Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber I
Carmen XXXII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XXXI I, XXXIII Fairytale right blue.png


Poscimur. si quid vacui sub umbra
lusimus tecum, quod et hunc in annum
vivat et pluris, age dic Latinum,
barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi,
qui ferox bello tamen, inter arma
sive iactatam religarat udo
litore navim,

Liberum et Musas Veneremque et illi
semper haerentem puerum canebat
et Lycum nigris oculis nigroque
crine decorum.

o decus Phoebi et dapibus supremi
grata testudo Iovis, o laborum
dulce lenimen, mihi cumque salve
rite vocanti

Fairytale left blue.png I, XXXI I, XXXIII Fairytale right blue.png