[BERNOWINI EPISCOPI CARMINA.]
[recensere]I. Versus de Adnunciacione.
[recensere]Hic Mariam claro Gabrihel sermone salutans
Inquid': ‘Amica dei, virgo tonantis, ave’!
Hic fert ecce deum Christum veneranda Maria;
loseph in obsequio gratus utrique comes.
Et domini reddit mater praecelsa futura :
‘Sic mihi fiat’, aiens, ‘pareo namque libens.’
Propitius nobis, petimus, iam parce redemptis,
Pro quibus es factus, rex, homo, iure deus.
II. De nativitate.
[recensere]Hic natus passus surgens scandensque redemptor
Cardine quadrato colitur, quo vertitur orbis.
Praedicat en natum occasus, oriens quoque passum,
Auster surgentem, septentrio ad ethera vectum.
III. [De Passione].
[recensere]Hic pia pacifici memoratur passio Christi,
Quam modico carnis tempore parte tulit.
O veneranda nimis mors est, qua vita redemptis
Redditur et sanctis proemia larga parat.
Mors igitur mortis crux Christi iure colenda est,
Qua dempsit mundo crimina cuncta deus.
IV. Versus de Ascensione.
[recensere]Hic pia surgentis veneranda est gloria Christi,
Qui cum patre simul regnat ubique deus.
Qui ter discipulis uno sub limine solis
Apparuit gandens, gaudia magna dedit.
Tu quoque gaudebis, lector, qui talia eredis,
Si caritate fidem spemque tenere velis.
V.
[recensere]Hic colitur domini veneranda ascensio Christi,
Qui deus ante hominem manserat omnipotens.
Altipotens idem veniet post saecula index;
Vocibus angelicis haec manifesta patent.
Huius in adventum earitas nos moribus ornet,
Reddat et acceptos actibus et meritis.
VI.
[recensere]Hoc construxit opus, lector, quod cernis, honestum
Bernowinus ovans ductus amore dei.
Ill. necnon magni pro patris amore,
Corpore qui sancto pausat in arce domus.
In qua multa deus iamiam miracula mitis
Saepius ostendit illius ob meritum.
Si veniet quisqiuis fidei de munere dives.
Quod petit inveniet, quod cupit ecce tenet.
Vos fratres veniae petitores, obsecro vobis.
Poscite factori dona superna domus.
VII.
[recensere]Hanc tibi constitui, ill. magne sacerdos,
Quae nitet hic domini . . culara domus,
Bernowinus ego, sanctorum parvus amator,
Qui tibi praecipue vota precesque fero.
Te rego subpliciter, pro me prece posce tonantem,
Ut purget venia crimina cuncta mea,
Et Carolo augusto, cuius pietate fovemur,
Praebeat etherii premia larga soli.
VIII.
[recensere]Qui cupiat rerum studiosus forte viator
Auctorem scire carminis aut operis,
Cum rediit, quaeso, modicum subsistat eundo
Et legat hunc titulum, qui sibi cuncta refert.
Bernowinus ego nam dicor humillimus ipse,
Culmina qui feci carminaque cecini.
Qui veniet veniam scelerum deposcere fletu,
Transeat has portas ad loca sancta citus,
Corpore ill . . . celsa qua pausat in aula,
Eximius meritis et pietate potens.
Illic inveniet solatia certa salutis,
Et quam cum lacrimis poscet, habet veniam.
IX.
[recensere]Omnipotens miserere . . . . . . . . . redemptor
. . . . . . . . . . . rex, pius adque decits
Vita salus hominum . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Omnipotens dominus, tu miserere . . . . . . .
Ipsius esto memor, rex pie adque mei.
X.
[recensere]Hanc quisquis devoto domum advenisti pectore
Exorandis pro peccatis, et veniam poscere,
Colla flecte puro corde pectoraque percute,
Sic pro te tuisque cunctis redde vota domino,
Bernowini et suorum memorare subplico,
Aulam istam qui fundavit, triumphante Carolo.
