Carmina (Catullus)/36

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Carmen 35 Carmen 37 Fairytale right blue.png

Annales Volusi, cacata carta,
votum solvite pro mea puella.
nam sanctae Veneri Cupidinique
vovit, si sibi restitutus essem
desissemque truces vibrare iambos,

electissima pessimi poetae
scripta tardipedi deo daturam
infelicibus ustulanda lignis.
et hoc pessima se puella vidit
iocose lepide vovere divis.

nunc o caeruleo creata ponto,
quae sanctum Idalium Uriosque apertos
quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
colis quaeque Amathunta quaeque Golgos
quaeque Durrachium Hadriae tabernam,

acceptum face redditumque votum,
si non illepidum neque invenustum est.
at vos interea venite in ignes,
pleni ruris et inficetiarum
annales Volusi, cacata carta.

Fairytale left blue.png Carmen 35 Carmen 37 Fairytale right blue.png