Jump to content

Carmina (Catullus, ed. Merrill)/Carmen LXXIII

 Carmen LXXII Carmen LXXIV 

Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
prodest, immo etiam taedet obestque magis;
ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

 Carmen LXXII Carmen LXXIV