Qui cupiat domum ingredi bonisque vult perfrui,
Dicat vadens: ‘Oro supplex, pax huic sit domui,
Quam iussit servare Christus eiusque discipuli.’
His peractis exeuntes, subplex, poseo, dicite:
‘Bernowini, miserere, rex deus altissime,
Construxit qui domum istam ornavitque carmine.’
Hac in domo fulget alma Christi crux mirabilis,
In qua salus, lux et vita, victor ineftabilis
Pendens plebem liberavit hostis ab insidiis.
XI. [DEUS MISERERE.]
[recensere]| D | et Christus | D | ominator enim | D | e semine | D | avi | D |
| E | ternam | E | xiguo vitam da | E | ternus | E | t ips | E |
| V | italis | V | ita et | V | ictor | V | ictoria Ies | V |
| S | empiterne | S | imul | S | emper tu | S | olus es almu | S |
| M | itis tu | M | iserere mei et | M | iserere | M | eoru | M |
| l | ustus tu | I | udex | I | usta et | I | udicia serv | I |
| S | ola salus | S | pes | S | ola fiducia | S | emper et aptu | S |
| E | xcelsis | E | xcelsa petens | E | xcelsus | E | t ips | E |
| R | em repara | R | etributor | R | ex pius atque | R | edempto | R |
| E | cclesiae | E | cclesiarum auctor bonus | E | mptor | E | t ips | E |
| R | ex regum | R | egnans | R | egnorum | R | ector amato | R |
| E | rue tu | E | xiguum | E | ripe egenum | E | gentem et ubiqu | E |
(Det Christus Dominator enim De semine DaviD
Eternam Exiguo vitam da Eternus Et ipsE
Vitalis Vita et Victor Victoria IesV
Sempiterne Simul Semper tu Solus es almuS
Mitis tu Miserere mei et Miserere MeoruM
lustus tu Iudex Iusta et Iudicia servI
Sola salus Spes Sola fiducia Semper et aptuS
Excelsis Excelsa petens Excelsus Et ipsE
Rem repara Retributor Rex pius atque RedemptoR
Ecclesiae Ecclesiarum auctor bonus Emptor Et ipsE
Rex regum Regnans Regnorum Rector amatoR
Erue tu Exiguum Eripe egenum Egentem et ubiquE)
XII. [PIUS ADESTO ANGILBERTO DEUS ETERNE.]
[recensere]| P | astor enim verus bonus | A | uсtor tu pie Davi | D |
| I | udex venturus | N | atus qui es Christus in orb | E |
| V | irtus virtutum tu | G | loria patris Ies | U |
| S | ola salus mundi | I | ustus per omnia Christu | S |
| A | ltipotens cunctis es. | L | aus tibi sit, deus alm | E |
| D | octorem dominum omnis | B | landum te caro adore | T |
| E | cсe deus noster, | E | ia, tu nunc miserer | E |
| S | pes quia, laus quoniam tu | R | ector tu bonus aucto | R |
| T | otus ubique deus | T | otum concedere lume | N |
| O | lux digneris clara | O | mnibus es quia ver | E |
(Pastor enim verus bonus Auсtor tu pie DaviD
Iudex venturus Natus qui es Christus in orbE
Virtus virtutum tu Gloria patris IesU
Sola salus mundi Iustus per omnia ChristuS
Altipotens cunctis es. Laus tibi sit, deus almE
Doctorem dominum omnis Blandum te caro adoreT
Ecсe deus noster, Eia, tu nunc misererE
Spes quia, laus quoniam tu Rector tu bonus auctoR
Totus ubique deus Totum concedere lumeN
O lux digneris clara Omnibus es quia verE)
