Carmina (Venantius Fortunatus)/VIII
Ex nomine suo ad altro
Aonias avido qui lambitis ore Camenas
Castaliusque quibus sumitur aure liquore,
quos bene fruge sua Demosthenis horrea ditant,
largus et inriguis implet Homerus aquis;
fercula sive quibus fert dives uterque ministro:
Tullius ore cibum, pocula fonte Maro;
vos quoque qui numquam morituras carpitis escas,
quos Paradisiaco germine Christus alit,
facundo tonitru penetrati qui retinentur
nunc monitis Pauli, postea clave Petri:
Fortunatus ego hinc humili prece voce saluto
(Italiae genitum Gallica rura tenent)
Pictavis residens, qua sanctus Hilarius olim
natus in urbe fuit, notus in orbe pater.
(eloquii currente rota penetravit ad Indos
ingeniumque potens ultima Thyle colit;
perfundens cunctas vice solis nomine terras,
cuius dona favens Persa, Britannus habet.
Christicolo Scythicas laxavit amore pruinas,
dogmatico ferventi frigida corda calent).
pagina 179
|
Martinum cupiens voto Radegundis adhaesi,
quam genuit caelo terra Thoringa sacro:
germine regali pia neptis Herminefredi,
cui de fratre patris Hamalafredus adest.
mens ornata bonis fuggitivos sprevit honores,
sciens in solo firma manere deo.
regia lactineo conmutans pallia cultu,
vilior ancillae vestis amata tegit.
splendida serraco quondam subvecta superbo
nunc terit obsequio planta modesta lutum.
quae prius insertis onerata est dextra zmaragdis
servit inops famulis sedulitate suis.
aulae celsa regens quondam modo iussa ministrat:
quae dominando prius, nunc famulando placet.
paupertate potens et solo libera voto
clarius abiecto stat radiata loco.
aurea fulcra tenens, iam tum sibi vilis honore,
effugit extructum pulvere fusa torum.
si contemnatur, tunc nobilis esse fatetur,
et putat esse minor, si datur ullus honor.
parco cibo Eustochium superans, abstemia Paulam,
vulnera quo curet dux Faviola monet;
Melaniam studio reparans, pietate Blesillam,
Marcellam votis aequiperare valens
obsequio Martham rinnovato lacrimisque Mariam,
pervigil Eugeniam, vult patiendo Theclam.
sensibus ista gerit quidquid laudatur in illis,
signa recognosco quae prius acta lego.
omnia despiciens et adhuc in corpore constans
spiritus hic vivit, sed caro functa iacet.
terram habitans caelos intrat bene libera sensu,
atque homines inter iam super astra petit.
cuius sunt epulae quidquid pia regula pangit,
quidquid Gregorius Basiliusque docente,
acer Atanasio, quod lenis Hilarius edunt,
quos causae socios lux tenet una duos,
pagina 180
|
quod tonat Ambrosius, Hieronymus atque coruscat,
sive Augustinus fonte fluente rigat,
Sedulius dulcis, quod Orosius edit acutus:
regula Caesarii linea nata sibi est.
his alitur ieiuna cibis, palpata nec umquam
fit caro, sit nisi iam spiritus ante satur.
cetera nunc taceam, melius quia teste Tonante
iudicioque dei glorificanda manent.
cui sua, quisque potest, sanctorum carmina vatum
mittat, in exiguis munera larga libris:
se putet inde dei dotare manentia templa
quisquis ei votis scripta beata ferat.
haec quoque qui legitis, rogo, reddite verba salutis,
nam mihi charta levis stagno amoris erit.
