XX. [De artibus liberalibus.]
[recensere]Quisque venis studio discendi fretus, amice.
Grammaticae normam querere rectiloquam,
Huius adito domus properanti limina gressu,
Quam signat titulus versibus iste suis,
5Ad liquidum certo quam primus dogmata duxit
Donatus, fama notus in orbe pia.
Nobilium post quem doctorum turba secuta est.
Quorum quisque sua nobilitate viget.
Hanc quicumque capis studioso pectore, lector,
10Et servas pura mentis in arce tua,
Diceris doctor, recti sermonis amator,
Eloquiique potens, lusticitate carens.
Facundi dicti si cui est studiosa voluntas,
Quo civile datur ius bene nosse pium,
15Haec subeat, vario rutilant quae tecta nitore,
Hinc quoniam pleno dogmata fonte fluunt,
Quae Greci asseverant Gorgia auctore reperta
Ermagora cumque, quin et Aristotele.
At te concelebrant auctorem iure Latini,
20Rethorica. Tulli, nobilitate micans.
Cui lector placidam si quis accommodet aurem
Pectoris atque suo ordine cuncta ferat,
Utilitas vitae quae sit, discernet honeste
Moribus et lingua clarus et arte vigil.
25Quisquis habes votum, quae sit dialectica, scire
Atque potestatis vim quoque nosse petis,
Ostia, signavi quorum hoc carmine limen.
Ingredere, et nostris sedibus hospes adi.
Cuius Aristotelis venerabilis auctor habetur.
30Cum quo Porphyrius claret et ipse quidem:
Turba magistrorum quos est imitata aliorum,
Perque exempla sequens nobile nomen habet.
Hac ratione viget reliqui subtilior ista,
Ut facile inveniat querere quaeque cupit.
35Cui potis a falsi discernere crimine verum
Discussaque bonum nube referre palam.
Lector aritmeticae conductus amore magistrae,
Qui queris, numeri qua ratione nitent,
Istius alta subi splendentis culmina tecti.
40Horum certa satis mox tibi origo fiet.
Pitagoras huius nam primus dicitur auctor,
Post quem Nichomacus amplificavit opus.
Cum quibus et noster celebraris honore, Boeti,
Pro quo fama tui nominis eva manet.
45Hanc artem, lector, opibus nullius egere
Noveris, aliis hac opus esse scias.
Haec numeros praestat verbis rationibus atque
Rebus, et his non est quod queat esse sine.
Qui cupiat formas quas dat geometrica nosse.
50Vel qua mensura pertica docta cadat,
Haec subeat tecti laquearia fulva nitentis,
Quo prudens terrae mensio tractat opus,
Cuius ab Egypto prima processit origo,
Finibus in cuius est celebrata nimis.
55Attica quam multum quondam doctrina secuta ent.
Inde Latinorum nec minus aucta modo.
Quam si quis studeas solerti adtendere mente,
Lector, habens omnis utilitatis opes,
Advertes, quantum tibi prosit linea, vel quo
60Forma figurarum plena necesse fiat.
Musica quid valeat, quid sit, quicumque requiris.
Hanc intrato domum, quae tibi clara patet.
Hic nam repperies, quo constant cuncta tenore.
Organa vel valeant artificare melos.
65Haec constat primo Tubal auctare reperta,
Asserit ut Moyses ille dei famulus.
Pitagora et Lino necnon Amphione Greci
Auctore inventam hanc etiam referunt.
Emicat haec omni fulgens dulcedine clara,
70Omnibus et terris concelebrata nitet.
Huic potis est saevos facile mulcere leones,
Et lenire tigres melificando truces.
Astrorum cupidus quisquis scrutator adisti
Limina praesentis inradiata domus,
75Huic inferre pedem veloci nitere gressu,
Haec quia cuncta tenet munera, quaeque petis.
Dicitur Aegypti namque haec in finibus orta,
Atque Abraham sanctum hanc docuisse patrem.
Istius auctorem nam Greci Athlanta fatentur,
80Sidera quem caeli cuncta notasse volunt.
Cuius notitiam quisquis perceperit omnem,
Stellarumque ortus occubitusque notet,
Inde futurorum poterit praesagia nosse,
Et quae occulta iacent, mox manifesta fore.
85Lucida quae cernis clarescere tecta, viator
Si medicina tibi est opus, hospes adi,
Hic quia odoriferis circumdata tympora sertis
Ipsa salutifera munera tractat ovans,
Quam repperit primus phisicae tractator Apollo,
90Cum quo Scolaphius, natus hic, ille pater.
Post Hypocrates longo post tempore id ipsum
Dogmatibus claris magnificavit opus.
Haec sorbere lues, longe et depellere pestes,
Haec morbos cunctos namque fugare potest.
95Ipsa quidem egrotis reddit medicando salutem,
Munere deque suo languida membra fovens.
XXIV.
[recensere]Baldo, dei famule, clare magister,
In domino valeas, opto frequenter
Crede tui, Dungal, inmemor haud sum,
Nec fidae fidei foedera frango,
5Nec solvo stabilis glutten amoris.
Non obliviscor dogmata Christi,
In quibus ammoneor regmine firmo,
Ut semper recolam fratris amorem,
Nam sine dilectu nemo meretur
10Prendere perpetui praemia regni.
Dic, rogo, dic, frater, postulo, dicas,
Unde tibi veniunt suspiciones,
In quo sensisti me violantem
Aut commiscentem fasque nefasque?
15Fors inimicus homo falsa profando
Et me conrosit, teque fefellit,
Sed vitiosus agit saepe retractans
Omne, quod ipse suo corde recondit,
Omnibus id vitium esse volutat.
20Sed quocumque modo hace reputentur,
Diligo te, frater, te colo corde,
Te memoro recolens, teque recordor,
Sensibus et quamvis corporis absim,
Sum tibi cottidie pectore praesens,
25Et si possibile forte fuisset,
Tecum colloquio uterer apto,
Atque tuam faciem semper amandam
Visu corporeo saepe viderem.
Sed dum non valeam haec adipisci,
30Ad te transmittam cordis ocellum,
Qui te prospiciat, teque notescat,
Porrigat atque tibi pignus amoris.
Salve perpetuo praesule Christo
Et virtute dei vive valeque.