XIII. [DEUS ADESTO SERENUS REX.]
[recensere]| D | ona anime mi | S | erendo meae se | D | em oro quieti | S |
| E | t largire pr | E | cor mihi semp | E | r munera vita | E |
| U | t merear flo | R | ere tua iuge I | U | stitia aucto | R |
| S | is pius et cl | E | mens mihi sis | S | pes unica vita | E |
| A | lma salus ve | N | iae placidum f | A | c addere lume | N |
| D | a rogo tranq | U | illo requiem | D | educere vult | U |
| E | t tua me pacis | S | ervet peto d | E | xtera regnan | S |
| S | is aeterne pa | R | ens mihi mitis | S | emper amato | R |
| T | e merear sin | E | fine frui, fac | T | or precor alm | E |
| Ο | mnipotens e | X | celse veni qu | O | te rogo suple | X |
(Dona anime miSerendo meae seDem oro quietiS
Et largire prEcor mihi sempEr munera vitaE
Ut merear floRere tua iuge iUstitia auctoR
Sis pius et clEmens mihi sis Spes unica vitaE
Alma salus veNiae placidum fAc addere lumeN
Da rogo tranqUillo requiem Deducere vultU
Et tua me pacis Servet peto dExtera regnanS
Sis aeterne paRens mihi mitis Semper amatoR
Te merear sinE fine frui, facTor precor almE
Οmnipotens eXcelse veni quO te rogo supleX)
XIV. [DEUS ETERNE SIS ADIUTOR ANGILBERTO SERVULO TUO DEUS ETERNE.]
[recensere]| D | ux pietati | S | ades, c | A | rnem qui ex | S | emine Davi | D |
| E | ximii reg | I | s dig | N | atus sumer | E | , Christ | E |
| V | irtus cel | S | a patris re | G | alis glo | R | ia cult | V |
| S | ummus | A | pex regni | I | ustorum | V | ita triumphu | S |
| E | theria | D | ominans | L | aus cuius | V | ivit in arc | E |
| T | rinus ub | I | que manes or | B | is quem c | L | amat et ora | T |
| E | terna | V | ictor mod | E | rans quique | O | mnia leg | E |
| R | ex regis a | T | que foves mise | R | endo cunc | T | i redempto | R |
| N | ominis | O | ro tui venia | T | mihi, max | U | me, nume | N |
| E | gregie f | R | etus qu | O | sim te f | O | rtis ubiqu | E |
(Dux pietatiS ades, cArnem qui ex Semine DaviD
Eximii regIs digNatus sumerE, ChristE
Virtus celSa patris reGalis gloRia cultV
Summus Apex regni Iustorum Vita triumphuS
Etheria Dominans Laus cuius Vivit in arcE
Trinus ubΙque manes orBis quem cLamat et oraT
Eterna Victor modErans quique Omnia legE
Rex regis aTque foves miseRendo cuncTi redemptoR
Nominis Oro tui veniaT mihi, maxUme, numeN
Egregie fRetus quO sim te fOrtis ubiquE)
XV. [SALUS MUNDI DA AUXILIUM ANGILBERTO ET TUERE EUM SALUS MUNDI.]
[recensere]| S | iderea | D | e sede poli p | A | ter alm | E | serene | S |
| A | spice, qu | A | e famuli deposcu | N | t incli | T | a vot | A |
| L | uminis | A | eterni lux | G | ratia vita | T | ribuna | L |
| V | erax fa | V | tor habes cu | I | soli pl | V | rima nut | V |
| S | ubdita re | X | pavent ce | L | si mod | E | ramina iuri | S |
| M | item munif | I | ce mihi | B | landus por | R | ige dextra | M |
| V | itam qua | L | ucis ten | E | am compl | E | xus in ort | V |
| N | ullis infic | I | tur teneb | R | is quo nobil | E | lume | N |
| D | ux quia prim | V | s habes scep | T | ris dominantib | V | s illu | D |
| I | n quo iure | M | eam requiem | O | ro Christe | M | orar | I |
(Siderea De sede poli pAter almE serenuS
Aspice, quAe famuli deposcuNt incliTa votA
Luminis Aeterni lux Gratia vita TribunaL
Verax faVtor habes cuI soli plVrima nutV
Subdita reX pavent ceLsi modEramina iuriS
Mitem munifIce mihi Blandus porRige dextraM
Vitam qua Lucis tenEam complExus in ortV
Nullis inficItur tenebRis quo nobilE lumeN
Dux quia primVs habes scepTris dominantibVs illuD
In quo iure Meam requiem Oro Christe MorarI)