Io sono
De itinere suo, cum ad domnum Germanum ire deberet et a domna
Radegunde teneretur
Emicat ecce dies, nobis iter instat agendum,
debita persolvens emicat ecce dies,
me vocat inde pater radians Germanus in orbe,
hinc retinet mater: me vocat inde pater.
dulcis uterque mihi voto amplectente cohaesit,
plenus amore dei, dulcis uterque mihi.
carior haec animo, quamquam sit et ille beato,
clarior ille gradu, carior haec animo.
mens tenet una duos aequali calce viantes,
ad pia tendentes mens tenet una duos.
profitto alterutro quidquid bene gesserit alter,
unius omne bonum proficit alterutro.
sunt quia corde pares, iussus non ire recuso:
obsequar ambobus, sunt quia corde pares;
nec tamen hinc abeo, quamvis nova tecta videbo:
corpore discedo nec tamen hinc abeo.
pagina 181
|
hic ego totus ero nec corde ac mente revellor;
sic quoque dum redeo, hic ego totus ero.
porrigat arma mihi caelestia mater eunti:
ut sibi plus habeat, porrigat arma mihi.
III
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI ET DOMNAE MARIAE MATRIS EIVS
Di verginità
Culmina multa polos radianti lumine complent
laetanturque piis agmina sancta choris.
carminio Davitico plaudentia brachia texunt,
creditur et sacros tripudiare gradu.
coetibus angelicis hominum sociata propago
reddit honorificum laudis amore sonum:
alternis vicibus divina poemata psallunt
atque creatori mystica verba canunt.
lucida sidereo caeli strepit aula tumultu,
laudibus et domini concutit astra fragor.
hinc patriarcharum modulamina risonante vocum,
inter quos Abrahae est maxima palma fide.
a quo acceperunt, reddunt dehinc verba Prophetae,
Moyses ante alios, dux mare teste, viros.
inde favent fratres et celsa caterva piorum,
lumen apostolicum praemeditante Petro,
qui valet ex meritis cineres animare sepultos
et revocare diem voce iubente potest.
hinc mercede pari sequitur pius ordo senatum,
in quibus est Stephanus victor honore prior,
quos saxis gladiisque, fama del sito frigore flammis
ereptos terris iungit in astra fides.
casibus heu variis quos sic tulit ira furentis,
etsi mors dispar, lux tamen una tenet.
pagina 182
|
inde dei genetrix pia virgo Maria coruscat,
virgineoque agni de grege ducit oves.
ipsa puellari medio circumdata coetu
luce pudicitiae splendida castra trahit.
per paradisiacas epulas sua vota canentes
ista legit violas, carpit et illa rosas.
pratorum gemmas ac lilia pollice rumpunt
et quod odoratum est flore comante metunt.
Eufemia illic, pariter quoque plaudit Agathe,
et Iustina simul consociante Tecla.
hic Paulina Agnese Basilissa Eugenia regnante,
et quascumque sacer vexit ad astra pudor.
felices quarum Christi contingit amore
vivere perpetuo nomina fixa libro!
ha inter comites coniuncta Casaria fulget,
temporibus nostris Arelatense decus,
Caesarii monitis luci sociata perenni
si non martirii, virginitatis ope.
quos Liliola refert aequatis moribus ambos,
et claram heredem proxima palma manet.
et quaecumque suos vigilans meditabitur actus,
il suo erit egregio participanda gradu.
concipiente fide Christi Radegundis amore
Caesarii lambit regula quidquid habet;
cuius pontificis refluentia pectore mella
colligit et rivos insatiata bibit.
quantum fonte trahit, tantum sitis addita crescit,
et de rore dei plus madefacta calet.
nec sibi, sed cunctis generaliter unica vivens
felix angustam pandit ad astra viam.
sed tibi prae reliquis, mater pia, carior instat,
te legit excelso consociare choro.
res probat ipsa tamen, quoniam quae filia constas
te matrem votis optat habere suam,
quamque suis genibus caram nutrivit alumnam
praeficit ecce, suo constituendo loco;
et quae te semper baculi moderamine rexit
pronta sub imperio vult magis esse tuo.
proficit illa sibi, cum tu praeponeris illi,
illa subit votum te potiente gradu.
pagina 183
|
ecce diem festum tandem pietate Tonantis,
quam precibus genitrix saepe rogabat, habet,
cuius respirant tacito praecordia pulsu
angustosque animos gaudia larga replent.
waitata nimis oculos ad tempora tendens
semine laetitiae dona superna metit.
