Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber I
Carmen XV
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XIV I, XVI Fairytale right blue.png


Pastor cum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,
ingrato celeres obruit otio
ventos ut caneret fera

Nereus fata. “mala ducis avi domum
quam multo repetet Graecia milite
coniurata tuas rumpere nuptias
et regnum Priami vetus.

heu heu, quantus equis, quantus adest viris
sudor, quanta moves funera Dardanae
genti. iam galeam Pallas et aegida
currusque et rabiem parat.

nequiquam Veneris praesidio ferox
pectes caesariem grataque feminis
inbelli cithara carmina divides;
nequiquam thalamo gravis

hastas et calami spicula Cnosii
vitabis strepitumque et celerem sequi
Aiacem: tamen, heu serus, adulteros
crines pulvere collines.

non Laertiaden, exitium tuae
genti, non Pylium Nestora respicis?
urgent inpavidi te Salaminius
Teucer, te Sthenelus, sciens

pugnae sive opus est imperitare equis,
non auriga piger. Merionen quoque
nosces. ecce furit, te reperire atrox,
Tydides melior patre:

quem tu, cervus uti vallis in altera
visum parte lupum graminis inmemor,
sublimi fugies mollis anhelitu,
non hoc pollicitus tuae.

iracunda diem proferet Ilio
matronisque Phrygum classis Achillei;
post certas hiemes uret Achaicus
ignis Iliacas domos.

Fairytale left blue.png I, XIV I, XVI Fairytale right blue.png