I. Elegia de Fortuna.
[recensere]Res eadem assidue momento volvitur uno
Atque redit dispar res eadem assidue.
Vindice facta manu Progne pia dicta sorori,
Impia sed nato vindice facta manu.
Carmine visa suo Colchis fuit ulta maritum,
Sed scelerata fuit carmine visa suo.
Conjugis Eurydice precibus remeabat ad auras;
Rursus abest vitio conjugis Eurydice.
Sanguine poma rubent tristi nece tincta repente ;
Candida quae fuerant, sanguine poma rubent.
Daedalus arte sua fugit Minoia régna ;
Amisit natum Daedalus arte sua.
Munere Palladio laeti qua nocte fuere,
Hac periere Phryges munere Palladio.
Nate, quod alter ades cœlo, das gaudia Ledae,
Sed mœret mater, nate, quod alter abes.
Hostia saepe fuit diri Busiridis hospes,
Busirisque aris hostia et ipse fuit.
Theseus Hippolyte vitam per vota rogavit;
Optavit mortem Theseus Hippolyte.
Stipite fatifero juste quae fratribus ausa,
Mater saeva fuit stipite fatifero.
Sola relicta toris flevisti. in litore Gnosis,
Laetaris coelo sola relicta toris.
Aurea lana fuit, Phrixum quae per mare vexit ;
Helle qua lapsa est, aurea lana fuit .
Tantalis est numero natorum facta superbas ;
Natorum adflicta Tantalis est numero.
Pelias hasta fuit, vulnus grave quae dedit hosti
Et quae sanavit , Pelias hasta fuit.
Per mare jacta ratis pleno subit ostia velo,
In portu versa est per mare jacta ratis.
Lux cite summa datur, natusque exstinguitur infans,
Atque animae aeternum lux cito summa datur.
Sunt mala laetitiae diverse lege creata,
Et juncta assidue sunt mala laetitiae.
II. Elegia de adventu veris.
[recensere]Sentio, fugit hiems, Zephyrisque moventibus orbem
Jam tepet Eurus aquis ; sentio, fugit hiems.
Parturit omnis ager, praesentít terra calorem,
Germinibusque novis parturit omnis ager.
Laeta vireta tument, foliis sese induit arbor,
Vallibus apricis laeta vireta tument.
Jam Philomela gemit modulis Ityn impia mater,
Oblatum modulis jam Philomela gemit.
Monte tumultus aquae properat per laevia saxa
Et late resonat monte tumultus aquae.
Floribus innumeris pingit sola flatus Eoi,
Tempeaque exhalant floribns innumeris.
Per cava saxa sonat pecudum mugitibus Echo,
Voxque repulsa jugis per cava saxa sonat.
Vitea musta tument vicinas juncta per ulmos,
Fronde maritata vitea musta tument.
Nota tigilla linit, jam garrula luce chelidon :
Dum recolit nidos, nota tigilla linit.
Sub platano viridi jucunda somnus in umbra,
Sertaque texuntur sub platano viridi.
Tunc quoque dulce mori, tune fila recurrite fusis,
Inter et amplexus tune quoque dulce mori.
III. Epigramma de Narcisso.
[recensere]CUI pater amnis erat , fontes puer ille colebat,
Laudabatque amnes cui pater amnis erat.
Quod Dryas igne calet , puer hunc irridet amorem,
Nec putat esse decus, quod Dryas igne calet.
Se puer ipse videt, patrem dum quaerit in amne,
Perspicuoque lacu se puer ipse videt.
Stat, stupet, haeret, amat, rogat, innuit, adspicit, ardet,
Blanditur, queritur, stat, stupet, haeret, amat.
Quodque amat, ipse facit, vultu, prece, lumine, fletu
Oscula at fonti, quodque amat, ipse facit.
IV. De eodem.
[recensere]Invenit propriis Narcissus fontibus ignes,
Et sua deceptum torret imago virum.
V. De eodem.
[recensere]Hic est ille, suis nimium qui credidit undis,
Narcissus vero dignus amore puer :
Cernis ab irriguo repetentem gramine ripam,
Ut, per quas periit, crescere possit aquas.
VI. De eodem.
[recensere]Se Narcissus amat, captus lenonibus undis ;
Cui si tollis aquas , non est ubi saeviat ignis.
VII. Tumulus Acidis.
[recensere]Acidis haec cernis montana cacumina busti,
Aequor et ex imis fluminis ire jugis.
Ista Cyclopei durant monumenta furoris :
Hic amor, hic dolor est, candida Nympha, tuus.
Sed bene, si Periit, jacet hac sub mole sepultus,
Nomen et exsultans unda perenne vehit.
Sic manet ille quidem, nee mortuus esse feretur :
Vitaque per liquidas caerula manat aquas
VIII. Tumulus Hectoris.
[recensere]Defensor patriae, juvenum fortissimus Hector,
Qui murus miseris civibus alter erat,
Occubuit telo violenti victus Achillis ;
Occubuere simul spesque salusque Phrygum.
Hunc ferus Aeacides circum sua moenia traxit,
Quae juvenis manibus texerat ante suis.
O quantos Priamo lux attulit ista dolores !
Quos fletus Hecube, quos dedit Andromache!
Sed raptum pater infelix, auroque repensum
Condidit, et moerens hac tumulavit humo.