XVI. [DEUS ETERNE SIS ADIUTOR ANGILBERTO DA VENIAM EI DEUS ETERNE.]
[recensere]| D | igne | S | emper am | A | nde piis | D | eus inclite Davi | D |
| E | n famul | I | misera | N | te tui c | A | elestia sub t | E |
| V | itae | S | uscipiant re | G | norum d | V | lcia sens | V |
| S | ponte sua | A | deunt qu | Ι | hoc lim | E | n plangere culpa | S |
| E | terne | D | ande ut va | L | eant se iu | N | gere vita | E |
| T | e rogo h | I | c salu | B | rem ven | I | am ductore prehendan | T |
| E | t si forte | V | elint ha | E | c verba mic | A | ntia ment | E |
| R | ex no | T | are sua | R | ectus | M | itissime doctor | R |
| N | on tard | O | venia | T | famuli tibi p | E | ctore nome | N |
| E | xaudi | R | ector serv | O | mihi | I | ustus ubiqu | E |
(Digne Semper amAnde piis Deus inclite DaviD
En famulI miseraNte tui cAelestia sub tE
Vitae Suscipiant reGnorum dVlcia sensV
Sponte sua Adeunt quΙ hoc limEn plangere culpaS
Eterne Dande ut vaLeant se iuNgere vitaE
Te rogo hIc saluBrem venIam ductore prehendanT
Et si forte Velint haEc verba micAntia mentE
Rex noTare sua Rectus Mitissime doctoR
Non tardO veniaT famuli tibi pEctore nomeN
Exaudi Rector servO mihi Iustus ubiquE)
XVII. [SERENUS REX SERVULO TUO ANGILBERTO PIUS ADESTO SERENUS REX.]
[recensere]| S | ancte deu | S | miser | A | tor tu | P | ia via saluti | S |
| E | t spes v | E | ra tuis | N | oster qu | I | a rector abund | E |
| R | ex cla | R | us seu ma | G | na salus | V | erusque redempto | R |
| E | sto pi | U | s nostrae m | I | serans | S | uccurrere culpa | E |
| N | on popul | U | m macu | L | are sinas c | A | eleste cacume | N |
| V | t tua | L | arga | B | ono pan | D | antur carmina coet | V |
| S | it famul | O | mihi sed | E | poli r | E | ctissima virtu | S |
| R | obus | T | e repa | R | ata salu | S | per saecula victo | R |
| E | xcipiam | V | eniens | T | ua cer | T | ae gaudia vita | E |
| X | riste tu | O | popul | O | salvans sub n | O | mine tu du | X |
(Sancte deuS miserAtor tu Pia via salutiS
Et spes vEra tuis Noster quIa rector abundE
Rex claRus seu maGna salus Verusque redemptoR
Esto piUs nostrae mIserans Succurrere culpaE
Non populUm macuLare sinas cAeleste cacumeN
Vt tua Larga Bono panDantur carmina coetV
Sit famulO mihi sedE poli rEctissima virtuS
RobusTe repaRata saluS per saecula victoR
Excipiam Veniens Tua cerTae gaudia vitaE
Xriste tuO populO salvans sub nOmine tu duX)
