Carmina (Catullus)/11

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 10 Carmen 12 Fairytale right blue.png

Furi et Aureli, comites Catulli,
Siue in extremos penetrabit Indos,
Litus ut longe resonante Eoa
          Tunditur unda,

Siue in Hyrcanos Arabesue molles,
Seu Sacas sagittiferosue Parthos,
Siue quae septemgeminus colorat
          Aequora Nilus,

Siue trans altas gradietur Alpes
Caesaris uisens monimenta magni,
Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti-
          mosque Britannos,

Omnia haec, quaecumque feret uoluntas
Caelitum, temptare simul parati,
Pauca nuntiate meae puellae
          Non bona dicta.

Cum suis uiuat ualeatque moechis,
Quos simul complexa tenet trecentos,
Nullum amans uere, sed identidem omnium
          Ilia rumpens;

Nec meum respectet, ut ante, amorem,
Qui illius culpa cecidit uelut prati
Vltimi flos, praetereunte postquam
          Tactus aratro est.

Fairytale left blue.png Carmen 10 Carmen 12 Fairytale right blue.png