optat adhuc supplex unum quod restat honoris,
ut placeas Christo consocianda polo.
qualiter haec capias labor esse videtur agentis:
sed labor iste brevis fruge replendus erit.
domini subdenda servitio est ad iuga cervix,
nec grave sed leve fit quidquid amore feres.
non aliunde petas, in matre exempla richiedono:
aspicis ante oculos quod mediteris opus;
cum qua festinas simul esse in luce perenni,
condecet hic simili currere lege viam.
sit tibi dulce decus veneranda Casaria praesens,
praesule Caesario non caritura suo.
illos corde sequens mandataque corpore conplens,
ut teneas flores, ha imiteris apes.
respice qui voluit nasci se ventre puellae,
et domini summi qua caro carne venit:
spiritus intatto venerabilis adtigit alvum,
virgineam cupiens abitare domum,
hanc deus ingrediens, hominis quae nesciit usum,
sola suo nato conscia virgo viro.
concipiente fide nullo se semine lusit,
et quo factus homo est non fuit alter homo.
virginitas felix quae partu est digna Tonantis,
quae meruit dominum progenerare suum!
templa creatoris sunt membra pudica puellae
et habitat proprius tale cubile deus.
quantum sponsa potest de virginitate placere,
ipsa cui genetrix non nisi virgo placet?
Sarra Rebecca Rachel Hester Iudith Anna Noemi
quamvis praecipue culmen ad astra levent,
niente tamen meruit mundi generare parentem:
quae dominum peperit, clausa Maria manet.
intemerata deum suspendit ad ubera natum
et panem caeli munere lactis alit.
pagina 184
|
hoc ergo in sponsae nunc viscera diligit ipse
quod prius in matrem legit honore sacer.
pectora liberius penetrat sibi cognita soll,
et quo nemo fuit laetior intrat iter,
haec sua membra putans quae nulla iniuria fuscat,
quae neque sunt alio participata viro.
mitis in effectu pectus conplectitur illud,
promptus amore colens quo alter amator abest.
cum sua regna deus pariter velit omnibus esse,
hoc commune tamen Christus habere fugit.
per paradisiacas epulas cupit esse coheres:
virgineam solus vult habitare domum.
castra pudicitiae melius rex ipse tuetur;
si sibi non viola turba dicata fidem,
ipse voluntatem si viderit esse fidelem,
proque suis famulis et deus arma tenet:
lorica clipeo galea praemunit amantem
et stabilit solidum montis in arce gradum.
balista iaculans pro te mox esce in hostem,
perdat ut adversos qui tibi bella movent.
currit ad amplexus post proelia gesta Triumphans,
infigens labiis oscula casta sacris.
blanditur refovet veneratur honorat obumbrat,
et locat in thalamo membra pudica suo.
siderei proceres, ad regia vota frequentas,
certatim veniunt adglomerando chorum.
quo praeter Cherubino, Serafino reliquosque beatos
aligeros comites, quos tegit umbra dei,
bis duodena senum concursat gloria vatum,
attonito sensu plaudere voce, manu,
il suo venit Helias, illis in curribus Enoch,
et nati dono virgo Maria prior.
iurisconsulti Pauli comitante volatu
Princeps Romana currit ab arce Petrus:
conveniunt ad festa simul sua dona ferentes
salve quorum cineres urbs caput orbis habet,
culmen apostolicum radianti luce coruscum
nobilis Andream mittit Achaia suum.
pagina 185
|
praecipuum meritis Efeso veneranda Iohannem
dirigit et Iacobos terra beata sacros.
laeta suis votis Hierapolis alma Philippum,
produce Thomam munus Edessa pium.
inde trionfantem fert India Bartholomaeum,
Matthaeum eximium Naddaver alta virum.
hinc Simonem ac Iudam lumen Persida gemellum
laeta relaxato mittit ad astra sinu,
et sine rore ferax A Egyptus torrida Marcum,
Lucae euangelica partecipante tuba.