XVIII. [DEUS ADESTO.]
[recensere]| D | a pietate potens et | D | et mitissime Davi | D |
| E | propria curas qui d | E | mere crimina pleb | E |
| V | t tua percipiat com | V | lato gaudia fruct | U |
| S | it vere miti iunctu | S | per saecula laetu | S |
| A | c valeat caeli perm | A | gna videre patrat | A |
| D | ic dic ergo pius con | D | igne iungere Davi | D |
| E | t sacris felix cant | E | s modulis sine fin | E |
| S | ic deus omnipotens | S | ic illi cede beatu | S |
| T | u, cuius bonitas ius | T | is tua gaudia dona | T |
| O | pietas Bernowino | O | praecurre client | O |
(Da pietate potens et Det mitissime DaviD
E propria curas qui dEmere crimina plebE
Vt tua percipiat comVlato gaudia fructU
Sit vere miti iunctuS per saecula laetuS
Ac valeat caeli permAgna videre patratA
Dic dic ergo pius conDigne iungere DaviD
Et sacris felix cantEs modulis sine finE
Sic deus omnipotens Sic illi cede beatuS
Tu, cuius bonitas iusTis tua gaudia donaT
O pietas Bernowino O praecurre clientO)
XIX. [SALUS MUNDI SERVULO TUO ANGILBERTO PIUS ADESTO SALUS MUNDI.]
[recensere]| S | umma | S | alus pia l | A | us victrix | P | er tempora virtu | S |
| A | lma fid | E | s, lux cu | N | ctorum rect | I | ssima vit | A |
| L | arga p | R | ecor lar | G | ire mihi t | U | premia presu | L |
| V | t baratri | V | aste v | I | tem di | S | crimen hiat | U |
| S | ancta t | U | aeque canam du | L | cis magn | A | lia laudi | S |
| M | agne deus, sa | L | vans ver | B | um pietas | D | ominantu | M |
| U | t famul | O | mihi des v | E | niam peto p | E | rpete curs | U |
| N | e rogo | T | ethra fe | R | at miserum | S | ub tartara daemo | N |
| D | a domine | U | t videam | T | e mi cer | T | issime Davi | D |
| I | n soli | O | excels | O | , felix qui es gl | O | ria regn | I |
(Summa Salus pia lAus victrix Per tempora virtuS
Alma fidEs, lux cuNctorum rectIssima vitA
Larga pRecor larGire mihi tU premia presuL
Vt baratri Vaste vitem diScrimen hiatU
Sancta tUaeque canam duLcis magnAlia laudiS
Magne deus, saLvans verBum pietas DominantuM
Ut famulO mihi des vEniam peto pErpete cursU
Ne rogo Tethra feRat miserum Sub tartara daemoN
Da domine Ut videam Te mi cerTissime DaviD
In soliO excelsO , felix qui es glOria regnI)
XX. [RECTOR VERE SIS ADIUTOR ANGILBERTO DA EI VENIAM RECTOR VERE.]
[recensere]| R | ex eterne | S | alus vi | A | lux data | D | ulcis et aucto | R |
| E | ximia res | I | dens domi | N | us per s | A | ecula sed | E |
| C | oncedas | S | olitam lar | G | us don | E | s pius istin | C |
| T | u pater | A | lme mih | I | veniam, cu | I | machina servi | T |
| O | mnis, qua | D | rifidus | L | ate qua | V | ertitur ord | O |
| R | espice m | I | sericors | B | landus v | E | rusque redempto | R |
| U | t non | V | asta mihi v | E | niant I | N | ferna parat | U |
| E | xcipian | T | potius | R | egni tua l | I | mina let | E |
| R | estitue | O | ro piam pa | T | riam mi t | A | ntus amato | R |
| E | s quia p | R | aecelsus p | O | puloru | M | rector in orb | E |
(Rex eterne Salus viA lux data Dulcis et auctoR
Eximia resIdens domiNus per sAecula sedE
Concedas Solitam larGus donEs pius istinC
Tu pater Alme mihI veniam, cuI machina serviT
Omnis, quaDrifidus Late qua Vertitur ordO
Respice mIsericors Blandus vErusque redemptoR
Ut non Vasta mihi vEniant iNferna paratU
ExcipianT potius Regni tua lImina letE
Restitue Oro piam paTriam mi tAntus amatoR
Es quia pRaecelsus pOpuloruM rector in orbE)
XXI
[recensere]Rex, requiem Bernowino da pater atque pius reX
Lex legum, hoc tribue, ut secum semper maneat leX
Lux, concede sibi semper, quo clara micet luX
Pax, pacem largire piam, vera es quoniam paX
Rex, requiem illi da pater atque pius reX
Lex legum vitam aeternam illi da, quia tu leX
Lux, lucem semper concede illi, bona qui es luX
Pax, pacem largire pia, vera es quoniam paX
Rex, lex, lux, pax, nunc miserere.
