolor.
O me diligeret nec amaret carmina Cesar -
Haec me cura mei non sinit immemorem.
Heu, me reuera comedunt incommoda dura,
Heu, grauibus morbis afficior lateris!
135Gentis barbaries et lingua profana Latinis
Terraque uere carens me nimis afficiunt.
O quantum uitae perdit, qui floribus agri,
Qui uolucrum dulci garrulitate caret!
Hic auium uox nulla sonat, flos nullus habetur;
140 Albicat omnis ager sedulitate niuis.
O uita infelix, morte infelicior omni,
Cui diuturnus inest continuusque dolor!
Tot michi sunt mortes quot sunt michi tempora uitae:
Donec uiuo miser, semper ego morior.
145Pro dolor, in poenis hominem durare dolendum est,
Morte quidem penas anticipare leue est.
Intempestiuis algoribus ecce rigesco;
Ve michi, Naso tuus, frigore depereo.
Nec quenquam timeo nec quenquam carta timebit:
150 Idcirco nomen sepe frequento meum.
Id sapiat Cesar, id non abscondere possum:
Esse nimis cuperem liber ab exilio.
O mea Roma, tuis si reddar moenibus unquam,
O si forte tuis uberibus recreer,
155O michi si sanctum detur spectare senatum,
Si reliquos patres sique tuam faciem,
Proruerem supplex in quelibet oscula patrum,
In tua, Flore, magis oscula proruerem.
En nunc effundo quos tunc effundere fletus
160 Debueram - tantus me dolor exagitat!
Obseruant nullum mea iam suspiria tempus:
Tempus enim totum substitit in lacrimis.
Sed rogo te, rogo te, mi Flore, mei miserere
Atque memento mei, cum tibi tempus erit.
165Tu solus spes una michi, res ipse salutis;
In te singultus colloco, Flore, meos.
Verterer in truncum potius uelut altera Fillis
Quam mala sentirem que facit exilium.
Inuenere dei meliores Laodamiam,
170 Piramus et Tisbe numen habent melius.
Passeris extincti non paruula defleo damna,
Me deflent oculi non sine rore mei.
Iam quoque deficio ne uersus uersibus addam
Extremumque uale uix ago, Flore, tibi.
99. Ad Godefredum Remensem
[recensere]Carmine te nostro, mi Godefrede, saluto,
Si tamen et nostrum carmen habes placitum.
Sique salutantis uis nomen nosse locumque,
Burgulius locus est, nomen id insinuet.
5Te scio magnatum pastum modulamine uatum,
Te quoque Pierias incoluisse domos.
Nouimus auctorum quia uiuat spiritus in te:
Virgilii grauitas, Ouidii leuitas.
Nam quocunque stilo causas edicere temptes,
10 Ipse stilus causam, non polit ipsa stilum.
Sic tamen exornat causam stilus ipse modeste
Vt causam atque stilum temperies foueat.
In te praeterea uiget excellentia quaedam,
Cunctis qui recitant qua superemineas.
15Quicquid enim recitas, recitas ita uoce sonora
Vt, quicquid dicas, omnibus id placeat;
Nam sic uerba sonis uerbisque sonos moderaris
Quatenus a neutro dissideat neutrum.
Ore tuo prolata, decet sic littera dura
20 Iure suo ut mollis littera dicta decet.
Denique quod dictas, sed et illud quod semel audis,
Viuaci semper ore referre potes.
Musica, condenso quondam fuscata ueterno,
Defuscata tuo clara nitet studio.
25Ergo quem decorant tot condimenta sophiae,
Quem tot amicorum copia multa premit,
Quem tot nobilium, quem tot responsa potentum
Assidue pulsant continuantque preces,
Me, saltim modicum, non asperneris amicum,
30 Versibus immo libens ipse uacato meis.
Ipse dabis pro uelle tuo maioribus annum,
At michi da saltem nostra legendo diem.
Ipse uides ut parua decent intersita magnis
Deque sua serie magna minora iuuant.
35In uolucrum pennis maior sibi penna minorem
Assuit et seriem penna minor sequitur:
At sunt plus modicae leuitatis in alite penne.
Nam constant multis omnia particulis:
Arbor habet ramos, habet arbor brachia magna,
40 Arbor habet fructus, arbor habet folia.
Nusquam tota domus consistit partibus aequis:
Ista columna minor, altera maior erit.
Omne quidem magnum partes peperere minores:
Innumerae guttae flumina conficiunt.
45Tu quoque, maiores tibi quamuis associentur,
Contigua pedibus carmina nostra tuis.
Nil tamen inuenies, ut dicitur, ore rotundo
Prolatum; nobis spiritus iste deest.
Inuenies ieiuna nimis modulamina nostra
50 Quae, compacta tuis, tunc minus eniteant.
Vt rutilat fuluum satis aere micantius aurum
Sic tua iuncta meis carmina carminibus.
Sic etiam uirgo quae nunc speciosa uidetur,
Iuncta magis placitae, deperit a specie;
55Vt formosa quidem formosior esse uidetur,
Iuncta minus placitae, sic tua iuncta meis.
Sicut segnis equus quasi segnior esse putatur
Alite quem cursu praeuolat alter equus,
Et uelox ut equus uelocior esse putatur
60 Anteuolans alios, sic ego tuque sumus.
Anser uti raucus est aequiperandus olori,
Sic tibi sum raucus aequiperandus ego.
Inter caelicolas deus esses alter Apollo,
Si te fecissent fata benigna deum.
65Inter praecipuos cantores temporis huius,
Venisti nobis Orpheus aut melior.
Si te Roma suum quondam meruisset alumnum,
Altior esset adhuc carmine Roma tuo.
Ipse Iouem e celo deducere carmine posses
70 Et faceres animam Cesaris esse Iouis.
O utinam per te meruissem perpetuari
Meque perennaret musa canendo tua;
Me uelles utinam super astra locare beatum:
Si uelles, inter astra locarer ego.
75Si translatus ero, si uis quoque transferar ipse,
Vt michi, reuera transferar ipse tibi.
Sim licet in sceptris, nostri memorabor amoris
Nec sceptrum nostram ledet amicitiam;
Cum donatiuis ad amici tecta redibo
80 Vt, de translato me, tibi sit melius.
Te memorem nostri facerem quotcunque diebus
Et deseruiret uestra camena michi.
Tunc morerer letus, morerer cum non moriturus,
Cum me non sineret postera fama mori.
85O ter felicem celebrat quem fama superstes,
Atque superstes erit quem tua musa canit.
Nobilis urbs Remis, Remis uelut altera Roma,
Quam miles Remi constituit profugus,
Vires Romuleas ueritus post funera Remi
90 (Si famae uolumus credere, fama refert),
Nobilis urbs, Romae soror, inquam, et Roma secunda,
Te genuit, peperit, promeruitque sibi.
Haec te doctrinae totius nectare fultum
Asciuit studiis preposuitque suis.
95Gallia tunc etiam studiis florebat opimis
Florebatque tuo Gallia plus studio.
Ad te currebant examina discipulorum
Et refouebantur melle parentis apis.
Et tunc Remis erat, Remis quoque Bruno studebat,
100 Bruno Latinorum tunc studii speculum.
Ipsis temporibus studuitque senex Erimannus
Et mundo studii clara lucerna fuit.
Tu fueras iuuenis, fueras et acutior illis,
Tertius ergo uenis, iam quoque primus eras.
105Geruasio princeps, princeps tuus, ille Manasses,
Successit, qui te promouet ad studium.
Ipsius calamus, ipsius musa fuisti,
Hic ut cantares prodigus obtinuit.
Carmine, dum uixit, sua nomina nobilitasti
110 Et per te Remis nobilitata fuit.
Ipsum carminibus, ipsam quoque perpetuasti
Et quicquid captas carmine perpetuas.
Te quoque quandoquidem potes aeternare tuosque,
Aeterna, quaeso, nomen in astra meum.
115Scribe michi de me, de me michi carmina mitte;
Vt quoque rescribas, quae mea sunt relege.
Que mea nec linguae falerata decentia munit,
Nec sensus feriens, nec positura decens;
Sed sibi uester amor nomen facit atque saporem:
120 Hoc condimento pagina tuta mea est.
Irritamentum michi si iocundius esset,
Quod magis alliceret appositurus eram.
Id nunc apposui, sed mox industria nostra
Intermiscebit fercula quae placeant;
125Irritamentum mox copia plena sequetur,
Larga manus reliquam mitiget esuriem.
Vnicus es nobis, tibi nec minus unicus essem.
Aut inter uestros inueniar decimus;
Inueniar decimus uel quilibet inter amicos,
130 Nostros inter, ego sim prior, alter eris.
Sis inter nostros noster specialis amicus,
Vt sit in ore meo: "huc ades, alter ego!"
Denique quantus amor mea uiscera mouerit in te,
Hic aditus nostri proloquitur calami.
135Namque tuos uultus non presumpsisset adire,
Ni processisset tutus amore tuo.
Ergo alternus amor me scribere pauca coegit
Vt sic te cogam scribere multa michi.
Hoc etiam spectat tenor inconuulsus amoris
140 Ne nostrum carmen compita circumeat.
Namque meum carmen, si cedat garrulitati,
Ex nimia uictum garrulitate ruet.
Arbor titillat moriens radice perempta
Et, pede sublato, machina quaeque ruit;
145Atque suo musa quae non est pondere fixa,
Vt nostra, a multis dilaceranda foret.
Ergo uide passim ne nostra errata patescant,
Ne derodar ego calliditate mala.
Me dictare aliquid pinguis uenter reprehendit,
150 Qui tamen et sensum non generat tenuem.
Turba quidem socors post uentrem dedita somno
Improperauit idem terque quaterque michi.
Sed malo libris incumbere carminibusque
Quam, par iumentis, ducere tempus iners.
155Si tamen et nequeo multum prodesse studendo,
Saltem diffugio tedia dum studeo.
Expelles clauum clauo, curam quoque cura,
Ne peior subito cura iecur comedat.
Si nichil est quod ago nec habent mea carmina pondus,
160 Sunt nichil et mecum, sed faciunt aliquid.
Barbaries siquidem uitiorum mox inolescit,
Ocia si proprium possideant hominem.
Tunc qui pestiferos uis euitare tumultus,
Si potes, arripias ut facias aliquid:
165Aut inhia libris, aut ocia nobiliora,
Vt dictes aliquid, protinus ingredere.
Sic a peiori cura reuocabere cura
Seruabisque tuum ne ruat ingenium.
Quin etiam, reddet res assiduata magistrum;
170 Quo mentem intendis, huc ualet ingenium.
Scilicet utaris, multos suus adiuuat usus,
Absque mora et lima nemo poeta bonus.
Versibus in centum si uersus fulserit unus,
Irritus ex toto non erit iste labor.
175Si uero nostri uersus poterunt decimari,
Ecce meus sudor prosilit uberior.
Nam dictare acuit ebetatum mentis acumen;
Dictando siquidem sepe reuoluo libros.
Ecce tibi dixi, mi Godefrede, quid hoc sit
180 Quod studeo, licet hoc nil ualeat studium.
Carmina confiteor nil in se nostra ualere,
Sed ualet id quod me deuocat a uiciis.
Obiciunt etiam iuuenum cur more loquutus
Virginibus scripsi nec minus et pueris.
185Nam scripsi quaedam quae complectuntur amorem
Carminibusque meis sexus uterque placet.
Dicere quid possem potius temptare uolebam
Quam quod amauissem uersibus exciperem.
Nam si quid uellem, si quid uehementer amarem,
190 Esset amoris tunc nescia carta mei.
Non promulgetur confessio carmine nostra,
Solus cum solo crimina confitear.
Non est in triuiis alicuius amor recitandus;
Quisquis amat, cautus celet amoris opus.
195Et michi nullus amor, nulla incentiua fuerunt,
Exercere meum sic placet ingenium.
Musa iocosa fuit moresque fuere pudici;
Pectine cantatur lucidiore iocus.
Me quemcunque uelit uulgaris opinio semper,
200 Sum quod sum neque me carmina praecipitant.
Non mores nostros infecit carminis usus
Nec nostros actus, ut reor, inficiet.
Denique, si curae non sunt mea carmina cuique,
Qui uult reiciat, cui placet ipsa legat.
205Si nulli noceo, si non exaspero quenquam,
Si nullus quatitur improbitate mea
Dumque laboro studens, mecum quoque nemo laborat,
Cur in me nequam quilibet inuehitur?
Denique, quicquid agam, non pretermittere possum
210 Quin studeam quod agam; dum uacat, ipse legam;
Ipse legam quod agam, faciamque legatur amicis.
Carmen amicorum non minus ipse legam.
Tu magis alter ego, non ut communis amicus,
Sed specialis, aue; missaque nostra lege.
1oo. Ad eundem Godefredum
[recensere]Annus abit, quia iam nos alter suscepit annus,
Ex quo, suscepto lecto quoque carmine nostro,
Te tua iurasti missurum carmina nobis:
Quam male iurasti! misisti carmina nulla.
5Aut es periurus, aut te tua carmina purgent.
Et ualeant odae tibi, si poterunt, Godefrede!
101. Ad diem in qua letatus est
[recensere]Haec michi festa dies festis coeunda diebus,
Qua michi prouenit pariter mea tota uoluntas.
Ista dies numeranda michi meliore lapillo
Quam fuit annorum numeranda dieta meorum;
5Istius una quidem michi contulit hora diei
Quod michi collatum uix credas mille diebus.
Ausus non fueram sperare quod intulit ultro
Fatum uel fato melior fortuna secunda.
Ista dies igitur michi felix et ueneranda,
10Quae me felicem felici sorte beauit.
Matutinus ego tabulas grafiumque pararam,
Inuitaturus nostras ex more camenas.
Ergo solus eram solusque uacare solebam,
Cum michi Letaudum puer intulit unus adesse.
15Gratulor ad nomen, michi nominis auspicor omen,
Vocibus alludo (soleoque eludere voces),
Aio: "laetandum tribuet mihi strenuus hospes,
Nam quid Laetaudus nisi letos est pariturus?
Hospitium sibi nos, se nobis praebeat ipse.
20Clericus optimus est, ipsum monachum faciemus".
Intrat, consedit, loquimur quod utrumque deceret;
Tunc, non ambagum multis anfractibus usus,
Absque labore graui sermone meo monachaui,
Nec prece, nec precio, neque me cruciando redemi.
25Ista dies ergo semper michi festa diescat
Et semper felix et semper prospera crescat.
102. Amico quem antea non uiderat
[recensere]Carminibus nostris ad nos hucusque loquuti,
Contigui nobis ore loquamur ad os.
Prium laetemur, quia possumus esse sumusque
Tuque mei compos, compos et ipse tui.
5Iam stilus et tabulae, iam nuncius omnis abesto:
Nos simus nobis ista quod esse solent.
103. Ad amicum post reditum suum
[recensere]Debitor a multo rescribo tempore reddens
Carminibus multis carmina pauca tuis.
Scis quia detinuit me longi cura laboris
Meque procellosum sollicitauit iter.
5Sollicitauit iter me ne rescribere possem,
Nec tamen esse tui compulit immemorem.
Semper eras nostri sociusque comesque laboris,
Et puto te nostrae participasse uiae.
Nunquam nostra tui fuit immemor, aut in eundo,
10 Aut in curando res alias, anima.
Si plus non poteram, michi te uigil effigiabam
Teque figurabant somnia multa michi.
Causidicis aderam nec eram longinquior a te
(In tantum michi te conciliarat amor)
15Quam si nos nobis aut res bona contiguasset,
Aut recrearet me gratia colloquii.
Intererat curis curae pondus grauioris,
Quae, quamuis grauior, esset amabilior.
Obtabam reditum, reditum meditabar anhelus,
20 Si quando ualeas tu michi restitui.
Ecce reuersus ego te per mea scripta reuiso
Teque salutato, gaudeo si ualeas.
Si ualeas ualeo, manda michi quod tibi mando,
Vt quoque me recrees, fac cito me uideas.
25O utinam tandem nos nobis restituamur,
Vt saltem pauset cartula fessa diu!
104. Ad eum qui sepe sibi mentitus fuerat
[recensere]Vt uenias, uenias, ego mando et sepe remando.
Quod uenies, uenies, mandas et sepe remandas.
Verborum satis est, fidei nichil; aut tua uerba
Committam uentis, aut uerba fides tueatur.
105. Ad eum qui tabulas ei promiserat
[recensere]Rumores de te frater michi rettulit unus,
Quos ego complector colloquiumque precor.
Rettulit ipse mei quoniam non immemor esses
Meque salutando, mox tua uerba dedit.
5Rettulit ipse michi quia me uehementer amares
Meque semel uisum pectore congereres.
Rettulit ipse michi quia, si tibi fidus adesset
Portitor, ipse michi dirigeres tabulas.
Suscepi gaudens quicquid michi rettulit ex te
10 Iamque rependo tibi fedus amicitiae.
Ecce salutantem me uerbo te resaluto;
Si tamen alludas uersibus ipse meis,
Verba carminibus, uerbis quoque carmina iunxi,
Vt saltim placeam quolibet ipse modo;
15Et precor ut detur locus alter colloquiorum
Vt sic te nostris contigues oculis.
Ergo per hunc nostrum michi dirige, queso, tabellas,
Dirige quae deceant ut michi plus placeant.
Si uero queras proprie cui dirigo carmen,
20 Clausula signat in hoc quod gerit: "Odo, uale".
106. De equo postulato et non dato
[recensere]Vt mittamus equum, ratio non postulat aequum.
Sed tibi conducti sim spes et causa uel empti.
107. Ad eum qui sibi inimicabatur
[recensere]Quandoquidem nequeo, quod me grauat, unicus esse -
Immo nemo potest unicus esse tibi -,
Sim saltem decimus uel quilibet inter amicos,
Sim cui digneris: "huc ades!" annuere.
5Quem tu pluris habes, habeamus pluris et ipsi:
Talpa tibi pluris, pluris et ipse michi.
Vt tibi gratificet, me Talpae gratificabor,
Quippe tuo Talpae nulla negare potes.
Nulla negare potes cui iam tua cuncta dedisti.
10 Talpa satis faciet te michi propicium.
108. Ad amicum cui cartam mittebat
[recensere]O utinam legatus ego meus iste fuissem,
Vel quam palparet cartula uestra manus,
Et michi qui nunc est tunc idem sensus inesset -
Sed neque me nosses donec ego cuperem!
5Tunc explorarem uultumque animumque legentis,
Si tamen et possem me cohibere diu.
Caetera propiciis diis fortunaeque daremus
Nam Deus ad ueniam promptior est homine.
109. Amicis qui ab eo recesserant
[recensere]Vt quondam fauit, michi si modo musa faueret,
Vos etiam solitis uersibus alloquerer.
Sed mens a solito paulatim deperit usu,
Deperit affectus, cum labor est sine re.
5Olim cantor eram, sed eram sine nomine cantor,
Cum uos ad patriam detulit hora meam:
Aut enim deerat nobis auditor amicus,
Aut magis auditor inuidus omnis erat.
Excitur studii per uos uigilantia nostri
10 Meque coegistis amplificare stilum.
Carmina uester amor me scribere multa coegit
Atque coegit me scribere laudis amor.
Vos uice condigna recitastis carmina nostra
Et dilatastis nomen ubique meum.
15Pro dolor, a nobis uos infortunia seua
Vobiscumque iocos eripuere meos.
En uix obliquo me musa reuisit ocello
Et ructare duo carmina uix ualeo.
Credite, uobiscum fugiens mea musa recessit,
20 Carmina uobiscum delituere mea.
Extunc incedo reptans sermone pedestri:
Ergo pedes uadam, cum michi desit equus.
110. Ad eum qui ab eo recedere uolebat
[recensere]Ipse paras reditum patriosque reuisere fines,
Visurusque tuos ipse paras reditum.
Ipse paras reditum quia res expostulat illud -
Quod tamen auertant dii meliore uia.
5Aut nos o utinam res una reduceret ambos
Aut quod me retinet te retineret opus!
Nunc tantum lacrymas michi discedendo relinques
Tuque flues lacrymis conditione pari.
Nos tamen id pascat quod pascere debet amicos:
10 Tristi succedet, nec mora, laeta dies.
Semper speremus, sperantes id replicemus:
Tempora propicii dii meliora dabunt.
111. Ad eum qui ab eo Ouidium extorsit
[recensere]Ad me fallendum fallax uenit simulachrum
Vtque sibi praestem supplicat Ouidium.
Pendulus a collo pedibusque cubando uolutus,
In quascunque uelis uertitur effigies.
5Abnuo, sed fallor: nam quem non fallat Vlixes?
Optinet ad tempus reddat ut ipse meum
Et puto quod magica me tandem me eluserit arte:
Importuna meis auribus insonuit.
Hunc tamen et fidei nimium reor esse paternae
10 Mentirique potest uerba fidemque suam.
Cautus adulator, uestigia nostra tenebat,
Affigens plantis oscula multa meis.
O utinam uerum iurauerit, ut michi reddat
Quem male decepto sustulit Ouidium!
112. Ad Theobaldum pedagogum
[recensere]Fecisti caute, sed nolo dicere: laute,
Sitque licet laute, dicere nolo tamen.
Consilium non laudo tuum: michi displicet illud,
Vtpote sollicito de pueri solido.
5Caute fecisti, quia Greculus ille rediuit,
Totus adulantis ore loquens Sinonis.
Quem non decipiat fraus patris, fraus genuina?
Iam tamen iste puer fraude patri superest.
Hic ad me uenit, me per sua uerba fefellit
10 Emunxitque meo me sibi denario.
Queso, ne redeat; semper, Theobaude, tuus sit;
Non michi dimidies; immo, habeas proprium.
Nam puer iste tuus sic seruit, taliter instat
Vt cui seruierit nemo refellat eum.
15Hinc est quod quidam uocat ipsum more parentis
Falso "belle nepos", sanguinis alterius.
Iam tibi pro puero labor est subeundus eundi,
Vt dominum facias hunc remanere domi.
Non hunc pro solidis facias ubicunque uagari;
20 Ipsius debes ipse subire uices.
Sed te nescio quid Choridona nouum simulauit
Ingratumque facit te tua rusticitas.
Sic quoque te labens induruit annus et annus,
Vt sulcet faciem plurima ruga tuam.
25Ergo, quam dixi melius sapis, Ouidiane:
Iactas qui numquam fallitur accipitrem.
Fac igitur quod agis; bene rem, Theobaude, notasti:
Exeat in campum uincere qui poterit.
Qui seruire potest scit se quoque gratificare:
30 Seruiat et uideat ne uacuus redeat.
Seruiat et uideat qui munera digna rependat,
Cuius larga manus digna coaptet ei.
Cum tamen exierit, hunc obiurgando coerce
Ne nimis excedat transiliatque modum.
35Non eat ultra fas animosior hostis in hostem,
Fortunam timeat ut sibi non faueat.
Vadat more ferae crudelis miles in arma;
Hunc timor est ut mors obruat anticipans.
Iste nimis properus sibi uult adquirere nomen,
40 Monstrari digito promptus in arma cupit.
Acer et indomitus nimis efferus est cohibendus:
Aetas et tempus nomen ei facient.
Ergo, suis parcat teneris paucisque diebus,
Ne puer in primis obruat auspiciis.
45Sed tu, cui rediens stipendia cuncta rependit,
Non curas quid agat, sed loculos repleat.
Sic ego non laudo, sed, si uis credere nobis,
Parcius et propius uadat in arma puer;
Sic eat ut ualeas custos suus esse comesque,
50 Vt super hunc uigilet sollicitudo tua.
Semper enim timeas ut eum pedagogus omittas,
Quo sine non poteris uiuere - siue mori.
113. Ad puerum mirandi ingenii
[recensere]Plurima fama refert quibus ut credamus oportet,
Et procul a uero plurima fama refert.
Fama quidem nostra, Petre, te celebrauit in aure,
O utinam sic res te faciat celebrem!
5O utinam de te nil rumor dixerit anceps,
Sis talis qualem te michi fama refert.
Non natura tibi, sed nature moderator,
Quod sit mirandum prestitit ingenium.
Effugit illa tuum tantummodo littera pectus
10 Quam non doctorum spiritus exposuit.
Quod stilus ipsorum scrutari non dubitauit
Tu quoque scrutaris peruigili studio.
Quod legis aut audis memori sic mente retractas
Vt recitantem te nil queat effugere.
15Si placeat metricis alludere cuilibet odis,
Odis alludis cuilibet egregiis.
Sicut et audiui, iamiam facundia tantum
Vt uiuas Cicero <nunc> tibi suppeditat.
Miror, et est mirum, quod in his sic enituisti,
20 Rursus et in multis que locus hic reticet,
Immo quod in aetatem teneram sic exuperasti
Vt iuuenis canos iam doceas homines.
Hos aetas aditus si centenaria posset
Impetrare sibi, grande quidem fuerat.
25Vel modicum citra, uel iam quindennis, adeptus
Es bona tot pariter, Petrule, dante Deo.
Quippe tuis meritis non debes id reputare,
Sed sua qui gratis dat, dedit atque dabit.
Ipse nec inuideo nec iniqui garrio more,
30 Sed grates gratas immolo, reddo Deo.
Laetor et exulto, congaudeo suscipienti
Et dico: "danti gloria summa Deo!"
Tu quoque cui uel quem cantat mea pagina praesens,
Assenti mecum dicque Deo quod ego.
35Extolli noli neque praestes laudibus aurem,
Quatenus ipsa tuis attribuas meritis.
Suscipe dona Dei gratanter gratificando
Ipsum te gratis qui dabit ista tibi.
Sic etenim faciens non spernes simpliciores,
40 Tu quoque prouectu supplice proficies.
114. Ad Bernerium monachum
[recensere]Berneri noster quem fama benigna perornat,
Nostrum suscipias ipse benignus aue.
Ipse benignus aue rescribas, quaeso, roganti;
Quaeso, rescribas, attamen ipse ueni.
5Si quod rescribes nostra recitabis in aure,
Versibus inde tuis gratia maior erit.
Colloquium de te, de te desidero carmen:
Vt neutrum desit, illud et illud agas.
Olim de nostro quod scripsi flendo nepote
10 Tempus abit quod habes; ergo remitte michi.
Illud enim tantae fore iudico simplicitatis
Vt nichil hoc habeat cur relegatur opus.
115. Propter eum qui non redibat
[recensere]Miror nec ualeo mirari sufficienter
Quare non properus rediit meus ille Iohannes,
Qui se continuo iurans pepigit rediturum.
Vel puer egrotat, mihi uel subducitur amens:
5Amens, si puero suberunt obliuia nostri,
Ac si tres biberit Lethei fluminis haustus.
Inconstans puer est, inconstans quaeque iuuentus.
Hoc michi scire licet: sine causa non pigritatur.
Nusquam tutus homo, nusquam satis acceleratur,
10Si quicquam tamen acceleres animo cupienti.
Id saltem faciam: superexpectabo Iohannem
Spectantique michi superassociabo timorem.
116. Ad quemlibet
[recensere]Quod uolo facturus, uenias quod uis habiturus;
Nil mihi praecipuum ni tibi complaceat.
Nam tibi si placeat quod habet mea tota facultas,
Id michi tunc demum feceris egregium.
117. Ad Maiolum
[recensere]Tu quoque partem habeas in carmine, Maiole, nostro.
Ergo tibi dicat pagina nostra uale,
Te, si quid ualeat, mecum mea musa perennet,
Te quoque perpetuis perpetuet titulis.
5Laetetur de te referens insignia codex,
Tu decor atque decus codicis esto mei.
Olim te uidi, uidi uoluique uidere
Ipseque te uiso plus mihi complacui.
Plurima conicimus de nobis pauca loquuti,
10 Multa uenustauit littera colloquia.
Enituit morum subito dulcedo tuorum
Moxque mihi mores complacuere tui;
Et, puto, nobilitas altissima sanguinis alti
Depingit mores nobilitatque tuos.
15Ipse salutatus tandem te triste recessi,
Teque salutato tristis ego redeo.
Ex tunc ipse tui non immemor ortor et opto
Et precor exoptes altera colloquia.
Interea, quod uis nostra de parte, iubeto;
20 Indigus esse tibi, Maiole, non potero.
Si prior insistat metricis alludere ludis,
Alloquar hunc ludis, si iubeas, metricis.
Si quoque dignetur sibi carmina nostra Chotardus,
Si iubeas, metricis hunc onerabo modis.
25Propterea taceo nostro de fratre Blaino:
Omnia nam sua sunt carmina quae mea sunt.
Ergo, salutatis Hugone, priore, Blaino
Fratribus et reliquis, amplius ipse uale;
Immo magis ualeat quem plus amo, uerius et qui
30 De uobis poterit dicere: "plus amo te".
118. Allegorice de quolibet
[recensere]Quartus adest nostris internumerandus amicis
Teucer, quem quartum preposterus inserit ordo.
Ordine quintus erat, sed dum res anticipatur,
Fit subito quartus qui quintus debuit esse.
5Perdidit ergo locum, quia lentus distulit horam,
Ergo quintus erit, quem quartum praenumeraram.
Sic fortuna potens hominum praeposterat actus:
Non sumus in nostris, miserandus homuncio, uotis,
Quippe quod optamus numquam stabilire ualemus.
10Aut fatum nostras res, aut fortuna ministrat.
Fortunam ergo bonam, felicia fata precabor;
Non erit infelix honorum cui presidet alter.
Horum, quaeso, michi sit praesul uterque uel alter.
Ista secundabunt pia numina uota precantum,
15Compatientur enim causis clementer egentum.
Ante deos omnes istos michi conciliabo.
119. De quo supra
[recensere]Carmen heri cecini quod me cantare coegit
Spes mea, plus uelox uelox quam debuit esse.
Nam cecini factum quod uellem posse futurum,
Sperans fortunam pro uelle meo moderandam,
5Quippe quod optabam contingere posse putabam.
Sic etiam multos spes optatiua fefellit,
Cum properi sperant contingere posse quod optant:
Tales anticipant frustra sine tempore tempus
Praecipitesque ruunt optati turbine uoti.
10Vt ruit in praeceps a montibus eruta rupes
Quam procul abducunt decliuia longa ruentem,
Non scopuli cohibent, obstacula nulla coercent,
Sic mea sic praeceps nec tempestiua uoluntas
Spem uotumque meum ueluti promouit in actum
15Quo desiderii uotiui spes inhiabat,
Me quoque supra me transuexit inanis in altum,
Quod res ipsa magis calamo commissa probabit.
Carmen heri nostrum nostris ingessit amicis
Teucrum, quem nostrum spe colloquioque dicaram.
20Nil michi de Teucro praeter spem colloquiumque
Tempus adhuc dederat; tantum sperare licebat;
Spesque fuit tanti quanti res ipsa fuisset.
Qua spe tutus ego, tuti quoque more loquutus,
Mox Teucrum nostris specialibus adnumeraui.
25Attribuitque gradum mea protinus optio quartum
Et qui quartus erat dilatus in ordine quinto est,
Quartum quippe gradum sibimet sperauerat alter.
Teucrum colloquio placuit temptare secundo.
Durus ebesque fuit, sua dicta incongrua nostris.
30Obstupui, fateor, idem uir cum fuit alter:
Alter erat uerbis, habitu quoque corporis idem.
Id quod dixit heri nescit, negat, abnuit, odit.
Displicuit facilis grauis inconstantia Teucri
Et michi me cepi uehementius improperare,
35Incircumspecta qui faui cuilibet aure.
Nunc igitur Teuchrum de pectore deleo nostro:
Quem sibi contuleram tollatur ab ordine quarto.
Nec posthac nostris superapponetur amicis,
Sub nulloque mei monimento uiuat amoris.
40Non ultra facilem prebebo cuilibet aurem,
Nec cuiquam subito de quauis plebe fauebo
Edoctusque per hunc michi cautius inuigilabo.
120. Iterum de eodem
[recensere]En iterandus adest iterato carmine Teucer
Dissimilem sibimet quem bis ego cecini.
Est sibi dissimilis qui mentem mutat in horas,
Vt, quicquid modo uult, mox quoque nolit idem.
5Iste fuit nostris adiectus nuper amicis,
Debuit et quartum quintus habere gradum.
De Teucro cecini carmen tunc anticipatum:
Quod cecini, tantum spes michi contulerat.
Meque frui Teucro speciali rebar amico
10 Et factum dixi quod poterat fieri.
Talis erat Teucer, sed Teucer mox fuit alter
Et de corde meo destituendus erat.
Spem michi mutauit quia se mutauerat ipse
Et transgressus erat foedus amicitiae.
15Inuehor in Teucrum solitis circumdatus armis:
Armatura michi nostra camena fuit.
Et mox, alterius genus intrans materiei,
Ipse priora citus carmina dececini.
Ilico castra mouens contra puerilia facta,
20 Inspico nostros in puerum cuneos.
Expes de Teucro, Teucri quoque federis expers,
Diuerti nostrum mox alias animum.
Intentusque aliis, Teucrique incurius ipse,
Nusquam de Teucro sollicitabar ego.
25Contigit ut Teucer rediens accederet ad me
Et michi seruitium protulit ultro suum.
Quis sanae mentis oblata cupita recuset?
Nec fuit indignum supplicis obsequium.
Ergo, correctum se factis testificatus,
30 Continuo Teucer promeruit ueniam.
Quis se testanti culpam ueniamque petenti
Pectoris humani duruit ad ueniam?
Et uenialis erat, quia momentaneus error
Atque iuuentutis propria mobilitas.
35En de conuerso laetamur deque reuerso
Et Teucro quartum reddimus ecce gradum.
121. Ad musam per yroniam
[recensere]Musa, reuise tuum post longa silentia uatem!
Quod sileo, pudor est; pudor est, si uixero mutus!
Suggere, si quid habes: si suggeris, ilico dicam
Nec, si forte uelim, me iam cohibere ualebo.
5Vt loquar ipsa facis; si desinis, ipse silebo.
Dum libet atque uacat, satiras scribamus et odas
Atque diem laeti studio praestemus utrique.
Sed quia solaris iam centrum transmeat axis
Et sol occiduas properat sitibundus ad undas
10Quadriiugesque sui pennas recreare praeoptant,
Parcamus nobis et demus membra sopori:
Nam cras, exhausti satie somnoque refecti,
Ad studium prompti cantabimus uberiores.
Interea, calamos puer apparet atque tabellas,
15Ne cras impediat scripturos mucida cera.
122. Confessio poenitentialis
[recensere]Cogor ad externas male prouidus ire tenebras;
Sensus ebet, sanguis alget, precordia frigent,
Deficit ingenium, cutis aret, mens ebetatur:
Mortem signa solent haec diuinare propinquam.
5Infelix, quid agam, qui iam considero mortem
Et necdum morti sum respondere paratus?
En exactores aderunt post funera duri;
Quod male commisi referet sua cautio totum.
Pauper et impos ego, tot debita quomodo soluam?
10Extremum siquidem constringar adusque quadrantem.
Illud ego faciam quod fecit rex Ezechias:
Effundam fletum cordis conuersus ad ipsum
Quem paries luteus - nostrae susceptio carnis -
Nobis praesentat, formam deitatis obumbrans.
15Disponam domui, donec disponere possum:
Nam domus est animae corpus, quod et incolit ipsa
Viuificatque simul, donec dirimatur ab ipso;
Cui male disposui, donec sub crimine uixi.
Pulsabitque meum querimonia sedula Ihesum,
20Hunc quoque placabo labiorum thure meorum:
Est placare Deum precibus, uitulis labiorum.
Prostratusque solo, uestigia sancta tenebo,
Flendo rigabo pedes et tergam crine rigatos.
Adiciam unguentum: miserebor enim miserorum.
25Ille pedes unguit Ihesu, qui scit misereri;
Nemo Deum propius tangit quam qui miseretur.
Quod, referente Deo, patuit de Samaritano,
Qui de Iherusalem descendentem peregrinum
In Iericho, grauiter plagatum, despoliatum,
30Iumento imposuit, clementer uulnera fouit,
In stabulum duxit, impensas largas adauxit,
Quem leuita uidens spreuit pariterque sacerdos.
Quare laudatur prae cunctis Samaritanus
Et, quia laudatur, simile ad paradigma uocamur.
35Quod sequar exemplum: miserebor enim miserorum.
Sed, miserandus homo, nunquidnam Samaritano
Non magis indigeo quam me commetiar illi,
Vulnera quem multa profligant inueterata,
Qui penitus sordet, ulcus quem putre remordet,
40Quem desperatis fert antiquata cicatrix,
Quem magis ad mortem trahit innumerabile crimen,
Cuius plaga tumens saniem uirusque refundit,
Cui, nisi subuenias, mors immedicabilis instat?