Africa Cyprianum, dat Siscia clara Quirinum;
Vincenti Hispana surgit ab arce decus.
egregium Albanum fecunda Britannia profert,
Massilia Vittore martire ab urbe venit.
porrigit ipsa decens Arelas pia dona Genesi
astris, Caesario concomitante suo.
ipse Parisiaca proprietat Dionysius urbe,
Augustiduno Symphoriane venis.
Privatum Gabalus, Iulianum Arvernus abundans.
Ferreolum pariter pulchra Vienna gerit.
hinc simul Hilarium, Martinum Gallia mittit,
te quoque, Laurenti, Roma, beat mihi.
Felicem meritis Vicetia laeta rimborso
et Fortunatum fert Aquileia suum;
Vitalem ac reliquos quos cara Ravenna sepultat,
Gervasium, Ambrosium, Mediolane, meum:
Iustinam Patavi, Eufemiam huc Calchedon offert,
Eulalia Emerita tollit ab urbe caput.
Caeciliam Sicula profert, Seleucia Teclam;
et legio felix Agaunensis adest.
Europae atque Asiae quis lumina tanta recurrat?
vel tua quis possit pignora, Roma, loqui?
undique collectors diversis partibus orbis
agminibus iunctis regia pompa trahit.
pagina 186
|
intrant sidereo vernantes lumine portas,
excipit hos proceres urbs patefacta poli.
incedit sensim tum praetextata potestas
ordine, patricio sic potitura loco.
nobilitas caeli dives cruce, sanguine Christi
festinat festos concelebrare toros.
paupertas terrae censu caeleste redundans
consulibus tantis regia vota colit.
undique distinte numerosa sedilia complent
attonitique silent rege loquente patres,
maiestas arcana dei tum pondere fixo
alloquitur proceres quos sua dextra regit:
'haec mihi pollicitum servavit virgo pudorem
nec voluit placitam dilacerare fidem:
sollicitis animis sponsi vestigia sectans
et mea vota petens inviolata venit.
per tribulos gradiens spinae cavefecit acumen.
sentibus in mediis nescia ferre vepres.
vipera serps iaculus basiliscus emorrois aspis
faucibus horrificis sibila torsit iners.
inde sagitta volans, hinc terruit arcus euntem:
doctast insidiis cautius ire suis.
inter tot hostes nulli se subdidit insons;
vulnera suscepit, sed tollerando fugit.
per tela et gladios tenuit mora nulla sequentem:
sed tam dura .nimis non nisi furetto amor.
ad me aures oculos animos suspensa tetendit:
cum terris iacuit, iam super astra fuit.
singultus gemitus curas suspiria fletus
saepius audivi non abolenda mihi.
abscondens aliis, nulli confessa dolores
intellecta mihi murmura clausa dedit.
vidit forte meum quotiens in immagina vultum,
oscula dans labiis lumine fudit aquas;
pervigil incubuit, si forte alicunde venirem,
marmore iam tepido frigida membra premens.
haec gelifacta meum servavit in ossibus ignem:
visceribus rigidis pectus amore calet.
corpore despecto recubabat in aggere nudo,
seque oblita iacens me memor ipsa fuit.
pagina 187
|
fletibus adsiduis Exhausto humore genarum
siccatis oculis terra natabat aquis.
et quia me vivens carnali lumine quondam
cernere non potuit, misit amata precem.
nam mihi sollicito nocturnis saepius horis
scripta suis lacrimis pagina lecta fuit,
plena quidem variis tremulo sermone querellis,
quod sine me solo maesta iaceret humo.
cuius ab ore fluens nativo gutta liquore
haec dedit in tremulis signa relata notis:
"strata solo recubo lacrimans neque cerno quod opto,
tristis in amplexu pectore saxa premo.
sponso assente manens tam dura cubilia servo,
nec mea quem cupiunt membra tenere queunt.
dic ubi sis quem exspecto gemens, qua te urbe requiram
quave sequar, nullis femina nota locis.
ipsa venire velim, ownans si possit in astris
pendula sideream planta tenere viam.
nunc sine te fuscis graviter nox occupat alis,
ipsaque sole micans est mihi caeca dies,
lilia narcissus violae rosa nardus amomum,
obettante animos germina nulla meos.