XXII.
[recensere]Haec qui sacra petis venerandi culmina templi,
Eximios cultus quae pietatis habent,
Hoc relegas carmen nostri miserabile casus.
Ultima quem vitae contulit hora mihi,
Dives eram quondam, lato famosus in orbe,
Principibus inulto carus amore piis.
Gloria me rerum magni referebat opima,
Sed regum solita pluris amicitia.
Propterea populi largo venerabar honore
Muneribus nimiis atque favore precis.
Sed subita ereptus tanto de culmine sorte,
Angusti requies me tenet ista loci.
Haec tibi dant nostrae, lector, exempla figurae.
Totius hoc vitae quo gradiaris iter,
Quo nec divitias nec turpia lucra sequaris,
Nec periturus eas caeca talenta petens,
Quae dum servantur tenebris inmersa profundis,
In baratri mittunt antra sacrata suos.
Quid delicatis prodest adsuescere mensis,
Quidve laborata purpura ab arte tibi?
Nam datur infelix corpus, cui tanta parantur,
Adfore mox pulvis vermibus esca simul
Sed iam posco, vicem reddas mihi carminis huius,
Atque ‘Illius’, dic, ‘miserere deus'!
Hunc concede mihi, quisquis succedis honore
Nostro, deposui cui mea membra, locum;
Quem, peto, nulla manus violet, dum dicat ab alto
Omnipotens: ‘Surge! iam tuba nostra iubet.’
Vita, salus, requies, spes, gloria, gratia, virtus,
Da veniam famulo tu mihi, Christe tuo.
Rex. aeterne. mihi veram largiri quietem,
Es quia tu requies et sine fine quies.
Lux aeterna , mihi lucem concede manentem.
Me semperque tuo fac vegetare bono.
Rex et le et lux et pax super omnia regnans,
Omnipotens, famuli sis memor alme tui.
Rex, illi in tumulo placidam concede quietem.
Lex aeterna, tuis serves in legibus ipsum.
Lux, famulo luce praesta sine fine potiri.
Pax, in pace tuum serva, placidissima tu pax.
Rex aeterne, illi des vitae gaudia, tu rex.
Lex pia, percipiat vitae per saecula te, lex.
Lux. tecum vigeat, vere qui diceris o lux.
Pax, vivens ipse maneat tecum iugiter, pax.
XXIII. [ANGILBERTO.]
[recensere]| A | ngelus | A | ngilbertum | A | dtollat in | A | ethera clar | A |
| N | oster | N | ostrorum | N | umenque et | N | omina lume | N |
| G | randis erus | G | abrihel | G | erolus | G | randis quoque Mago | G |
| I | nventor | I | uvenis | I | uvenum | I | uvenilia loet | I |
| L | aetum | L | aetifica | L | aetus | L | aeticia consu | L |
| B | landus | B | elliger es | B | ona tu quia | B | landus Iaco | B |
| E | s pius | E | s bonus | E | s quoniam tu | E | ximius Ips | E |
| R | amosus | R | adix | R | adians | R | egnator et aucto | R |
| T | antus | T | antillo | T | rinus iam | T | empora firme | T |
| O | decus | O | mne bonum | O | mnipotens hoc | O | mnibus, or | O |
(Angelus Angilbertum Adtollat in Aethera clarA
Noster Nostrorum Numenque et Nomina lumeN
Grandis erus Gabrihel Gerolus Grandis quoque MagoG
Inventor Iuvenis Iuvenum Iuvenilia loetI
Laetum Laetifica Laetus Laeticia consuL
Blandus Belliger es Bona tu quia Blandus IacoB
Es pius Es bonus Es quoniam tu Eximius IpsE
Ramosus Radix Radians Regnator et auctoR
Tantus Tantillo Trinus iam Tempora firmeT
O decus Omne bonum Omnipotens hoc Omnibus, orO)