Sed michi, queso, Deus, bonus esto Samaritanus,
45Vulneribus medicare meis, medicina salutis,
Vina superfundas, miserans oleum superaddas.
Ad cuius nutum stillauit flumina saxum,
Ipse meis oculis fontem tribuas lacrimarum:
Bis Moyses silicem, tu cor semel incute nostrum.
50Coram te iaceo, tibi cum singultibus asto;
Id tantum dico: "miserere mei, miserator",
Et non deficiam uelut altera flendo Maria,
Donec saluator responderit ore sereno:
"Multa remittuntur peccata tibi, quia multum
55Me dilexisti. Surgens in pace recede".
Extorquebo michi ueniam ueniamque merebor:
Vim patitur caelum, uiolentia uendicat illud.
Et cui peccatur est indulgere paratus;
Querit cui dicat: "peccasti; parco, quiesce".
60Ergo a peccato, domino praeeunte, quiesco
Et quod promerui lacrimis precibusque piabo.
Quae peccata tegant michi uestimenta capessam:
Cuius enim tegitur peccatum, quisque beatus.
Delens delebo quod iniquus scripserat hostis
65Et quod scire putat faciam nescire malignum.
Quam pudibundus erit, quando librum reserabit
Atque ignorabit quod scribens sepe relegit!
Sic modicus fletus libros oblitterat eius
Et quam non tangam possum delere lituram.
70Ergo, peccato peccator quisquis adheres,
Quem iuuat obsceni stercus pedorque grabati,
Exue peccatum, foetens postpone grabatum.
Dedecus et pudor est foedos patiaris odores,
Praesertim facile cum possis hos remouere
75Nectareoque Dei deceat pascaris odore,
Omnia cuius odor opobalsama uincit et ornat.
Quid male sanus ago? certe presumo uidenti
Per diuerticulum cecus prebere ducatum.
Me modo plangebam, plangendus et ipse dolebam:
80Hinc est exortum quod scribo lugubre carmen.
Nec correctus ego, sed foetens corrigo quemquam;
Ex oculo fratris festucam educere conor
Inque meo non grande trabis considero robur.
Qui nimis excessi, conitor ad orsa reuerti:
85Me sapiat quicunque meis profluxerit humor
Ex oculis, quicunque meus me sermo loquatur.
Excedunt peccata modum, michi quae dominantur:
Nam quid non egi, malus et uaricosus aruspex?
Totum flagicii, miserandus homuntio, feci:
90Sum latro, sacrilegus, periurus, fur, homicida,
In quantum potui, nec falsa loquar, deicida,
Mendax, pomposus, sodomita, cinedus, adulter,
Ebrietatis amans, exosor sobrietatis,
Prodigus et parcus, simulator, luxuriosus,
95Ad bona sum lentus, mala semper ad omnia promptus,
Fallax, falsiloquus, uerborum leno meorum,
Inuidus, obscenus, impurus, perfidus, atrox,
Scurra, uafer, nequam, fratrum uiolator amoris:
Omnia quae maculant miseros contagia feci.
100Vt quoque peccarem, causas peccator emebam,
Nanque facultatem peccandi prodigus emi
Atque ut peccarent renuentes sepe coegi.
Sic mea culpa modum transit et intumet ultra.
Sed tu, qui modus est, cohibe peccata potenter:
105De Saulo Paulum multa uirtute patrasti.
Da michi ne detur peccandi seua facultas,
Da michi ne possim, da nolim, da cor amarum,
Da michi peccati transacti poeniteat me;
Has michi da lacrimas, quarum est extinguere flammas.
110Libamen gratum tibi sit cor contribulatum:
Contribulatus ego tibi me, Deus, immolo totum.
Quod tibi sit placitum, michi uelle et posse ministra:
Quae uis, ipse uelim, quae non uis, omnia nolim.
Ne me despicias: ego sum tibi filius ille,
115Qui paui porcos in longinqua regione.
Tota paternarum michi reddita portio rerum,
Quam, te dante, pater, et me poscente, recepi,
In meritricales periit dispersa tabernas.
Ecce, pater, redeo nec debeo filius esse,
120Qui quod contuleras deformiter omne uoraui.
Fac me seruorum conseruum, queso, tuorum.
Vestra, pater, bonitas et munificentia larga
Ad te me reuocant exemplaque multa tuorum:
Nemo redit uacuus, qui te deuotus adiuit.
125Nam uideo Petrum, Cananeam, centurionem,
Caecum importunum, nec praetermitto Iairum
Nec quam profluuium bis ter tribus impulit annis,
Innumerosque alios bonitate tua cumulatos.
Nemo redit uacuus, nisi poscere qui pigritatur.
130Diues es atque potens: potes accelerare quod opto.
Et tua me bonitas quare pateretur inanem?
Ecce petam, queram, pulsabo, donec ad aures
Ascendant mea uota tuas faueasque petenti.
Vt loquar audenter: miserere michi, quia debes,
135Tu, pater ille meus, quem praecinit ille iuuencus,
Ille saginatus diua pinguedine plenus,
Nati pro reditu iussu patris iugulatus:
Eius misterii tu res, tu uictima uera.
Me fac ergo tui conuiuam corporis esse
140Proque meo reditu uultu letare paterno.
Redde stolam primam: castam des integritatem,
Quatenus ipse tuos merear sociare togatos.
Anulus in digito sponsalia signa profatur:
Hunc michi redde, precor, huius da foederis arras.
145Munimenta pedum ueterum sunt facta priorum,
Quo sequar et pergam, michi qui preeundo loquuntur.
Carne soluti sunt animalia decoriata:
Hi michi dantes spem faciunt sperare timentem.
Ergo, pater, miserere mei, miserere, redemptor,
150Et tua plus bonitas michi prosit quam meus obsit
Pristinus error; ouis que desipit est repetenda.
Quod potes et debes et quod peto, fac michi totum.
Simphoniam atque chorum celebret tuus ille senatus
Et colletetur tua curia pro rediuiuo,
155Vt de conuerso leteris deque reuerso.
123. Pro gratiarum actione
[recensere]Qui michi das lapidem multo sudore politum,
Praemia iam recipe quae labor emeruit.
Est altare Deo lapis iste repente dicandus,
Quem super aptetur hostia uiua Deus.
5His sacramentis te participare rogabo;
Vt quoque participes, ecce tibi faueo.
Si meliora uelis ex me tibi munera, certe
Quae meliora uelis munera non habeo.
124. Circa lapidem altaris sui
[recensere]Hunc tipicum lapidem lapidi simulamus eidem
Quem tipice uiuo Iacob perfudit oliuo.
125. Circa crucifixum
[recensere]Nec Deus est nec homo, praesens quam cernis imago,
Sed Deus est et homo, quem sacra figurat imago.
126. De sufficientia uotorum suorum
[recensere]Si michi fauisset uultu fortuna secundo,
Auxisset uitae commoda pauca meae.
Ipsa dedit quaedam, quae non ingrata repenso -
Ad modicum poterant haec satis esse michi.
5Nam de litterulis esset michi copia maior
Dictandique foret musa benigna michi,
Qualis Marbodo uel qualis inest Godefredo,
Qualis pontifici copia Biturico.
Et quae dictassem nossem mandare lituris,
10 Et michi sufficerent et stilus et tabulae,
Et michi cantanti uox dulcis et alta fuisset
Atque manus lentis apta foret fidibus.
At socios hilares felix fortuna dedisset
Secretasque domos a nimio strepitu.
15Sim formosus ego nec sit formosior alter
Nec me zelantum fascinet obloquium.
Attamen inueniam michi qui respondeat apte,
Qui michi rescribat, scribere si placeat.
Sit procurator puer ad mea uota paratus,
20 Qui properus tabulas praeparet et calamos,
Qui domui praesit, ne nobis ocia desint,
Atque supellex sit, quae michi sufficiat.
Nolo nimis sterilem, nolo quoque rem nimis amplam;
Priuatus nec inops esse nimis cuperem.
25Atque situ proprio domus ipsa suos recrearet
Et statio dominis esset amoena suis:
Vitreus ut nostro fons ebulliret in orto,
Quem michi pampinea porticus obtegeret,
Allueretque meum refluis anfractibus ortum,
30 Humectaret humum riuulus aurifluam;
Vnda michi somnos exciret murmure rauco
Nec furtiua nimis, nec nimis obstreperet.
Arboreos foetus pareret michi terra quotannis,
Quaelibet ut possem carpere mala manu.
35Sepibus in nostris pernox Filomela maneret,
Antiquos fletus et querulos replicans.
Nec michi fur esset rebusue meis metuendus;
Nocte dieque forent omnia tuta michi.
Gramina praeterea quaterent pede grata petulco
40 Agni bis septem cum totidem capreis;
Hi michi ludentes coitu sua proelia temptent
Frontis adhuc leuis et pedis instabilis
Oblectentque meas gratis balatibus aures,
Cum totidem matres utraque gens reuocet.
45Atque bis ad multram ueniant ex gramine sponte
Distentae matres ubera lacte graui.
Et tegeti nostrae non desint quinque iuuencae,
Caseus unde michi, lac quoque sufficiat.
Sint iuga pauca boum: satis est, si quatuor olim
50 Exossata boues arua michi dirimant.
At si bruma rigens niuibus superinduet arua,
Dante manu nostra pabula suscipiant;
Ad potum mane salis irritabo sapore,
Vtque bibant melius nocte dabo paleas.
55Prataque sint iuxta, quae purior abluat unda,
Herbas et flores quae michi progenerent.
Vnus in ede mea gallus bis quinque maritet
Vxores, noctis excubias celebrans.
A Laribus nostris procul importuna recedat
60 Muscarum turba nec minus et pulicum;
Sitque procul serpens, buffo, mus atque lacertus,
Et nil possit apes mestificare meas.
Obtaboque lacum, cuius fluat unda salubris,
Tendam ubi rete meum, tendere si libeat.
65Nec lacui desit stagnatilis utraque praeda,
Nec reti desit praeda uel accipitri.
Absit rana loquax et longo pallida morbo
Nec somnos adimat nocte dieue michi.
Edibus a nostris absistat aranea pregnans,
70 Nec foris egra palus gressibus officiat.
Nec michi librorum nec desit copia carte
Excerpamque legens carta quod excipiat.
Tempora temporibus curasque eludere curis
Sic attemptarem, tedia ne paterer.
75Castaneas det iems, autumnus coctana glauca -
Sed quae lanugo primitus exuerit -,
Mitia poma simul, quae possint feruida cenam
Reddere maiorem et frigora decipere.
Vinum nox nobis yemalis misceat album,
80 Haustum productas quod breuiet tenebras;
Argenti puri crater michi misceat haustum,
Vt, quando bibero, conspiciar dominus.
Plumaque sit mollis, quae fessos recreet artus,
Lodix et uestes uer michi continuent.
85Sitque michi solus, qui ligna ministret, asellus;
Isque bis a silua, quae prope sit, redeat.
Quercus onusta sues foueat michi, fraxinus ignes
Vel fagus ligni nescia fumiferi.
Callidus in dictis, in factis prouidus essem
90 Nec me concuteret amplior ambitio;
Nullus felici posset michi casus obesse
Nec michi quod nollem quidlibet ingrueret,
Vt quouis oculo spectarem res aliorum
Democriti socius uel comes Heraclii,
95Quorum Democritus ridebat res miserorum
Heracliusque oculis semper erat madidis.
A studiis uero nil posset me reuocare,
Ni uellem lassus cedere laetitiae.
Sintque mei mores concordes et sociorum,
100 Ne lateat nostra meror in edicula.
Et fortunatis sit in edibus unus et alter
Qui me comportet quandoque mitis equus;
Solus enim leporesue sequi dammasque fugare
Non possem: quare praesto sit alter equus.
105Sitque soror mulier carum paritura nepotem,
Qui michi post annum sit iocus et cithara;
Praeludat uacua michi paruus Iulus in aula,
Quem soror atque meus uillicus ediderint.
Sit michi casta domus, mens casta, cubile pudicum,
110 Deturpet thalamum nulla libido meum.
Haec quoque uel melius michi si, fortuna, dedisses,
Haec satis ad praesens esse michi poterant.
Nunc michi maiorem tempus commisit honorem;
Spero tamen totum uelle deesse michi.
115In turba quid honor, nisi tantum nomen honoris?
Velle tuum periit, si sub honore iaces.
Perde uoluntatem, quisquis conscendis honorem:
Nam caue ne facias amodo quod cupias;
Perdere qui te uis, merito deberis honori:
120 Ne sis ipse tuus, hoc tibi tollit honor.
Esse meus pauper et sic michi uiuere mallem
Quam michi non uiuam diues ego alterius.
Quid prodest etenim, si totus sit meus orbis,
Quodque michi placeat edere non liceat?
125Sic astringor ego: non audeo quod uolo uelle:
De facto siquidem mentio nulla michi.
Monstrarer digito tanquam sine nomine monstrum,
Si quicquam turbae displicitum facerem.
Mille subibo cruces, si quid praesumpsero plus quam
130 Asseculae nostri praecipiunt lateris.
Affigor cunctis speculum uelut edita turris
Abscondique uolens multociens uideor.
Ortus aurorae rumor nouus anticipabit,
Si quid secreti cuilibet exposui.
135Hac igitur cupias, homo, paupertate beari,
Vt tuus esse queas nec nimis indigeas,
Quam situs in sceptris, spectabilis undique cunctis,
Diues opum uiuas indigeasque tui.
Vere paupertas mediocris uita beata,
140 Cum domus est domino pacificata suo.
Hanc michi, queso, Deus, magno pro munere presta
Et longum uiuam nec senium patiar.
127. De eo qui sabbato carnem recusauit
[recensere]Sabbata custodis tanquam Iudeus Apella,
Cum tamen alterius legis iter teneas.
Obseruare dies non est et tempora nostrum -
Iudeus curet pallidus hos apices.
5Nil est inmundum, nil est commune penes nos,
Dumtaxat totum quod uolumus facimus.
Tu uero refugis per sabbata tangere carnes;
Nobis est licitum tangere quas uolumus.
Ergo, si nostrae uis legis participare,
10 Amodo Iudaicum pone supercilium.
Senti nobiscum, promittas id faciendum
Quod faciunt fratres, fratribus ipse fauens.
Aut igitur ueteris sectae praecepta sequaris,
Aut carnes aliquas tangere non renuas.
128. De eo qui amicitiam interruperat
[recensere]Pacem rupisti, foedus pactumque scidisti
Et modo diuidimur, qui fueramus idem.
Te quoque, te lesi ledunt contagia pacti;
Quam bene conseruo polluis ipse fidem.
5In patulo res est, quae res te separat a me:
Iam nimis alta sapis; haec michi causa nocet.
Tu michi solus eras, neque soli sufficiebam,
Quippe mei senuit uena magisterii.
Aut quos erudias aut a quibus erudiaris
10 Nunc tibi quere. Meum pene refrixit opus.
129. Ad Auitum ut ad eum ueniret
[recensere]Res monet ad nostrum quaedam scribamus Auitum,
Nostrum quem mores eius peperere benigni.
Ergo salutato mando sibi: "Noster Auite,
Huc uenias ad me, uenias mecumque moreris
5Nos ut nostrorum dulcedine colloquiorum
Condelectemur, laetum quoque tempus agamus".
Est locus, est ortus herbis consertus odoris,
Quem rosa, quem uiola, cytisusque timusque crocusque,
Lilia, narcissus, serpillus, rosque marinus,
10Caltaque luteola, casiae flos, flos et aneti
Et flores alii per successiua uenustant
Tempora, ne semper desit michi perpetuum uer,
Cum quasi succedit flori renouatio floris.
Riuulus est et lene fluens et lene susurrans,
15Viuae uiuus aquae qui frigidus irrigat ortum;
Vitrea marmoreos interluit unda lapillos,
Humectans medias refluis anfractibus herbas.
Arbore fructifera seriatim consitus ortus
Sole sub ardenti feruentes reicit aestus
20Et refouet grata fessos et contegit umbra;
Quem siler et laurus, quem mirtus, oliua pirusque,
Cum ceraso pinus, cum pinu malus opacat.
Huc agit antiquam pernox Philomela querelam
Et replicat ueteres lubricata uoce dolores.
25Huc ades ergo, puer, ut iocundemur in orto
Iocundoque situ recreentur pectora nostra.
Vel tua cantabis uel ego mea carmina cantem
Et fidibus lentis aptabimus organa nostra.
Multaque composui, sunt et michi carmina multa,
30Multa reseruo tibi que tu recitabis Alexi:
Sepius ipse tibi recitanti primus adhesit
Vrbanumque loquens urbane dicta probauit.
Cantabo, si uis, uersus ab origine mundi.
Versibus informem, si uis, formabo Chimeram
35Si uis, in iuuenum quaedam nugabimur odis.
Si uis, Anglorum regis tibi proelia dicam,
Guillelmi illius quem praecinit ille cometes
Qui plus igne micans totum perterruit orbem;
Rexit rex Anglos, Normannos rexque comesque.
40Si uis, in thalamos illius te comitissae
Inducam uerbis quae toti praeminet orbi;
Cuius ab antiquo nomen demittitur euo,
Vt, si uerba notes, uelut Adela fiat ab Adam.
Caesaris illius Guillelmi filia, coniunx
45Illius Stephani, ueterum qui germen Odonum
Ipsis praefertur armatus siue togatus.
Has tibi delitias, si uis ita deliciari,
Dimidiabo tibi, tibi conseruantur, Auite.
Ergo rumpe moras, partas ne despice mensas;
50Conuiuis onus est lentus conuiua pigerque:
Ergo ueni subito, fastidia tolle morarum.
Ne nimium lentus ledas perimasue uocantem.
Qualis pix manibus, nix lippis, fumus ocellis,
Qualis amatori piger est et lentus amatus,
55Qualis mittenti, si mutuat ocia, missus,
Optanti talis, dum tardas, sepe uocatus.
Tu michi pix, michi nix, michi fumus et omne nociuum
Ni uenias subito, nisi preproperes ueniendo.
Ergo preproperes ut conuiuemur ouantes.
130. Ad supradictum Auitum
[recensere]Nomen habes ab auo; format tibi littera mores.
Moribus es qualis clericus esse solet,
Scilicet urbanus, alacer, iocundus, amicus;
Praeterea, quicquid largius esse potest.
5Largius esse potest si te diuiseris ipsum
Quam si rem propriam cuilibet attribuas.
Et, quamuis aliis et rem diuiseris et cor,
Nec michi rem neque cor diuidis; immo uetas.
Si cupis ergo michi - cupias et queso - placere,
10 Corrige te michi dans et quod es et quod habes.
131. De Talpa se reprehendendo
[recensere]Ve michi, namque mei factus peregrinus et expers,
Oblitus sum pene mei, temulentus ut alter.
Nam pretermisi praeponi quod decuisset,
Si mens, ut quondam, michi circumspecta fuisset.
5Debueram siquidem uel de Talpa cecinisse
Carminibusque meis hunc in titulum posuisse,
Vel, tanquam mutus, omnino conticuisse.
Hic siquidem noster specialis amicus, et ultra:
Summus amicorum maioris et utilitatis,
10Applaudit nostris omni conamine uotis.
Talpa comes nostri fuit hic aliquando laboris,
Portio Talpa mei mea carmina sepe probauit
Et sua complacuit sententia iudicialis.
Hic ergo primas in codicis ordine nostri
15Splendeat, in nostro recitandus sepe libello.
Et Talpam replicet, Talpam mea carta frequentet
Vt, quicquid socors mens defraudarat amicum,
Foenore cum triplici iam nunc componat amico.
132. Ad Guillelmum Sanctonensem
[recensere]Factus es ecce mei socius, Guillelme, laboris,
Factus es ecce mee duxque comesque uie.
Ecce recessurus a nobis suscipe grates,
Quas tua magnifice promeruit probitas.
5Ad presens ergo pro munere carmina dono;
Adiciet tempus munera carminibus.
Ad se iam nostrum post oscula quisque recedat,
Alter et alterius sit memor ulterius.
133. In mensa itineraria
[recensere]Quem mensae species inuitat et allicit huius,
Si conuiua uenis, adhibe tibi sobrietatem:
Sobria uerba decent et sobria mensa fidelem.
Sobrius ergo cibus tibi sit, sint sobria uerba.
5Christus edet tecum, si Christum uiuis edendo.
134. Adelae Comitissae
[recensere]Vadis ut insolitos uideas, mea cartula, fastos
Vt regum thalamos et comitum uideas.
Vadis ut egregiam michi gratifices comitissam,
Si tamen ipsa prius gratificeris ei.
5Gratificeris ei dicens: "Comitissa, ualeto,
Reginae potius nomine digna, uale".
Haec est illius, si nescis, filia regis
Anglos indomitos qui domuit gladio,
Qui sibi Normannos tollentes iura paterna
10 Perculit ense fero subposuitque iugo.
Iste procellosas pro littore duxit abyssos
Et quasi conduxit littora littoribus.
Iste, licet sumptus superauerit imperiales,
Tantae plenus erat fertilitatis opum
15Vt uix thesauros aliquis perpenderit eius,
Largus militiae, largus et aecclesiae.
Denique tantus erat ut solus fecerit orbem
Numen ad imperii subtrepidare sui.
In dubio tamen est quae stirps utriusque parentis,
20 Cum mage par fuerit, clarior extiterit.
A patribus proauis pater editus utpote consul
Extulerat proauos ex probitate sua,
Addideratque suis nunc tantum rebus honoris
Quantum res olim patribus addiderant.
25Sed neque distabat a tanto coniuge coniunx
Quam sublimabat regia nobilitas,
Quae deducta potens a nobilitate potenti
Terrae Flandrensis nobile germen erat.
Hosque pares geminos sibimet sic fata dicarant
30 Vt speciale forent coniugii specimen
Regem regina reginam rex decorabat
Et decus alter erat et decor alterius.
Non uirtute minor successit filia patri,
Excepto quod non militis arma gerit.
35Arma tamen gereret nisi mos opus hoc inhiberet
Nec fas est ferro tenella membra premi.
Vna tamen res est qua praesit filia patri,
Versibus applaudit scitque uacare libris,
Haec etiam nouit sua merces esse poetis,
40 A probitate sua nemo redit uacuus.
Rursus inest illi dictandi copia torrens
Et praeferre sapit carmina carminibus.
Ergo ne timeas, nimis est affabilis ipsa,
Ipsa dabit tempus, et dabit ipsa locum.
45Vtque reor, non te Comitissa remittet inanem,
Sis licet ipsa rudis, more suo faciet
Nec tibi praestabit tantillum quod meruisti,
Praestabit quod sit lausque decusque suum.
Pene sua est orbi iam munificentia nota,
50 Extremos homines iam sua dona uocant.
Ipsa michi nota est, nec ego sum cognitus illi,
Occuluit sibi me rustica simplicitas
Nec nunc auderem praemittere carmen ad illam,
Sed uoluit mandans carmen habere meum.
55Quidlibet audiuit nuper de carmine nostro,
Innuit applaudens quatenus adiciam.
Adicio non quod par esse suae probitati
Possit, sed uigeat ex probitate sua;
Materies grandis mea carmina nobilitauit,
60 Non mea nobilitant carmina materiam.
Hanc morum probitas, hanc castum pectus honestat,
Nobilis hanc soboles ornat amorque uiri.
Sunt tamen et multi, quos commendare puellis
Et decus et probitas et sua forma queat,
65Hanc qui temptassent. Sed quid temptasse iuuaret?
Seruat pacta sui non uiolanda thori.
Hanc decor insolitus et inequiperanda uenustas
Commendatque simul gratia colloquii.
Sed quis tam duram silicem mollire ualeret?
70 Inspiciunt sine re, sed iuuat inspicere;
Praemia magna putant dum spe pascuntur inani,
Irritantque suos hoc inhiando oculos.
Nec mirum, quoniam species sua tanta refulget
Debeat ut cunctis praefore uirginibus.
75Hanc ego uidissem, nisi rusticus erubuissem;
Ipsam quippe loquens, inspicere erubui.
Tunc, nisi palantes obliquarentur ocelli,
Mox exhausisset omnia uerba michi.
Gorgone conspecta, quamplures destituuntur
80 Taliter a propriis protinus officiis,
Et coram Circe sic multi diriguere:
Non etenim poterant lumina ferre deae.
Vix ideo uidi, uidisse tamen reminiscor.
Vt reminiscor ego somnia uisa michi.
85Sic me sepe nouam lunam uidisse recordor,
Vel cum uix uideo, meue uidere puto,
Vix ipsam uidi sed sicut et ipse recordor
Dianae species anteferenda sua est.
Participaturus uerbis ipsius, ad ipsam
90 Accedo et thalamos ocius ingredior.
De me quippe suis, ueluti praesaga, ministris
Dixerat; hac de re promptius excipior.
Obstupui, fateor, substans in limine primo,
Elisios campos esse ratus thalamos.
95Nam thalamos operis aulaea recentis obibant,
Quae cum materies tunc pretiaret opus:
Serica materies, opus est quod uiuere credas,
Quod nobis iteret historias ueteres.
Hinc uideas elementa nouo moderamine iuncta
100 Et librata suis singula ponderibus:
Antiquumque cahos uideas in parte sequestra:
Aer, terra manent insimul, ignis, aqua.
Asisterat dictans operantibus ipsa puellis
Signaratque suo quid facerent radio.
105Erumpit caelum, tellus manet, ignis et aer
Iam uelut euadunt mobilitate sua;
Corpora iuncta simul faciunt et corpora uiuunt;
Desuper, ut decuit, est Opifex operi.
Pigras dilabens terras interluit amnis,
110 Vndae concretae conficiunt maria.
Viuunt impariter iumenta, uolatile, repens;
Omnibus his superest, ut dominetur, homo.
Hinc ad diluuium protendit linea patrum:
Nomina scripta legas, gesta recensa notes.
115Arbore sub quadam stetit antiquissimus Adam,
Fructum carpebat Eua uiroque dabat;
Quidam crudelis frater, crudelior hoste
Atque homicida, Chain, percutiebat Abel.
Ecce locum uideas, quem turba uocat Paradisum:
120 Hic quasi perpetuat inueteratus Enoch.
Diluuium campis superest et montibus altis;
Dumque natare licet, uiuida quaeque natant:
Et lupus, et ceruus, et bos, et tigris, et agnus,
Pace noua mites, ecce natant pariter.
125Mirantur montes in summo uertice pisces,
Aequora mirantur quod leo piscis erat.
Haec quoque deficiunt, uita sibi deficiente;
Quae modo uiuebant putida tabe fluunt.
His inhiare fuit horrorque et grata uoluptas,
130 Omnia sic uideas ut quasi uera putes.
Arca ferebatur, quo se tulit impetus undae;
Imbres deficiunt et minuuntur aquae,
Apparent montes, occulta renascitur arbor,
Hinc procera magis quo tenuatur aqua.
135Ecce refert oleam rediens lutulenta columba;
Putribus incumbis, corue, cadaueribus.
Limosi montes limosaque paruit arbor,
Lurida uisa fuit quaeque superficies.
Hoc opus, hoc uelum thalami primordia uestit,
140 Illa parte domus qua domus est breuior.
At domus in longum, uelis obtenta duobus,
Temporis eiusdem dissona signa dabat.
Sensus imaginibus erat alter, et altera gens est:
Hac genus Hebreum, hac fabula Greca fuit,
145Tunc uideas Noe plenum cratera tenentem
Et ueteris reliquos historiae titulos.
Pectine sublimi discernit sidera canus
Defectusque senex gignere discit Abram.
Excidium Sodomae signatur, sulphura, flammae;
150 Obnubunt frontem conscia corda manu.
Antiquus Iacob uirgas decorticat estque
Astans propter oues, pastor et ipse gregis.
Venditus est Ioseph, Pharaonis et horrea complet;
Fratribus indulget redditus ipse patri.
155Ecce uidebatur famosi gloria Moysi
Israhelitam qui doceat populum;
Nec minus et Iosue succedit in ordine Moysi
Succeduntque duces regnaque iudicibus.
Quae memoranda putes et claro digna relatu
160 In ueli serie singula conspiceres.
Consummatur opus ueli sub imagine regum,
In reges tempus ducitur a patribus.
En Dauid magnus fulgebat, gloria regum,
Cuius in aeternum fama superstes erit.
165Hic puer inter oues caput amputat ipse Goliae,
Hic latet, hic tandem regia sceptra tenet.
Hinc Salomonis opes et caetera facta sequuntur,
Et reges alios illud opus memorat.
Alterius ueli spaciosa uolumina Grecas
170 Ostendunt umbras et sua sacra tenent.
In serie prima Saturnia regna leguntur;
Iam furit in patrem Iuppiter ille deus.
Aurea prima micant, argentea secla secunda,
Aerea tercia sunt, ferrea quarta rigent
175Fictilis extremae fit imago posteritatis;
Singula tempus habent gesta locumque suum.
Interponuntur multarum tempora rerum,
Ambages ueterum Grecaque fictitia.
Tempora Deucalion humana elapsa reformat
180 Et sua Pirra viro suggerit auxilium.
En auriga nouus, huius quoque nescius artis,
Terras exurit Pheton et ipse ruit.
In uolucrem uersus rapit omnipater Ganimedem,
Exemplumque manet criminis ipse deus.
185Iuppiter in taurum super equora subuehit Io;
Cathmus Agenorides uertitur in colubrum;
Argi uertuntur decepti lumina centum
In uolucrem pictam; nunc quoque uiuit auis.
Humidus indicit terris sua festa Lieus;
190 Qui renuunt mutat in uarias species.
Piramus et Thisbe gladio moriuntur eodem;
Ex ipsis autem fabula picta manet.
Conspiciuntur ibi speculantes Ermafroditum
Et querunt talis quid sibi forma uelit.
195Orpheus Euridicem Stigiis a sedibus effert;
Lex datur, at legem praeproperus uiolat.
Narcissus, propriae pellectus amore figurae,
Totus amat semet, semet amando furit.
Tot portenta quidem portenta et mille sequuntur
200 Et totidem rursus quae sequerentur erant.
Nec uacat a Paride sinuosi pagina ueli
Nec Troiae antiquum defuit excidium.
Conditur Alba uetus, Romani semina regni,
Famosae retinet quae monimenta suis.
205Et res Romanas, et centum nomina regum
Illud habetat opus, iam quoque finis erat.
Ambit enim lectum dominae mirabile uelum
Quod tria materia iungat et arte noua.
Nam manus artificis sic attenuauerat artem
210 Vt uix esse putes quod tamen esse scias.
Aurea precedunt, argentea fila sequuntur,
Tercia fila quidem serica semper erant.
Sic quoque cura sagax tenuauerat ambo metalla
Tenuius ut nil hoc posse fuisse rear.
215Tam subtilis erat quam texit aranea tela
Et tenuis plus, si tenuior esse potest.
Quid subtile magis non Pallas nere doceret,
Si praesens Pallas nentibus ipsa foret.
Non meliore stilo formas perarasset Arachne,
220 Si studio praesens ipsa magistra foret.
Fama uetusta refert, nisi fama uetusta sit anceps,
Has geminas artes exseruisse suas,
Vt studio celebri sibi uendicet utraque nomen -
Aggrediuntur opus, historias replicant.
225Incumbit Pallas itidemque incumbit Arachne;
Propositae titulus laudis utramque ciet.
Sed neutram sperem praesens opus exuperasse,
Cum superet praesens et precio et studio.
Interlucebant rutilo discrimine gemmae
230 Et margaritae non modici precii.
Denique tantus erat uelo fulgorque decorque
Vt Phebi dicas exuperasse iubar
Porro recenseres titulorum scripta legendo
In uelo ueras historiasque nouas.
235Ecce uidebatur Normannia foeta uirorum
Nomine Guillelmum progenuisse ducem.
Finibus a patriis in primis hunc abigebant
Et profligabant iura paterna sui.
Protinus hos princeps nimia uirtute subactos
240 Legibus edomuit supposuitque suis.
Hic successiua serie de consule consul,
Mox extra seriem de duce Cesar erit.
Ecce micat caelum, rubeus micat ecce cometes;
Crinibus effusis fulgurat in populos.
245At ne de stella nos uana putes cecinisse,
Vidimus hanc omnes plus quoque quam decies.
Stella fuit stellis aliis conspectior ipsa
Et, nisi longa foret, altera luna fuit.
Quippe uidebatur uestigia uerrere longa
250 Et longe proprias spargere retro comas.
Antiquata patrum miratur et obstupet aetas
Quodque uident dicunt grandia signa fore;
Pectoribus matres admoto pignore dulci
Pectus et os feriunt et noua signa timent;
255A patribus responsa petit sibi iunior aetas
Atque rogando senis pendet ab ore puer
Quid res portendat (tamen et portendere dicunt)
Ignorant; multis fingere multa licet.
Ecce palatinos uirtus Normanna uocarat;
260 Concilium faciunt, consilium capiunt.
Ipse loco residens Guillelmus in ediciori
Quo decuit proceres more sedere iubet;
Postquam turba senum iuuenumque tacendo quieuit,
Quo decuit dominum more locutus, ait:
265"Cur, proceres nostri (iamiam cohibete tumultum),
Vos huc excierim, protinus expediam:
Legati rediere mei, quos ipse petitum
Direxi nuper Anglica regna michi.
Anglica regna michi serie consanguinitatis
270 Succedunt, rege dum modo regna carent.
Insuper, heredem me fecit, dum moreretur,
Proximus ille meus, et sua scripta dedit.
Legati ueniunt, iurant michi debita regna;
Pollicitae fidei nos quoque credidimus;
275Ipsos et nostros maturius accelerare
Iussimus, ut regi foedera nostra ferant.
Inueniunt regem uelocius occubuisse,
Credite, quam uolui quamque necesse fuit.
Quid non Anglorum praesumat spiritus exlex?
280 Praesumpsere michi iura negare mea.
Quidam periurus quod nos diadema deceret
Vsurpat; nobis missus et ipse fuit.
Ipse manu propria michi sacramenta peregit;
Quam modo mentitur, tunc dedit ipse fidem.
285Legatos audite meos. "Ipsosque profari
Mandat; legati testificantur idem.
Direxere oculos in eos, dum fantur, et aures,
Consulis attente denique uerba notant.
Adiecitque heros, quem regni sollicitudo
290 Concutit, et probitas, ut sua iura petat:
"In dubiis rebus, queratur quid sit agendum,
Egregii proceres; nam modo non dubito,
Non dubito quid agam; sed quod uolo, queso, uelitis.
Inflectenda quidem iussio nostra manet.
295Ipse tamen noui quia uos laudetis idipsum
Quod probo, quod laudo, uosque probetis idem.
Non ego sum talis cui debita iura negentur.
Nec sum Martis ego classica qui timeam.
Immo sum talis cui mox sua diuidat hostis,
300 Diuisisse tamen si michi sufficiat.
Non hucusque fuit uestrae, proceres, probitatis
Contemptos rebus uiuere uos propriis:
In Cenomannenses audax Normannia uires
Extulit atque ipsos funditus edomuit.
305Appula iura regit uirtus quoque uestras refrenat
Et Romae feritas nomina uestra pauet.
Guischardum nostrum sperat fore mille uir<orum>
Auditoque eius nomine febricitat.
Quid referam Gallos uos debellasse feroces
310 Et totiens enses uos hebetasse suos?
An potuit uobis obstare Britannia tota?
Andus enim uestros ipse timet gladios;
Burgulio siquidem clementia nostra pepercit;
Andos ad Ligerim noster abegit equus.
315Ergo uim solitam periurus sentiat Anglus
Nec sua degeneres uos habeat rabies.
Hactenus, o proceres, uos nomine consulis usi,
Consulis in regem nomen habete meum.
Nomen ego regis, uos diuitias habeatis
320 Dumque uacat, uestras amplificate domos.
Omnibus illa bonis, ut nostis, terra repletur;
Gens, imbelle satis et muliebre genus.
Non desunt nobis nisi si tantummodo naues:
Ergo quae desunt quique parate rates.
325Sitis uos omnes in quinto mense parati
Nec det uestra moram segnicies zephiris.
Sumptus ipse dabo pugnacibus, arma parabo,
Ipseque, si uultis, pro duce miles ero".
Suscipiunt alacres Normanni uerba iubentis
330 Confirmantque suis ultima erba ducis.
Qualiter in siluis seuis aquilonibus arbos
Qua uis impegit turbinis acta ruit,
Taliter edicto gens haec fauet imperiali;
Ad sua quisque redit, iamque uacant operi.