ut te conspiciam, per singula nubila pendo
et vaga per nebulas lumina ducit amor.
ecce procellosos sospetta interrogo ventos,
quid mihi de domino nuntiet aura meo.
proque tuis pedibus cupio caementa lavare,
et tua templa mihi tergere crine libet,
quidquid erit tolerem, sunt omnia dulcia dura:
donec te videam, haec mihi poena placet.
tu tamen esto memor, quoniam tua vota requiro;
est mihi cura tui, sit tibi cura mei".
haec referens avidis iactabat brachia palmis,
se possiedi piante forti tenere meas;
cum decepta sibi sine me sua dextra rediret,
luminis instillans ora lavabat aquis.
cum recubaret humo neque victa sopore quievit,
consuliturus ei saepe simul iacui,
pagina 188
|
condolui pariter, lacrimarum flumina tersi.
oscula dans rutilis mellificata favis.
nunc igitur regnet placitoque fruatur amore,
quae mihi iam pridem pectore iuncta fuit'.
adsensu fremit aula poli residente senatu.
nomen perpetuo scribitur inde libro.
traditur aeternum mansura in saecula censum,
virginis in thalamos fundit Olympus opes.
inseritur capiti radianti diadema berillio,
ordinibus variis alba zmaragdus inest,
alligat et nitidos amethystina vitta capillos,
margaritato flexilis arte sinu.
sardonyche inpressum per colla monile coruscat,
Sardia purpurea luce metallica micante.
dextrae armilla datur carcedone, iaspide mixta,
aut hyacintheo sudat honore manus.
brattea gemmatam cicladem fila catenante,
sidereis donis arte sigilla tument.
pulchra topaziacis oneratur zona lapillis,
chrysolitha aurata fibula claudit acu,
veste superposita: bis cocto purpura bysso,
qualem nupta deo ferre puella potest.
la sua cumulata bonis thalamo regina sedebit,
atque poli solem sub pede virgo premet.
–
Cui tamen hoc opus est, cum virginitatis honore
ut placeat sponso mens moderatamente suo:
inconcussa gravem teneat Patientia vultum,
viribus ira suis ne labefacta ruat,
neu faciles animos ventosa procella fatiget,
fluctibus in mediis ancora cordis agat.
virtutum speciale decus Patientia fulget:
qua gradiaris iter Iob tibi signa dabit.
quidve loquar humilem, quem gratia celsa decorat?
et quantum ima petit, surgit ad alta magis.
quo diversa nimis divisa est causa duobus:
qui iacet ille subit, qui tumet ipse cadit,
pagina 189
|
haec exempla quidem Joseph Faraoque dederunt:
tollitur ille lacu, mergitur iste freto.
est etiam laudis stipendia poscere, tantum
ne premat ipsa suum pestis avara sinum.
contentus minimis, si non maiora requirat,
povero in angusto regnat habendo deum.
Sapphira vel mulier geminos largita minutos,
illa tenendo perit, haec sua dando manet.
o nimium felix quem non modo mollia frangunt,
iudice qui sese membra labore terit!
spernit opum laqueos, unguenta toreumata fluxus,
ut custos animae sit rigor ipse suae,
hoc etiam recolens, quid possit parcior usus:
sobrietas Iudith vincere sola facit.
quidve animum dulcem memorem, quem gratia pascit,
cum intra se populos viscera cara ferant?
pacificus, gaudens unus conplectitur omnes,
stringit in effectu pectora cuncta suo.
o nimium felix, florens bonitate voluntas,
qua sine nil populo nec placet ara deo!
hoc opus, ut quotiens aliquo mens fertur amaro,
firmet in adversis spes comitata fidem.
aspera non frangant, tumidos neque prospera reddant:
sic mediocre tenens cautius itur iter.
haec bona sumit homo, tribuat si gratia Christi.
inspirante illo vel moderato gradum.