XXIV. [ANGILBERTO SERVULO TUO.]
[recensere]| A | spice caele | S | ti dominator | A | b arce serenu | S |
| N | omen hoc et c | E | lebri dones i | N | honore niter | E |
| G | audia pro me | R | itis aeternae | G | randia recto | R |
| I | ndex perpet | U | o tribuis val | I | dissime Hies | U |
| L | ux via vita t | U | is sapientia | L | ux sacra cult | U |
| B | landi oro cae | L | i mihi tu sis o | B | time praesu | L |
| E | t me luciflu | O | miserens bon | E | praecluae don | O |
| R | espice me loe | T | i quem sors du | R | issima mersi | T |
| T | e duce quod s | U | perum sine vi | T | ae fine senat | U |
| O | ro frui sic h | O | nore queam pr | O | tectus ab alm | O |
(Aspice caeleSti dominator Ab arce serenuS
Nomen hoc et cElebri dones iN honore niterE
Gaudia pro meRitis aeternae Grandia rectoR
Index perpetUo tribuis validissime HiesU
Lux via vita tUis sapientia Lux sacra cultU
Blandi oro caeLi mihi tu sis oBtime praesuL
Et me lucifluO miserens bonE praecluae donO
Respice me loeTi quem sors duRissima mersiT
Te duce quod sUperum sine viTae fine senatU
Oro frui sic hOnore queam prOtectus ab almO)
XXV. [ANGILBERTO.]
[recensere]| A | ngilberto des pius | A | lme micantia regn | A |
| N | atis qui mitis homi | N | um per lumina lume | N |
| G | ratis concedis cui | G | rande mole subito | G |
| I | llius en miserere p | I | us qui septa vocat | I |
| L | aete hic fecit vigi | L | et vere sibi consu | L |
| B | ellum quo fugiat za | B | uli discrimine cum Io | B |
| E | t merito habeat pra | E | magno lumina vita | E |
| R | ex regum dominus pa | R | cas ei iuris amato | R |
| T | u rex inmensus puro | T | ibi cardine servi | T |
| O | mnis namque sub alt | O | rotans copia cael | O |
(Angilberto des pius Alme micantia regnA
Natis qui mitis homiNum per lumina lumeN
Gratis concedis cui Grande mole subito G
Illius en miserere pIus qui septa vocatI
Laete hic fecit vigiL et vere sibi consuL
Bellum quo fugiat zaBuli discrimine cum IoB
Et meritio habeat praE magno lumina vitaE
Rex regum dominus paRcas ei iuris amatoR
Tu rex inmensus puro T ibi cardine serviT
Omnis namque sub altO rotans copia caelO)
XXVI. [ANGILBERTO SIT VERA LUX.]
[recensere]Alme, in te credo, qui regnas trinus et unuS
Natum atque in sanctum, qui demsit crimina mundI
Gloria praefulgens tua quem super ethera vexiT
Inde est venturus iudex, mirabile visU
Lumina quo sanctis et reddat tristia terrE.
Blande meam cognosce fidem, rogo, quisque viatoR
Et humili prece vos humilis peto mente serenA
Rectores pro me Christi iustum ante tribunaL
Tota mente benigni vos submittite IhesU
Omnia quo purget clemens mea crimina iudeX
XXVII. EPHYTAPHYUM [AUDACIS].
[recensere]Qui cupis, ut precibus domini mereare favorem,
Hic interventus ante require viam.
Protinus invenies veniam, portumque salutis,
Si fidis animis hoc duce quaeris iter
Hic namque est verus domini purusque sacerdos,
Quem nullis mundus polluit iste dolis.
Non irae pompaeque tumor, non fervor habendi,
Non fragilis luxus huic nocuere viro.
Sed constans, humilis, largus, paciens, pius, almus,
Civibus ille suis commoda cuncta dedit,
Id proprium erodens, quicquid commune fuisset
Nec sibi se cupiens vivere, sed patriae.