335Mox faber ex toto lignarius orbe uocatur;
Vertitur in naues aedificare domos.
Non tot apes pariter carpunt Hiblea salicta,
Nec tot Strimonia fertur habere grues
Quot sunt artifices, quot iussis artibus instant:
340 Principis edictum praeproperabat opus.
Sentinas, remos, antemnas, transtra, cherucos
Et reliquos usus omnis adaptat homo.
Ceduntur siluae, cadit ornus, quercus et ilex
Deque suo pinus stipite diripitur,
345Aduehiturque senex abies a montibus altis;
Cunctis arboribus fecit opus precium.
Mox in littoribus uideas consurgere siluam
Et loca plana uides quo modo silua fuit.
Ille potens Serses non tantam iungere classem
350 Ne tantum potuit iungere nauigium.
Vtque magis stupeas, subito ter mille carinas
Iungit et armato milite cuncta replet.
Has praeter, turbae fuerat sua cimba pedestri;
Altera fert dominos, altera nauis equos.
355Nauis et aurato surgebat regia rostro,
Quae poterat tumidum non timuisse fretum.
A domina puppi clamatur: "Soluite funes!"
Funes soluuntur; nauita quisque ruit.
Nauticus exoritur clamor mixtusque tumultus:
360 Vxores, matres turbaque plorat iners,
Ista uirum uotis, haec uirgo salutat amicum
Insequiturque oculis quaeque puella suum;
Ista serenatos reditus celeresque precatur,
Nec uir nec mulier abstinet a lacrimis.
365Vrbs Asiae regnique caput, Priameia Troia,
Carmina quam Grecis subiacuisse ferunt,
Tunc cum bella Sinon captae misceret et ignes,
Reddere tam magnum non potuit strepitum.
Imperii iussu ceduntur milia patrum
370 Romae, Roma suis ignibus occubuit,
Tunc in clamorem damnumque dolorque coegit
Innumeros populos praesidiumque fugae;
Tunc, licet immensum, non aequiperasse fragorem
Istum crediderim, nunc ubi nemo tacet.
375Sidera si caeli ruerent, si machina mundi,
Si terras omnes aequora praeriperent,
Non haec maiorem poterant fecisse fragorem
Nec fieret clamor amplior in populo.
Vt portum fugere rates altumque per aequor
380 Fit uia, clamor abit, fitque repente quies.
Iam gubernator uentos et sidera spectat
Incumbuntque suo iugiter officio;
Obliquando sinus in uentos carbasa uertunt;
Tandem, tranquillo remige, littus habent.
385Naues et proceres procerumque uocabula uelum
Illud habet, uelum si tamen illud erat.
Vt ferus Anglorum princeps allabitur oris,
Inquit: "Terra, uale, si michi, terra, faues.
Te uult periurus nobis auferre tirannus
390 Periuriique reus debita nostra negat.
Detur periuro nobis te auferre tiranno
Periuriique reo tollere nostra queam.
Nolo tuos agros, regio mea, depopulari;
Hostibus hostis ero; pax, mea terra, tibi!"
395Inde iubet qui signa ferant quique agmina ducant,
Collocat extremos, collocat et medios.
Iam resonant litui, iam Martia classica clangunt.
Milite cum multo comminus hostis adest.
Cum necdum pugnam miles Normannus inisset,
400 Frigida corda graui diriguere metu.
Nam nec erat numerus nec erat qui dicere posset
Aduersae gentis copia quanta fuit.
Hastarum multos densissimus ordo fefellit,
Nam, nisi luceret lancea, silua fuit.
405Hostis, equo abiecto, cuneum densatur in unum
Qui, nisi desiperet, intemerandus erat;
Nam neque Normannus consertos audet adire,
Nec ualet a cuneo quemlibet excipere.
Arcubus utantur dux imperat atque balistis,
410 Nam prius has mortes Anglia tunc didicit:
Tunc didicere mori quam non nouere sagitta,
Creditur a caelo mors superingruere.
Hos uelut a longe comitatur militis agmen,
Palantes post se miles ut excipiat.
415Spicula torquentur, multi stantes moriuntur,
Gentes densatae non poterant cadere.
Tunc prae tristitia gens effera praeque pudore
Egreditur palans insequiturque uagos;
Normanni simulantque fugam fugiuntque fugantes,
420 Intercepit eos undique praepes equus;
Ilico caeduntur, sic paulatim minuuntur
Nec minuebatur callidus ordo ducis.
Tandem iactura gens irritata frequenti,
Ordinibus spretis, irruit unanimis
425Tunc quoque plus solito fugientum terga cecidit
Et miles uultum fugit adusque ducis;
Tunc Normannorum prope sunt exterrita corda
Et tunc obtabant delituisse fuga;
Occisumque ducem uulgabat opinio uulgi:
430 Hoc rumore magis marcida turba fugit.
Hinc titubare suos princeps presentit, et inquit
(Et subito galeam submouet a capite):
"State, precor, nostri memores uestrique meique;
Viuo quidem, uiuo, nil timeatis, ego.
435Gens mea, quid fugitis? Praesto est uictoria nobis;
Vtendum nobis omnibus est gladio.
En uires uestras uiresque probetis auitas:
Iam fugient hostes, aggrediamur eos.
Quo fugeretis?" ait, "procul est a littore classis,
440 Nos ipsam nobis spem simul abstulimus.
Moenia quae nobis? Vtendum est uindice dextra;
In manibus uestris uiuere siue mori est".
Cornipedem properus calcaribus urget aenis
Atque hostes subito fulminat ense fero.
445Non Hector tantus Grecos, nec tantus Achilles
Strauit Troianos, fortis uterque tamen.
Caetera turba ducem sequitur, furit ira pudorque,
Iam cessisse pudet iamque manu geritur.
Hic ferit ense fero, ferit hic horrente machera
450 Fit uia spiritibus uulnere multimodo.
Mars utrisque fauet partique arridet utrique,
Quaelibet in cedem pars animata ruit.
Mors cita subsequitur, isti moriuntur et illi,
Mors aderat gladiis praeproperata suis.
455Lassari potuit, nisi fallor, turba sororum;
Stamine non rupto, plurimus occubuit.
Multus abit moriens iniussus ad infera regna
Fataque mille suis accelerant manibus.
Indemnis neutri cedet uictoria parti,
460 Arida caesorum gleba cruore fluit.
Tandem, ne caeli praesagia uana fuissent,
Normannis deitas propiciata fauet.
Perforat Hairaldum casu laetalis arundo;
Is belli finis, is quoque causa fuit;
465Is caput impurum regali cinxerat auro
Sceptraque periura leserat ipse manu.
Anglica turba pauet, auget deus ipse pauorem
Inque fugam legio tota repente labat
Nec posthac potuit populus tantus reuocari,
470 Impetuosa fugit praecipitata manus.
Suffoccat multos, dum ceditur, impetus ipse;
Multi tunc armis interiere suis.
Omnibus arma nocent; qui possunt arma reponunt,
Qui modo pugnabat miles inermis abit.
475Mox, laxis frenis, fugientum terga fatigat
Normannus; multos proterit ales equus.
Normannos animat praesentis causa triumphi,
Anglos rex cesus ac timor exanimat;
Normannos acuit ne bellum cras iteretur,
480 Anglos sollicitat mors sibi contigua.
Acrior insurgit Normannus tigride foeta;
Passim procumbit mitior Anglus oue.
Vtque lupus, quem seua fames ad ouile coegit,
Parcere non nouit innocuis gregibus,
485At non desistit pecus usque peremerit omne,
Sic Normannorum non tepet asperitas.
Sed miserante Deo bellum clademque diremit
Nox, Anglis spacium praesidiumque fugae.
Anglis nulla fuit nox oportunior illa,
490 Qua ualuere suis consuluisse malis.
Nocte locum capiunt, quemcumque occasio prebet;
Hi spelea tenent, hi frutices subeunt.
Nobilitas tenuata licet tamen occupat urbes
Septaque muniuit moenia rarus homo.
495Iamque dies aderat, cum dux uictricia signa
Afferri mandat alloquiturque uiros:
"O genus infractum, gens inuictissima semper,
Quos ad regna uocant lucida signa poli,
Quamuis bellorum uos debilitauerit ingens
500 Impetus atque labor noctis et excubiae,
Carorumque licet sua corpora sint inhumata,
Quidam letali uulnere deficiant,
Attamen ista dies hodierna laboribus instat;
Haec nobis pacem sola dies pariet.
505Res dilata nocet, nocuit dilatio multis;
Anticipemus eis mutua colloquia.
Dum titubare licet inconsultique uacillant,
Sunt inhibenda sibi tempora consilii.
Non graue sit nobis onus huius ferre diei:
510 Pacem defessis lux hodierna dabit.
Dum titubant uicti, dum marcida colla supinant,
Dum sine rege uagus est reliquus populus,
Aggrediamur iter, subito ueniamus ad urbes;
Defunctorum animas Omnipotens habeat.
515A spoliis igitur simul omnes abstineamus,
Ne sint exuuiae multiplices oneri;
Cras autem spoliis laetari detur opimis;
Augebo spoliis munera magna satis".
Ad ducis admonitus exercitus impetit hostem;
520 Hos animi probitas, hos ducis urget amor.
Morte quidem plures retinentur, uulnere pauci:
Ne desint pugnae uulnera dissimulant.
Alterius partis resonant ululatibus edes
Nec locus a lacrimis est aliquis uacuus.
525Non uacat a lacrimis mulier iuuenisque senexque,
Nec tractabatur de patriae auxilio.
Ceptis interea properans dux impiger instat,
Efferus hinnit equus, pugna parata micat.
"Hostis adest!" aliqui clamant a turribus altis;
530 Frigore corda pauent, membra pauore rigent.
Arma uiris desunt, uir muris, rector utrisque;
Non est qui iubeat more coire uiros.
Si tamen arma uiris, uir muris, rector utrisque
Esset, turbaret haec simul ipse pauor.
535Quid facient? Muros euelli, tecta cremari
Seque trucidari pallida gens similat.
Turpe tamen censent si statim deditionem,
Non de pace prius praemoniti, faciant.
Moenia cinxerunt quali potuere corona,
540 Imbellis legio, uirgo, senex, pueri,
Vt quasi bellica gens de pace loquantur honeste.
Dux procul a muris alloquitur proceres:
"Omnia temptemus: quid enim temptasse nocebit?
Vrbi mandemus foedus amicitiae;
545Si renuant foedus, capiemus iustius arma".
Haec ait et pacem mandat eamque rogat.
Ciues accipiunt pacem pacemque redonant;
Vrbs patet; excipitur dux alacri facie.
Protinus applaudit prouincia ciuibus illis;
550 Collaudant factum suscipiuntque ducem.
Nobilitas, populus, urbes simul, oppida, rura,
Supr<a> se regem constituere ducem.
Guillelmus consul rex est de consule factus
Sanguinis effusi nuncia stella fuit.
555Optinuit regnum rex optinuitque ducatum
Dux, et sic nomen Caesaris optinuit
Solus et ipse duos, dum uixit, rexit honores,
Cunctis Caesaribus altior et ducibus.
Nemo ducum melior, non regum fortior alter,
560 Rex diadema gerens, dux ducis arma tulit.
Regis diuitiae, sua gloria, bella, triumphi
In uelo poterant singula uisa legi.
Veras crediderim uiuasque fuisse figuras,
Ni caro, ni sensus deesset imaginibus.
565Littera signabat sic res et quasque figuras,
Vt quisquis uideat, si sapit, ipsa legat.
Haec quoque si credas haec uere uela fuisse;
In uelis uere, cartula nostra, legas.
Sin autem, dicas: "quod scripsit debuit esse,
570 Hanc diuam talis materies decuit.
Ipse coaptando quae conueniant speciei
Istius dominae scripsit et ista decent".
Denique quis cameram, quis digne tigna domorum
Quisue pauimentum, quisue tot expediet?
575Singula si refero, tibi tedia progenerabo,
Nec tamen ista pigro sunt tenebranda situ.
Ergo breui calamo libabo caetera, non quod
Materia caream, uel stilus obsit hebes,
Excessisse modum sed epistola nostra uidetur
580 Nec res tanta magis non breuianda fuit.
Haec cortina deae lectum uicinior ambit
Quae ducis et patris fert monimenta sui.
In thalami caelo caeli quoque nosse meatus
Ipsius potes assiduamque rotam.
585At quamuis staret, tamquam tamen ipsa rotabat
Machina; sic studium fecerat artificis.
Aptaratque polos, Helicem simul et Cinosuram;
Quaeque colore suo pinxerat et studio.
Lactea zona, suo distincta colore decenter,
590 Et rubicunda simul et glatialis erat.
Zodiacus sua signa gerit, sua lactea zona,
Circulus omnis adest et duo solstitia.
Extremus uertex Arcturus et ipse uocatus
Visibilis nobis haec sua signa gerit.
595Est polus Arcturum qui subuehat inque rotetur
Hunc circa caeli machina tota simul.
Est polus, est regio cecis immersa cauernis
Quam, quia conticuit pictor, ego taceo.
Circulus ipse duas habet et collimitat Vrsas,
600 Nostris uisibilis appropiansque oculis.
Inter utramque iacet Serpens circumfluus Vrsam,
In cuius flexu sistitur Vrsa minor;
Maiorem cauda complectitur, osque caputque
Erigit, inque pedem circinat Herculeum;
605Ipsum nempe caput urget pes Herculis alter
Alter enim pes est curuus abusque genu;
Herculis et uultus tanquam conuersus ad Austrum
Intuitu recto respicit Ophiucum;
Obsitus a lumbis est idem pelle leonis,
610 Cuius crus dextrum mox Lira contiguat.
Albidus expansis Cignus uelut euolat alis;
Cepheus est subtus, Cassiepia secus.
Andromedam uideas quae palmas tendit utrasque;
Haec ceruice sua femina tangit Equum.
615Deltoton a dextris est forma triangula iuxta
Confinesque plagas Arietis obtinuit.
Quodque tenet Perseus caput est de Gorgone truncum;
Hic Agitatoris calce caput reprimit;
A pede pes procul est, quia Taurum pes premit alter,
620 Dextra caput gestat, leua manus gladium.
Arcturi custos, piger ille senexque Bootes,
Respicit Arcturos Herculeumque pedem.
Herculis a dorso preclara Corona uidetur,
Serpentis medii quae caput appropiat.
625Anguifer a dorso, superapparente Sagitta,
Vicinat uolucri quae Iouis armiger est;
Ipsa caput Cigni semper quasi mandere temptat.
Delphinus semper obuius instat Equo.
Qua quoque Zodiaci magis ardua linea surgit,
630 Cancri designant sidera solstitium;
Comportatque suos in semet Cancer Asellos
Nec Praesepe suis bestiolis deerat.
Et qua Zodiacus declinat solque, gradatim
Orbe rotante, ferus mox Leo subsequitur.
635Proximat hunc Virgo quae librat in ordine pensas
Sed Libram Scorpii brachia progenerant.
Scorpio subsequitur, quem Serpentarius angens
Et uelut infestans calcat utroque pede.
Imminet Architenens, pedibus caudaque ferinus:
640 Penna coaptat auem, sed facies hominem;
Haec uelut extenta minitatur forma sagitta.
Tu, Capricorne, tenes altera solstitia.
Qua committuntur plaga lactea Zodiacusque,
Albicolores sunt et niuei Gemini;
645Separat a Tauro Geminos Agitator et Edi,
Nam Taurum curuo percutit ipse pede;
Et pede producto Taurus petit Oriona,
Orionis pes impetit Eridanum.
Eridanus siquidem, longo sinuante recursu,
650 Appropians Caeto, Tela uocatur ob id.
Inde sequens Aries noctemque diemque coaequat;
Tempus adaequat idem tempore Libra suo.
Succedunt Pisces. Tua stella refulget, Aquari,
Tangere quae caudam uult, Capricorne, tuam.
655In Piscem magnum diffundit Aquarius urnam,
Bestia cui Pistrix proxima semper erit.
Ensifer Orion spectat confinia Tauri,
Sub cuius pedibus est Lepus, inde Canis.
Infima nauis erat, nauis quae dicitur Argo;
660 A pupi nauis ista propinqua Cani,
A prora uero Centaurus et ipsa supinam
In dextra portat bestia bestiolam;
Hanc quoque Centaurus portare putatur ad Aram,
Quae quasi sacra micat, igne sacro rutilans.
665Centauro Nauique simul superastat Ylidris,
Cui superest Coruus Vrceolusque simul.
Proximus Anticanis Geminis est, et preit Ydram;
Vendicat hunc totum lactea zona sibi.
His inerant signis superedita nomina semper
670 Stellarum numerus, tempora, circuitus.
Littera signabat superaddita nomina signis,
Signabat cursus, tempus et officium.
Horologos etiam possem numerare meatus,
Copia sed fecit me cumulata inopem.
675Hoc fuerant camerae laquearia picta labore,
Singula signabat forma colorque suus.
Preterea septem, spatio sed non in eodem,
Stellas conspiceres inferiore loco.
In curru proprio quasi stabat Solis imago
680 Isque uidebatur irradiare domum.
Lucebant radii, lucebat feruidus axis,
Efflabant ignem naribus eius equi.
Luna sibi suberat, speciemque globumque retentans
Ipsa; suum lumen Sol tribuebat ei.
685Nam quando obliquis sibi uultibus aduersantur,
Conspicitur proprio Luna uigere globo;
Mox geminum cornu semesa uidetur habere
Paulatimque uelut deficit in nichilum.
Cum uero fratri succedit tramite recto,
690 Exhilarata, micans pleniter orbe suo,
Tunc fit ut eclypsin sol ipse pati uideatur,
In rectum cum fit obuia luna sibi.
Algens Saturnus, inopacus decrepitusque,
Quem ueterana facit frigiditas sterilem,
695Vix in ter denos cursum piger explicat annos,
Tam lento speram circuit ipse pede.
Stella benigna Iouis, et patre citatior ipsa,
In bis sex annis signiferum peragrat.
Horridus et siccus Mars belliger immoderatus
700 Siue furit flammis, siue cruore rubet;
Ipse repentinos mortalibus edere morbos
Dicitur aut populis horrida bella parat.
Signiferum fertur annis lustrare duobus,
Estque diu Martem cernere cum nequeas.
705Fulgebat Veneris formosa binomia stella
Roscida, clara, micans et gemina specie.
Esperus est sero, mane quoque Lucifer ipsa;
Sero Venus fulget, maneque ridet ouans.
Stella salutaris applaudit amantibus ipsa;
710 Ocior haec anno signiferum peragrat:
Nam quadraginta ter centum octoque diebus
Expleto cursu, lucida stella redit.
Mercuri facunde, tibi facundia linguae
Creditur, atque simul mercibus ipse faues.
715Vt decet, est rutili tibi prospera forma coloris,
Tuque nouem metis ocior est Venere.
Contiguat solis uestigia sidus utrumque,
Ambo tenent Solis e regione uiam
Ecce pauimenti structura canenda fuisset
720 Sed refugit sensus mensque ueretur hebes.
Quis siquidem mundum comprendere carmine posset?
Namque in eo mundi forma recensa fuit.
Quippe pauimentum mundi fuit altera mappa,
Hic uideas terrae monstra marisque simul.
725Res designabant superaddita nomina rebus,
Sic ea cura sagax pinxerat artificis.
Ne uero puluis picturam lederet ullus,
Tota fuit uitrea tecta superficie:
Ipsa superficies uitreum mare nomen habebat,
730 Lucida materies lucidiorque uitro;
Hanc ne protereret pes inuidus ingredientum,
Sustentabatur marmore supposito.
Cingebatur opus fluido uiridique colore,
Vt maris esset opus quod fluitare putes.
735Hoc opus Oceani nomen formamque gerebat,
Quod penitus limbo cinxerat arua suo.
Insula non deerat et secla marina uideres,
Ballenas, cete, caetera monstra maris.
Gurgitibus propriis pisces innare putares,
740 Sique forent pisces, prendere posse manu.
Oceano totus terrae sic obsitus orbis
Humectabatur fluminibus mediis.
Forma rotunda sibi, speciem quae preferat oui,
Constans mensuris ponderibusque suis.
745Porro uenustabat operum uariatio terras,
Humanusque labor auxerat effigiem.
Diuinus siquidem quaedam construxerat ordo,
Quaedam uero manus fecerat artificum.
Disposuit cursus summus moderator aquarum,
750 Tigris et Eufratis, Eridani, Ligeris;
Disposuit medias mare quatenus abluat oras
Orbis terrarum, quod Mare sit Medium;
Disposuit montes, necnon genus omne ferarum
Monstrorumque genus et species hominum;
755Disposuit rubras in quadam margine terras,
Vt mare quod superest inde rubere queat;
Disposuit Sirtes, Scillea pericula fecit;
Disposuit flammas ut uomat Ethna suas;
Disposuit calidas sine flamma qualibet undas;
760 Disposuit dulces et steriles latices;
Disposuit lacuum uarias ab origine causas,
Affaltildis aquas dissimiles aliis.
Affaltiltis aquae nunquam patiuntur ut in se
Corpora demergas, aut hominum aut pecorum;
765Nam super has tauri fluitant, fluitantque cameli,
Quos si temptabis mergere non poteris.
Scilicet id temptes, hominis quoque brachia stringas,
Attamen et strictum flumina reiciunt;
Sed neque sustentant nisi tantum pondera uiua,
770 Ergo nauigiis inuius ille lacus,
Nec naues nouit, nec pisces educat ullos,
In quo demergi uiuida nulla queunt;
Subuehit accensas locus ille lacusue lucernas,
Extinctas uero mittit ad ima sui.
775Is locus, iste lacus quondam fuit urbs Sodomorum;
En luteus lacus est, non hominum locus <est>;
Criminis en ueteris retinet locus ille figuram,
Crimine qui maduit ecce palude madet.
At labor humanus muratas condidit urbes,
780 Vrbibus imposuit nomina quae placuit;
Nominibusque suis quaecumque fluenta uocauit,
Tergaque cerulei perculit ipse maris;
Limitibus certis distinxit climata mundi, in
Tres partes orbem quadrifidum redigens.
785Nec tamen has partes spatium collimitat aequum:
Orbem pene Asia dimidium rapuit;
Europe et Libie pars altera contigit orbis,
Quae Libiae sua pars Affrica nomen habet.
Porro pars Asiae prius est recitanda situsque,
790 Carpere summatim si recitare uoces.
Anteferenda aliis est quam Paradisus honestat,
Hanc Paradisus enim nobilitat Domini.
Hanc ab Europa Tanais disterminat unda,
Ex quo Meotis dicitur esse palus.
795A Tanai Nilus procul est, a flumine flumen;
Nilus et hanc Asiam separat a Libia;
Attamen Egiptus Nilum protenditur ultra,
Austrum pertingens ultima pars Asiae.
Hanc quasi retrogradum Medium Mare collaterauit,
800 Hanc circum a tergo circuit Oceanus.
Has intra moetas terrae est porrectio multa,
Montes Riphei, Causasus et reliqui:
Montes Israel, Sina, Carmelus et Ermon,
Taurus, mons Libani, Gelboe, mons Sinai,
805Multaque planities, Rubrum Mare, flumina multa,
Quae potui et poteris dinumerare legens:
Iordanis, Farfar, Euphrates, Tygris et Arbes,
Ganges et Nilus, Indus, Arax, Tanais,
Ermus, Pactolus, Cignus, Meander, Orontes,
810 Eusis et Bactrus, Oscorus et Fasides.
Hos intra montes, intra sinuosa fluenta
Sunt uariae gentes innumeraeque tribus,
Diuersi mores ut diuersae regiones:
Pars Asiae pecorum parsque ferax hominum,
815Pars hirsutarum genitrix altrixque ferarum,
Griphi, panterae, tigridis atque leae;
Nutrit serpentes, homo quos hucusque ueretur
Nec ualet a propriis sedibus elicere:
Sunt etenim montes sua quos uigilantia munit,
820 Tangere ne montes audeat ullus homo;
Quos tamen et montes amor insatiatus habendi,
Tangere si posset, diripuisset eos:
Nec mirum cum sit mons aureus omnis ab imo
Aut totus montis gemma sit ipse lapis.
825Est hucusque tamen homini locus inuius ille,
Quem proprium sibimet squameus anguis habet.
Balsama dat nobis, opobalsama, tus et aroma,
Rugosum nobis hinc piper aduehitur.
Solis et aurorae matutinale uolumen
830 Et primos Asia prima uidet reditus.
Praeterea sunt multa quidem quae pullulat ipsa
Tercia pars orbis, quae properans taceo.
Finibus Europae Tanais conterminus atque
Decliuis Asiae lambit utramque plagam.
835Europam a tergo qui terrae circuit orbem
Et decurtat humum circuit Oceanus.
Oceani cumulus terram super inferiorem
Exit: quod Pelagus fama uocat Medium.
Hoc pelagus fines Europae claudit et arcet
840 Et simul Europam segregat a Libia.
Quippe maris reflui findunt diuortia terram
Et procul a semet littora dissociant.
Istis limitibus quasi tercius obsitus orbis,
Vel mage tercia pars, sic ibi pictus erat.
845Riphei montes Asiae sua iugera partim,
Europae partim, fasce suo reprimunt.
Sunt etiam plures porrecti in sidera montes
Quos Europa sibi uendicat in proprios.
Nam suus est Athos, suus est precelsus Olimpus
850 Qui caeli sub se nubila despiciat;
Parnasus suus est, gemino qui uertice surgens,
Vatibus acceptus, Thessala rura uidet:
Ergo duos montes mons idem ferre uidetur,
Mons alius Cirra est, Nisaque mons alius.
855Mons Iouis, antiquo Mons Iulius nomine dictus,
Occupat Europam circuitu nimio;
Hic Appenninum longas quoque prouehit Alpes,
Mons Iouis Europae portio non modica.
Mons Pireneus quasi murus claudit Iberos,
860 Munit et ambitam mons spatiosus humum.
Sunt quoque monticuli quasi quaedam tubera terrae,
Quos Europa uehit appropiatque polo:
Montem Cassinum uideas, uideasque Veseuum,
Garganum et montes conspiceres reliquos.
865Inde color uiridis, laticum quasi concolor undis,
Europae fluuios posse notare dabat.
Danubium magnum maior signabat imago;
Ister et ipse quidem dicitur a populis.
Ister et hic, inter Europae maximus amnes,
870 Gurgite septeno defluit in pelagus.
Eridanus uero, quem nominat incola Padum,
Par Istro fines abluit Italicos.
Renus enim Pado pariter succedit et Istro.
Haec recitare prius flumina condecuit:
875Tres isti siquidem maioris nominis amnes
Europam cursu nobilitant proprio.
Subsequitur Ligeris quo nullus amoenior amnis,
Sed neque cuius plus unda salubris eat;
Quem si scriptores antiqui praeteriere,
880 Inuidia tacti, non ego praetereo.
Auctor picturae, fluuii non immemor huius,
Hunc Ligeri titulum desuper apposuit:
"Sicut arena Tagi, Ligeris quoque flauet arena,
Cui palus et limus, iuncus, arundo deest.
885Nullius pisces sunt piscibus aequiperandi
Divini Ligeris, quos sapor ipse probat.
Hic quoque Vigennae fluius dux et Meduanae
Elauerem et Siuolum uersat in Oceanum.
Est et adhuc fluuius non parui nominis, undas
890 Qui sociat Ligeris, Cambio Burgulii.
Vnda quidem Ligeris, teneris infusa puellis,
Corpora lotarum candidiora facit".
Inachus et Rodanus, Tyberis, Samoin et Ebrus,
Alud, Srabo, Tagus, Alba, Danab, Hibanes,
895Materna et Secana, Durentia, Margus, Hiberus,
Betis, Arar, Minius, Gallicus atque Isara,
Europae riui post flumina quattuor illa,
Eridanum, Renum, Danubium, Ligerim.
Haec erat Europae depictae compositura
900 Nec deerat pictis nomen imaginibus.
Parebant urbes, parebat et insula quaeque;
Quaeque notata quidem iure suo fuerant.
En nos ad Libiam cernendi causa uocarat,
Transitus et nobis per maris aequor erat.
905Mox quasi per pelagus nobis fuit ire necesse:
Credideram timidus quod fluitaret opus.
Extimui, sed mox spes ipsa resumpta timorem
Leniit, et recolo quod mare rebar humum.
Accessi, uidique situm, uidique locatas
910 Vrbes et montes et fluuiale decus.
Hesperii montes, Calpes et stelliger Athlas,
Athlas quem caeli grande fatigat onus.
Conspicias alios conuexa per Affrica montes
Et facie Syrtes horribili uideas.
915Rursus arenae huc sunt, quas omni sedulitate
Seruant formicae corporis haut modici -
Sunt etenim tantae nobiscum musio quantus -;
Ipsas auriferas fama uetusta refert.
Flumina sunt Libies Amphisia, Dara, Baracda,
920 <>
Alua, Nigri, Triton Mutulque et flumina pauca:
Ille quidem tractus sole calet nimio.
Diues opum tamen est et fertilitate redundat
Iumenti et pecoris, sed fera corda uiris.
925Gens inculta prius, sed ferreus Annibal ex quo
Praefuit his, culte uiuere gens didicit.
In Libiae campis sunt plurima monstra ferarum
Quae si conspicias, cartula, mox paueas:
Vrsus, rinocerus, onager, pantera, camelus,
930 Inflexusque elefas, pardus, hyaena, leo.
Cerasten, iaculum, dypsam simul amphisibenam
Haec fouet, ac regulos monstraque multa nimis;
Aspidis est mater, satyri, fauni, basilisci;
Siluestres homines Affrica progenerat.
935Aethiopes, Libiae gens ultima, solis in aestu
Ignibus aeternis squalida rura colunt.
Et licet hii teneant exusta uaporibus arua,
Quo minus arboribus est habilis regio,
Attamen hos ultra loca sunt, loca peruia nulli,
940 Que loca non foueat temperies aliqua;
Tanto sole calent ut eorum sit calor ardor,
Frigidus huc serpens uix habitare potest.
Res est inde magis quam carmina testis et index,
Quod potes indiciis ipsa probare suis.
945In tractu uero modicum quid ab igne remoto,
Cynnamus est arbor, cynnama quae generat.
Ista pauimenti praesens structura dabatur;
Caetera quae nequeo cuncta referre leges.
At dominae lectus pedibus surgebat eburnis;
950 Ingeniosa manus auxerat his precium.
Qua regina suum caput inclinando cubabat,
Grandis staturae grande nitebat opus;
Nam uelut in solio quaedam residebat imago
Quae, bene si noui, Philosophia fuit.
955Huic sua manabant fluido uelut ubera lacte;
Virgo quidem facie, fronte seuera tamen;
Stillantes oculos ut lumina uera putares
Membraque personae congrua conspiceres.
Aetatis iustae, licet esset plena dierum,
960 Cui neque marcuerat aut uigor aut species.
Sed neque nuda fuit, sed operta sedebat imago,
Excepto uultu qui quasi nudus erat.
Haec digitum dextrae tendebat, more magistrae,
Effigies; septem discipulae suberant.
965Qua comitissa pedes in lecti parte locabat,
Harum tres oculos ante docentis erant.
At gradus inferior poterat tamen esse coaequus
Dictantis pedibus, haec et eburna strues.
Quatuor intentae uerbis signisue magistrae
970 Gressibus herebant indiciisque suis.
Quod puer audieram, de quo persepe putaram,
Haurio quadruuium uisibus et triuium.
Attamen ipsa duas aliis quasi praeficiebat,
Eius et inspiceres has tenuisse pedes.
975Quae sibi dextra sedet quasi cimbala percutiebat,
Tangebat citharas, organa, sistra, liras,
Concordi calamos spiramine sepe replebat.
Sic ad concinnos inuigilans modulos,
Haec demulcebat homines dulcedine tanta
980 Vt recreare hominis ipsam animam ualeat.
Nam status humanae uigor et modulatio uitae
Quodam concentu, nescio quo, regitur,
Vt de quadrata uideatur surgere forma
Quae formis reliquis amplius est solida;
985Nanque aer undis, terrae concordat et igni
Et neutrum in quadro dissonat a neutro.
Quattuor his et sic concordat uiuificans uis,
Mensura ut parili singula uiuificet;
Nec ueluti quinta uis adiectiua uidetur,
990 Sed nexu quodam tetragonum solidat.
Hic armoniae typicalis compotus atque
Caelestis rithmus corpora nostra regit.
Huic uelut applaudit nostrae simphonia uocis;
Ille quidem rithmus est prior, hic sequitur.
995Hoc quoque consistit tocius fabrica mundi,
Omnia dum condit Conditor hunc habuit.
Hinc est, si nostras concentus percutit aures,
Quatenus interior exhilaretur homo.
Discipulae uero fuit huius Musica nomen,
1000 Officio cuius cuncta magis uigeant.
Fecerat hanc ideo sibi Philosophia secundam,
Iusserat et pedibus semper adesse suis;
Quippe per hanc aliae sibi consensere sorores
Atque per hanc ipsas consona mens aluit.
1005Hanc secus assistens uirgo speciosa sedebat,
A pedibus dominae contiguata suae.
Haec etiam digitos manuum sic articulabat
Vt tanquam numeros efficeret digitis.
Et numeris numeros collatos sepe uideres,
1010 Et qui multiplicent uel generent alios.
Hi decurtantur, si quando multiplicantur,
Hi quasi pinguescunt transiliuntque modum;
Attamen et modus est quod abundant uel breuiantur;
Sicut abortiuus est tamen iste modus:
1015Centipedes est esse homines modus immoderatus
Necnon unipedem non modus et modus est;
Alter enim parium nimium crassatur abundans,
Alter inops et egens deficit a quod erat.
Inter eos autem quidam numerus reperitur
1020 Quem tu perfectum iure uocare queas;
Nec remanet citra nec summam tenditur ultra;
Sed magis in semet summaque parsque redit;
Cuius per partes si fit sua summa, redactae
Partes nil aliud quam quod erat faciunt.
1025Ex hoc exemplum senarius omnibus esto,
Et cuius numeri summa rependet idem:
Per partes etenim si sex diuiseris aequas,
Pars tria dimidia est, tercia pars duo sunt,
Vnum pars sexta; quas si deducis in unum,
1030 Reddita pars parti sex simul efficiunt.
Signabat quasdam tenui discrimine formas,
Dans aliis alios nominibus numeros,
Et monadem formam, diadem triademque docebat:
Digna deo prima est, altera materiae,
1035Pollebat triades, idealibus apta figuris;
Est igitur tetras quae faciat solidum.
Hae faciunt formae decadem tantum duplicate,
Non repetitorum summula quo residet.
Haec et plura simul numeratrix uirgo canebat
1040 Et propria numeros effigiabat acu.
A dominae uero residentis parte sinistra
Astabant propter discipulae geminae.
Prima uidebatur calamo contingere caelum
Atque coaptabat nomina sideribus.
1045Et calamus cubitalis erat, namque aptior haec est
Ad discernendos summula sola polos.
Cur sol retrogradus, cur luna citacior iret,
Haec discernebat pectine doctiloquo,
Cur sol tam lentus solarem circuit orbem,
1050 Motio quid lunae menstrua significet.
Arcturos, Hiadas Pliadasque diserta canebat,
Quot stellas habeant singula signa poli,
Quantum distaret Septemtrio solis ab ortu
Et centrum celi qua regione manet,
1055Quot cubitis Aquilo fuerit semotus ab Austro
Quotque intersticiis sint ea seposita,
Stellarum numeros, cursus et tempora caeli,
Vt multos hominum fecerit astrologos.
His obliquatos, his rectos esse meatus
1060 Dicebat, certa sic ratione docens.
Et caelum zonas monstrabat quinque tenere
Brumalesque situs et duo solstitia
Zonarumque duas habiles mortalibus egris -
At geminae frigent, quinta calore rubet.
1065Inque manu leua speram gestamen habebat,
Quae depicta modo multicolore fuit.
Serpentes, Vrsas illic pigrumque Bootem
Conspiceres, et adhuc nescio quas species.
Res ea non fuerant, magis exemplaria rerum,
1070 Instar stellati spera poli fuerat.
Qua plerumque cauum lustrabat arundine caelum,
Lustrabat speram singula discutiens.
In caelo tales fuerintne aliquando figurae
Mecum pensabam pensaque grandis erat.
