Carmina (Catullus)/47

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 46 Carmen 48 Fairytale right blue.png

Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,
Vos Veraniolo meo et Fabullo
Verpus praeposuit Priapus ille?
Vos conuiuia lauta sumptuose
De die facitis? mei sodales
Quaerunt in triuio uocationes?

Fairytale left blue.png Carmen 46 Carmen 48 Fairytale right blue.png