Edibus ille locum hunc positis templumque sacravit,
Et vicum fecit urbis habere decus,
Quem aeterno dominus diligens custodit amore,
Ac meritis pariter requiise quet septenis.
Sexies denos explevit cursibus annos,
Quis meruit vitae premia perpetuae.
Audax est; igitur non falso nomine dictus
Namque petit caelum, altaque regna tenet.
XXVIII. VERSUS BERNOWINI EPISCOPI AD CRUCEM.
[recensere]Conditor aeterne, quem laudo versibus istiC
Rex requiem Bernwini da, pater atque redemptoR
Virtus virtutum victor victoria HiesU
Xriste tu iustus iudex miserere mei reX
Omnipotens dominus, mundi formator et auctor,
Sis pius et clemens, mihi sis spes unica vitae,
Suscipe hoc munus, te supplex accipe rogo.
VERSUS IN CALICE ET PATENA.
[recensere]Bernwinus humilis sua reddit vota tonanti
Hoc corpus humilis praestat vitam beatam.
XXIX. [EPITAPHIUM HEBRARII.]
[recensere]Quisquis magnorum dolet breve decidere vita.
Relegat hunc titulum, communem ingemat causam.
Tegitur hoc tumulo acerva aetati . . . . . . . . . . . . . . .
Inpulsa nobiles hac mortuus aetati inpulsa
Cuncta similes habuit obtima queque inluster
Nomen Hebrarius, qui meruit consortia sanctis.
Quarto Nonas Novembris caruit lumine vitae
Indiccio(ne) XI obiit, qui in seculo vixit annos XXXta et VIIm.
XXX. [EPITAPHIUM CONSTANTIS.]
[recensere]Hic Constans alacer celebri probitate refertus,
Caelum corde petens membra locat tumulo.
Cui nomen priscum veniens de stirpe Pelasgi
Per titulos morum gloria celsa dedit.
Nam sit iustitiae radiavit lance potitus,
Ut fugeret precii mens sibi recta dolos.
Quicquid opum sancto vivendi more locavit.
Aut tribuit natis, aut sibi post obitum.
Et licet omne fretum, declivia cuncta salutis
Gestorum meritis exsuperasse probet,
Et se salutis prospexit mente sancta
Vivendi causam semper habere suam.
Cui si quid noxae condam puerilibus annis.
Contraxit iam sensus . . . . . . . . . . . . . .
Nunc precibus pretio conplexus premia Christi
Praesidium veniae se meruisse docet.
XXXI. ITEM ALIUM.
[recensere]Hic probitatis apex, hic status gloria prisci,
Heu qualis terris invidiose iaces.
Nam tantum dederat munus fors invida mundo,
Quod caperent merito non nisi regna poli,
Tu culmen generis, tu morum norma priorum.
Tu pollens Latii lingua decoris eras.
Quod vigil imbuerat genitor pietate magistra,
Quo nunc orbatus lumine triste gemit,
Sic vixdum tenerae radiabat flore iuventae,
Quod salibus cordis protulit ore senem.
Te conlapsa domus, te mens perculsa requirit,
Et iuvenum pariter et veneranda senum.
Heu dolor, humani generis lux alma bonorum,
Quod luctus patriae, quod pia gesta docent.
Huc nunc quisque venis visurus forte sepulchrum
Pro tanto, queso, ne doleare, dole.
Qui fulsit seclo bis denis praestitus annis
Et tribus adiectis, mensibus atque tribus.
XXXII.
[recensere]Quantum iure potest ornari femina donis,
Tantis ditata est Dida iam valde bonis.
Felix quae dudum mansit cum viro beato
Ardoinus nobilis optima quaeque sua.
Quicquid viventi reliquid opes more locavit.
Aut egenis tribuit aut natis erogavit.
Qui decies ter simul vixit feliciter annos
Bis quater pariter et mensibus undecim.
Kalendas caruit ille lumine Marcias vitae
Ianu- decimo migravit -arii Dida Kalendas.