1075Pensanti ipsa refert: "Ne penses falsaue speres,
In caelo talis nulla figura fuit;
Sed finxi formas et formis nomina finxi
Ne cito labantur cognita signa meis.
Est tamen in stellis dimensio certa quibusdam,
1080 Ad liquidum quam rem lectio nostra docet.
Insuper horologos possem numerare meatus
Astrorumque gradus edocet ista manus.
Ne mea scilicet ars uideatur inutilis ulli,
Scrutari superos proficit atque decet;
1085Condecet ad superos homines olim redituros
Interea exterius circueant speculum".
Hanc secus assistens Geometrica uirgo uocatur,
Orbis terrarum quae peragrat spacium.
Haec terrenorum summas norat stadiorum
1090 Gestabatque abacum puluerulenta suum.
Signabatque situm terrae uelut esse rotundum,
Illud confirmans pluribus indiciis,
Necnon quot stadiis in longum porrigeretur
Tota superficies circuitusue soli.
1095India postrema terrae collimitat ortum,
Occasum Gades limitis Herculei.
Ipsa maris uitreos peragrabat arundine campos
Et quotcumque capax uersat aquas pelagus.
Sirtes et steriles haec mensurabat harenas.
1100 Quodque superficies esse soli poterat,
Quot passus regio discreta sit a regione,
Quot passus regio singula possideat,
Denique sub caelo mensura quicquid egebat
Expediebat et hoc mensula mox abaci.
1105Nam gestabat ad hoc numeros abacique figuras,
Vt si quid dubites protinus expediat;
Namque tabellam abaci quasi glauco puluere plenam
Ingenium sollers fecit ad hoc habilem,
Vt cito sulcari subtili uomere possit
1110 Aut cito deleri sulcus item ualeat.
Plura quidem fuerant quae squalida uirgo docebat
Quae sunt ipsius iuris et officii.
Quattuor hae dominam residentem collaterabant
Et series harum quadruuialis erat;
1115He tam distincte sua singula significabant
Vt facile posses omnia percipere;
Sic et alebantur fomentis Philosophiae
Vt nusquam possent ulla deesse sibi.
Hac in parte caput comitissa accline locabat
1120 Et capitale sibi fabula talis erat.
A pedibus uero sculptura fuit triuialis,
Hoc est tres formas illud habebat opus.
Rethoricae mediata sedet sublimis imago
Cuius flammigeros esse putes oculos.
1125Etsi forma recens, tamen huic maturior aetas
Et maturius os plusque sagax fuerat.
Isti praecipue linguae facundia graiae
Subiciebatur et latiaris apex.
Commotis pacem, pacatis seditionem
1130 Ad motum lingue nouerat efficere;
Laetos in lacrimas, tristes in laeta ciebat,
Omnia nam uoto compote sic poterat;
Denique mox poterat quicquid suadere uolebat,
Dissuadere cito suasa prius poterat.
1135Ingeniique sui fluuios glomerarat in unum
Et cuidam potum Romuleo dederat;
Vbera prae cunctis siquidem sua suxerat unus
Stercore natus homo, celicus ingenio:
Quippe Quirinali Cicero uix gente profectus
1140 Ordinis eiusdem uix eques est habitus;
Hic ex rethorica uolitantia uerba coartans
Omnes Romuleos extulit eloquio.
Tullius iste locos docuit docuitque colores,
Vnde uel ad rem quid, quid status et modus est.
1145Dissona tollebat, loca complanabat hiulca
Ipsa magistra, fugans omne superuacuum.
Nec minus et Grai Demostenis ora replerat
Et geminos geminis gentibus extulerat.
Hi precepta suae sic exposuere magistrae
1150 Vt nichil amborum defuerit calamo;
Ambobus par sensus erat, sed dissona lingua,
Ambobus locuples ingeniumque sagax.
Quicquid mortales facundos edere debet,
Ambo uoluminibus inseruere suis;
1155Si legis, officium partes in quinque redactum
Rethoricae uideas taliter expositas:
Artis praedictae pars est inuentio prima,
Altera disponit, tercia proloquitur,
Quarta quidem memorat, enuntiat ultima; totum
1160 Sic quoque diuiditur rethoris officium.
Pars etenim non est, sed partes arguit omnes,
Quod sumus assueti dicere "iudicium".
Dicere quae longum est his plurima subiciuntur:
Questio, causa, status, multaque praetereo.
1165Quae secus hanc aderat pallenti femina uultu,
Sed uisus acris mobilitate micans;
Crines intortos simul et gestamen habetat
Serpentem in leua crebrius implicitum;
Alludens dextram spectanti monstrat apertam,
1170 Prudens uipereos leua iacit laqueos.
Huic quoque nomen erat Dialectica, more Pelasgo,
Dicit et hanc Latium nomine non alio.
Diffinitiuas uoces haec gesticulabat,
A uero falsum uocibus his dirimens.
1175Hec auditores nunc sollers aequiuocabat,
Voces uniuocas pluriuocasque uocans,
Nunc uoci uocem per significata subesse
Siue praeesse probat, ut genus et speciem.
Esse subalternas indiuiduasque figuras
1180 Firmabat certis rebus et indiciis.
Frontibus aut mediis aliquando figura figure
Obuiat, aut rectis, aut pariter coeunt.
Huic Socrates et Aristoteles coniunctius ibat,
Depingens Graio pectine uerba decem.
1185Haec exponendo sensatim magnificabat,
Paucis e granis semina multa legens.
Multos anfractus Dialectica subiciebat,
Conditionales implicitosque modos.
Voce relatiua sibi filius et pater instant,
1190 Ambo simul uiuunt, ambo simul pereunt.
Incautis multas laqueorum cauta figuras
Tendebat, uariis cincta sophismatibus.
Argumentorum sic decipulis inhiabat,
Quoslibet ut caperet decipiendo loquens.
1195Si uellet, uerum uera ratione probabat,
Falsa quidem ueris assimilare ualens.
Hanc ex gimnasiis eductam Varro Pelasgis
Olim Romuleis addiderat studiis.
Nunc quoque linguarum iam non quarumlibet expers
1200 Assimilis uiuae condecorabat opus.
Grammaticae uero iuxta renitebat imago
Et lateralis erat Rethoricae in triuio.
Limam dentatam gerit haec in partibus octo,
Qua dentes scabros ipsa medens poliat.
1205Forpicibus medicis uiciosa putando labella,
Complet hiulca, cito quod superest resecans;
Et refouens uulnus linit ilico puluere quodam
Sepia quem uel quem tetra fauilla facit.
Namque sui iuris infantum est ora docere
1210 Et male stridentes aequiperare sonos.
Praeterea ferulae subdebat discipulorum
Dextras et flagro dorsa ferit rubeo.
Quondam litterulis aptauerat ipsa figuras
Atque caracteribus nomina condiderat.
1215Eius tutelae mandatur sillaba quaeque,
Dictio quaeque sui iuris et officii est.
Addiderat leges ut maior sex elementis,
Vna uocali sillaba sit minima,
Atque potestates uocalis - scilicet unum -;
1220 Muta potest aliud atque aliud liquida.
Longo siue breui profertur sillaba cantu,
Huic unum superest, huic duo tempora sunt.
Addidit ipsa pedes qui uatum carmina gestent,
Quot pedibus uadant instituit numerum.
1225Quicquid nostra sonat uox partes misit in octo,
His casus tribuens partibus, his adimens.
Inflectit potius partes a posteriori;
Alterius legis est prius et medium.
In primis statuit coniungi nomina uerbis
1230 Et partes alias ulteriore modo;
Tali iunctura constat sententia plena,
Pars a parte sibi contigua regitur.
Pars a parte uenit, uerbalia nomina fiunt
Atque a nominibus uerba solent fieri.
1235Nam quedam species diriuatiua uocatur,
Quam sibi multimoda dictio conciliat;
Sunt etiam partes sic a se primitus ortae:
Hanc quoque primatem iure uoces speciem.
Constat compositae uel simplicis esse figurae
1240 Partes; id quoque, res usus et ipse probat.
Insuper et uiciis quibus haeret lingua latina
Signa coaptauit, nomina nec sine re:
Barbariem siquidem linguam dicit uiciatam;
Oris enim uicium quid, nisi barbaries?
1245Tempora, personas, numeros, aduerbia mille,
Casibus obliquis nomina quae careant
Regula siue quibus communis non dominetur:
Libros ediderim, singula si recitem.
Me linguas centum uel plus decuisset habere,
1250 Si latebras omnes Gramaticae repetam.
Vix de Grammaticae perstricta cardine summa,
Illud omittamus quod generaret onus.
Scire modo liceat, sic sculpta manebat imago,
Ipsius ut breuiter officium legeres.
1255Quaque suos humeros plerumque supina locabat,
Qua lecti ulterior surgere sponda solet,
Gypsea forma fuit grandeuae uirginis instar,
A reliquis cuius differat officium.
Nam reliquae cantant, numerant aut sidera spectant,
1260 Totum metitur altera sola solum,
Disputat, exorat, declinat ius triuiale;
Haec horum nullum magnificabat opus.
Magnificabat opus quod per se repperit ipsa,
Diuinum quiddam cuius opus fuerat.
1265Nam de corporibus fuerat sibi cura medendis
Atque repellendis inualitudinibus.
Idcirco lutulenta fuit residentis imago,
Nam de corporibus sermo sibi luteis.
Haec uisu solo poterat praediscere morbos,
1270 Cuiuscunque foret quisque coloris homo;
Haec explorabat admoto pollice pulsum
Siue per urinam nosse malum poterat.
Haec, genus humanum si uellet uiuere sanum,
Haec genus humanum posse diu faceret:
1275Morbo uel senio uix quisquam conficeretur,
Sique michi credas, uix moreretur homo.
Ex elementorum numero dicebat inesse,
Nigras et rubeas significans coleras
Et geminas alias, humanae conditioni
1280 Quatuor humores, id ratione probans
Moribus humores superesse simulque colori:
Hinc iracundos, hinc homines placidos,
Hinc acres, hebetes, animosos, ingeniosos,
Hinc flauos, rufos, inde nigros, rubeos.
1285Pulmonem atque poros, fibras, precordia, neruos,
Cor, iecur atque pilos nouerat et cerebrum.
Cur homo sit caluus, cur non sit femina calua,
Cur quoque gignat homo, femina concipiat,
Cur homo barbatus, imberbis femina cur sit,
1290 Cur non gignat homo, femina sit sterilis,
Quid potius placet matrices quidue molestet,
Cur mulier, neque uir, uoce sonet gracili,
Quam reliquum corpus cur cor prius effigiatur,
Cur homo feruidior, femina frigidior,
1295Haec et quae nequeat calamus meus omnia norat,
Nil intemptatum quandoque transierat.
Omnibus e terris omnes collegerat herbas
Quarum uirtutes pleniter attigerat.
Notitiae dederat cum sollicitudine summa
1300 Quid succus, semen, flos, folium ualeat.
Radices siquidem cribrandas usque terebat
Cribratisque suum conficiebat opus.
Summa cautela mensuram conficiendis
Mel quoque siue dabat balsama pulueribus.
1305Quis numerare queat quot ad hoc collegerit herbas?
Quas si temptarem dicere, deficerem.
Non confectarum noui numeros specierum;
Has non officii sit recitare mei.
Reptilium, uolucrum, pecudum pinguisque ferinae
1310 Excoctum abdomen ignibus unierat.
Lesis corporibus uarium conflauerat unguen,
Proficeret multis ut sua cura modis.
Antidotis plenas ampullas mille uideres
Atque quibus morbis officerent legeres;
1315Atque obseruandas legeres ubicunque dietas,
Quis locus infirmus quisue saluber erat,
Et quae debilibus membris unguenta ualerent,
Et quae prodesset potio uisceribus.
Sic et aromatibus condensis aula flagrabat,
1320 Vt solo posses uiuere odore diu.
Miratus thalamum, pariter miratus odorem,
Miratus dominam quae thalamo praeerat
Effigiemque uidens opobalsama multa parantem,
Mente retractabam quod puer audieram.
1325Audieram siquidem Medeam Iasonis herbas
Nosse quibus senium subtraheret senibus,
Aegros curaret, morientes uiuificaret
Et triuisse simul hisque dedisse dies.
Hanc igitur cernens ipsam prius esse putaui,
1330 Donec ab hoc titulus me uocat appositus;
Cura sagax etenim comitissae praecipientis
Hunc super effigiem composuit titulum:
"Haec est de phisica quae disputat ars medicina,
Qua praeeunte magis corpora nostra ualent".
1335Tales praeterea comites adiunxerat illi
E quibus ediscas cuius erat statua:
Alter erat comitum Galienus et alter Ypocras;
Ambos uisceribus fouerat ipsa suis;
Abdita nature gemini sic exposuere
1340 Quatenus unierint pene deis homines;
Pene suis scriptis humanam perpetuantes
Naturam, aeternum uiuere nos faciunt.
Dum tibi desudo, dum sudans, Adela, nugor,
Depinxi pulchrum carminibus thalamum.
1345Tu uero, nostrae fabellae digna repende
Et pensa quanti fabula constiterit.
Nam dum crescit opus, dum carmine carta repletur,
Vrbana tumuit garrulitate liber.
Nunc caue ne studii perea<t> uigilantia nostri;
1350 Cuique laboraui non michi sis sterilis.
Ecce coaptauit thalamum tibi pagina nostra
Inque tui laudem sollicitata fuit.
Nempe decet talem talis thalamus comitissam.
At plus quod decuit quam quod erat cecini.
1355Ecce uenit carta fastos uisura superbos
Et dictura tibi: "Flos specialis, aue".
Cartula nuda uenit, quia nudi cartula uatis;
Da nudae cappam, sique placet, tunicam.
En, felix comitissa, tui memor esto poetae,
1360 Vt michi plus ualeas quam meruit studium.
Adela, me uideas aliquando fronte serena;
Si me respicies, id michi sufficiet.
Si quoque liuor edax aliquid praesumpserit in me,
Tu michi munimen, tu michi testis eris,
1365Nec dissuasa meo fies ingrata labori,
Sed facies quod erit lausque decusque tuum.
Misi qui nostrum reddat recitetque libellum
Ipseque, si tandem iusseris, adueniam.
135. Ad eandem pro cappa quam sibi promiserat
[recensere]Quam peto, quam petii, si reddas, Adela, cappam
Quae deceat dantem, deceat simul accipientem,
Nulla michi maior, melior michi femina nulla;
Nam regina michi tu fies ex comitissa.
5Te quoque maiorem formabunt carmina nostra,
Carmine tu nostro latum spargeris in orbem
Vt te nosse queat et Ciprus et ultima Tile
Aethiopes, Indi Getulus et insula quaeque.
Grandia dico quidem, sed grandia dicere noui
10Ex quo materiam michi sumpsi de comitissa.
Ipsa michi carmen, calamum michi suggeris ipsa,
Ipsa dabis flatus, os ipsa replebis hiulcum;
Emeritas soluis mercedes ipsa poetis
Tu cogis uates taciturnos esse loquaces.
15Ergo tuum uatem, comitissa, reuise loquentem
Et refer, o domina, scribenti praemia cappam,
Cappam quae Frigium rutilans circumferat aurum,
Cappam quae gemmis ambitum pectus honestet,
Vt te habeat pectus, haec dum superinduet artus,
20Cappam quae precium comitissae praeferat instar,
Quam merito ualeam comitissae dicere cappam.
Sicut et excellis reginas et comitissas,
Sic reginarum comitissarumque lacernas
Hoc excellat opus, quod te super astra perennet.
25Magna peto, si non maiora rependere nosses;
Ipsa pusillanimes fastidis parua petentes.
Non nimis alta peto, non ad nimis ima relabor.
Quolibet ornatu debes ornare ministros
Et ditare simul thesauros aecclesiarum.
30Id petiisse meum est, id te praestare tuum sit.
Sic mihi responde iuri ut faueas utriusque,
Et caue ne desit etiam sua fimbria cappae.
136. Ceciliae regis Anglorum filiae
[recensere]Regia uirgo, uale, uale, inquam, regia uirgo,
Virgo Romuleis tunc anteferenda puellis
Virgo uirginibus nunc anteferenda coaeuis,
Quam pater augustus aequauit regibus anglis,
5Quam species formae cum uirginitatis amore
Et morum probitas ingenti laude uenustat,
Quam satis exornat sua sollicitudo legendi,
Quam patre nobilior sponsus sibi gratificauit.
Ergo placere tuo, uirgo, contende marito;
10Nam neque nupsisti quasi cuilibet e grege sponso,
Sed magis egregio, cuius te forma perennet,
Quod tibi quae multa est librorum lingua loquetur.
Ecce tibi uirgo, si quid tamen ipse ualebo,
Offero me pro posse meo uel, si placet, ultra.
15Audiui quandam te detinuisse sororem,
Cuius fama meas aliquando perculit aures;
Nomen it elapsum, uidisse tamen reminiscor;
Baiocensis erat, sed tunc erat Andegauensis.
Quam, tibi si placeat, nostra de parte saluta
20Atque michi nomen rescribe tuumque suumque.
137. Murieli
[recensere]Olim fama satis te magnificarat apud nos,
Quam modo magnificat gratia colloquii;
Fama quidem de te uelut inuida multa tegebat,
Quae recitanda forent in triuiis etiam.
5Ipse meis oculis necnon simul auribus hausi
De te tricando fama quod abstulerat.
O quam mellito tua sunt lita uerba lepore!
O quam dulce sonat uox tua dum recitas!
Carmina dum recitas, duro placitura parenti,
10 Dicta sonant hominem, uox muliebris erat.
Verborum positura decens seriesque modesta
Te iam praeclaris uatibus inseruit.
Ad meriti cumulum, cum sit tibi iunior aetas,
Cum placitura uiris sit tibi forma decens
15Nec tibi nobilitas genialis opesue deessent,
Singula quae thalamos accelerare solent,
Carnis spurcitia robusto pectore spreta,
Propositum sanctae uirginitatis amas.
Littera multa solet duras mollire puellas,
20 Praedurat pectus littera multa tuum.
O utinam ueniat! ueniat, rogo, terminus ille,
Lucrer ut alterius commoda colloquii!
Ipsa dares animum respondens plura roganti
Et responderem plura rogatus ego.
25Interea nobis nos mutua carmina mandent,
Duxque comesque suus sit taciturna fides.
Te secretorum sis conscia prima meorum,
Sim quoque secreti conscius ipse tui.
Iam ualeas, uirgo, fac quod facis, auspice Christo,
30 Moxque ualeto meo redde ualeto tuum.
Durus ego durum dictandi seruo tenorem,
Hoc quoque duricies ingenii peperit.
Attamen oblectat mentem sententia plena,
Lectio quam ditant ditia dicta placet.
35Porro mei calami res una retundit acumen,
Quippe puellarum nescit adire domos.
Nulla recepit adhuc nisi tu mea carmina uirgo,
Nulli dixit adhuc cartula nostra "uale".
Scripsimus ad socios, sat lusimus inter amicos,
40 Expers ludendi queque puella michi.
Sed tu me coges ignotum pergere callem
Nec dedignor ego tendere qua moneas.
Diuitis ingenii tibi copia diues abundat,
Quo potes erratus attenuare meos.
45Attenues igitur, necnon michi compatiaris,
Attenuabo tuos compatiendo tibi.
138. Agne, ut uirginitatem suam conseruet
[recensere]Agnes agnina quia miti mitior agna,
Fac tibi praecipuum quod tibi mando uale,
Quod tibi mando uale communis epistola non est,
Non est communis quae speciale sapit.
5Haec speciale sapit, quia carmen cantat amoris,
Qui tamen in Christo conficiatur amor.
In Domino confectus amor sublimat amantes,
Absque Deo siquidem lubricat omnis amor.
Nobis uirgineam qui uouimus integritatem,
10 Virgineae maneat integritatis amor.
Sit tibi, quae Christo nupsisti paruula uirgo,
Corporis integritas, integritas animi.
Gaude spurcitiam quia carnis non didicisti;
Discere ne cupias quae nocitura sapis.
15Vnum momentum turpabit tempora centum,
Illud nec totidem tempora restituent.
Omnia, Christe, potes, sed qui potes omnia, Christe
- Vt loquar audenter, audeo mira loqui -,
Restaurare nequis uiolatam uirginitatem;
20 Ignoscis culpae, uirginitas periit.
Virginitas uiolata semel nequit inuiolari,
Aequa tamen merces restitui poterit.
Ergo qua polles conserua uirginitatem,
Quam si perdideris, desinis esse quod es.
25Desinis esse quod es, amissa uirginitate;
Heu, fractura grauis quam solidare nequis!
Perdere si quid habes grauis haec iactura uidetur;
Amisisse quod es, nil tibi sit grauius.
Ipsa meis monitis, mea si cupis esse, fauebis,
30 Quae mando faciens, si potes, et melius.
Leniat interdum curas tibi lectio sancta,
Ora, scribe, lege carminibusque stude.
Sit tibi materies diuini pagina uerbi,
Vt fugias nugas, de Domino loquere.
35Quas tibi promisi tabulas, quas ipsa requiris,
Reddam cum potero, nam modo non habeo.
Interea mitto nostra de parte ualeto
Tuque michi mittas uersibus ut ualeam.
139. Dominae Emmae
[recensere]Coenobitarum decus et decor, Emma, sororum,
Suscipe quod mandat Burgulianus aue.
Burgulianus aue tibi mandat et immolat illud
Quod te contiguet perpetuetque michi.
5Te michi contiguet semper specialis honestas,
Lex bene uiuendi te michi perpetuet.
Aut olim fama michi tantum cognita sola,
Aut uix communi cognita colloquio,
Nunc mecum uiuis non tanquam uirgo gregalis,
10 Sed tanquam uirgo nominis egregii,
Vtpote quam proprio sic fouit melle sophia
Vt nunc emanent ubera lacte tua.
Quod nuper patuit michi carmina uestra legenti,
Quae tu gratuito nectare condieras.
15Ad te concurrunt examina discipularum,
Vt recreentur apes melle parentis apis.
Quod si discipulos uester concederet ordo,
Vellem discipulus ipsemet esse tuus.
Nunc sub amore tuo saltem me collige, uirgo;
20 Collegi siquidem te sub amore meo.
Ex me, queso, meam Godehildim sepe saluta;
Quicquid amo ualeat quodque ualere uolo.
Ergo, semota michi quae propria est Orieldi,
Gratifices nostris alloquiis alias.
25Ipse quidem ueniam pro me legatus ad ipsam,
Non mediatricem quamlibet esse uolo.
140. Beatricem reprehendit
[recensere]Ecce Beatricem noster stilus aggrediatur;
Me uidisse tamen uix reminiscor eam.
Vix reminiscor ego me conspexisse puellam,
Quae nil respondit sepe rogata michi.
5Carmina proferret sua uel mea sepe rogaui
- Carmina nec deerant ista uel illa sibi -,
Sed taciturna nimis digitum superaddidit ori
Et uelo oppanso se uelut occuluit;
Tanquam per cribrum poterat tamen ipsa uideri,
10 In uelo siquidem multa fenestra fuit.
Displicuit quia nil retulit michi multa roganti
Et me cum uideo asinum ante liram.
Aut nimis effertur, aut callet rustica uirgo,
Forsitan aut sunt haec duo iuncta simul,
15Aut magis officio linguae priuata manebat,
Quam praesens illi forsitan abstuleram.
Sed neque Medee neque Circes carmina noui;
Immo puellaris repperit haec nouitas.
Coram uirginibus homines satis obstupuere,
20 Obstupuit nulla femina coram homine.
Nunc igitur tempto si linguam forte recepit,
Si somnus ualuit uel medicina sibi.
Versibus irrito mutam si forte loquatur,
Inuito precibus, excito carminibus.
25Carminibus laudet uel damnet carmina nostra,
Sin autem mutum sit pecus et mutilum.
141. De eadem
[recensere]Murem mons peperit, quia fatur muta Beatrix;
Scripsit, dictauit, paene locuta nichil.
Vel nichil est quod ait, uel quod scripsit tueatur
Et sua defendat carmina carminibus.
142. Constantiae
[recensere]Suscipe, uirgo decens, nostrum, Constantia, carmen;
Fac speciale tibi Burguliensis aue.
Carmine mos meus est nostros nostrasque salutem;
Non aliter possum, non aliter sapio.
5Rusticus in factis ad carmina sepe relabor,
Vt saltem lateat sic mea rusticitas.
Nunc igitur nostrae scribens alludo puellae,
Quam nostram noster allicit esse pater.
Quod pater est noster, noster labor esse coegit;
10 Filia quod nostra est, hinc labor, inde pater.
Ad te nunc ergo scribens, Constantia uirgo,
Mando quod teneris competat auspiciis.
Pactum firmastis, Deus et tu, arrasque dedisti,
Vt sis sponsa sibi sponsus et ipse tibi.
15Fac igitur sponso placeas conamine toto,
Sponsus promeruit qui tibi complacuit.
Quam sibi uouisti sibi soluas uirginitatem;
Soluet enim dotem soluere qui pepigit.
Illibata caro cara est et proxima Christo,
20 Pectoris integritas si comitetur eam.
Integritas carnis sine pectoris integritate
Non est omnino uictima grata Deo.
Ergo quod pocius placet inter cetera Christo
Offer, casta Deo pectore carne simul.
25Carnis adulantis non te petulantia uincat
Nec lasciuorum cura sagax iuuenum.
Cor pectusque tuum, meditatio spesque fidesque
Complectatur eum quem geris exterius,
Propter quem fuscos et uiles tolles amictus,
30 Vt ualeas sociis dicere uirginibus:
"Aecclesiae flores uos, Iherusalem sua proles,
Proles diffusa fertilitate uigens,
Fusca quod existo mirari desinitote:
Ardor enim solis me facit esse nigram.
35Me facit esse nigram cor contritum, caro trita,
Veri solis amor me facit esse nigram.
Fusca quidem mundo, caelestibus albico rebus,
Turpis et atra solo, pulcra nitensque polo".
Haec quoque siue quod his sit par ut dicere possis,
40 Si bene te moneo, que moneo facito.
En praeceptorum, uirgo, memor esto meorum,
Vt geminae uotum uirginitatis ames,
Atque salutata nostra de parte sorore,
Inter nos refice foedus amicitiae.
45Praeterea, quaeso, non obliuiscere nostri,
Fac speciale michi corque iecurque tuum.
Si mandare uelis aliquid, committe tabellis:
Mandandi genus hoc nos decet, ergo placet.
Dulcibus alloquiis leni penitralia patris
50 Et michi gratifica dulcibus alloquiis.
Praeterea, nostrae ne sim uelut immemor Emmae,
Praesenta nostrum terque quaterque uale.
143. In remordendo falsum amicum
[recensere]Litterulis, seu uersiculis, seu carmine laeto
Debueras, quia sat poteras, mandasse ualeto.
Te precibus, te carminibus super astra locabam
Atque te deis sidereis sociare parabam.
5Non latuit, res nota fuit, quem te cupiebam;
Paeniteo, sed uix ualeo, quia desipiebam.
Alter eras quam debueras, quia fictus amicus;
At fueram qui debueram, quia fidus amicus.
Assiduis et continuis congressibus, inquam,
10Efficiam neque deficiam quin ista relinquam.
Non patiar quin aggrediar contemnere fastus
Ipse tuos tam perspicuos et uiuere sanus.
Sanus ero si desiero, meliora probando,
Huic equidem seruare fidem qui fallit amando.
15Inmo quidem seruabo fidem si fallere nitar
Sique tuis iam ficticiis sed et artibus utar.
Praeterea, si propterea quod corripimus te
Constituas, neque post renuas, te uiuere iuste,
Sis humilis, fias docilis, puerilia gesta
20Non recolo; remanente dolo, fac honestus honesta.
Exhibeo, nam spe teneo michi te placiturum,
Vt ualeas et spe teneas tibi me ualiturum.
Certus eam te possideam, tu possideas me;
Certus eas me possideas, ego possideam te.
25Suscipe pacificus quia te decoxit amicus,
Castigat puerum quandoque poema seuerum.
Verba seuera quidem, iocus est si carmina scandas;
Sic duo carmen agit: coquit et demulcet amicum,
Nomine suppresso, mea quem sententia tangit;
30Quae tamen et fictos astuta remordet amicos.
144. Pro tabulis gratiarum actio
[recensere]Qui michi gratanter tabulas, Bernarde, dedisti,
Accipe, quas habeo, quas possum reddere, grates,
Quas ego carminibus reddere nunc ualeo.
Reddere nunc ualeo quae sint iocunda iocosis,
5Reddere nunc ualeo studiosis quod sit amandum,
Carmine more meo reddere nunc ualeo.
Reddo tibi grates, quae debeo praemia reddo,
Verbum pro uerbo, munus pro munere reddo;
Munera sunt tabulae, uerba fuere uale.
10Verba fuere uale, michi quae postrema dedisti,
Verba fuere uale, quae dans postrema recessi;
Scandentis mulam uerba fuere uale.
Sermones nostros pia clausula collaterauit
Et duo pro tabulis tibi - non ignobile munus -
15Que placitura forent carmina tunc cecini.
Carmina tunc cecini, quae te michi contiguarent,
Carmina tunc cecini, quorum sapor auxit amorem,
Quae nos consolident, carmina tunc cecini.
Nec tibi pro modico reputentur carmina nostra,
20Vix ego carminibus tabulas compenso duobus,
Sed michi tu tabulas appreciare facis.
Appreciare facis quicquid michi profluet ex te,
Appreciare facis quicquid uis appreciandum;
Ergo michi tabulas appreciare facis.
25Te precium cuiusque rei, te computo summam.
Dignus es ut quod amas a nobis illud ametur;
Nam per id impatiens consolidatur amor.
Consolidatur amor per uelle et nolle duorum,
Consolidatur amor, cui non locus incidit alter;
30Cum duo sunt unus, consolidatur amor.
Haec, Bernarde, tuum satis est cecinisse poetam,
Haec habeas, donec meliora poemata cantem.
Hoc imitare genus, si genus hoc placeat.
Si genus hoc placeat, hic sit tua compositura,
35Si genus hoc placeat, tantummodo linquere cura
Queque noua preter, si genus hoc placeat.
145. Petro nobilissimo
[recensere]Mitto meo Petro quoddam speciale ualeto,
Quod michi colloquii tempora parturiat.
Si bene te monui, si quae monui tenuisti,
Si conseruasti quae monimenta dedi,
5Iam tibi me spero quantumlibet insinuatum,
Insinuatum et te crede profecto michi.
Si quoque subtraxit monitus incuria nostros,
Non tamen a nostro pectore subtraheris.
Ergo tibi breuiter ea nunc iterata retracto,
10 Aurem consiliis en adhibeto meis:
Si quid agas famae quod post cras possit obesse,
Non id lingua leuis publicet in triuiis;
Si quis secretos tibi denudauerit actus,
Non hoc si sapias improperabis ei.
15Ludens ludenti quisquis consentit amico
Et ludum improperat, iure negatur homo.
Si potes, et tua mens splendescat semper et actus;
Sin autem, saltem te tibi solus habe.
En nostri noster pecten tibi sit monimemtum;
20 Hunc ad id ipse dedi, te michi dante tuum.
Deprecor id demum, non obliuiscere nostri,
Non obliuiscar, mi bone Petre, tui.
146. Amato archiepiscopo
[recensere]Pontificum lex est ueniam praestare roganti;
Dissoluit legem qui prohibet ueniam
Optime pontificum, michi sic applaude roganti
Vt michi pontificem te tua facta probent.
5Aures ergo diu pulsatas pande benignus,
Quamque rogo supplex inueniam ueniam.
Nubibus ablatis, me respice fronte serena;
Quidlibet emendo si ueniam mereor.
Sin autem, certe querimonia nostra coaequos
10 Tanget, ut emendent talia pontifices.
147. Eidem Amato
[recensere]En iterum pulso clausas michi praesulis aures;
Multi uicerunt improbitate sua.
Vicit uterque Deum Petrus et mulier cananea,
Hic instans lacrimis, illa studens precibus;
5Tres panes media iam nocte merebitur alter.
Si petat aut querens pulset anhelus homo,
Pontificum summus probat et docet improbitatem -
Et quandoque michi proderit improbitas.
Vel tua me bonitas compellat, Amate, tacere,
10 Vel ueniam supplex impetret improbitas.
Aut certe nescis culpam cui parcere possis,
Aut, si culpam scis, parce, rogo ueniam.
Et potes et debes, quod supplico, praesul Amate,
Indulgere; tui est iuris et officii.
15Vos, dominum uestrum pulsate, sui laterales,
Ne michi iam rauco uerba det in uacuum.
148. Ad eum qui ab eo tabulas extorsit
[recensere]Constat te nostras adamasse, Guiterne, tabellas,
Quas sic obnixa sedulitate rogas.
Improbus exactor, nescis cessare rogando
Donec me uincas improbitate tua.
5Improbe, uicisti: nunc accipe quod petiisti:
Ex nostris unas ecce tibi tabulas.
Etsi non ipsas quas sepius ipse rogasti,
Non precii tamen has inferioris habe.
Has speciale mei fac tecum pignus amoris,
10 Donec colloquium caetera conficiat.
Tunc si quid iubeas quod possit nostra facultas,
Quod non praestitero tunc tibi, non potero.
149. Ricardo Normanno
[recensere]Si, Ricarde, meis precibus monitisque fauebis,
Sim tibi uotorum spes indelusa tuorum.
Fallere non potero, qui me non fallit amando;
Pectoris unius iam nunc duo corpora simus.
5Tu michi sis consul, tu secretarius esto;
Illud et illud ego tibi me, Ricarde, paciscor.
Crede michi credamque tibi, sit uterque fidelis,
A sibi commisso neuter defraudet amicum.
Me fidei commendo tuae, me suscipe tutus;
10Inueniam tutum, cui me uolo credere totum.
Ipse prior gratis plus, ut michi gratificeris
Continuo, quicquid me uelle putaueris, offer.
150. Guillelmo normanno
[recensere]Intonsi crines capitis, dissuta lacerna
Et color illotae luridus interulae,
Et pes incultus simplexque abiectio uultus
Sunt, puer, exilii tristia signa tui.
5Attamen integritas uultus formaeque uenustas,
Grataque personae compositura tuae,
Vrbanusque modus ad respondenda disertus
Signant te puerum sanguinis ingenui.
Factus es exul, inops, pauper, uagus et fugitiuus
10 Vt tibi librorum sarcinulas rapias.
Ipse quidem libris incumbis sedulus atque
Exul ut a patria prosequeris studia.
Ergo, compatiens quam suffers anxietati,
Te uolo diuitiis participare meis.
15Parua quidem res est quam nunc ego confero, sed cras
Augebo donum, te redeunte, meum.
Ergo redi, Guillelme, libens nobisque faueto;
Respondebo tibi si taceas etiam.
151. Ad eum qui avenam sibi dederat
[recensere]Ecce tue precium, quod sepe reposcis, auene.
Exigis usuram, usure quoque suscipe foenus.
Reddo decem solidos; solidos uix quinque ualebat.
152. De rosa aurea
[recensere]Hec rosa pacis ut est non pax tamen ipsa figura
Sic est ipsa rose, rosa non tamen ipsa figura.
Nec rosa nec pax est; magis est utriusque figura.
153. Emme ut opus suum perlegat
[recensere]Qualescumque meos uersus complecteris, Emma,
Et magnae similas utilitatis eos.
Aut relegis nostrum pro nostro carmen amore,
In quo uix aliquid utilitatis habes,
5Aut uis ipsa meum sic deseruire fauorem
Atque meis ideo uersibus ipsa faues,
Aut me sub specie laudis ridendo remordes
Et deceptiuis fallis imaginibus.
Sed tibi nunc totum nostrum commendo libellum
10 Vt studiosa legas, sollicite uideas.
Forma censoris, non allusoris amore,
Vtere, non palpes quod resecare decet.
Nobis, Emma, refers lingua sensuque Sibillam;
Idcirco librum perlege, queso, meum,
15Cui mea dumtaxat mors "explicit" appositura est;
Rauca cicada strepo, nocte dieque uigil.
Quas uis et quot uis coeant aliquando sorores,
At non indocilis siue loquax coeat.
Garrulitas et lingua procax animusque malignus
20 Fascinat insontes et nocet obloquium.
Inter philosophos ualuit collatio multum,
Idcirco confer solaque multa lege.
Ore Sibillino respondeat Emma roganti,
Perlegat, extollat, corrigat, adiciat;
25Sex operare dies, celebris sit septima, sicut
Mos est Iudeis, nec repetatur opus.
