Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen XV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber III
Carmen XV
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png III, XIV III, XVI Fairytale right blue.png


Uxor pauperis Ibyci,
tandem nequitiae fige modum tuae
famosisque laboribus;
maturo propior desine funeri

inter ludere virgines
et stellis nebulam spargere candidis.
non, siquid Pholoen, satis
et te, Chlori, decet: filia rectius

expugnat iuvenum domos,
pulso Thyias uti concita tympano.
illam cogit amor Nothi
lascivae similem ludere capreae,

te lanae prope nobilem
tonsae Luceriam, non citharae decent
nec flos purpureus rosae
nec poti, vetulam, faece tenus cadi.

Fairytale left blue.png III, XIV III, XVI Fairytale right blue.png