Non eget istud opus studio grandiue labore,
Nostris sufficeret uersibus una dies.
Inuenies nullos flores in carmina nostro,
30 Flores urbani scilicet eloquii;
Rustica dicta michi quia rusticus incola ruris,
Magduni natus, incolo Burgulium.
Burgulius locus est procul a Cicerone remotus,
Cui plus cepe placet quam stilus et tabulae.
35Attamen iste locus foret olim uatibus aptus,
Dum musae siluas soliuagae colerent.
Nam prope prata uirent illimibus humida riuis,
Prataque gramineo flore fouent oculos;
Et uirides herbas lucus uicinus amoenat,
40 Quem concors auium garrulitas decorat.
Hic me solatur tantummodo Cambio noster
Cuius sepe undas intueor uitreas.
Sed uates siluas iamdudum deseruere,
Quos urbis perimit deliciosus amor.
45Et dolor est ingens quia uatum pectora frigent
Et quia dignatur tecta subire ducum.
Est dolor, et doleo quia gloria nulla poetis,
Quod quia ditantur promeruere sibi.
Sunt dii, non homines, quos lactat philosophia,
50 Nec deberent dii uiuere sicut homo.
Praesul, rex, consul, princeps, patriarcha, monarchus,
Littera desit eis, sunt pecualis homo.
Furnos conducat, frutices metat, allia mandat,
Qui sapit atque opibus incubat implicitus.
55Nam si negligerent sapientes pondus honoris,
Inuitis etiam subiceretur honor.
Reges, pontifices, nunc et de plebe minores
Aspernantur eos et nichilum reputant.
Quid modo Marbodus, uatum spectabile sidus?
60 Eclipsim luna, sol patitur tenebras.
Nunc est deflendus, extinctus spiritus eius,
Nam non est lux quae luceat in tenebris.
O utinam afflasset pleno michi gutture musa!
Nam me nullus honor a studiis raperet.
65Nunc quia musa deest et rauco pectine canto,
Emma, meis saltem uersibus assideas.
154.
[recensere]Abscisis ipsum genuisse uirilibus aiunt
Inque mari missis philosophi Venerem;
Huncque uorasse suos testatur fabula natos,
Quem sic attendit phylosophia locum:
5Ex Pollure sene Saturnus dicitur ortus;
Is quoque regnauit primus in Italia.
Gentibus hic tribuens annone largiter escam
In populos nomen grande sibi genuit.
Ergo Saturnus dictus fuit a 'saturando',
10 Inde maritus Opis, quod faciebat opem,
Polluris genitus, quoniam sua commoda pollent
Vel pollucibilis dapsilitatis homo,
Velato capite, foliorum scilicet omnes
Fructus umbra tegit et quasi mater alit.
15Deuorat et tempus quicquid genuisse uidetur;
Hoc est Saturnus: quod generat comedit.
Ipse gerit falcem, quia tempus quodque recuruum est,
Vadens, ut redeat, uel rediens, ut eat;
Aut absciduntur sub falcis imagine fructus
20 Et uelut in pelagus proiciuntur adhuc,
Cum frugum uires abscise proiciuntur
In uentris pelagus, unde libido uenit,
Vt Venus in pelago describitur orta fuisse
Saturni iactis in mare testiculis.
25Quatuor attribuit Saturno fabula natos:
Iupiter est primus, Iuno Iouis soror est,
Alter Neptunus, in quarto cardine Pluto;
Hec elementa legens quatuor esse reor.
Iupiter est ignis, quo uiuida cuncta calescunt;
30 Idcirco primus, nam uigor est anime,
Idcirco primus, quia precedens elementum,
Idcirco primus, nam reliquis leuius.
Iuno secundo loco: manet igni proximus aer,
Quem dicunt ideo nomine femineo,
35Quod uelut archanis complexibus influat ignis
Aeris in sinibus atque maritet eum,
Et pariter coeant et consona foedera iungant,
Vtque iugalis eos blandus amor societ.
Denique Neptunus elementum fertur aquarum
40 Iunoni atque Ioui tertius appositus.
Hec sola oppositas formas natura reformat
Et similes reddit, quaslibet obtuleris.
Neptunus uero prehibetur ferre tridentem;
Hoc est uirtutem propter aquae triplicem:
45Fecunda est, liquida est, potabilis omnibus ipsa.
Huic Amphitridem coniugium perhibent,
Quod conclusa tribus aqua scilicet est elementis,
Plutos, Iunonis circuituque Iouis.
Hoc ipsum nomen Grece perhibere uidetur;
50 Namque 'amphi' circum, 'triden' enim tria sunt.
Terrarum presul in quarto Pluto locatur
Et 'plutos' Grece sunt quasi diuitiae.
Propterea Pluto ditissimus esse refertur:
Terris diuitiae sunt etenim propriae.
55Plutonem dicunt ideo regem tenebrarum,
Quod sua materies spissior est reliquis.
Ipse gerit sceptrum, quia terris competit illud;
In terris sceptrum queritur et regimen.
Cerberus ille triceps oblatrans ore trisulco
60 Monstrum Plutonis subicitur pedibus;
Namque statu triplici conflantur iurgia nostra:
Aut facit haec zelus aut amor aut odium.
Vnum causa facit, natura hoc, accidit illud.
Vt natura canes separat et lepores,
65Accidit ut uerbis homines sua iurgia gignant;
Foedus amoris alit causa uel inuidiam.
Plutoni Furiae tres deseruire feruntur,
Quippe modis totidem sepe domant hominem.
Dicitur Alletho conceptio prima furoris;
70 Thesiphone uero uoce furit querula
Atque Megera facit, fiat furor et teneatur.
Quilibet his Furiis exagitatur homo;
Nunc hac, nunc illa, nunc omnibus exagitatus
Concipit, erumpit atque frequentat homo.
75Destinat et fata tria Diti philosophia
<>
Clotho uocat; Lachesis sorti uacat; Attropos autem
Mortis conditio, quae sine lege uenit.
Euocat ad uitam Clotho; quis uiuere possis
80 Sortitur Lachesis, Attropos ut perimat.
Arpias etiam Pluto perhibetur habere;
Arpiae quoque sunt forma rapax uolucrum.
Et translata sonat uox haec 'arpia' rapina.
Ethlo 'res tollens' dicitur 'alterius',
85Ocypete 'citius rapiens' 'nigrum'que Celeno,
Fabula quas uariis deputat officiis.
Quelibet est uirgo, sterilis quoque quelibet harum;
Nam sterilis semper queque rapina manet.
Pretendunt plumas, quia celat rapta rapina.
90 Idcirco uolitant, namque rapina uolat.
Quantumcumque potest, raptor celer ad rapiendum,
Vt reddat sterilis, ut tegat illa sagax.
Magno Plutoni Cereris Proserpina nubit
Et dea frumenti dicitur esse Ceres.
95Leticiamque Ceres, frumenti copia, gignit;
Nam pleni fructus gaudia parturiunt.
Paulatim crescens Proserpina serpit in altum,
Filia que Cereris iam seges esse queat.
Dicitur hec Hechaton, que signat dictio 'centum';
100 Nam seges in fructum semina centuplicat.
Hanccum lampadibus dicunt inquirere matrem,
Dum uelut ereptam femina plangit eam.
Hoc agitur totum ratione uidelicet ista:
Lampade cum Solis flaua seges metitur.
105Qui nobis est Sol, Grecis prehibetur Apollo,
Quod feruore suo decoquit omne uirens.
Si mutes Grecum, 'perdens' tibi dicet Apollo;
Herbarum succum perdet Apollo calens.
Et de secretis sibi diuinatio seruit;
110 Silicet obscura detegit omnia Sol
Et sua multimodos effectus orbita monstrat.
Sol, quia sit solus, dictus est a 'solito'.
Ascribunt Soli tali ratione quadrigam,
Anni quod quadrum circuitum peragit
115Vel quia quadrifidi regiones circuit orbis,
Ex quo digna suis nomina dantur equis.
Sol matutino rubicundus fulget in ortu,
Hic equus Eritreus fertur, id est 'rubeus'.
Actheon 'splendens', quod tercia splendeat hora;
120 Lampus, qui centrum 'feruidior' peragat;
Philogeus uero 'terre' prehibetur 'amator',
Quod iam decliuus uisat anhelus humum.
Attribuit Solis tutelae fabula coruum,
Plurima quod uocum signa canorus habet
125Siue quod estiuis ponens feruoribus oua
Producat pullos fructibus in mediis.
Et bene fatidicae uolucri congaudet Apollo;
Coruus enim certum sepe dat augurium.
Ascribunt etiam uatum sibi carmina laurum;
130 Namque hunc omnimodis hanc adamasse ferunt,
Flumine quod Peneo Dafnem dilexerit ortam.
Que sic philosophus dicta coaptat ei:
Fluminis illius sunt littora consita lauro;
Humida nam uiridis littora laurus amat.
135Et quia gignit humus laurum fluuialis abunde,
Fluminis et terrae filia laurus erat,
Et quia frigiditas Solis contemperat aestum,
Sol adamat lauros et fluuiale decus.
Est et adhuc aliud, cur hanc adamauit Apollo:
140 Vt dicunt, laurus somnia uera facit;
Nam dormituri sub uertice ponito lauri
Inscriptum folium, somnia certa dabit.
Musarumque nouem comitatu gaudet Apollo;
Additur et Musis ipse nouem decimus.
145Pictus enim cithara ioculatur cum decacorda
Totque instrumentis indiga uox hominis:
Gutture, pulmone, bis bino dente, palato
Conditur et lingua, conditur et labiis.
Voci formande si desit quidlibet horum,
150 Non explet proprium pleniter officium.
Atque nouem Musis respectus concinit alter:
Est Clio, bene quid cum meditatur homo;
Euterpe uero 'bene delectans' perhibetur,
Vt delecteris, cum bene quesieris;
155Tercia Melpomene faciens insistere ceptis;
Germinis et fructus quarta Talia capax;
Quinta uenit memori dans multa Polinia cordi;
Est Erato sexta, quae generat simile;
Septima Tersicore, sollers discretio mentis,
160 Quod mens inueniet, iudicet ut ratio;
Octaua ingenii celestis proripit actum
Vrania probe singula discutiens;
Vltima Calliope profert discussa benigne,
Vt tanquam reliquis prebeat ipsa modum.
165Tu quoque, si statuis te primum uelle doceri
Et delectaris, cum docearis, habes;
Si cupis instare, si fructum colligis inde,
Si memor accepti, si reperis simile,
Si bene discernis, si prudens eligis apta
170 Que sic pensasti, si bene protuleris,
Ordine pro pulchro diceris pulcher Apollo,
Pulcher pro uita tam bene disposita.
Ex Clymene Phetonta ferunt et Apolline natum,
Qui currus patrios ut regeret petiit.
175Non bene direxit, quos rexit nescius artis,
Ex quo pene orbi contulit interitum.
Sol fructus gignit terris coniunctus aquosis;
Vt maturascant ipsius ardor agit.
Maturant igitur; immo iam pene cremantur
180 Et perdunt succum gramina queque suum.
Et festinanter calor omnis surgit in altum
Et festinanter precipitando cadit.
Hunc quoque precipitem perhibentur flesse sorores
Et signum lacrimis exhibuisse suis:
185Dicitur esse soror totius germinis arbor;
Federe condigno feruor et humor alit.
Et ueluti plorat arbor, quae succina sudat,
Quod Sol in Cancro siue Leone facit;
Feruidior caeli tunc est sine nubibus axis
190 Tuncque fluunt fissis succina corticibus.
Sol, quia preterita nouit, presentia cernit
Atque futura sciet, utitur augurio,
Et quoniam radios mittit, uelut utitur arcu,
Vel quia caligo destruitur radiis.
195Non etenim dubitat recta directa sagitta,
Ac si grande iubar depulerit tenebras.
Hinc est quod telo Phitona peremit Apollo;
Nam mala credulitas lumine deprimitur.
Nam 'phitos' Grece nobiscum credulitatem
200 Falsam designat, quam necat Architenens.
Nam nichil obscurum, falsum nichil obuiat illi;
Omnia falsa ferit, omnia clara facit.
Sit licet ipse pater, tamen est imberbis Apollo;
Virtutem Solis nam nichil euacuat.
205Occidit atque redit semperque renascitur idem;
Nunquam pigrascit, sed celer et iuuenis.
Mercurius uero terrena negotia curat;
Dictus quod mediis mercibus ipse preest.
In talis pennas huic fabula Greca coaptat
210 Et uirgam innexam nexilibus colubris.
Circumeunt terras intenti mercibus atque
Gressibus instabiles sicut aues uolitant.
Dant et parturiunt aliquando negotia sceptrum
Et rex et consul diues asellus erit.
215Serpentem semper portat sub pectore diues,
Sedula quem rodit sollicitudo lucri.
Huic superapponit capiti pictura galerum
Et gallum, noctis qui canit excubias;
Sunt etenim multa uelata negotia nube
220 Instigantque suos nocte soporifera.
Et quia lingua iuuat mercantes, dicitur Hermes;
Illa sonat siquidem dictio 'disserere'.
Permeat infernum deus is regnumque supernum;
Nam nunc in terram, nunc uolat in pelagus.
225Furibus ipse fauet, periuris atque rapinae;
Cogit opum tales insaciatus amor.
Argi Mercurius populoso lumine septi
Exemit multos falce secans oculos.
Centum custodes, sapientes denique centum,
230 Quotquot floruerint quolibet ingenio,
Ingenium peremit terrenae calliditatis
Luminis extirpans multiplicem segetem.
Inficit, excecat fraus callida falce maligna,
Quos sapiens oculos simplicitatis habet.
235Danem corrupit aurum, non aureus imber,
Propter quod fauit sollicitata Ioui.
More uolans aquilae rapit omnipater Ganimedem
Pincernamque sibi Iupiter associat.
Grecia mendax est, sed honeste Greciia mendax;
240 Alludit rebus garrulitate sua.
Iuppiter aduersus Titanas bella gerebat;
Hic aquilam uisam fecit in auspicium.
Aurea fit uolucris. Ganimedes, hac preeunte,
Vincitur et fugiens a Ioue diripitur.
245Exierat siquidem Saturnius in Ganimedem,
Quae post Romani signa tulere sibi.
Europam in tauro rapuisse scribitur idem,
Isiden in uacca: nauis utrumque fuit.
Haec uaccae nauis, haec tauri pretulit instar;
250 Commento tali res adoperta fuit.
Medusam Perseus interfecisse refertur
Et superasse hostes Gorgoneo capite.
Tres genuit Phorcus, quarum locupletior harum
Et maior Medusa callidiorque fuit;
255Vtpote quam monstrum dicunt ex parte fuisse,
Huic serpentinum qui caput attribuunt.
Obtinuit regnum defuncto filia patre;
Olim multiplices mox geminantur opes.
Namque colens terras, quod 'gorgon' significabat,
260 Et patris et regum uirgo preibat opes.
Perseus attemptat bello superatque puellam
Affectans regnum diuitiasque sibi.
Vendicat utrumque, caput aufert Gorgonis ipse
Obiciens uitreum belligere clipeum.
265Nauigio uectum perhibent uolitasse tirannum;
Hic caput abscidit, dum diadema rapit.
Per caput abscisum multos mutasse refertur:
Quippe per ablatas undique diuitias,
Plurima regna suum uir transtulit in dominatum
270 Reges et comites subiciendo sibi.
Taliter Athlantis regnum sibi uictor ademit
In montem cogens soliuagum fugere;
In montem uersus quocirca dicitur Athlas,
Quod cesi capitis Gorgonis egit ope.
275Quod sensus plenum subtilis Gretia ponit:
Triplex in nostris pectoribus timor est,
Quod dicuntur tres ille signasse sorores;
Namque timor primus pectora debilitat,
Alter iam mentem dispergit debilitatam,
280 Caligat capitis tercius intuitum,
Nomina quod resonant: nam Stenno 'debilitas' est;
Euriale uero 'sparsio lata' sonat;
Tercia iam ueluti 'nequeat' Medusa 'uidere',
Nam nimium timidus prouidus esse nequit.
285Perseus haec perimit; casus sapientia spernit.
Hic uolat et semper uir probus impiger est.
Respicit oblique, uiciosum despicit omne
<>
Nam bene qui sperat in spe uentura figurat;
290 Que bona spes uitreo preniteat clipeo.
Sanguine Gorgoneo perhibetur Pegasus ortus,
Fama famosum quem similamus equum;
Aduersis etenim quicumque uiriliter obstat,
Ipse sibi famam uir sapiens generat.
295Hinc est cornipedis quod Musis ungula fodit
Fontem; fama quidem profluit ut fluuius.
Ex fama Muse capiunt, quod uaticinentur;
Heroas etenim uiuere fama facit.
Vt muliere mala nichil est tenebrosius unquam,
300 Sic muliere bona lucidius nichil est.
Athmeto regi fatalis femina nupsit,
Alcestam dico, federe pacta nouo;
Nam pater illius edictum uouerat istud,
Vt, si quis thalamos uirginis expeteret,
305Primitus ad currum quam filia nuberet illi
Dispariles geminas iungeret ipse feras.
Athmetus uero suspensus amore puellae
A dis consilium postulat et recipit.
Alcides etenim simul et presagus Apollo
310 Exhibuere duas et domuere feras;
Aprum iunxerunt et coniunxere leonem
Et sic optatis rex potitur thalamis.
Rursus et Athmeto querenti dixit Apollo:
'Vltro si pro te quis moreretur homo,
315Haud secus instantem posses euadere mortem ".
Et iam pre morbo mors aderat nimio.
Offert ad mortem se Alcesta libenter ituram;
Vadit, sed uirtus Herculis hanc reuocat.
Iuerat Alcides Cociti uisere regna;
320 Inuenit, educit, coniugium reficit.
Hec sic falsa patent ut nulli falsa putentur;
Ergo aliud tempus postulat et ratio.
Non puerile sonat commentum philosophiae;
Ossibus in duris grata medulla latet.
325Athmetum mentis ad formam Grecia ponit;
Dicitur Athmetus, cui queat esse metus.
Mens est ille locus cui plurimus incubat horror;
Indiget idcirco coniugis auxilio.
Accipit Alcestam: presumptio dicitur 'alce',
330 Res nimium menti grata pusillanimi.
Mens etenim semper tanquam presumere debet
Indiga consilii sola uagans socii.
Ergo sub istius uolucri uertigine uitae
Aptet uirtutes corporis atque animi.
335Corpus signat aper, animum leo; subiuget ista,
Quisquis uult uitae uir superesse suae.
Qualiter hoc fiat, uirtus, sapientia dicent;
Alcides illud, illud Apollo docet.
Optima tunc coniunx incommoda quaeque subibit
340 Pro sibi dilecto coniuge sollicita.
Hanc etiam Alcestam pro coniuge deficientem
Eruet Alcides sedibus a Stigiis;
Nam bene presumens si mens elapsa uacillat,
<>
345Humane uite tres comparat equiperandas
Per totidem motus philosophia deas:
Iuno, Minerua, Venus; hae scilicet assimilantur
Humanis statibus ordine dissimili.
Namque uacant alii contemplandae deitati
350 Hosque theoreos iure uocare queas;
Suntque sub actiue quidam molimine uitae,
Quos mundi uortex et labor exagitat;
Et sunt, quos <carnis> cura incentiua fatigat
Atque sibi tota sedulitate uacant;
355Hii sunt, quos potius uexat petulantia luxus
Quosque petulcus amor precipitat Veneris,
Vt genus hoc uitae dicatur iure uoluptas,
Quo uotum faciat quod caro precipiat.
Ponitur exemplum nobis lis ipsa dearum
360 Cui finem statuit Troicus ille Paris.
A Ioue quesitum est que preponenda fuisset;
Transfert iudicium Iuppiter ad Paridem.
Nam damnando duas preferret Iuppiter unam,
Quam solam mundus scilicet expeteret,
365Tuncque uideretur libertas adnichilata
Arbitrii nostri discutiente deo.
Namque quis auderet, nisi quod deitas docuisset,
A Ioue conuictus dicere uel facere?
Fertur ad arbitrium sententia iudicialis;
370 Decipitur pastor, fallitur arbitrium.
Ecce uoluptatem preponit caeca libido;
Nam neque diuitiae nec Deus appetitur.
De Ioue propterea fertur prodire Minerua;
Nam contemplator heret ubique Deo.
375Ingeniique locum phisici dixere cerebrum;
Idcirco hec eadem nascitur ex cerebro.
Arma gerit, munita quidem sapientia uadit;
Cristam cum galea fert cerebrum sapiens:
Semper it armatus uir prudens atque decorus;
380 Crista caput decorat, protegit et galea.
Fertur Athenarum factrix altrixque Minerua;
Nam sapientum urbes et sua corda fouet.
Huic etiam diuae picta est in pectore Gorgon:
Prudentis pectus grandis imago metus.
385Longam fert hastam, quoniam sapientia longe
Percutit, et tegitur ueste latens triplici.
Et quia fulgorem nunquam sapientia perdit,
Noctua noctis auis iure dicatur ei.
Suggerit actiuae dea Iuno iuuamina uitae;
390 Nam quia Iuno 'iuuat', dicitur inde magis.
Iuno preest regnis, quia regnis diuitiae sunt
Vicinae; pauper nullus in orbe preest.
Ipsa caput uelat, quoniam marsuppia celat
Qui fieri diues temptat anhelus homo.
395Ipsa dea est partus, quoniam dea diuitiarum;
Et nunc diuitiae fertilitate tument,
Nunc et abortiuum faciunt sine germine finem
Atque fatigatis dans steriles reditus.
Eius tutelae pauonem dant oculatum;
400 Nam quos splendentis uexat honoris amor
Et quos uita petax fulgoris et ambitionis
Allicit, in cauda reiciunt oculos
Deformique modo denudant posteriora,
Cum tendunt alias quam decet intuitum,
405Atque ambitarum processus diuitiarum
Denudat domini posteriora sui.
Huic signum pacis rutilans ascribitur Iris,
Iris fortunae casibus assimilis;
Sicut enim formis rutilat bicoloribus Iris,
410 Sic fortuna duo gaudia progenerat.
Exultat corpus, exultat spiritus eius
Cui fortuna fauet fenore plena graui;
Vtque repentino defectu deperit Iris,
Sic fortuna fugit circuitu subito.
415Actiuam uitam per plurima Iuno figurat:
Aer actiuis presidet illecebris;
Qui uacat actiuis et temporibus rediuiuis,
Hic eget aeriae commoditatis ope.
Per Venerem uero, quam laudat homo pecualis,
420 Vita uoluptati dedita detegitur.
Nam Venus est 'afros', 'afros' quoque spuma uocatur;
Momento simili spuma Venusque perit.
Hec ex Saturni genitalibus in mare iactis
Dicitur orta, quod est apta figura rei.
425Saturnum tempus, uires intellige succos;
Vires ceduntur, messis enim metitur,
Et quae per succi uires uiruere metuntur;
In uentrem uadunt, scilicet in pelagus -
Venter enim pelagus uenterque uocatur abissus -,
430 Atque satur uenter progenerat Venerem:
Distentus uenter nequit esse libidinis expers;
Friget, si desit Baccus et alma Ceres.
Hanc pingunt nudam, quia nudis conuenit ipsa;
Nuda Venus nudas esurit illecebras,
435Nec celare nefas ualet incentiua libido;
Affectatores nudat ubique suos.
Philosophia rosas Veneris famularibus addit:
Vt stipes pungat et folium rubeat,
Peccatum pungat, rubeat pudibunda libido;
440 Mox rosa marcescit, moxque Venus liquefit.
In coitu promptas huic ascripsere columbas.
Hec natat et finis naufragus est Veneris.
Pingitur et concam portare li<bi>do marinam,
Corpore que toto prosilit in coitum.
445Questio iam uetus est, quesitum est sepe, quid horum
Aut rex aut uinum preualet aut mulier.
Grecia subtilis subtili indagine rerum
Nobis insinuat, quid potius ualeat.
Indicat id uerbis, probat autem rebus idipsum
450 Exemplum faciens Herculis indicium.
Vltra ius et fas adamauerat Onphalen Hercles,
Propter eam nentis quando subiuit opus.
Vincitur inuictus, inuictum femina uincit;
Que mollit durum, mollis erat mulier.
455Virtutis digiti subsunt operi muliebri,
Cui torquet fusum magnus homo teretem.
Femina quem superat, mundus superare nequibat;
Quod natura negat, heu, mulier peragit.
Onphalen hec carnis est incentiua libido,
460 Que domat Alcidem, uir sibi quando fauet.
Vir uenit ad fusum: fusum uertigine rerum
Virtutem perdit; carnis agenda facit,
Quando petulcus homo pecuali cogitur usu,
Vt totus carnis seruiat illecebris.
465Herculis et Caci sequitur memorabile factum,
Quod, quia res mandat, pagina nostra canat.
Alcidi Cacus furti subduxerat astu
Tauros inque suis rupibus abdiderat.
Transuersis pedibus predam deduxerat amens;
470 Sic furtum Alcidem posse latere putat.
Aggreditur furis speluncam strenuus heros,
Cui fumum Cacus obicit et nebulam.
Sed tamen Alcides sua uendicat, impetit hostem,
Furem producit furtaque de tenebris.
475Et fumum et nebulas eructuat omnis iniquus;
Qui falsum dicit sicut utrumque uomit.
Falsa quidem semper sic sunt contraria ueris
Ceu fumus luci, ceu nebula est oculis.
Obicit occultos sermones et tenebrosos
480 Mendax ueridicis ueraque latro tegit.
Furatur, celat fur nequam res alienas
Opponens falsas flagicii nebulas.
Transuersis pedibus, quia uersis callibus itur,
Vt dolus, ut furtum fiat et omne malum.
485Transuersaque uia mendax aliena retenta;
Nam distat nimis a simplicitate dolus.
Attamen et nebulas uirtus dispergit iniquas,
Effringit latebras insequiturque dolos;
Nam si decipulas protendat mille simultas,
490 Non tamen euadet Herculis ipsa iubar.
Inuidet ipsa bonis, Alcidem scilicet odit,
Inuadit mentis primitias uitulos.
Hocque fit in caueis; non est frons libera furis,
Non audet rectam pergere latro uiam.
495Idcirco natus de terra dicitur Anteus.
Quod de carne uenit putida luxuries.
Et duo confligunt, pugnant faciuntque duellum,
Donec deficiens occidat alteruter.
Alcides, Anteus: uirtus carnisque libido,
500 Hiis intestina et sedula seditio.
Sicut et Alcides, dum a terra submouet Anteum,
Vincit, donec item tangere possit eam,
Et sicut uires cum tacta matre resumit
Anteus ad bellum regrediens potior
505Et uelut Alcides, ubi uires comperit Anteum
Tangendo matrem mox renouare suas,
Alte suspendit, suspensum sustinet alte
Et non deponit, donec eum perimat,
Sic animi uirtus et carnis dimicat estus
510 Et par et similis instat utrique labor.
Luxuries equidem proles et filia carnis,
Quo matri interior, hoc quoque feruidior;
Cui si uult animi discreta resistere uirtus,
Subleuet a terra matris ab uberibus,
515Carnis ab illecebris mentem suspendat in altum,
Suspensam teneat, in superis maneat.
Tunc uirtus uicium, tunc Hercules subruet Anteum;
Ni suffragetur terra, perit uicium.
Serpentes aliquando duos concumbere uidit
520 Et percussit eos Tiresias baculo.
Ergo fit mulier. Rursus concumbere cernens
Ipsos serpentes percutit et fit homo.
Iuppiter et Iuno quesiuerunt aliquando
Vtrum hominis maior an mulieris amor.
525Eligitur iudex, qui sexum nouit utrumque,
Tiresias, qui uir ac mulier fuerat.
Tres hominem tantum mensuras dixit habere;
Nam "triplum mulier, inquit, amoris habet".
Iuno commota miserando lumen ademit;
530 Participem diuum Iuppiter egit eum.
Haec naturali moderamine singula surgent:
Tiresias instar temporis accipitur.
Et uernum tempus maribus iure assimilatur,
Tempore quo clausum germen adhuc latitat.
535Ad coitum uero quia mox animalia tendunt,
Tempus, Tiresias, ipsa coire uidet.
Et ferit hec uirga, feruoris scilicet estu.
Vertitur in sexum denique femineum.
Nam concepta prius quasi quodam matris in aluo
540 Emergunt propriis semina folliculis;
Tunc parit ut mulier, quia mascula germina gessit.
Post partum uero mascula forma redit:
Tempus ab autumno quoniam sua germina stringit,
Tunc sua tolluntur arboribus folia,
545Singula uitalis arent commercia succi,
Tunc decaluantur uinea, prata, nemus.
Tiresias terram tunc cernens concipientem
Percutiensque suis frigoribus fit homo.
De ratione quidem genuina fertur amoris
550 Inter maiores questio facta deos.
Tempus discernit, etenim discernere nouit,
Qui plus quiue minus commoda suppeditent.
Temporis arbitrium duo querunt: ignis et aer,
Qui duo fecundant conuenienter humum.
555Arbiter est tempus, quia 'triplum porrigit illi
Aer humoris et pietatis" ait.
Aer in glebis terram ad tempusque maritat;
Eliquat in foliis, folliculis grauidat.
Igneus exsiccat succosa foramina Phebus,
560 Vt maturascant accelerans segetes.
Tempus caecatur, quia caligante nigrescit
Aere, cui quasi nox accidit ex hieme.
Suggerit occultos Iouis illi uena uapores
Atque futurorum dat sibi noticiam;
565Hac de re Ianus bifronsque bicepsque locatur;
Nam transacta tenet atque futura uidet.
Si desunt caelis munimina non uiolanda,
Nonne magis terris? Audio grande nouum.
Non dicit uerum, sed dicit Grecia mirum,
570 Et latet in Grecis gratia ficticiis.
Ignes usurpat solis furando Prometheus;
Inuolat, abscondit uiuificatque lutum.
Ipse lutum sollers hominis plasmauerat instar
Nec poterat crudum uiuificare lutum.
575Alloquitur figulum formam mirata Minerua;
Sponte sua spondet ars sua quicquid habet.
Si quid de donis celestibus ipse iuberet,
Ad supplementum protinus adiceret.
In terris positus se nullo dicit egere.
580 'In celis' inquit 'nescio quid lateat.
Si me sustollas ad celos usque, uidebo
Si quid opus ualeat condecorare meum.'
Ilico protectum clipei septimplicis orbe
Ad celi sedem detulit artificem.
585Et dum rimatur caeli secreta uidendo,
Nouit quod uegetat uiuida cuncta uapor.
Mox face correpta Phebi contingere speram
Presumpsit flammam diripiendo sacram,
Qua ferula pectus coalescens effigiei
590 Diuino pectus lumine uiuificat.
Quam modo castigant condigna piacula culpam:
Non defecturo uultur adest iecori.
Non uultur cessat, iecur autem semper abundat;
Pena in continua continuatur homo.
595Hec res ut facta est, sic est quoque fabula uera;
Si credo neutrum, non reor alterutrum,
Hac de re multi senserunt multa poetae.
Vultur liuor edax cor comedens hominum est.
Idola significant primum fecisse Prometheum;
600 Hec uiuunt in eis qui uenerantur ea.
Nosque Prometheum pronostica dicimus esse,
Que deitatis sunt precipue propria.
Destinat, attendit, dispensat, prouidet atque
Vt sapiat deitas est speciale sibi.
605Hoc est: astat ei semper discreta Minerua,
Vt sit utrimque deus prouidus et sapiens;
Prouidus et sapiens hominum sua membra coaptans
Inspirauit ei de superis animam.
Dicit philosophus, gentilis adhuc profitetur
610 Diui particulam fomitis esse animam.
Prouidus ergo deus, sapiens deus adicit ignem
De celo raptum corporibus luteis.
Ingenium gignit curam, cor cura perurit;
Sic comedit uultur, cura, uirile iecur.
615Affirmant quidam quoniam sapientia sedem
Ponit in humani pectoris arce suam,
Quae cita, quae uolitans, quae sollicitudinis ala
Discendi rostro sollicitat iecora.
Et quod dicatur per parta simillima uultur
620 Hic mundus, nostros non lateat socios:
Voluitur et uolitat uersatilis alite penna
Mundus et ut uultur inquies afficitur.
Etsi mundus habet iam mortua corpora mille,
Pasci dicatur mille cadaueribus.
625Incrementa iecur recipit, ne desit edenti;
Vadunt et redeunt corpora, si pereunt.
Mors iecori nostro semper, dum uiuimus, astat,
Astat, dum morimur; est in utroque timor:
Hec sic dispensat sapiens et diua potestas.
630 Actenus ut fecit hoc iecur, hec uolucris,
Deficient pariter neque primum defluet alter;
Durabunt pariter non magis alteruter.
Pandora dicta fuit quam fecit imago Prometheus
'Cunctorum munus' et 'generale bonum'.
635Luna fauet furtis tanquam res inuida luci;
Sol autem Veneris nudat adulterium.
Si Mars atque Venus sub Luna concubuissent,
Celaretur adhuc Martis adulterium;
Sed quoniam temere gemini sub sole coibant,
640 Vulcano Veneris prodidit ille scelus.
Vulcanus uero religatos turpiter illos
Ostendit superis turpe nefas operis.
Fortiter artabant adamantina uincla ligatos
Nec solui poterant absque fauente deo.
645Hinc irata Venus nimio cogente pudore
In Solis uindex erigitur sobolem.
Quinque quidem natas pulcras Sol pulcher habebat,
Quas omnes nimio cogit amore Venus.
Succense pereunt; uruntur amore, furore;
650 Non pereunt uno funere, sed uario.
Ecce poetarum perlecta garrulitate
Inuestigemus, qui<d> latet interius.
Credo, uiuit adhuc nobiscum fabula lecta;
Viuit enim quicquid fabula significat.
655Dormitans uirtus uiciis aliquando feritur,
Vt sit Mars uirtus sitque libido Venus.
Sed nequit abscondi, si possit debilitari;
Omnia Sol cernit et patefacta facit.
Luxuriae feruor, Vulcanus, feruidus ignis,
660 Astringit miseram nexilibus uiciis,
Mox Venus effrenis, hoc est uiciosa libido,
Lucifluam Solis aggreditur sobolem;
Aggreditur sobolem, que quondam filia lucis
Lucebat felix orta parente deo.
665Quinque quidem sensus animi facienda regentes
Succumbunt subito terribili uicio;
Nam corruptela fuscantur deliciosa,
Quos amor illicitus inquinat et uarius.
Visus, qui reliquos debet conducere sensus-
670 Nam palpanda notat et uidet hoc quod amat,
Cernit odorandum degustandumque saporat -
Dum docet ut fiat, primus amando furit.
Hoc Pasiphe sonat, 'apparens omnibus'; hoc est:
Hic sensus reliquis imminet ac superest.
675'Visio nulla' sonat Solis Medea secunda;
Humanas aures uisio nulla ciet.
Quid uero dicit cautissima Grecia Circe?
Possumus id 'manuum' dicere 'iudicium'.
Fedran 'odoratus' quasi suauem praestat odorem.
680 'Acrum' Dirce sonat; hoc igitur sapor est.
Sic Solis soboles, sic lucis fulgida proles,
Que debet nostras irradiare domos,
Obruta conflictu, quassata libidinis ictu
Saltu precipiti precipitata ruit.
685Nos 'tractatiuas' Sirenas dicimus esse;
Tres etenim tractus tempus amoris habet.
Alliciunt homines tres motus illecebrarum,
Alliciunt uisus, cantus et usus eos.
Quaedam commendat speciei uisa uenustas;
690 Aures demulcet uocula dulce sonans;
At consuetudo nexus confirmat amoris.
His tribus illecebris nectitur omnis amor.
Has obturatis dum transit miles Vlixis
Auribus, in uarias uertitur effigies.
695Viderat ipse quidem Sirenas audieratque;
Ipsarum quare sustinet insidias,
Indemnis uero furias transiuit Vlixes;
Vidit et audiuit, iudicium apposuit.
Illecebras mundi quoniam sapientia transit,
700 At Sirenarum negligit intuitum,
Aure quidem surda carnis postponit amorem,
Nil est, quod timeat, nil quod ei noceat.
Iam quoque de nugis mundanis uindicat audax;
Luxuries igitur sic in ea moritur.
705Hoc est: Sirene uiso moriuntur Vlixe;
Nam sapientis mens conf<o>dit omne nocens.
In sapientis enim penitralibus interit omnis
Affectus carnis, emoritur uicium.
Hinc est, quod dicit 'peregrinus' nomen Vlixis;
710 A mundo uirtus nam peregrina migrat.
a
<>
Hanc odit Circe, discretio iudicialis,
Mentis 'iudicium' cum studio 'manuum'.
Nescit enim manuum mulier lasciua laborem;
Solatur uitam casta labore suo.
715 Innocuus sollers Scillam pertransit Vlixes;
Nam mundi rabiem transit homo sapiens.
Hinc sua Penelope perhibetur casta fuisse,
Coniugium ut castum uir sapiens habeat.
Diuitiis nullis unquam saciatur auarus,
720Quod Midae regis fabula lecta docet.
Instantis Midae uotis pulsatur Apollo,
Instat supplicibus rex siquidem precibus,
Vt, quicquid tanget rex, fiat protinus aurum;
Oranti tandem fauit Apollo bonus.
725 Rex uoti compos ditatur diuite gaza;
Sed compos uoti corporis impos abit.
Plurima sunt aurum, quia plurima tang<it> auarus;
Iam riget interula, tacta lacerna riget.
O miserum uotum, quod mox penuria punit!
730Punit opes miseras continuata fames.
O regem miserum, quem farcit copia re<ru>m
Et totus diues esuriem patitur!
Panem tangenti quis suppetat usus edendi?
Aureus est potus, aureus et cibus est.
735 Si sapit, illiciti iam uoti penitet ipsum,
Iam pro buccella mille talenta daret.
Alloquitur superos iterum rex poplite flexo;
Supplicat, ut mutent, quod sibi contulerant.
Pro superis misero solus respondet Apollo;
740'Er sub Pactolo flumine merge caput.'
Mox igitur flauis Pactolus fulsit arenis,
Quem diui iussu Mida ter attigerat.
Ridet auariciam Grecus per philosophiam;
Omnia nam cupidus equiperat precio.
745 Aurea uota gerit, rogat aurum, somniat aurum
Insaciata fames atque amor altus opum.
Mida 'sciens nichil' est, quia certe nullus auarus
Vel sibi uel sociis utilis esse sapit.
At quod Pactoli rex ter caput abluit unda,
750Aurea quo facto regis arena fuit,
Signat, quod cupidi congesta pecunia regis,
Quam sibi rex locuples computat esse caput,
In deriuandum sit dedita fluminis alueum,
Quem Mida tribus diffidit alueolis.
755 Pactolus siquidem, qui dudum fluxerat unus,
Ecce triceps Mide sumptibus efficitur.
Ecce r<ig>at terram cursu triplo sitientem
Aruaque fecundat aurea fertilitas.
A Ioue Vulcanus quasi pro mercede Mineruam
760Iam sibi promissam coniugio petiit;
Vulcano siquidem, cum fulmen ei fabricasset,
Respondit largus taliter astripotens:
'Ecce roga quoduis; quicquid tua cura rogabit,
Pro mercede tibi profluet emerita.'
765 Mox in coniugium deus expetit ille Mineruam;
Vti coniugio uult deus ille deae.
Armis ut propriam tueatur uirginitatem
Iuppiter indulget sollicitatque deam.
Introeunt subito thalamum certaminis ambo
770Inque deam totus belliger erigitur.
Tum colluctantur; Vulcanus feruet et ardet
Totus et in uetitum porrigitur coitum.
Nam dilatus amor stimulos ardentibus addit,
At facibus nullis feruet amor facilis.
775 Ergo pauimentum Vulcanus semine fedat
Sicque calor totus protinus egeritur.
Fertur Ericthonius ex ipso semine natus,
In cista clausum quem dea uirgo tenet.
Addit custodem prefata Minerua draconem
780Germanasque duas mittit in obsequium.
Vulcanum Stoici uol<u>erunt pectoris ignem,
Qui quandoque calor prosilit in furiam;
Nanque 'uoluntatis calor' ac si fulgura gignit,
Que fabricante furor nascitur artifice.
785 Vulcanus iungi desiderat ecce Minerue,
Pectora prudentum cum furor exagitat;
Nanque aliquando furor sapientum corda fatigat
Et subrepit eis flagiciosus amor.
Attamen et morum sapientia simplicitatem
790Illesam munit intrepidamque fouet.
Dum uirtus animi sibi detinet integritatem,
Nec commisceri se patitur uiciis,
Nec furor attemptans sapientem quid generabit
Preter Ericthonium, scilicet 'inuidiam'.
795 Inuidiam generat, dum dimicat et superatur;
Scilicet inuideat: nil aliud poterit.
Idcirco currum prior inuenisse refertur,
Illud certamen quod parit inuidiam.
Hunc in cistella clausum sapientia ponat;
800Vir sapiens etiam corde tegat furia<m>.
Insipiens equidem per compita cuncta reuelat
Nec moderatoris utitur imperio.
Huic dat custodem discr<et>a Minerua drachonem,
Fortem cautelam solliciti studii.
805 Virginibus mandat: Pandeia dicitur una,
Nobiscum 'munus' quod 'generale' sonat,
Aclauros u<ero> est 'obliuio tristiciarum';
Que <d>uo discretis actibus exhibeas:
Scilicet aut iram subito compesce benignus,
810Quae bona te<m>peries est generale bonum,
Aut, quicquid nocuit, obliui<o> deleat omne;
Custodes geminas has tibi <conti>gua.
Nil obliuisci plus possis quam furibunda
Quae tibi compegi<t> quilibet obprobria.
815 Inspice quid ualeat, quid agat sapientia casta,
Cui uim Vulcanus non potuit facere.
Iuppiter et Semele dicuntur concubuisse,
Quo Liber pater est concubitu genitus.
Hec igitur crepuit, quoniam cum fulmine uenit
820Et tonitru magno Iuppiter ad coitum.
Vnde pater puerum tulit anxius atque locauit
Sicut abortiuum sub proprio femore.
H<un>c iterum natum fertur mandasse Maroni,
Qui puero curam conferat et regimen.
825 Is debellauit adultus fortiter Indos
Nec mora caelicolis additur ipse deus.
Digna coaptatur d<i>s fabula siue deabus:
Nam tales talis mentio condecuit!
Ecce placet superis ardens commixtio carnis
830Et superi superos sicut homo generant!
Est etenim <coii>sse deos aliquando deabus
Credere ridiculum magnaque perfidia.
Ergo alium sensum Grecorum fabula querit;
Dicit, non sentit Grecia ridiculum.
835 Quatuor ascensus generat genus ebrieta<tis>,
Quos germanarum dat totidem numer<us>.
Prima furit, uinum cum quis bibit imm<oderate>
Id quoque declarat 'uina' quod so<nat Ino>.
Moxque gerendarum superest obliuio <rerum>
840Illi qui uino concaluit nim<io>.
Id sonat Anthonoe, que se 'cog<noscere nescit>';
Ebrius ignorat seque suasque <uices>
Regnat enim Semel<e> ... membra <soluta>
Nanque 'intemperies corporis' est Seme<le>.
845 Ex hac precipue legitur Liber pater <ortus>:
Ex nimia luxus ebrietate uenit.
Hec tria iuncta simul dis<s>oluunt de<bilitatum>
Et genus in quartum traiciunt mise<rum>;
Scilicet insanit, si quarta sequatur <Agaue>.
850Iam nec ab illicitis se cohibere pot<est>;
Hoc est quod nati caput amputa<uerit ipsa>:
Ebrietas perimit primitias s....
Hasque uocant uaccas uinoque .....
Que scelus et uinum, nil aliud, <faciunt>.
855 Dicitur et Liber, quia uin<i passio mentes>
Liberat a cunctis sollicitu<dinibus>.
Dicitur ipse pater, quod uin......
Addit enim generans cor<que iecurque suum>.
Perculit hic Indos, quia gens .....
860Vel potatores sol quod ...
Vel regio uinum quod n.....
Cui uino nimiae u<irtutis> .....
A Ioue mandatur M<aroni> .....
Namque merum sobol.....
865 Dicitur hic sedasse .....
<Nam uinum> omne domat quod feritate tumet.
<Que siqui>dem leta feritati uina resistunt:
<Efferatas> mentes mitigat ille liquor
.....t nos dicitur ille Lieus,
870<Mentes quod leni>unt mitia uina graues.
..... maturascere nescit;
<Ideo iuuenis p>ingitur iste deus.
<Pingitur et nudus quia> nudas efficit edes
.... interio........ sui.
875 <Quamuis sit tur>pis per cuncta libidinis ardor,
..... sit principibus proprior
..... princeps aliis excelsior extat
..... culpa pianda patet
..... siquidem genuina nouerca
880..... seua libido nocet
..... tollit prerupta libido
.....tos facit ire nefas
.....tilis erat deitatis
.....a Ioue principium
885 .....tis et impietatis
.....e principium
..... <cigni> sub imagine uenit
.....mma concubitu
..... Pollux oriuntur
890..... <na>scitur hinc Helena
.....itatur aperte
.....rre fide
..... sensum
.....ocus est
895 ..... potestas
..... accipitur
a
<>
Armatos equites centum sibi connumerauit,
Quorum uallatus continuo strepitu
Vrbes uicinas ut sic gentesque Pelasgas
900 Vt rex et dominus subderet ipse sibi.
Ergo Centauros 'centum armatos' retulerunt,
Vt deducta rei littera concineret.
Yxion in modico sic regni culmen adeptus
Regnauit paruo tempore magnus homo.
905Pulsus enim regno fastigia maxima regni
Perdidit et summus cogitur esse humilis.
Damnatusque rotae uertigine dicitur inde,
Quod sic fortuitam pertulit ipse rotam.
Ex imis gradibus ad summos usque leuatus
910 Yxion a summis rursus ad ima ruit.
Nec minus omnis homo, cuius uiolentia regnum
Vendicat et super hoc arma cruenta parat,
Instat fortunae tollatur ut axe rotante,
Vt locus instabilis sit rota uertibilis.
915Tantalus edicit immitia Tartara nobis;
Namque ibi ne<c> requies nec ueniae locus est.
Gens infernorum nec parcit nec miseretur;
Nullum tortores grande fatigat opus.
Tantalus in mediis sitibundus deperit undis,
920 Cui semper uitreae contiguantur aquae.
Sed mentum gelidas licet eius sentiat undas,
Contiguos latices non sapit os auidum;
Nec saties linguam n<e>c stilla refrigeret ulla,
Si calet atque sitit fluctibus in mediis.
925<Mitia> poma super tangunt facie tenus ora;
Que si presumat mandere, diffugiunt.
Ergo licet misero presto sit fructus et unda,
Quid prodest misero fructus et unda tamen?
Nam sua proximitas est irritatio magna
930 Vt magis indigeat, dum uidet, unde dolet.
Pena quidem geminatur ei, qui, dum cruciatur,
Afficitur uoti proximitate sui,
Cum tenet in manibus, cum presto sit omne quod optat,
Et rerum est impos quas tenet in manibus.
935Hunc sensum nobis locuples exponat auarus,
Qui quasi pauper eget in locuplete penu,
Cum tangit mentum locupletis copia rerum,
Cum rebus parcens esurit atque sitit,
Cum seruata domi sibi mutatoria uestis
940 Arcam, non dominum protegit a niuibus,
Cum dominatur ei congesta pecunia seruo.
Esuriat, sitiat: Tantalus est locuples.
Omnibus indigeat, opulentia torqueat ipsum,
Diuitias habeat, nesciat, ut uideat.
945Multis ex causis Proserpina luna uocatur,
Longum quas omnes dinumerare foret.
Attamen ut multas breuitatis amicus omittam,
Hac de re breuiter aggrediamur iter.
Quod presit terris Prosperina Grecia dicit;
950 Luna preest terris nocte soporifera.
Terra maritatur, cum pleno Cinthia cornu
Infundit succos laeta leguminibus.
Nam quo frigidior, hinc est fecundior aruis,
Quo terre propior, hinc sibi fertilior.
955Denique terra fauet tanto moderamine lunae,
Vt lapides quidam menstrua lunae habeant;
Plenas et uacuas mensurat terra medullas
Arboris et fruticis et cerebrum pecudis.
Ad lunae motum cogens hoc ordine pontum
960 Nec lunae est motus piscibus insolitus.
Scriptores lunam uocitant aliquando Dianam,
Quod, nemorum custos diua triformis ut est,
Sic etiam nemori uitalia luna ministret
Lignaque lunares secta globos habeant.
965Dicuntur plena trunci durascere luna;
At truncos teneros luna tenella facit.
Idcirco siluas speciali lustrat amore,
Quod siluestre pecus gramina nocte legat,
Sole sub ardenti quia plus uenatio dormit,
970 Cum uenatoris plus timet insidias.
Hanc quoque, pastorem quod amauerit Endimionem,
Ascribunt causam scilicet ob duplicem.
Endimion primus lunarem repperit artem,
Que lune motus explicat atque docet.
975Exegit totam tali conamine uitam;
De luna semper sollicitus senuit.
Triginta quare fertur dormisse per annos
Endimion: tanto tempore nam studuit.
Est aliud, quare lunam dicatur amasse:
980 Rores nocturnos algida luna creat.
Humida nox, quam plus humectat frigida luna,
Que pecori prosint pabula leta facit.
Succos infundit fluidos ardentibus herbis,
Quo pastoralis cura sit uberior;
985Nam dum per cannas herbe diffunditur humor,
Et pecus et pastor letior efficitur.
Ergo sub hoc pacto lunae suffragia pastor
Concupit, ut merito diligat, Endimion.
Nunc Pretum regem, nunc magnum Bellorofontem
990 Regis et uxorem nostra Camena canat.
Predicto regi Preto fuit Antia coniunx,
Quam sic succendit Bellorofontis amor
Vt spreto Preto mulier lasciua marito
Vltro se iuuenis intulerit thalamis.
995At uir uirtutis, uir castae strenuitatis
Spernit lasciuam, reicit indomitam.
Femina, cui nullus potis est superesse maritus,
Artem dispensat qua iuueni noceat.
Bellorofonta sui defert ad coniugis aures,
1000 Accusat falsis artibus innocuum.
Dicit quod uoluit, quod noluit ille pudicus;
Falsis rex stultus credit imaginibus
Et iam sollicitus de sanguine Bellorofontis
Occultat causam rem simulans aliam:
1005Belua terribilis, horrenda Chimera triformis,
Mandatur perimi magnanimo iuueni.
Queritur ad monstrum sonipes interficiendum;
E multis unus Pegasus eligitur.
Bellorofons insedit equo de sanguine nato
1010 Gorgonis extinctae belligerare parans.
Vincit belligeram, uincit perimitque Chimeram,
Vincit Pegaseo uir probus auxilio.
Vidimus exterius; causas introspiciamus:
Pluris erit sensus qui latet interius.
1015Consultatorem sapientum Bellorofontem
Philosophi signant; id quoque uerba sonant:
Bellorofons etenim 'consultator sapiens' est
Aut etiam 'sapiens consiliarius' est.
Pretus rex spretus, quia 'pretos' copia sordis,
1020 Cui 'contrarietas', Antia, femina sit;
Estque pudiciciae contraria foemina sordis,
Qua uirtute micas, si sapienter agas.
Consultatoris cuiusque uiri sapientis
Obicitur uitae bestia terribilis.
1025Hoc Pretus rex pro contrarietate pudoris,
Scilicet hic mundus uel caro nostra, facit.
Omnis Bellorofons, omnis qui uiuit honeste,
Qui sapienter agit, dimicat et superat.
Lerna, maligna palus, generatque fouetque Chimeram:
1030 Sordidus aut mundus uel lutulenta caro.
Ne procul excedam, non uiuimus absque Chimera;
Nos sumus ipsa palus nosque Chimera sumus.
O utinam exemplo nos Bellorofontis agamus,
Pretus spernatur, Antia dispereat.
1035Antia dispereat, carnis fedata libido;
Inuenias tecum Bellorofontis equum.
Expugnes, perimas in matre palude Chimeram.
Que monstri nouitas forma triformis erat:
Prima leo, postrema dracho, media ipsa Chimera;
1040 Tres in amore gradus ista figura docet:
Vt leo nostra furit feruens in amore iuuentus
Hocque furore perit et pudor et uicio.
Insuperabilis est tanquam leo terminus ille:
Nil putat obscenum pessimus ille furor.
1045Ipsa palus carnis prebens alimenta furori
Portentum madida semper alit cauea.
Principium seui sic ilico feruet amoris;
Illud enim te<m>pus nulla regit racio.
In monstri medio capra consummata libido;
1050 Nam capra designat putida luxuriam.
Non capra lassa<tu>r, non luxuria satiatur,
Fetet luxuriam quod pecus ob nimiam.
Inde uocant hedos sapientum scripta petulcos;
Nam nulla est hirco bestia feruidior.
1055Hinc etiam Satyris aptat pictura caprina
Cornua, quod saturat nulla libido genus.
Est dracho postremae deformis cauda Chimerae;
Virus enim fundit culpa peracta necis.
Vtque ueneniferi friget compago drachonis,
1060 Sic aetas friget debilitata senis.
At glaciale gerunt male conscia corda uenenum,
Quod perimit miseros excruciatque reos.
Porro, si diram cupias superare Chimeram,
Nam superare potes, uir probus arma para.
1065Summe pudiciciam, lumbis accinge pudorem;
Sit tibi Gorgoneus Pegasus ales equus.
Pegasus alatus, quia subtilissimus actu
Euolat ad superos mobilitate sua.
Despicit altus humum, penitrat sine pondere celum;
1070 Incola fit caeli corde uolans celeri.
Ipsius eternum tibi suggeret ungula fontem,
Post cuius potum non sitias iterum.
Hec immortales hauserunt flumina uates,
Hoc uiuunt magni flumine philosophi.
1075Non patitur uiuos haec unda perire poetas;
Hec est quam semper non sitiens sitiat.
Ista futura docet, presentia monstrat alumnis,
Preteritum reuocat mentis ad intuitum.
Iste refertur equus magna de Gorgone natus,
1080 Que michi terrorem dictio significat.
Idcirco fuit haec in pectore picta Mineruae,
Quod sapiens pectus terror ubique reis.
Pegasus, ut fertur, est sanguine Gorgonis ortus,
Quod mortem nobis Gorgonis enucleat,
1085De te seruili mox ut terrore perempto
Et suffocata conditione rea
In te nascatur sapientia, splendor herilis,
Que te fortis equus portet ad astra tuus.
Aut etiam timor est homini sapientia prima;
1090 Nam quicumque timet non erit insipiens
Namque timere deum sapientia prima uocatur.
Vitat naufragium, qui freta seua timet;
Non est stultitie cautela timere magistrum
Nec quemcumque fames territat esuriet.
1095Sit timor iste comes; uitam statues sapientem
Lerneumque sagax exicium perimes.
Perdix uixit homo lucos uagabundus oberrans,
Gaudens uenatu cursilitate uagus.
Scilicet in siluis multum studuit peragrandis
1100 Et sic multa sibi tempora disposuit.
Incidit hic tandem uehemens in matris amorem
Atque nouum canus corruit in facinus.
Hic, dum luxuriae tali deferuet amore
Dumque uerecunda concutitur macie,
1105Aeger ad extremam tandem deducitur horam
Et periit tali saucius interitu.
Hic fuit, ut dicunt, inuentor, carmina, serre,
Qua secuit lignum posteritas hominum.
Hic modo uiuit auis coetu miserante deorum
1110 Confectus nimio tunc nemorum studio.
Currit adhuc uelox et eadem cursilitate
Qua currebat homo labitur atque uolat.
Vere uenator Perdix fuit hic aliquando
Cura continua circumiens nemora.
1115Perdidit emissas aliquanto tempore uoces,
Expendit multos uociferando dies:
Instigando canes sterilesque sequendo labores
Exegit uitae tempora multa suae.
Acteoni uere placuit uenatio multum
1120 Aetatemque diu triuit in his studiis.
Hunc quoque post annos ubi cura domestica tangit
Iamque domus propriae sollicitatur ope,
A nemorum studio seiungitur et pedetentim
Intendit rebus quas iubet usus edax.
1125Tunc demum nudam uenan<di> comperit artem,
Que sectatores nudat egena suos.
Hoc est quod nudam uidit aliquando Dianam,
Que dea uenandi est atque puerperii.
Qui de preteritis erroribus expauefactus
1130 Et quasi commutans rem metuendo suam,
Exhorrebat enim frus<tra to>lerasse labores;
Ceruinum fertur t<unc> habuisse iecur.
Nec tamen omnino potuit postponere curam
Quin aleret multa dapsilitate canes.
1135Qua de re stolidum tetigit penuria multa,
Dum nimium largus efficitur canibus;
Et quia multa peni canibus substantia cessit,
Dicitur Acteonem dilaniasse canes.
Excepto quod amat, amor improbus omnia uitat;
1140 Excepto quod amat, nulla procurat amor.
Nulla procurat amor, nisi quae mandauerit ipse
Excepto quod amat, nulla procurat amor.
Votis omnimodis adamauerat Hero Leandru<m>,
Tantundem uero plusue Leander eam.
1145Aequora tranabat compulsus amore Leander;
Nocte natat nudus tactus amore graui.
At ne nocturnae caliginis anxietate
Offensus campis erret in aequoreis,
Accensis facibus uenienti uirgo Leandro
1150 Ostentat lumen noticiamque uiae.
Optato iuuenis sic littore sepe potitur,
Optatis etiam colloquiis potitus;
Virginis optatae paulo recreatus amore
Cras regressurus nando redit iuuenis.
1155Altus amor poterat duros leuiare labores;
Nam nichil est quod non uicerit altus amor.
Taliter exegit demens homo tempora multa,
Depastus furiis insaturabilibus.
Accidit ut iuuenis properus semel aequora tranans
1160 Errans tabuerit fluctibus in mediis;
Nam citius solito ueniens properantior Hero
Lumine succenso sustinuit iuuenem,
Lentius et solito tardauit adesse Leander
Et uada tranaba<t> ut pigrior solito.
1165Expectans quid non dubitauerit anxia uirgo?
Quid non sollicito pectore rettulerit?
Infelix uirgo quid non simulauerit Hero?
Nam quid non semper cor muliebre timet?
Nam quia tutus amor nusquam nec femina tuta,
1170 Iam nec amatori credit amica suo.
Aut magis ergo suum simulabat amore Leandrum
Alterius captum postposuisse fidem -
Que res non modice cor amantis sollicitabat,
Corda puellarum quod magis excruciat -,
1175Aut aliquando defecisse sub aequora sperat.
Virgineusque timor iste secundus erat.
At rursus grauiter reiectam se dubitabat,
Quod grauius tandem uulnus adegit eam.
Extinctis facibus ad limina uirgo recedit
1180 Nec superexpectat qui properans aderat.
Nox erat et tenebras sine stellis et sine luna
Ventosum tempus et pluuiale dabat.
Iamque, Leander, eras mediis in fluctibus errans,
Cum fortuna grauis te superincubuit.
1185Conspicis extingui, iuuenis miserande, lucernam
Et pro re insolita sollicitus titubas.
Namque reaccensas si posses cernere flammas,
Extinctum lumen flatibus incuteres.
Nunc quia nulla manus, sors nulla facem referebat,
1190 Cogeris ut dubites, cogeris ut timeas.
Sed quid precipue timeas, discernere nescis;
Nam plus quam de te de nouitate times.
Ipse times, quod eam substrauerit humidus auster
Vel quia praetumido gurgite tabuerit
1195Vel quia compererit rem facti callida mater
Et castigatam traxerit in thalamos
Aut aliquis solam uel amicus uel uiolentus
Vicerit aut precibus flexerit ad uicium.
Multa timet, cui multa quidem suspecta supersunt;
1200 Nec locus in fluuiis est sibi consilii.
In dubio tamen est mediisne errauerit undis
Atque errore uiae subrutus occiderit,
An magis ex nimia defecerit anxietate
Cordis, cum plus quam debuit extimuit.
1205Sed quicquid fuerit, mediis defecit in undis
Et tamen ad littus corpus adegit amor.
Ad solitum littus uenit miserabile corpus,
Hero quod lacrimas atque necem peperit.
Sic etenim uenit defunctus tramite recto,
1210 Vt uiuus nunquam rectius adfuerit.
Postquam clamantum uoces intelligit Ero,
Irruit et laceris artubus inicitur;
Infundit lacrimis iuuenem siccatque capillis;
Et neutrum sentit, proficit et neutrum.
1215Postquam nulla dabat responsa nec ossa calorem
Accepere suum totaque spes aberat,
Quo potuit nisu miserum complectitur Ero
Astringens ulnis cognita membra suis.
'≪C>are Leander' ait 'tibi nunc occasio mortis
1220 <In>felix ego sum scilicet Ero tua.
Hoc saltim liceat, tua numquam separer a te,
Quodque fuit tibi mors, mors michi sit pelagus.
Gaudeo, si tecum sub eadem subruar unda;
Ipsa tibi mortis, tu quoque causa michi.
1225Res est in patulo: quia me spes falsa fefellit,
Que de te timui, falsior ipsa fui.
Dulcis amice, uale; uale, inquam, dulcis amice,
Immolat extr<emu>m mox peritura uale.
Obsecro uos, uenti, <fl>atus coniungite nostros;
1230 Corpora iu<n>cta simul tu, mare, suscipias';
Dixit et astrictum post oscula mille cadauer
Se<que> simul <u>irgo proripit in pelagus.
Hic consummauit, si creditur, exitus ambos
Castigans hos qui non sapienter amant.
1235Res impossibilis, sapiens quam Grecia finxit,
Te mouet ad sensum, qui legis hec, alium.
Est 'resolutus homo' per consona dicta Leander
Vel que dissoluit res fluidos homines;
Et resolutus homo subito consentit amori
1240 Et natat in mundo iam uelut in pelago.
Nam furibundus amor postquam distemperat artus,
In mare fluctiuagum nocte trahit miserum.
Formula:Versu
...........................................
155.
[recensere]Audebertus erat uir sanctus, presul et abbas.
Pontificem Biturix, abbatem Dolis habebat;
Dictis et factis ambobus suffitiebat.
En sanctum modico corpus concluditur antro.
5Munere nunc duplici, duplici decoratus honore,
Audeberte, uale; sit pax tibi luxque perennis.
156. De eodem
[recensere]Illa dies felix felici sole refulsit,
Qua conexi sunt et Dolis et Biturix.
Hae gemine sedes tandem pastore sub uno
Vnum sunt facte post mala discidia.
5Vrbs Audebertum Biturix in pontificatum,
Tunc Dolis abbatem mutuo uix rapuit.
Pontificem factum per amice iurgia litis
Ipsum detinuit grex suus in quod erat.
Hic Audebertus gemino perfunctus honore
10 Morti succubuit preditus hoc onere.
Hic pausat sancti sanctissima gleba patroni.
Tu, pater, a superis sepe reuise tuos.
157. De eodem
[recensere]Audeberte pater, pater et sanctissime presul,
Te Dolis ecce dolet, te dolet urbs Biturix.
His pater, his presul loca sic prefata regebas,
Vt neuter uacuus esset amore tuo.
5Ecce iacet corpus, si sit cinis ossaque corpus,
In domino requiem spiritus inueniat.
158.
[recensere]Ipsum, cuius in hac corpus tellure quiescit,
Ditarat diues littera pontificem.
Abbas ipse Dolis, Biturix simul ipse sacerdos
Vnus utrique loco proderat et preerat.
5Huic Audeberto licet in iuuenilibus annis
Curam conmunem mors inopina tulit.
Hic igitur positum corpus fouet hoc monumentum;
Omnipotens animam pontificis foueat.
159. De eodem
[recensere]Audeberte, tuo Biturix pro funere marcet,
In te quam uehemens amor excitat et dolor arcet.
Non tamen inpetitur gemitu Dolis inferiore,
Cuius grex in te nimio feruebat amore.
5Karus eras abbas his, archiepiscopus illis;
Nam poteras plenis ambos refouere mamillis.
Vadis, te Christo per idonea signa uocante
Et uelut emerito tibi premia digna parante.
Omni momento nostri, patrone, memento
10Et succurre gregi uitali morte redempto.
160. Item de eodem
[recensere]Auditor uatum, uatum moderator et ipse,
Presul Bituricis, Dolis autem presul et abbas,
Qui iuuenum proprios transcendens moribus annos
Se iuuenem uouit monachorum religioni.
5Hic Audebertus solempni more sepultus
Dormit, qui uitam condigno fine sacrauit.
Nunc quoque cum Christo nos sepe reuisat ab alto.
161. Super Rainaldum clericum
[recensere]Quem fouet hic tumulus, Rainaldus nomine, nulli
Nouit adulari clericus egregius.
Nemo fidelis plus unquam fuit inter amicos;
Vtque tenor fidei nunc titulus sit ei.
5Hic Andis tandem lacrimas in morte relinquens
Dormiit in Christo; Christus et assit ei.
162. De eodem
[recensere]Secla reformato gaudebant nostra Catone,
Donec Rainaldum promeruere sibi.
Acer enim uerbis et iustis actibus acer,
Omnibus exemplum sobrietatis erat.
5Ad decus hunc morum ditarat littera multa,
Copia quam torrens extulit ingenii.
Ecce cinis, Rainalde, iaces; cui si quid adesit
Criminis, id purget gratia summa Dei.
163. De eodem
[recensere]Scripta solent ueterum mores efferre Catonum
Mirandos nostris temporibusque suis;
At tua magna fides centum, Rainalde, Catones
Longe precessit iusticieque tenor.
5In factis alacer, in uerbis promptus et acer,
Tu decus in clero, tu decus in populo.
Ecce iaces modico, Rainalde, solutus in antro;
Omnipotens ueniam det tibi, cuius eges.
164. Super Widonem
[recensere]Guido, Iherusalem modicum post tempus iturus,
Mente gerens sancte munia militie,
Morte bona, uir plenus opum, cadis anticipatus
Natalisque soli redderis hic gremio.
5Illa dies, mensem quae sextum sexta preibat,
Morte tua populum terruit Andegauum.
Nunc igitur, Wido, celestis sis duce Christo
Ciuis Iherusalem pace locatus. amen.
165. Super Rad<ulfum>
[recensere]Vir diues multum neque seruus diuitiarum,
Pauperibus largus, conpatiens miseris,
Radulfus iacet hic factus de diuite puluis,
Andegauis olim copia consilii.
5Morte tua, Radulfe, tuam dolor occupat urbem;
Vtque Deo uiuas, suppliciter rogitat.
166. Super Radulfum
[recensere]Terra futurus homo, quid inaniter ecce superbis?
Quid sis, Radulfus te docet hic positus.
Ciuibus Andegauis maioribus iste coequus
Eloquio, sensu, cum locuplete penu,
5Quod tamen et multis largus diuisit egenis,
Tunc homo, nunc fit humus, cui miserere, Deus.
167. Item de eodem
[recensere]Andegauus populus casu concussus acerbo
Magnum conciuem flebilis hic posuit.
Hic ergo, Radulfe, iaces, ditissimus olim,
Andegaue plebis portio non modica.
5Tu tamen in Christo tua largiter exposuisti,
Quod Deus et melius nunc tibi retribuat.
Sol matutinus Maique dies duodenus,
Heu, nimium properas intulit exequias.
168. In titulo domus
[recensere]Qui fabricis inhians Romana palatia laudas,
<H>oc potius lauda grande Iohannis opus.
<H>ic sculptura decet, saxorum conuenit ordo.
<T>antum laudatur Pictauis hoc opere,
5Quantum marmoreis laudatur Roma columnis.
<H>oc siquidem rerum copia fecit opus.
169. De eadem domo
[recensere]Nosse potest istas quisquis considerat edes,
<Q>uam prudens, quam plenus opum fuit ille Iohannes,
<Q>ui disponendo latomis sumptusque pluendo
<H>anc statuit fabricam fabricis regalibus equam.
170. Super Rainaldum abbatem
[recensere]In sibi dilecto requieuit philosophia
<R>ainaldo, quem uas fecerat esse suum.
<H>ic igitur sancti Cipriani floruit abbas
<E>cclesiam ditans ordine, rebus, agris.
5<P>ene loci quecumque fuit possessio primum,
Hanc duplicem peperit sollicitudo patris.
Tandem Rainaldi pars promptior astra petiuit;
Hic que terra fuit portio terra fuit.
171. Super Benedictam reclusam
[recensere]Hic latuit multos Benedicta reclusa per annos
Contemplatiua, leta, quieta diu.
Sponsa Dei sponsique sui conplexibus herens,
Inter conplexus pace quieuit ouans.
5Hic modicus carcer iocunda domus fuit illi.
Hic modo gleba iacet; spiritus astra tenet.
172. Super Clarenbaldum
[recensere]Prudens in causis, miles robustus in armis,
Ingenuo natus sanguine, plenus opum,
Nunc ex parte cinis hic, Clarenbaude, quiescis,
Tu dolor et gemitus ciuibus Andegauis.
5Spiritus astra colat, dum terram terra fouebit;
Tandem possideas iam noua terra polum.
173. Super Vrba<num> papam
[recensere]Vrbanum papam, quem Frantia dixit Odonem,
Que regio tenerum protulerat puerum,
Vitales aure morientem deseruere,
In quo sic orbis lingua diserta ruit,
5Vt simili careat doctore superstite mundus.
Hic igitur posuit flens sua Roma suum.
174. Super re<gem> Anglo<rum>
[recensere]Indice qui celo, qui presagante comete
Anglos innumeris stragibus obtinuit,
Qui dux Normannis, qui Cesar prefuit Anglis,
Qui quasi mananti fonte profudit opes,
5Imperio pollens Willelmus, coniuge, natis,
Occidit et simul hec omnia deseruit.
175. Super supra<d>icti fili<u>m
[recensere]Nobilitas, regnum, prudentia, copia rerum
Tollere Willelmo non potuere mori.
Belligerando pater Normannos uicit et Anglos;
Ambos pacifice filius obtinuit.
5Heu, fortuna grauis! dum ceruos insequeretur,
Intercepit eum iacta sagitta feris.
176. De eodem
[recensere]Qui regum magnus fuit admirabilis orbi,
Qui probitate sua rexque comesque fuit,
Consul Normannis, rex Anglis, filius eius
Anglos Normanno milite qui domuit,
5Dum ceruos agitat sotii stridente sagitta
Willelmus cecidit. Rex fuit, ecce cinis.
177. Item de eodem
[recensere]Qui legis hunc titulum, subtus cognosce sepultum
Anglorum regem, nunc modicum cinerem.
Hic, Willelme, iaces, Willelmi filius, Anglos
Qui ferus ense fero belliger edomuit.
5Dum sequeris ceruos, alter quoque destinat ictum;
Ceruo directam passus es ipse necem.
178. Item de eodem
[recensere]Sub cuius nutu tremuit Normannus et Anglus,
Qui locuplete manu sepe pluebat opes,
A patre Willelmo neque re neque nomine distans,
Qui consul, qui rex inclitus extiterat,
5Morte noua ceruis intensum pertulit arcum;
Hac quoque magnus homo subcineratur humo.
179. De Cicerone
[recensere]En Cicero uiuit uolitatque per ora legentum,
Quem diis ingenium iunxit et aeloquium.
Hunc, ubi preualuit consul uigil in Catilinam
Hoste trucidato, sospite ciue suo,
5Perculit Antonius, Lamie bonitas sepeliuit.
Laus Lamie locus hic, at pudor Antonio.
180. De eodem
[recensere]Pectus diuinum, stilus impiger, os moderatum,
Vir patrie totis nisibus inuigilans,
Cuius subiacuit magnus Catilina securi,
Qui Romam et patres hostibus eripuit,
5Pro pudor, oppetiit Antonii Tullius ictu.
Hunc Lamie studium fecit ei tumulum.
181. De eodem
[recensere]Quem Catilina ferum, quem sensit Roma parentem,
Eloquium cuius orbis adorat adhuc,
Antonius seuo lacerauit nequiter ense
Et sanctos artus strauit iniqua manus.
5Antoni, te nunc eterno uulnere turpat
Marcus, quem Lamie condidit hic pietas.
182. De eodem
[recensere]Ingenium cuius semper mirabitur orbis,
Quem merito dixit Roma patrem patrie,
Quem ciuem ciuis, hostem quem conperit hostis,
Antonii tandem pertulit insidias.
5Hic autem pausat Lamia miserante sepultus
Et superinuehitur Tullius Antonio.
183.
[recensere]Qui tenet ac tenuit, docet eternumque docebit
Artem dicendi, uerbifluus Cicero,
Qui sibi commissam seruauit ab ignibus urbem
Romanosque patres eripuit gladio,
5Antonius diro crudeliter ense cecidit.
Hunc autem tumulum fecit ei Lamia.
184. Item de e<odem>
[recensere]Quisquis diuini libros Ciceronis adoras,
Hunc oratorum cerne super solium.
Iuris sectator, ferus hostibus, urbis amator
Seuis Antonii uulneribus cecidit.
5Larga manus Lamie corpus lacerum tumulauit.
Nunc quoque persequitur Tullius Antonium.
185. De mensa
[recensere]Mensam celestem si uis securus adire,
Semper ad hanc debes cum sobrietate uenire.
Ante cibum sumptoque cibo sic sobrius esto,
Vt non ingluuies iustos disterminet actus.
186.
[recensere]Est urbis nomen, quod nomen signat amorem,
Tramite retrogrado si forte leges elementa.
187.
[recensere]Qui 'tenet' inquiret quid signet retrogradatum,
Et leget et dicet retrogradando 'tenet'.
188.
[recensere]Pars est que constat trissillaba sex elementis,
Que rem significat integra qua uideas.
Porro de medio duo si tollas elementa,
Ventri condignum, quod comedas, olus est.
189.
[recensere]Vna nouem constat trisillaba pars elementis;
Cuius si quando dematur sillaba prima,
Quod remanet, miles quondam pugnauit in armis.
Si medium tollas, facient remanentia plagam;
5Demas postremam, uolucrem duo cetera signant;
Totum iungatur, fluuium signare uidetur.
Nec uoces id agunt, sed uocum significata.
Hec tot 'Vulturnus' per partes posse uidetur.
190.
[recensere]Si cupis ipse rotas, qui terras scindis, habere,
Retrogradando, sator, quod cupis inuenies.
191.
[recensere]Carmen inurbanum, nulla fornace recoctum, Misi; mitto iterum quod tibi rus sapiat.
Rus colimus, mulgemus oues, armenta minamus;
Vrbis rus nobis abstulit offitium.
5Nos fora nescimus, nescimus castra subire;
Ruris delitias nos numeramus oues.
Quisquis in urbe manet nouit quicquid fit in orbe,
Vrbs prior agnouit quicquid in orbe nouum.
Nos auium uaria letamur garrulitate,
10 Nos uoces ouium nouimus atque boum;
Nos tamen interdum tibicinis ore iocamur,
Interdum ceras deterimus radio;
Nos pastorali gaudemus sepe cicuta,
Que tamen et nostros mulceat agricolas.
15Musa tamen ieiuna mea est, ieiunus ego sum;
Nullus me pauit Tullius aut Socrates.
Vt tibi rescribam tu sedulus exigis a me
Carminibusque tuis carmina nostra rogas.
Improbus exactor subtili calliditate,
20 Temptas Entellum tu uelut ipse Dares;
Ictus et cestus ita uis cognoscere nostros
Meque quibus tuear noscere uis manibus,
Qualis ego uel quantus ego quantumue disertus
Vel quibus incedam uaticinans pedibus.
25Inter grammaticos uix ultimus ipse resedi,
Armis grammatice munior ad modicum.
Nescio socraticos, auctorum nescio libros,
Nam de philosophis mentio nulla michi.
Numquam doctorum subsellia me celebrarunt,
30 Pulpita nec uatum scandere dignus eram.
Quae cum reptilibus repebat nostra camena
Hesit humi nec adhuc pigra uolare potest.
Fatum uel fato melior fortuna deusue
Quod me plus docuit prestitit ingenium;
35Prestitit ingenium quo nossem uoluere libros,
Abdita quo pateant prestitit ingenium.
Attamen ille meus pauset dum pace magister
Toto qui studio me puerum docuit,
Qui mox a primis michi signauit rudimentis
40 Qualiter ex paucis plurima conicerem,
Qualiter in breuius restringere plurima possem,
Qualiter ex alio fingere possem aliud.
Ille mei primus maculam detersit ocelli.
Adfuit et studium quod iuuat ingenium;
45Ingenium dormit quod nullus adiuuat usus,
Lima prudentis indiget ingenium.
Edocuit quedam me sic elementa magister,
Plurima collegi qui modicum audieram.
Attamen est modicum quod ego tibi "plurima" dico,
50 Nam modicum credas quicquid ego sapio.
Palpando gradior lippusque sequor preeuntes
Et uelut in glacie sepe labo properans.
En quod dest de me, quod sentio quodque fatendum
In medium duxi; nil tego, crede michi.
55Si talem sotium, si talem queris amicum,
Respondebo tibi: scriptito simpliciter.
Grandis Rotbertus michi sis, Rotbertulus illis
Qui sibi depingunt grande supercilium.
192. Duci Rotgerio
[recensere]Cui probitas patris peperit bellando ducatum,
Quem pax, quem probitas patri sua multa coequat,
Salue, Rogeri, longum, dux inclite, salue,
Vt speciale tibi salue fac Burguliani,
5Quod tibi non auri spes immolat ulla datiui,
Sed me fama tuae submouit ad hoc probitatis,
Austri reginam ueluti nomen Salomonis.
Et mea musa probos uelut improba dicere nouit
Et semper placuit reprobo mihi fama proborum.
10Nec mirum si fama meas tua perculit aures,
Quem mea rusticitas reddidit ignotum orbi;
Quae siquidem montes, ualles euerberat aura
Et uix abscondit se quicquam solis ab igne.
Me licet extremis dederit fortuna Britannis
15Contiguum, quos dumtaxat Meduana diremit,
Ad quos uix uester perflans accederet Auster,
Attamen anticipant nostros tua facta colonos.
Namque tuum nomen totum uulgatur in orbem,
Vel quia militiae stipendia fundis opima,
20Vel quia tractas rem consultus homo popularem,
Quae stat firma tuis non concutienda diebus,
Siue quod ecclesias immenso munere ditas,
Siue quod inuitas hac tempestate Camenas
Dapsilitate tua, ne possit Apollo tacere.
25Immo, quod est mirum, turgent in crinibus ydri,
Vt cupiant omnes tibi desudare poetae
Atque uelint toto uinum nescire Decembri,
Et tibi pallentes laetentur imagine macra,
Quos impinguauit studiorum cura recisa
30Et somnus longus mentis collisit acumen.
O utinam tibi me, dux optime, contiguasset,
Vt tibi me notum fortuna benigna locasset,
Fama diu populis ut postera te celebraret,
Nostra tibi toto conamine musa uacaret.
35Porro, si me res patris praesumere uelles,
Quamuis facundum res ipsa praeoptet Omerum,
Vltra posse meum penitus conarer in altum;
Grandis materies infecundum grauidaret,
Raucum uocalem, mutum daret ipsa loquacem.
40Spes fecit multos mercedis plena disertos
Et decor historiae iuuat instrumenta poetae.
His igitur, bone dux, donec iubeantur, omissis,
Quos misi uobis ludos a finibus orbis,
Ludendi dum tempus erit, componite ludis,
45Tales multimodis ludos intersere curis.
Ex hoc publica res te sentiet uberiorem.
<Si mihi> res esset quae plus tibi grata fuisset,
<Plus> gratam tibi rem uates tuus ipse dedissem.
Mitto quod possum; quas mitto repende salutes
50Non aurum dando, sed me dumtaxat amando.
Horum latorem quae competat excipe cura
Instinctu cuius raucus ego cecini.
193. Ad Galonem
[recensere]Galoni rescribo meo legando salutes
Ex me multiplices quas sibi promeruit.
Galo mi, salue; salue, specialis amice,
Quem michi multus amor iungit et unit idem.
5Crede michi, cre<dasque precor> credasque fatenti:
Plus opibus Cresi carmina missa placent.
Carmina missa placent quoniam sunt carmina digna,
Quorum, si sapio, sillaba queque sapit.
Si me diuitiis ditassent fata benigna,
10 Dotarem magnis carmina muneribus;
Si me Cesaribus genuisset Roma coequum,
Digna coaptarem munera carminibus,
Non hederas tantum neque tantum laurea serta,
Sed mea <siue> darem sceptra secunda tibi.
15Nunc tibi nil ex me nisi tantum pignus amoris,
Plus quam significo te uehementer amo.
Te uehementer amo cum sis uehementer amandus,
Vt uehementer amem te tua musa facit.
Nil reprehendendum tua cartula detulit ad nos;
20 Quin immo, grandi singula laude nitent.
Ad laudes dandas succumbit nostra facultas,
Sed non succumbit, credito, uelle meum.
Non a condigno caruisses munere, Galo,
Si que digna forent munera sufficerent.
25Nunc tibi sum sterilis, nunc sum tamquam uir inanis,
Non prodesse queo, sed queo diligere.
Non omnino tamen nostrum uerearis amorem;
Qui modo sum sterilis, quandoque parturiam.
Si modo non prosum, post cras prodesse ualebo;
30 Res mutabuntur forsitan in melius.
Si tamen et mandes quod habet nostra facultas,
Totum mandantis mox erit in manibus.
Denique, quicquid sit quod nostra potencia possit,
Immo totus ego militet omne tibi.
35Ecce quod ad presens pro munere reddere possum,
Reddo tibi grates scilicet innumeras.
In sublimandum te, Galo, totus anhelo:
O utinam nostras ipse uices subeas!
Te duce, maioris modicum post tempus honoris;
40 Ipse uices subeas, ipse gradum teneas.
Quod si nos nequeant pariter sustollere fata,
Saltem te foueant, si michi non faueant.
Pro te sufferrem letus quemcumque laborem;
Sint plus quam nobis fata benigna tibi.
45Nil michi tam gratum, nil tam michi delitiosum
Quam me posse tibi uelle quod accipias.
Velle quod accipias et quid tibi gratificetur
Est equidem uite portio magna meae:
Viuo michi si uiuo tibi; mea summa uoluptas
50 Est ut agam quicquid me tibi gratificet.
Si mea me poterunt tibi carmina gratificare,
Adiciam gratum carminibus studium.
Nec conferre tuis attento carmina nostra,
Nec presumendo me tibi spero parem.
55Quam longe superat sol lunam lunaque stellas,
Tam longe superat uestra camena meam.
Ieiunus meus est calamus, tuus erogat escas.
Galo sonat sensum, sed mea musa iocum.
Meuius et Bauius prepollent carmine nobis
60 Et tua Virgilium lucida musa sonat.
Vix scripturarum sensus meus attigit ima,
At tu grandiloquum uincis Aristotilem:
Ditatur diues tua musa sophismate multo.
Tu tranas pelagus, littus ego teneo.
65Virtuti discredo meae, tibi uiribus impar;
<B>os lassus, lasso iugera sulco pede.
Confiteor, neque diffiteor, mea carmina nuda,
Cum tunicas miror carminis ipse tui.
O quantis et quot tua scripta coloribus ornas:
70 Non thesaurus inops tot dare posset opes.
Ne tamen accidia me damnet desidiosum,
Vltra me studio sedulus assideo.
Quidlibet incipio, uelut insequar, ore diserto,
Dissidet a proprio clausula principio.
75Ingentem fumum dat momentanea flamma,
Succumbunt humeri mole sub insolita.
Ergo, quicquid ago uix est dictantis imago;
Ipse uerecundor cum mea scripta lego.
Sed tu, quem cumulant thesauri philosophie,
80 Vatum dux et lux, ore sonas alio.
Ex fumo lumen das, non ex lumine fumum;
Si uis, ipse doces et genus et spetiem.
Tu mea scripta rogas, ceu sint mea scripta legenda;
Tamquam sint aliquid, tu mea scripta rogas.
85Quedam transmisi, que si relegens tetigisti,
Non nescis quante simplicitatis erant.
Haec laudando tamen, speculatus ad astra tulisti
Sed tua me multum iuuit amicitia.
Vere multus amor plus quam res fauit amico;
90 Sed nec adulantis te noto, Galo, nota:
Laus est, si ualeat simplex fauor inter amicos;
Deperit et nichil est, si fauor absit, amor.
Fauisti uero michi sicut amicus amico,
Non etiam dubito quin iterum faueas.
95Celares etiam si que celanda fuissent
Erratusque meos compositurus eras.
Dum iocor et nugor, dum taliter otia uito,
Excessit calamus et iocus iste modum.
Ad pueros scribo, nec pretermitto puellas,
100 Tamquam torruerit me iuuenilis amor.
Nec iuuenilis amor nec me malus abstulit error,
Sed michi iocundo musa iocosa placet.
Musa iocosa placet, quoniam michi uita iocosa;
Vita iocosa tamen facta iocosa fugit,
105Que tamen et scripsi tamquam uir totus amoris:
Volo liber passim compita circumeat.
Musa iocosa michi, sed uita pudica iocoso
Et tamen innocuum fascinat inuidia.
Quod si nugosum uis hunc tibi, Galo, libellum,
110 Me famamque meam credo tuis manibus.
Estque superuacuum de libro quid sit agendum
Si quasi te doceo: plus amor id doceat.
Hoc sciat, hoc doceat, hoc non ignoret amicus:
Inuidus interpres euomit obloquium.
115Et tu, quem felix michi iunxit et aurea musa,
Pro tibi sollicito, sepius inuigila;
Pro michi sollicito <te>, sepius inuigilabo
Vtque diu ualeas, effitiam precibus.
Meque deo, queso, commenda, Galo, precando,
120 Vt sciat amborum mutua uota Deus.
194. De Hostiensi episcopo
[recensere]Odas (o utinam cui mittuntur placituras!)
Odoni magno dirigo paruus ego.
Odo, pontificum decus et specialis honestas,
Consilium papae, regula iusticie,
5Ecclesiae robur, non concutienda columna,
Mittit quod placeat Burgulianus aue,
Burgulianus aue magno dicit patriarchae,
Quod michi noticiam praesulis obtineat.
Odo, Wido mea michi te celebrauit in aure,
10 Pluribus indiciis te michi significans.
Guido tuum nomen nostrum deuexit in orbem
Vtque uiri tanti preco uir ille mihi,
Te mihi procerum statura significauit,
Que non excedat effigiata modum.
15Mores iocundos Wido tibi dixit inesse
Et quod conueniat moribus alloquium;
Etque mihi dixit: te ditat littera diues
Et uatum musas deliciosus amas;
Si cantare uelis, cantas modulamine dulci;
20 His superest uultus et facies hilaris;
Affatu suauis, communis et omnibus omnis,
Exhilaras mestos et stolidos reprimis;
Os oratorum modo uiuis Tullius alter,
Callidus in uerbis uiuis Aristotiles.
25Tempora quae modo sunt, quae sunt sine remige nauis,
Rectorem statui te uoluere sibi.
Qui te fecerunt, Odo, uelut ostia Romae.
In modico Romae te facient dominum.
Sic iam coeperunt ordiri prouida fata,
30 Hic intelligimus iamque fauemus eis.
Odoni factus heres in pontificatum,
Mox in papatum substituendus eris.
Hoc locus, hoc nomen, hoc signat copia linguae,
Hoc alti sensus precinit integritas;
35Innuit hoc habitus tunicatae religionis:
Vos ambos idem Cluniacus genuit;
Ambos uos fouit, uos Hostia sustulit ambos,
Alter papa fuit nec minus alter erit.
O si tunc merear florere superstite uita.
40 Vt tunc te toto pallidus ore canam!
Tunc Orpheus nostram nequeat superare camenam,
Si pleno flatu buccina nostra sonet.
Velis furtiuis uehitur modo nostra carina,
Namque piratarum perstrepit omne genus;
45Insontem lacerant me dentibus obloquiorum
Meque reum mortis clamitat inuidia.
Obiciunt quod ego tabulas post tempora tango,
Quod non demisso uado supercilio.
Ipse susurro tamen, mecum quoque rumino psalmos
50 Atque obliquatis uultibus intueor.
Vt furor inuidiae probitati est seua nouerca,
Quocirca tepeo sepius a studio.
Quod si me uellet defensio uestra tueri,
Vt mea dumtaxat carmina diligeres,
55Repentes hederae mox serpent uberiores.
Si quando audaci fretus ero gladio,
Audaci si quando liras moderamine tangam,
Si musas pleno pectine discutiam,
Si quando inpauidus uates audebo uocari,
60 Si calamos teneam non trepidante manu,
Si uerbo nostris signisue quibuslibet odis
Illudas, Odo, fulmina non timeo.
Fulmina quae timeat, quem maxima Roma tuetur?
Quid timeat tua quem proteget, Odo, manus?
65Me sub amore tuo digneris, maxime pastor,
Tutior ut Romam, si sit opus, uideam,
Tutior ut duce te Romana palatia cernam,
Quem mea rusticitas terreat absque duce.
Iam nunc de uestro tamquam securus amore,
70 Vobis commendo quod penitus cupio.
Me presumentem de te confundere noli,
Debita posco quidem, da mihi, namque potes.
Si quotcumque modis aures obstruxerit aspis,
Vt nolis nostras insinuare preces,
75Si quesita neges possisque negata referre,
Si tua claudantur corda meis precibus,
Vt dare tu nolis sine damno quod dare possis,
Non es quem spero, quem tuus ipse cano;
O quam sperabam uiuis procul et procul alter -
80 Quod Deus auertat ut michi tu facias.
Vnicus est, Odo, mihi filius, immo coabbas,
Pro quo deuotus asto tuis pedibus.
Namque manum super hunc nimis aggrauat ille Remensis,
Iram qui papae funditus emeruit:
85Imposuit siquidem regi diadema Philippo;
Nunc et in hoc papae negligit imperium.
Propterea fundo mea viscera funditus, Odo,
Vt mihi perficias hanc tibi rem facilem:
Abbatis partes sustentes ordine recto,
90 Vt restauretur filius ille meus.
Quod confirmauit in eo romana potestas
Inconuulsum sit permaneatque ratum.
Et potes et debes, nisi me contempseris, Odo,
Abbatem Sancto reddere Remigio.
95Non ingratus ero, superaddam gratificandus
Munera carminibus, carmina muneribus.
Ecce fatigatus nimium remeare nequiuit,
Sed, si mandabis ut ueniat, ueniet.
Iam securus erit, redeat si scripseris illi,
100 Nouerimus quoniam restituendus erit.
Si mandare uelis quod penses utile nobis,
Guidonem nostro noueris esse loco.
Guido mihi uiuit magnus, bonus atque fidelis,
Magni momenti, nominis haud modici.
105Hunc uenerare modo quo nos ueneramur eodem,
Namque bona morum simplicitate uiget.
Odam dilatat occasio multa precandi,
Sed modo, fine breui, sis memor, Odo, mei.
195.
[recensere]Vitali <nostro> dic nostrum, carm<en, au>eto,
<D>ic, quod eum deceat, dic sibi, quod placeat.
Me sibi gratifica, cu<pio sibi gratific>ari,
Quem michi conplex<um uiscera> nostra fouent.
5Visceribus nostris pre <cunctis so>lus inhesit,
Solus pre <cunctis> me penitus tetigit.
Si uero queri, quid in hoc speciale n<otetur>:
Mores, nobilitas, forma, decus, probitas,
Simplicitas astuta simulque astutia simplex;
10 Altera res decus est <et> decor alterius.
Callidus ut serpens, <simp>lex ut <rauca> columba
Aetatem superat propter utrumque suam.
Preterea puerum facundia tanta repleuit,
Vix ut Vitalem Tullius equiperet.
15Si fi<di>bus seruire uelit uociue canore
Aut utrique simul, Orpheus alter erit.
Ergo Vitalis a me nusquam dirimetur,
<S>ane animam donec seua dies adimat.
<Tunc> quoque, si potero michi commendare uel illi,
20 Amborum flatus spiritus unus er<unt>.
Interea <nit>ido nos conplectamur amore,
Amborum nitide quo mage sint anime.
Sed neque quis sancti nomen depr<auet> amoris
a
...................................
196. Ad tabulas
[recensere]Cum studium nostrum, cuius uigilantia somnum
Aut uix aut nunquam pertulit accidie,
Multis personis multis alluserit o<dis>,
<At> quid non tabulas alloquor ipse meas,
5<Cur non> ipse meis ludens alludo tabellis?
Alloquar, alludam, ne sibi d<ispliceam>.
He sunt, que <nostros solantu>r sepe labores,
He michi cu<rarum grande r>efrigerium,
His secre<torum> caus<as committo> meor<um>,
10 Ex his soliloquus expeto consilium.
Ingenii uenam cu<ris nim>iis hebetatam
He uelut exa<cuunt et> michi restituunt.
Ad uos ergo meam ser<us> licet applico mu<sam>,
Vos domine belle, noster amor, tabule.
15Parcite, quod sero de uobis scribere tempto,
Quod uelut oblitus uos male postposui.
En opus ad uestrum modulamina nostra coapto,
<I>nstrumenta paro sollicitatus ego.
In primis ergo, tabule, uos ipse saluto
20 Atque salutando uos michi gratifico;
Vos michi gratifico quia uobis gratificabor,
Si de me uobis iusticiam facitis.
Si quid seruierit uobis mea sollicitudo,
Vt michi parcatis, uestra iubet bonitas.
25Iudicium subeo; detur sententia uestra:
<S>i tacui nimium, sedulus ecce loquar.
En uires uestras, quas antiquata uetustas
Debilitat, studio consolidabo meo.
<N>escio quis uel quid iuncturam corrigiarum
30 <D>iscidit; at spero quod senium nocuit.
<H>uic uestro morbo nostra pietate medebor,
Nostro restituam munere corrigiam.
Cera quidem uetus est, palearum fusca fauilla,
<E>t turpat uestram cera uetus speciem.
35Idcirco minor est scribenti gratia uestra,
<C>um uelut offensum reicitis grafium.
<E>rgo pro nigra uiridantem preparo ceram,
<Q>uo placeat scribe gratia uestra magis.
<V>os dominae belle, uos gloria nostra, tabellae,
40 <M>unera pro magno suscipitote mea;
Hec mea si uobis munuscula pluris agatis,
Dilatare manum non dubitabo meam.
Ergo sit egregium, quod firmiter ecce paciscor,
<E>t uobis tandem precipuum facite.
45Sit michi uita comes, nunquam uos rustica tanget
Aut ueterana nimis aut scabiosa manus.
Non stilus obtusus sulcabit iugera uestra
Nec uos eiusdem pagina rodet edax.
Sacculus aptetur, quem fecerit una dearum
50 Non Helene dispar aut etiam Veneri.
Hic uos exterior casu tueatur ab omni
Vosque quiescatis interius positae.
Me socium uobis specialiter esse uelitis,
Vt colletemur leticia parili.
55Mors mea, nil aliud, a nobis dimoueat nos
Vosque benigna manus collocet in tumulo;
De non sensato si tunc quid sensile curet,
Et mea tunc curet de tabulis anima.
Interea tangant uos infortunia nulla
60 Nec nos a nobis liuor edax dirimat.
Nos etiam a nobis auellat nullus amicus
Nec latro neque fur nec uiolenta manus.
197. Ad Geraldulum
[recensere]Ex me uersiculos hucusque, Geraudule, nullos
Ad te direxi, nam mihi non licuit.
Ecce reuersus ego te per mea scripta saluto,
Et precor ut uiuas, et precor ut ualeas.
5Viue, Geraude, mihi, queso, mihi uiue, Geraude;
Ipse tibi uiuam; uiue, Geraude, mihi.
Si mihi rescribes et me sic sollicitabis,
Quandoque rescribam sollicitatus ego.
Quandoque prepes equus calcaribus exagitatur
10 Et nauis tonsis exagitata ruit.
Respondebo tibi si uersibus exagitabor;
Versus sunt uitae portio magna meae.
Ille mihi puer est, puero iocundior omni,
Qui proprium tabulis applicat ingenium.
15Si cupis ergo mihi, cupiasque, Geraude, placere,
Libros et tabulas sedulus insequere.
Volue, reuolue libros, que nescis quere, require,
Fac aliquid dignum quod recites sociis.
Ingere cum quadam te nobis improbitate,
20 Sic paries famam forsitan ipse tibi.
Si penitus nobis libri tabuleque deessent,
Vix esset nobis nomen adhuc aliquod.
Tollantur tabulae momenti uix alicuius,
Inter grandiloquos mutus asellus ero.
25Tu quoque si caeni uis a paedore leuari,
Impiger ipse tibi tempus emas studii.
Si mihi surdus eris neque uis audire monentem,
Ha, cecini nostrum carmen in aure bouis,
Contra me demens aures induruit aspis,
30 Fertile conmisi semen agro sterili.
Desidiam ergo fuge, si uis mihi proximum esse,
Nec facias uili carmina missa tibi.
198. De tempestate
[recensere]Tempestas oritur; obducunt ethera nubes;
Aer densatus intonuit modicum.
Ad sua formice pernices castra recurrunt.
Obliquis celum tramitibus radiat.
5Nec tamen hac satis est pro tempestate timendum;
Clara dies aderit post modicam pluuiam.
Quid michi significet tempestas signaque, noui:
Iuppiter et Iuno nunc ineunt thalamos.
Hanc tempestatem si gens pauefacta refellit,
10 Hanc ego complector, hec michi sit propria;
Hec michi tempestas haut est grauis, haut odiosa,
Nec michi portendit difficiles aditus.
Ergo secunda ueni, tempestas accelerata;
Iam tempestiuos non renuam monitus.
15Te ueniente quidem discam secreta deorum
Et, michi quid sit opus, te redeunte legam.
Nam post secessus nubis reditusque choruscos
Te quoque tranquilla spero quiete frui.
199. De roseo flore
[recensere]Flos mittit florem, roseum rosa spirat odorem.
200. Ad dominam Constantiam
[recensere]Perlege, perlectam caute complectere cartam,
Ne noceat famae lingua maligna meae;
Perlege sola meos uersus indagine cauta,
Perlege: quicquid id est, scripsit amica manus;
5Scripsit amica manus et idem dictauit amicus,
Idem qui scripsit carmina composuit.
Quod sonat iste breuis, amor est et carmen amoris
Inque breuis tactu nulla uenena latent;
Sanguine Gorgoneo non est lita pagina nostra
10 Nec Medea meum subcomitatur opus.
Non timeas Ydram, noli dubitare Chymeram,
Dum tanget nudum nuda manus folium.
Ipsa potes nostram secura reuoluere cartam
Inque tuo gremio ponere tuta potes.
15O utinam nosses sicut mea uiscera norunt
Quanti sis mecum, quam mihi te facio.
Pluris es et melior, maior mihi denique uiuis
Quam dea, quam Virgo quamue sit ullus amor.
Pluris es ipsa mihi Paridi quam filia Ledae
20 Quamque Venus Marti, quam dea Iuno Ioui.
Nec tanti Dafnes neque tanti constitit Io,
Pro quibus aurum et bos Iupiter ipse fuit.
Vates ad Stygias querulus cum tenderet undas
Non habuit pluris Orpheus Euridicen.
25Hoc autem populis commendat fabula greca,
Nam nebula quadam res adoperta uenit.
Sed me uerus amor, nugis nebulisque remotis,
Esse tui nusquam desinit inmemorem.
Inmemor esse tui nunquam, Constantia, possum,
30 Quem tua forma tui non sinit inmemorem;
Inmemor esse mei citius, Constantia, possem
Quam compellar ego non memor esse tui
Inmemor esse mei nunquam, Constantia, possis,
Vt mihi persoluas foedus amoris idem.
35Sic nos o utinam natura deusque ligasset
Vt neuter uiuat inmemor alterius!
Crede mihi credasque uolo credantque legentes:
In te me nunquam foedus adegit amor.
In te conciuem uolo uiuere uirginitatem,
40 In te confringi nolo pudiciciam.
Tu uirgo, uir ego, iuuenis sum, iunior es tu;
Iuro per omne quod est: nolo uir esse tibi;
Nolo uir esse tibi neque tu sis femina nobis,
Os et cor nostram firmet amiciciam,
45Pectora iungantur, sed corpora semoueantur,
Sit pudor in facto, sit iocus in calamo.
Crede mihi credasque uolo credantque legentes:
In te me nunquam foedus adegit amor.
Nec lasciuus amor nec amor petulantis amoris
50 Pro te subuertit corque iecurque meum,
In te sed nostrum mouit tua littera sensum
Et penitus iunxit me tua musa tibi.
Denique tanta tuae uiuit facundia linguae
Vt possis credi sisque Sibilla mihi.
55Non rutilat Veneris tam clara binomia stella
Quam rutilant ambo lumina clara tibi.
Crinibus inspectis, fuluum minus arbitror aurum;
Colla nitent plusquam lilia nixue recens,
Dentes plus ebore, Pario plus marmore candent,
60 Spirat et in labiis gratia uiua tuis;
Labra tument modicum, calor et color igneus illis,
Quae tamen ambo decens temperies foueat;
Iure rosis malas praeponi dico tenellas,
Quas rubor et candor uestit et omne decus.
65Corporis ut breuiter complectar composituram,
Est corpus talem quod deceat faciem.
Ipsa Iouem summum posses deducere caelo
De Ioue si uerax fabula greca foret;
In quascumque uelis se formas effigiasset:
70 Sic sua te saeclis tempora prestiterint.
Sed, quicquid facias, quemcumque auertere possis,
Non pro te partes distrahor in uarias,
Nec caro titillat pro te neque uiscera nostra,
Attamen absque dolo te uehementer amo.
75Te uehementer amo, te totam totus amabo,
Te solam nostris implico uisceribus.
Ergo patet liquido quoniam genus istud amoris
Non commune aliquid, sed speciale sapit.
Est specialis amor, quem nec caro subcomitatur,
80 Nec desiderium sauciat illicitum.
Ipse tue semper sum uirginitatis amator,
Ipse tue carnis diligo mundiciam.
Nolo, uel ad modicum, pro me tua mens uioletur:
Irrita spes esset, irrita suspitio.
85Propter id ergo tuam depinxi carmine formam,
Vt morum formam extima forma notet:
Mores florigeros pretendat florida uirgo,
Et plus quam exterius floreat interius.
<I>nseritur metro gentilis pagina nostro,
90 <Vt> te de falsis gentibus amoueam,
Vt tibi gentilis sit gens et pagina uilis,
Quae colit impuros semimaresque deos,
Qui meretricales potius coluere tabernas
Rebus honestatis quam dederint operam.
95Et tamen, est uerum quoniam tua forma uenusta
Sydera transcendit, cum sit imago Dei.
Iupiter instat adhuc et tecum ludere temptat,
Mars quoque, si Marti faueris atque Ioui:
Sunt multi iuuenes Iouis impia facta sequentes,
100 Quos non immerito dicimus esse Ioues
Sunt multi Martes, scelerum uestigia prisca
Hi nimis infestant regna pudiciciae.
Hi faciunt Veneres, Iunones, Danen et Io,
Astree uero uix latet una comes
105Vt sunt in ueterum libris exempla malorum,
<S>ic bona quae facias sunt in eis posita:
Laudatur propria pro uirginitate Diana,
Portenti uictor, Perseus, exprimitur,
Alcidis uirtus per multos panditur actus:
110 Omnia, si nosti, talia mistica sunt.
Ergo, sepositis lenonibus et maculosis,
Alterius partis aggrediamur iter,
Virtutum gradiamur iter, gradiamur ad astra:
Gentiles etiam sic properare monent.
115Si mea uiuere uis, uiues mea, uiue Diana;
Alcidem uolo uel Bellorofonta sequi.
Quod si de libris nostris exempla requiris,
Ipsa tot inuenies quot uideas apices.
In nostris, non unus apex, non linea libris
120 Que nos non doceat alta sitire, uacat.
Sed uolui grecas ideo praetendere nugas
Vt quaeuis mundi littera nos doceat,
Vt totus mundus uelut unica lingua loquatur
Et nos erudiat omnis et omnis homo.
125Captiuas ideo gentiles adueho nugas,
Laetor captiuis uictor ego spoliis;
Diues captiuos habeat Pregnaria seruos,
Laetetur Grais Cambio mancipiis.
Burgulii uicte nunc captiuantur Athenae,
130 Barbara nunc seruit Grecia Burgulio.
Hostili preda ditetur lingua latina,
Grecus et Hebreus seruiat edomitus.
In nullis nobis desit doctrina legendi,
Lectio sit nobis et liber omne quod est.
135Hanc igitur summam pertemptat epistola nostra
Vt uirgo uiuas, uirgo deo placita.
Sponsa mei domini sis tanti coniugis aula,
Sis coniunx tanti coniugis et thalamus.
Subruat hunc dominus qui templum subruit eius,
140 Qui lapides uiuos ipse lapis perimit.
Nos autem nobis uigor uniat integritatis,
Sint casti accessus castaque colloquia.
Quod si nos aliquis dixisse iocosa remordet,
Non sum durus homo, quicquid ago iocus est.
145Laeta mihi uitam fecit natura iocosam
Et mores hylares uena benigna dedit.
Sed, quicquid dicam, teneant mea facta pudorem,
Cor mundum uigeat mensque pudica michi.
Tristes obscenos alit haec prouincia multos
150 Et castos hylares educat haec eadem:
Nouimus et multos qui Baccanalia uiuunt,
Quos Curios simulat triste supercilium.
Nec despero iocos quin aetas auferat istos,
Fructus maturos tempora sera dabunt.
155Fronte seuerus tunc, tantummodo seria scribam,
Vt mihi tunc pectus consonet et calamus.
Interea, mea uirgo, meis sis credula scriptis,
Et, sicut scripsi, sic mea uiue, uale,
Inquam, uiue, uale, fac quod uolo, uiue quod opto,
160 Quod uolo non nescis, omne quod opto sapis.
Nulla mei cordis potuit te uena latere;
Omne tibi scripsi quod uolo, quod uolui.
Amodo, maiori studio mea musa uacabit:
Inceptum Moysen iam repetunt socii,
165Scilicet insultant Genesim quia dimidiaui
Defessusque uia substiterim media;
Improperant nugas quas scriptito sedulus ad te -
Nullam preter te carmina nostra sciunt.
Si tamen ipsa mihi quicquam rescribere temptas,
170 Attendam quicquid miseris ut uideam
Nec studii nostri post interualla silebo
Quin tibi rescribam saltem aliquando "uale".
Dum tibi dico "uale", "uale" hoc intellige: "salue";
Vltima uox ad te non erit ista: "uale".
175Quamuis hoc uerbum soleant prestare sepultis,
Nos tamen hoc uiuis et damus et dabimus.
Si uis, ostendas, si uis, haec scripta recondas,
Nam pedagoga bonae non timor est dominae.
201.
[recensere]Perlegi uestram studiosa indagine cartam
Et tetigi nuda carmina uestra manu.
Explicui gaudens bis terque quaterque uolumen
Nec poteram refici singula discutiens.
5Ille liber mihi gratus erat, gratissima dicta;
Ergo, consumpsi sepe legendo diem.
Nox studiis odiosa meis, inuisa legenti,
Me cessare meo compulit a studio.
Composui gremio posuique sub ubere laeuo
10 Scedam, quod cordi iunctius esse ferunt.
Si possem cordi mandare uolumina uestra,
Cordi mandarem singula, non gremio.
Tandem, fessa dedi nocturno membra sopori,
Sed nescit noctem sollicitatus amor.
15Quid non sperabam? Quid non sperare licebat?
Spem liber ediderat, otia nox dederat.
In somnis insomnis eram, quia pagina uestra
Scilicet in gremio uiscera torruerat.
O mihi si dabitur tantum spectare prophetam!
20 O mihi si dabitur colloquii morula!
O quantum uates, quam preditus iste poeta!
O quam diuino quaelibet ore canit!
Quis sapor in dictis! O quae sapientia uerbi!
O quam discretus iste uir in calamo!
25<Et>, reor, in factis est uir discretior iste,
Omnia prudenter et facit et loquitur.
Hunc si Roma sibi quondam meruisset alumnum,
Iste Cato rigidus, Tullius iste foret:
Hunc facerent uerba Ciceronem, facta Catonem,
30 Multos iste ualet solus Aristotiles.
Iste uidetur et est et dicitur alter Homerus;
O quanta uersus commoditate canit!
Hystorias Grecas et earum mystica nouit
Atque quid hec aut hec fabula significat;
35Vtque mihi credas, metro mandauit idipsum,
Adsensus fecit copie multiplices.
Euaginato Dauid mucrone Goliae,
Eiusdem uictor perculit ense caput.
Taliter hic uates adiens penetralia Greca
40 Gentilesque domos dispoliauit eas;
Decipulas ensesque suos detorsit in hostes,
Aduectans nobis carmine gentis opes,
Inuexit nugas nobis gazasque Pelasgas,
Ex locuplete penu diripiens spolia.
45Quid Mars, quid Iuno, quid cetera turba deorum
Significent, nouit, nouit et exposuit.
Si de diuinis insurgat quaestio dictis,
Nectareo nodos explicat eloquio.
Immo, quid est, quaeso, quod sensum effugerit eius?
50 Omnia sollerti circuit ingenio.
Si sermo fiat de formae compositura,
Impar est tantae camena nostra rei:
Inter mortales, tanquam flos unicus, ille
Formosis aliis corpore et ore preest.
55Inter caelicolas, ut conspectissima stella,
Gratior aurora est soleque lucidior.
O qualis, quantus me carmine significatur!
Versibus hunc uideo, namque aliter nequeo.
Ve mihi, cum nequeam quem diligo sepe uidere;
60 Me miseram, nequeo cernere quod cupio.
Afficior desiderio precibusque diurnis,
Incassum fundo uota precesque deo.
Annus abit, ex quo quem quaero uidere nequiui,
Attamen ipsius carmina sepe lego:
65O quales uersus, quam dulces, quam speciosos,
Ad me misit heri perditus ille mihi!
Hoc iacet in gremio dilecti scedula nostri,
Ecce locata meis subiacet uberibus.
O utinam noster nunc hic dilectus adesset,
70 Qui sensum proprii carminis exprimeret; -
At circumstarent comites mihi uel duo, uel tres,
Quamuis ipse suae sufficiat fidei;
Ne tamen ulla foret de suspitione querela,
Saltem nobiscum sit mea fida soror.
75Clara dies esset nec solos nos statuisset
Hoc fortuna loco, sed magis in triuio.
Ecce uigil uigilo, quia me liber euigilauit,
Lectus multotiens, quem mihi misit heri.
Sed quid ago? Nichil est quod tota nocte uoluto,
80 Nil est quod rogito pectore sollicito:
Ad me non ueniet nec eum sitibunda uidebo,
Quem nimium tellus Pictaua sollicitat.
Forsitan idcirco miseram me carmina misit
Quae me corrigerent, quae mihi uerba darent,
85Vt se dissimulet, ut me sua littera fallat,
Leniat ut nostrum callida carta metum.
Heu, quid non timeam? Nunquam secura quiescam;
Nec mihi tutus amor, nec mihi tuta fides.
Dum noua dat precepta, mihi plus ipsa fatigor,
90 Nunquam non possum suspiciosa fore;
Hunc timeo rapiat, dum nescio, quilibet error;
Omnis uirgo meis inuidet auspiciis.
Nulla quidem uirgo me fortunatior esset,
Si mihi tutus amor tutaque pacta forent.
95Firma fides nostrum quamuis mihi firmet amicum,
Credere non possum tuta sue fidei;
Nec fidei discredo suae (nichil inde timendum),
Perdere sed timeo quod uehementer amo.
Pectore fluctiuago deduxi tempora noctis,
100 Ergo satis licuit multa referre michi.
En aurora suos producit lucida currus,
Arbuta iam uolucrum garrulitate sonant.
Aggrediar ceram quia nescit cera pudorem,
Que referat domino congrua uerba meo:
105Multa quidem scribam quae nolim dicere praesens:
Virgineos ausus sepe pudor reprimit.
O utinam placeant quae mens dictabit amantis!
Carminis oda mei gratificetur ei!
Ipse iubes, dilecte meus, tu precipis, inquam,
110 Vt castis operam legibus attribuam.
Attribuam, sic ipse iubes, sic ipsa preopto,
Sic hucusque dies disposui proprios.
Casta fui, sum casta modo, uolo uiuere casta;
O utinam possim uiuere sponsa Dei!
115Non ob id ipsa tamen uestrum detestor amorem:
Seruos sponsa Dei debet amare sui.
Tu sponsi seruus, tu frater tuque coheres,
Tu quoque, tu sponsi dignus amore mei.
Sponsa sui sponsi uenerari debet amicos;
120 Ergo te ueneror, te uigilanter amo.
Ius et lex nostrum semper tueatur amorem,
Commendet nostros uita pudica iocos.
Ergo, columbinam teneamus simplicitatem
Nec mihi pretendas quamlibet ulterius.
125Quod si preponis, quod si pretenderis ullam,
Scito quod non est hic iocus in domino.
Si fallis, malus es; si uerum dicis, iniquus;
Obsidet atque tenet crimen utrumque iocum.
Damnat falsiloquos deus et praue facientes;
130 Aut hoc aut illud uel simul ambo facis.
Sed deus emendet, deus in te corrigat ista,
Haec me cura tui non sinit immemorem.
Virginis alterius sic nomen abominor ut sim
Virginis ad nomen frigidior glacie.
135Sed, sicut tibi uis credam credamque uolenti,
Credam dictanti, tu quoque, crede mihi.
Si te Roma uocat, si te Magontia temptat,
Si meus es, retrahas mox ab utraque pedem.
Vade uiam tutam, petat alter barbara regna;
140 Est grauis indomitas poena domare feras
Atque tibi digne uix respondere ualebunt,
Cum sint indoctae protinus edomitae.
Pullos indomitos aliis multi domuerunt;
Sic fortasse labor uester inanis erit:
145Si, mihi discredens, incassum forte laboras
Subripiatque alter iugera uix domita,
Affectus nimio tandem tunc ipse pudore,
Ad ueteres sero regrediere uias;
Ridebunt alii, sed ego, fidissima semper,
150 Planctibus et lacrymis participabo tuis.
Ergo, dico tibi: me pretermittere noli,
Nullam maioris inuenies fidei.
Si potes, et poteris, si tantum uelle uideris,
Fac ut te uideam meque uidere ueni.
155Ad te, si possem, pedes aut eques ultro uenirem,
Non essent honeri pena pudorque mihi.
Venero si potero, uenissem si potuissem,
Sed disturbat iter seua nouerca meum.
At tu, qui, dominus, nullo custode teneris,
160 Quem, quia multa potes, ipsa nouerca timet,
Maturato gradus et me uisurus adesto;
Sumptus et comites sufficienter habes.
Cur ad nos uenias occasio multa paratur:
"Ad quem sermo mihi presul in urbe manet,
165Clerus me mandat, abbates, ille uel ille,
Me trahit ad comitem res facienda michi."
Demens, quem doceo? Me debes ipse docere.
Si tibi causa deest, negligis ut uenias.
Cura tibi de me non est nisi ueneris ad me,
170 Nec tua uel modicus uiscera tangit amor.
Hoc argumentum posui mihi si pigritaris,
Hoc habeam certum federis inditium:
Visere me debes, nescis quo langueo morbo,
Quo desiderio scilicet afficior.
175Grande tibi crimen nisi paueris esurientem,
Oranti si non ipse satisfatias.
Exspectate ueni nolique diu remorari.
Sepe uocaui te, sepe uocate ueni.
202. Ad Willelmum Lisoiensem
[recensere]Si queras, Lisois quo tempore colligat uuam,
Scito, quod Lisois nec habet nec colligit uuam.
Si queras, quare: quia non est Bachica tellus
Nec uites nouit nec humus sarmenta refundit.
5Si uero queras, quo gaudeat incola potu,
Potu plus gaudet, quem cocta propinat auena.
Andegauensis ego noram satis Andegauenses
Et Carnotenses, Turonos et Pictauienses.
Aurelianenses, Britones et Lemouicenses;
10Sanctonus et Biturix, Aruernus, Parisiensis
Vir michi notus erat, notus quoque Burdegalensis.
Hanc ego non noram nisi solo nomine terram,
Ad me Willelmum donec prouintia misit.
Ipse situm terrae, quaedam quoque rettulit ipse
15Que secreta uolo, quaedam patefacta retracto.
Ipse michi dixit, Lisois quia nescia uini
Coctas potat aquas et aquis immiscet auenas;
Fecundat calices fecundum tempus auenae
Et pateras fissas sterilis desiccat auena.
20Ergo liquet: culmus non baiula palmitis huius
Pocula Normannis producat in omnibus annis.
Haec ait atque michi concessa pace recessit
Et discedenti dico "Willelme, quotannis
Ad nos huc redeas, quae nobis uina redundant,
25Liba nobiscum; si quae meliora supersunt,
Largiar ipsa tibi; michi te largire roganti.
In uerbis est nempe tuis michi magna uoluptas".
His dictis agimus quod agendum censuit hora.
Ad se Willelmus secessit et ipse remansi.
30Ex quo Willelmus non uenit, preterit annus,
Aut fortasse michi mensis magis annus habetur;
Nil etenim properum satis est animo cupienti.
Nunc quoque de reditu mando sibi, ne pigritetur.
203. Ad Willelmum Lisoiensem
[recensere]Si queras, Lisois quo tempore colligat uuam,
Scito, quod Lisois nec habet nec colligit uuam.
Si queras, quare: quia non est Bachica tellus
Nec uites nouit nec humus sarmenta refundit.
5Si uero queras, quo gaudeat incola potu,
Potu plus gaudet, quem cocta propinat auena.
Andegauensis ego noram satis Andegauenses
Et Carnotenses, Turonos et Pictauienses.
Aurelianenses, Britones et Lemouicenses;
10Sanctonus et Biturix, Aruernus, Parisiensis
Vir michi notus erat, notus quoque Burdegalensis.
Hanc ego non noram nisi solo nomine terram,
Ad me Willelmum donec prouintia misit.
Ipse situm terrae, quaedam quoque rettulit ipse
15Que secreta uolo, quaedam patefacta retracto.
Ipse michi dixit, Lisois quia nescia uini
Coctas potat aquas et aquis immiscet auenas;
Fecundat calices fecundum tempus auenae
Et pateras fissas sterilis desiccat auena.
20Ergo liquet: culmus non baiula palmitis huius
Pocula Normannis producat in omnibus annis.
Haec ait atque michi concessa pace recessit
Et discedenti dico "Willelme, quotannis
Ad nos huc redeas, quae nobis uina redundant,
25Liba nobiscum; si quae meliora supersunt,
Largiar ipsa tibi; michi te largire roganti.
In uerbis est nempe tuis michi magna uoluptas".
His dictis agimus quod agendum censuit hora.
Ad se Willelmus secessit et ipse remansi.
30Ex quo Willelmus non uenit, preterit annus,
Aut fortasse michi mensis magis annus habetur;
Nil etenim properum satis est animo cupienti.
Nunc quoque de reditu mando sibi, ne pigritetur.
204. Versus Odonis ad abbatem
[recensere]Hanc, Baldrice, tibi mittit tuus Odo salutem,
A te rescribi quam cupit ipse sibi.
Nuper, amice, tuum tenui legique libellum;
Credere uix potui temporis huius opus.
5Tantum pondus erat uerbis, facundia tanta,
Posset ut hec credi composuisse Maro.
Inter amicorum scribi me nomina sperans
Deuolui librum terque quaterque tuum.
Vel leuis ulla mei non est ibi mentio facta;
10 Commouit mentem res nimis ista meam.
Scilicet indignum me, uir facunde, putasti,
Carmine quem uelles perpetuare tuo.
Attamen Vrna, Lepus, Coruus quoque, Cancer, Aselli,
In celo stelle te quoque teste nitent
15Et post tantorum tot nomina clara uirorum
Viles bestiole celica regna tenent.
Me quoque multorum post nomina clara uirorum
Fac tua celestis pagina suscipiat;
Hereat in libri, rogo, margine disticon unum,
20 Inscriptus ualeat quo tuus Odo legi.
Si meritis precibusque meis quesita negabis,
Extorquebo tamen inprobitate mea.
Hec mea sepe tibi triuialia carmina mittam;
Sic indignanti, quod precor, excutiam.
205. Radulfo Cenomannensi
[recensere]Pulchras misissem tabulas tibi si uoluissem;
Mittere quas nolo, comminus ipse dabo.
Presens presenti dabo quicquid notificabis,
Tunc dabimus tabulas forsitan et reliqua.
206.
[recensere]Si uultis, ueniam; sin autem, queso, uenite,
Ambos ut uideam quos amo cordetenus.
O utinam uestrum medius quandoque quiescam,
Vt nos laetificent mutua colloquia.
5Interea, maneatis idem, uos uniat ambos
Qui diuersa duo iungit et unit amor.
206b.
[recensere]Si uultis, ueniam; sin autem, queso, uenite,
Ambos ut uideam quos amo cordetenus.
O utinam uestrum medius quandoque quiescam,
Vt nos laetificent mutua colloquia.
5Interea, maneatis idem, uos uniat ambos
Qui diuersa duo iungit et unit amor.
207.
[recensere]Odonem saluere meum sine fine preopto:
Odo mi, salue, papa futurus, aue!
Quod te dico meum presumptio dicere cogit,
Tantum tantillus pontificem monachus.
5Quem numquam uidi, quem solis auribus hausi,
Dicere prae nimio cogor amore meum.
Visceribus totum te nostris insinuaui,
Te siquidem noui carmina diligere;
Et laudas uates, et praemia uatibus offers.
10 Iocundus, prudens, columba felle carens;
Compatiens miseris, peregrinis auxiliator,
Morum prae cunctis asperitate cares;
Maximus orator, uatum specialis amator,
Inuitas nostros ad studium calamos.
15Talem te cupio, mihi te desidero talem;
Qualis es et qualem te uolo promerear.
Queso, mihi debe quod debet amicus amico,
Quos indiscussus consolidauit amor,
Inter quos umquam non est alterna uoluntas,
20 Qui sapiunt, uiuunt et moriuntur idem.
Ecce tibi talem me, si dignare, paciscor;
O utinam uotis faueris, Odo, meis!
Si mihi te dederis, si te dignabere nostrum,
Inter cantores Orpheus alter ero.
25Iam quoque de uestro nimium confisus amore,
Audeo pro caris insinuare meis.
Burcardum commendo meum, quem diligo multum,
Tutelaeque tuae consilioque tuo.
Vrit Guidonis penuria multa penates,
30 Odo, roriferas cui plue diuitias.
208.
[recensere]Si uis ut sine me te littera nostra salutet,
Nostra salutat [te] littera, sed sine me, [sed tamen]
Mentis ego sane Redonensi dicere per me
Et Cenomannensi dicere nolo uale, [sed tamen]
5Saltitat in silua Redonensi deuia cerua
Et Cenomannensi deuiat in triuio, [sed tamen],
Saucia dammula, deuia bucula, lubrica uirgo,
Discreti catuli nolo sequantur eam, [sed tamen],
Demens que passim ceruos discurris ad omnis,
10 Quam male decepit te peregrinus odor, [sed tamen]
Hi curant alias; tu nunc in saltibus erras.
Qui te reiciunt, improba, tu sequeris, [sed tamen]
Heu uaga bestia, perdita femina, iugiter erras;
Si potes, ad mentem, ceca, redi ueterem, [sed tamen]
15A me discedas, triuialis hebesque iuuenca;
Aufuge, quam turbo quilibet exagitat. [sed tamen]
Ebria Glicerium, tibi Pamphilus omnis hiator;
Qui tibi cumque placet, mox tibi Pamphilus est, [sed tamen]
Nec tibi sufficiunt Cenomanni uel Redonenses
20 Nec tibi mille unum sufficerent iuuenum, [sed tamen]
Vel prece uel pretio uel ui conducis amantes
Integra corpore, sed uaga pectore, [sed tamen]
Quam placet integritas, uirgo, tua Burguliano;
Pectus ei tantum displicet esse uagum. [sed tamen]
25Ergo de reliquo placeas ut Burguliano,
Serua corpus, firma pectus. Sed tamen ...
........................................
209. Ad ipsum qui eum inuitauerat
[recensere]Ad mensam precibus me summus cogit amicus,
Quem merito summum credo, uolo, fateor.
Votis quippe meis sic totus inesse laborat
Vt plus sit nobis quam sibi sollicitus.
5Solemnes epulas spondet celebremque culinam
Et quod laetificet tristia corda merum.
Ecce saginatis frigit sub carnibus ignis
Atque ueru datis fumigat altilibus;
Nec deerit pinguis generis cuiusque ferina
10 Et pisces uarios attribuet Ligeris.
Omnimoda iam nunc exultant carne lebetes,
Assunt fartores multimodis auibus.
Allia serpillumque et olentes contudit herbas
Et piper instructus ista parare coquus;
15Hec contusa simul gelido confundet aceto,
Que fastiditae sunt monimenta gulae.
Exhilarabit nos in ludis fabula pernox
Et faciet gratam grata domus requiem.
Nam domus a strepitu solisque calore remota
20 Nullis offensis obuiat hospitibus.
Ipsa dies nox est, si mauis, noxue dies est,
Sic domus ad uotum tempus utrumque facit.
Conuiue tot erunt ueterum quot precipit usus,
Vt non musarum transiliant numerum;
25Namque nouem numerus si forte supergrediaur,
Vt coeant plures id cohibent ueteres.
In turba siquidem conuiuia sunt inhonesta,
Quae nimis indomita garrulitate tument.
Non tamen indociles conuiuas conuocat hospes,
30 Sed quos ediderit philosophia suos,
Quos sibimet Socrates optauerit esse coeuos,
Quos Cato conciues, quos Cicero socios,
Quos pariter tota morum probitate refertos
Tanquam mater alit atque regit ratio.
35Sermo qui deceat tales et prandia tanta
Interfundetur, non rationis inops.
Percutiet liricum psaltes Dauid decacordum,
Seu Moises ueteres aduehet orbis opes.
Explanabuntur, si quas uis nosse figuras;
40 Has tibi, non alias, spondeo delicias.
Haec sunt serpillum, piper, allia, lac, mel, acetum;
Pro uario captu pagina lecta sapit.
His onerabuntur mensae sapientis amici:
Nos inuitat ad has, his cupio refici.
45Inuenies uarios libros relegendo sapores
Qui superent illud manna saporiferum.
Carnes elixas seu carnes ignibus assas
Martiribus sanctis dicimus assimiles.
His opibus noster ditatur strenuus hospes;
50 Fercula complicibus porriget ista suis.
Hospitis accedet laetus super omnia uultus,
Quae res est pluris omnibus hospitibus,
Iocundamque diem iocundius excipiet cras;
Nam curas tristes laeta quies adimet.
55Huius ad hospitium sic hospitis est satagendum,
Hospes ut ipse suis gaudeat hospitibus.
Hi non reicient censuram sobrietatis;
Inter eos siquidem uiuitur absque nimis.
Iusticiae metas sapiens excedere uitat;
60 Extra ius et fas autumat ire nefas.
Et penes hunc cetum, status aequi, culmen honesti
Et quicquid iuris dixeris est et erit.
Promptus ad hanc mensam properet quicumque uocatur,
Quo prebet mammas philosophia suas.
65Hanc inuitatus ab amico promptus adibo
Postpositis aliis rebus et officiis;
Maturando pedes actus celerabo seniles,
Ne quas innectam dissimulando moras.
Nolo tristentur quos debeo laetificare
70 Aduentu propero colloquioque meo.
210. Super Ramnulfum
[recensere]Magne pater, Ramnulfe senex, reuerende sacerdos,
Virtutum thalamus, cella Dei locuples,
Postquam uicisti tota probitate malignum,
Protinus ad superos carne solutus abis.
5Hic tua, magne senex, solenniter ossa quiescunt
Et datus est tumulus ossibus iste tuis.
Spiritus ecce tuus gaudens super astra perennat;
Tu, pater, a superis sepe reuise tuos.
211. De eodem
[recensere]Alter Tobias, Ramnulfus tempore longo
Amissis oculis mente Deum coluit.
Pauperibus saties, lassis requies, uia lapsis
Presbiter ipse fuit uictima grata Dei.
5Thuris odor gratus, thuris quoque more crematus
Dans animam caelo reddidit ossa solo.
Hic, Ramnulfe, iaces solemni more sepultus;
At plus solemnis uiuis in arce poli.
212.
[recensere]Perpes lamentum mors contulit Andegauinis,
Martellum iuuenem cum tulit a superis.
Tempora reddiderat princeps bonus aurea mundo,
Bellis sedatis secula pacificans.
5Dum pacem lesam rursus sanare laborat,
Intentum paci seua sagitta ferit.
Hic, Martelle, iaces, Martelli nobilis heres,
Res a Marte quibus digna dedit titulum.
213.
[recensere]Pacis amator eras et eras sic pacis amator,
Hector ut ipse tamen belliger extiteris.
Ipse reformabas tempus gentemque togatam;
Si modo uixisses, Octauianus eras.
5Subiectis parcens et colla superba refrenans
Principis egregii culmen adeptus eras.
Seua sagitta tuos successus anticipauit,
Quam clam direxit proditor architenens.
Martia Martellum te fecit causa uocari,
10 Gosfredum uero nominis impositi.
214.
[recensere]Hic pausat uirgo, quae scilicet innuba Christo
Nupsit, sponsa Dei, nescia coniugii.
Pectore constanti Constancia nomine fulsit
Praeclaro patrum stemmate nobilium.
5Ipsius pectus ditauit littera diues,
Vt potuit credi, dia Sibilla, tibi.
Ecce sub hoc tumulo cinerascit mortua uirgo;
Eius ad astra uolans spiritus alta colat.
215.
[recensere]Post Lugdunensis, presul prius Hugo Diensis,
Magnus Romanae filius ecclesiae,
Quem sibi legatum Romanus papa rogauit,
Ad sinodum ueniens, pro dolor, occubuit.
5Virtutum cellam, diuini nectaris aulam
Hac tumulauit humo Segusiensis homo.
Laetatur Iustus hospes bonus hospite tanto,
Quem Deus eximium misit ei socium.
Lugdunum, luge; solemnia conciliorum
10 Occubitu patris occubuere tibi.
216.
[recensere]<C>laris satus natalibus,
Sanson nitens uirtutibus
Vixit sacerdos inclitus
Totus supernis deditus.
5<D>emetianus patria,
Anglos poliuit gloria;
Citra Britannos extulit,
Quos archipresul sustulit.
<S>acris amictus infulis
10Votisque mactus sedulis
Et clarus in miraculis,
Sol luxit alter seculis.
<H>aec est dies, qua spiritum
Eius catherue celitum
15Videre iungi ciuibus
Semper Deum cernentibus.
<S>it trinitati gloria,
Sit perpes excellentia,
Laus unitati sedula
20Per seculorum secula. amen.
217.
[recensere]Sansoni superis associato
In celis etiam glorificato
Pangamus, sotii, cantica grata
Vt simus domino templa sacrata
5Sorde remota.
<S>anson naufragio / carnis in isto
Omnino studuit uiuere Christo.
Nudo uestis erat, largus egeno
Fundebatque Deo pectore pleno
10Congrua uota.
<E>rgo signipotens atque modestus
Illuxit populis ut uir honestus;
Presul quippe Deo turificabat,
Vel sese potius sacrificabat
15Cordis in ara.
<G>aude, metropolis aula Dolensis,
Sanson dux tuus est atque Britannis,
Qui nunc in superis iure locatus
Vt sol irradiat mirificatus
20Atria clara.
<L>aus indiuidue sit deitati,
Laus sit summa patri, laus quoque proli,
Laus sit spiritui cuncta replenti,
Laus regum domino cuncta regenti
25Omne per euum.
amen.
218.
[recensere]<A>mbiguas uoces emisit callida uulpes
Scilicet: ignoro, nolo, laboro, uolo.
Si meus esse uelis, puer, hoc expone "subaudis"
Et michi securus simpliciter loquere.
5Ore columbino sine cordis felle loquamur;
Nudus amor nudam debet habere fidem.
Accessus nostros testis tueatur honestas;
Vniat abscessus intemerandus amor.
Vtendum non est ambagibus inter amicos;
10 Abscedat quicquid fictile contigerit.
Si quando nobis surrepent uerba iocosa,
Mores iocundos muniat integritas.
Pura fides et munda manus celebsque uoluntas
Pontificum debent associare pedem.
15Non uiuo, qui tu; neque sum neque sentio, quod tu;
Viuis Normannus, uiuo Britannus ego.
219. Versus de organis Wigornensis ecclesie
[recensere]Organa, que pariter concordi uoce resultant,
Sunt quedam nostre concors modulatio uite,
Que uariis conflata modis excitur in unum
Et grato regi concentu concinit uni.
5Et sicut uarias uoces intelligis unam,
Sic modus est unus, quo uiuimus atque coimus;
Vtque labor magnus calamos ex ere coaptat,
Sic Deus et mores et corpora nostra coaptet,
Vt placeat nostrae symphonia mistica uitae,
10Quae compacta simul intus spiramine diuo
Moribus ex multis morem concurrit in unum
Et nexu quodam secreto nexa uidetur,
Vt pangat dulcem concordi pectore uocem.
Haec a te iussus, magne prior, cecini.
220. Item
[recensere]Organa cantica, cymbala, tympana, carmina, sistra,
Psalterium, cythare saltusque Dauid spoliati
Et rota mistica sunt cultusque Dei speciosus.
221. De rota in eadem ecclesia
[recensere]Haec rota uertibilis nostram signare uidetur
Vitam, quae casus uertitur in uarios.
Ergo sub hac hominis uertigine uita locata
Splendeat ut lampas nec reuoluta ruat.
5Id rota designat, id lampas et ipsa figurat.
Non uacat a sensu misticus iste iocus.
222. De corona eiusdem ecclesie
[recensere]Hec rota Ierusalem celestis precinit instar,
Quam circumseptam muro turris duodenae
Munit apostolici cetus custodia sollers,
Singulus et custos semper superadditur arci.
223.
[recensere]Festiua multum gaud<ia>
<H>uius diei gratia
Cunctis <in>fert mortalibus
Laudes Dei psallentibus.
5Cairenus ecce laurea
<Totus> refulgens aurea
Fractus saxorum sa<nguine>
<Redemit> orbem grandine,
..... luci<da>
10<Amic>t<us> alba candida
Quam sangui<s eius tinxerat>
<Bon>is potenter fulgurat.
Nunc, sancte, nobis prosper<a>
<Largire> cuncti<s> tempora.
15Te supplicante <gaudia>
<Finis> lucremur nescia.
Sit gratiarum actio
Deo patri et Filio,
Sancto simul paraclito
20Sit gratiarum actio.
224.
[recensere]Paganus propriam ....
<Et>si Paganum promerear <proprium>,
Non tamen in nostris legeris, Pagane, libellis.
Impar es<t> tantae camenae .....
5.....te neque possum <mente> referre
.....tant.....
<>
<>
<>
10 <>
................. referre
......... supplicio dominum
Nomen nostra tuum si tollere carmina possunt,
<Carmina> nostra tuum nomen in astra fer<e>nt.
15<>
<>
<>
<T>u neutri dispar es decus Andegauis.
<A>ndus Marbodum, Remis laudat Godefredum,
20 Me quoque Burgulius iact<itat esse> suum;
Tu tamen ambobus necnon michi preficiendus,
Qui polles metrice commoditatis ope.
In te dulcisoni modulatio sub<stiti>t O<r>phei,
In te calliditas uiu<it> Aristotilis;
25Non miranda fuit <facundia p>lus Ciceronis
Quam tua, si iudex iust<itie ua>caret.
Denique plura sciens in te dignissima laude,
Dum non sufficio dicere, pretereo.
Nunc, rogo, parce michi, quia more corui loquacis
30 De te presumpsi quid c<ro>cit<a>re nimis.
Est michi res uicine tibi, re carior omni,
Quam commendo tue, dum uenio, fidei.
Tu uero, ne lede fidem, ne sperne pudorem
Nec fallat mentem res preciosa tuam.
35Ipse tamen, si mille fides, si mille dedissem
Sacramenta, simul testibus appositis,
Ipse ego mille fides uiolarem et mille libenter
Sacramenta, simul testibus appositis,
Pro re tam digna, tam cara, tam preciosa:
40 Non eris ergo reus, si facias simile.
Si fortuna iocis felixque arrideat hora,
Rite iocando, fidem frangere quis dubitet?
Quid sit nescit homo, uel que sint dona deorum,
Temporis indulti qui bona dissimulat.
45Ergo, fauens uotis, faueas successibus ipsis
Quos locus et tempus suggeret, immo deus.
Tu quoque sis titulus, tu littera sis capitalis,
Tu castigator codicis esto mei.
Et uelut exposui tibi quod michi carius esset,
50 Sic expone michi quod tibi carius est.
Inter amicos sunt commertia <mu>tua magni,
Quas res communis iungit a<mi>citias.
Iungit amicitias sim<plex com>munio rerum:
Hec igitur nostras iungat ami<citias>.
225. De incarnato verbo
[recensere]Ex serie Iesse uerbum caro uenit <a>d esse,
Cui primum Iesse dederat uerbum Deus esse.
226. De eodem
[recensere]Flos pater est pueri, flos mater, flos puer ipse,
<F>los quoque uirginei forma puerperii.
227. D<e> e<odem>
[recensere]Prima noui partus generat, que non uiolatur.
Virgini<s i>ps<e> p<ater> f<ili>us et pater est.
228. <super Vi>rginis <Partum>
[recensere]Natum designat nobis hec picta figura,
<Q>ui sine patre caro, qui sine matre deus.
229. <super beata>m Mar<iam>
[recensere]Res caret exemplo, quam picta figurat imago:
<N>escit uirgo uirum, que genuit puerum.
230. <super passionem Domini>
[recensere]Hostia grata Deo, crucis acceptata tropheo,
Christus homo patitur, uita Deus moritur.
231. De eodem
[recensere]Ecce sacerdotum thus summus et ipse sacerdos
In cruce pro miseris hostia fit populis.
232. De eodem
[recensere]Vita subit mortem, que uincit mortua mortem:
Huius causa rei mistica forma Dei.
233. De eodem
[recensere]Quisquis in hac passum testatur imagine Ihesum,
Intuitu fidei consociatur ei.
234. <de> eo<dem>
[recensere]Ius soluit mortis mortem patiens leo fortis;
<N>ostri signa ducis sunt duo ligna crucis.
235. Super crucifixum
[recensere]Victima paschalis Deus hostia fit specialis,
Nam Deus est et erat sic crucifixus homo.
236. Super Ihesum et super Pilatum
[recensere]Iudicis ipsius iudex est iudice coram,
Vt preiudicium iustus patiatur ad horam.
237. Super crucifixum
[recensere]Ecce suum regem sua plebs, uerum Salomonem,
In cruce pro nostris criminibus perimit.
238. Super spinis coronatum
[recensere]In cruce pacificum spina Iudea coronat.
Crimina que tolerat, non sua spina sonat.
239. De sole obtenebrato
[recensere]Sol ueluti plorat, quia sol in morte laborat.
240. De eodem
[recensere]Cum ueluti plorat, sol mortem solis honorat.
241. Item
[recensere]Sol radios uelat, quoniam sol in cruce clamat.
242. De sole et luna
[recensere]Sol et luna gemunt, orbi sua lumina demunt.
243. Item de utroque
[recensere]Sol et luna gemit, dolor illis lumina demit.
244. De luna
[recensere]Luna gemens pallet, quam solis passio terret.
245. In lecto itinerario
[recensere]Hoc, Deus, in lecto pausanti presul adesto.
246. De eodem
[recensere]In te pausemus, bone rex, in te uigilemus,
Nocte dieque tuos serua, Deus, obtime custos;
Qui tecum uigilant, tecum dormire preoptant.
247. De crucifixo
[recensere]Filius hic hominis patior, morior, crucifigor;
Filius ipse Dei cum patre uiuo Deus.
248.
[recensere]<H>ac ex pictura, si de te sit tibi cura,
<C>ollige, si uiues comedens cum diuite diues:
<N>unc gaudet Lazarus, nunc ardet diues auarus.
<E>n age cum Lazaro, ne compatiaris auaro,
5<I>nter opes esto pauper cum paupere Christo.
249.
[recensere]Quamuis hec speties hominemque Deumque figuret,
Non tamen est domini, sed speties hominis.
250.
[recensere]Significatiuas picturae cerne figuras,
Significatiuis ut tu circumdatus armis
Significatiuos expugnes strenuus hostes
Et miles Christi superans nequeas superari.
251.
[recensere]Soliloquus uestram legi, Roberte, Camenam
<E>t placuere satis carmina missa michi;
<P>erpendi siquidem, quantae sis strenuitatis,
<Q>uanti sis studii, littera missa docet.
5<L>audo tuum calamum, studiosa poemata laudo
<I>pseque pluris ago, quod michi dicis aue.
<R>eddo tibi grates quas debeo, reddo salutes
<E>t precor ut uersus uersibus adicias.
<N>on tibi sit uilis mea pagina, pagina leuis;
10 <I>n nugis grauitas est odiosa michi.
<C>uram d<oc>toris da nostro, queso, nepoti,
<S>i tamen hunc aptum uideris ad studium;
<Si c>apis indocilem, si turbas urbis amant<em>,
<C>astiga uerbis, argue uerberibus.
252.
[recensere]Quanti me facias, quanti me feceris, ipsa
Signant in nostro regalia missa libello,
Que propriis manibus foliis interseruisti
Et filum filo subtiliter illaqueasti.
253.
[recensere]Galo, mi frater quem ditat littera diues,
Suscipe simpliciter burguliensis aue.
Scriptito simpliciter, nec nostram simplicitatem
Nec calami nequam despice desidiam.
5Ad te, Galo meus, modo destino carmina nostra,
Quae tibi delegat irrequietus amor.
Irrequietus amor ad <te rescrib>ere cogit,
Nam tibi me iungit irrequietus amor.
O utinam te iungat idem michi foedus amoris,
10 Vt michi te iungat sollicitatus amor!
Tutior iret enim firmo pede nostra camena,
Si munirer ego dignus amore tuo.
Nam me dictandi uel nulla scientia munit,
Vel tenuis; sed me carminis urget amor.
15Anser raucus ego strepo sedulus inter olores,
Inter aues querulas rauca cicada strepo.
Tempto cum nequeo; conor, sed ad ima relabor;
Quod nescire scio me, magis aggredior.
Idcirco nostram multi spreuere camenam
20 Et mea, iure quidem, reiciunt studia.
Sed tu, quem nostrum bonitas tua fecit amicum,
Indulgeto meis inualitudinibus;
Erratus nostros medicanti corrige dextra,
Et tamen, hoc queso, compatiare michi.
25Nam plus quam medicum se prestet amicus amicum,
Vt curet morbos et ueluti foueat.
Tu uero, quem non perpauca scientia dotat,
Quam scio, quam dico, cautius id facies.
Responde quocumque modo, rescribe roganti;
30 Hoc studium nostram f<ir>met amicitiam.
Composui <quedam tibi> quae transmitto uidenda
Sermo<ne pedestro at>que metri pedibus
Pluri<ma composui qu>ae mecum clausa reseruo
............... <c>om<p>ita circueunt
35......................... amicus adire
N.........................mee
............................. legenda
............................. meum
........................... colloquiorum
40 Imp<erfecta licet perl>ege scripta mea.
254.
[recensere]Omnium factor, <h>ominum redemptor,
<V>irginum sponsus, Deus alme nobis
<Virgin>is, digne celebrare festum
<D>a Caterinae.
5<H>ec parentela sata prenitenti
<G>ermen eluxit speciale regum,
<I>ncliti regis ueneranda proles
<V>nica Costi.
<R>espuit regnum socianda Christo,
10<P>auperes fouit, sibi parca uixit,
<O>ptulit sponso capitale magnum:
<V>irginitatem.
<A>ffluens uerbi sale litterati,
<E>loquens uirgo senibus resistens
15<C>onvocatorum superauit agmen
<P>hilosophorum.
<L>acte profluxit <iugul>ata ceruix;
<B>is decem metas subito dierum
<V>exit in Syna chorus angelo<rum>
20<V>irginis artus.
<L>aus Deo patri geniteque proli,
<L>aus, sacrum flamen, tibi sit perh<ennis>,
<L>audis et nostre com<es inremota>
<S>it Caterina.
255.
[recensere]<S>ignificatiuis op............
<C>ui Moysen nouit nem.........
256. Ad legatum suum
[recensere]Vade <ergo> subito, citus ut redeas, citus <it>o,
I mea <trade> .. meo carmina cui iubeo.
I........o prudens operarius esto,
Esto lega<tus> impiger atque probus.
5Hunc a.. dictis, quantum potes, allice uerbis,
Vt melius poteris, me sibi gratifica.
Ipse uices nostras tamen improbitate remota
Me sibi commendans callidus anticipa.
Venatus uultum, uenatus uerba loquentis
10 Intima corda uiri scito referre michi.
Si potes, hunc adduc, sin autem, carmina mittat,
Vt saltem quem non quibo uidere legam.
257. In horreo
[recensere]Horrea nostra, Deus, tua sufficientia dite<t>,
Que ditauit agros Faraonis et horrea <Ios>eph.