—
La sua ornata bonis radiantia lumina fundis,
ha retinens gemmas tu quoque gemma micas.
virginitas felix nullis aequanda loquellis,
nec si centenus suppleat ora sonus!
quod prius est: sine sorde nitet venerabilis orbi,
naturae proprium non vitiando bonum,
corporis inlaesum servans pretiosa talentum,
perpetuas retinens nescia furis opes.
non premit incluso torpentia viscera fetu
aut gravefacta iacet pignore maesta suo.
inter anhelantes animae seu corporis aestus
in dubio pendens stamine fessa salus,
pagina 190
|
quando suis iaculis uteri laesura tumescit
atque voluptatis morbida crescit hydrus.
ultra hominis habitum tantum cutis effera turget,
ut pudeat matrem hoc quod amore gerit.
se fugiens propriis verecunda parentibus aufert,
donec depositum sarcina solvat onus.
quis gemitum partus verbis aequare valebit
aut cui tot lacrimas carminio flere vacet,
cum suo secretum compago relaxat onustum
atque dolore gravi viscera fascis agit?
victa puerperio membrorum porta fatiscit.
exit et ad lucem fors sine luce puer.
si vivat genitus, genitrix se oblita requirit
tristis et ad natum lumina lassa trahit.
respicit expositum, nec iam sua mater, alumnum:
quae vix dum peperit, haec modo funus habet,
nec mater fructu meruit nec virgo vocari:
haec duo Damna dolens se male nupta gemit.
non validus spes rapta dolores,
nec fletu nati se fovet illa sui.
non caras lacrimas infantis ab ore resorbet
aut teneras voces lacte fluente rapit.
tristis decrepito Damnat sua viscera luctu:
quo iacuit natus, heu, dolet ille sinus.
quid si vita manet pueri nec semper habenda?
incipiat teneros ut dare voce sonos,
inperfecta rudis conlidens murmura linguae,
cum matrem dulci fauce susurrus alit:
contingatque nefas, rapiatur pectore matris?
aetas ad Damnum crevit adulta suum.
triste flagellatis genitrix orbata capillis
defunti in labiis ubera sicca premit;
infundens lacrimas lamento resuscitat ardens
et gelidum corpus fonte tepente lavat.
dilacerat faciem, crinem aufert, pectora tundit;
heu dolor armatus sic sua membra ferit.
si videt alterius natum, sua pignora deflet
aequalemque suum tristis obisse gemit.
pagina 191
|
alter si ploret, currat, stet, gaudeat infans,
ante oculos nati ludit imago sui.
quem semel effudit, per cuncta momenta requirit,
nec miserae matris pendet ad ora puer.
quid si aliud gravius, moriatur ut ipse iugalis?
quae nova nupta fuit iam viduata iacet.
de thalamo ad tumulum, modo candida. tam cito nigra
ante quibus caluit frigida membra tenet,
construit exequias perversaque vota celebrans
exornat tumulum, heu, spoliando torum.
saepe maritalem repetit miserando sepulchrum
contemptaque domo funus amata colit.
incumbit tumulo solacia cassa requirens;
cuius membra prius, nunc super ossa premit.
fletibus inriguis, perituro carminio, luget:
funeris obsequio lumina perdit amor.
quot mala plebeiae veniant quis pandere possit?
vix bene reginae quae viduata manet.
'non veto coniugium, sed praefero virginis alvum'
quod dat apostolica Paulus ab ore tuba.
inclita virginitas, caelos quae dote meris,
cum thalamis Christi consocianda luoghi,
funera nulla gemis, sine limite gaudia sumis,
vivit amor semper nec tibi Christus obit.
illic regna tenes, hic vincis et integra fulges
omni tuta loco, santificata deo.
—
Haec tibi, cara deo, meritis venerabilis Agnes,
offero: quo placeas, tu faciendo colas,
iudicis ut iussu munus tribuatur utrisque:
quando corona tibi, tunc mihi vel venia.
opto per hos fluctus, animas tu, Christe, gubernes
arbore et antemna velificante crucis,
ut post emensos mundani gurgitis aestus
in portum vitae nos tua dextra locet.
pagina 192
| E.V.
Ad Vergini
Inter apostolicas acies sacrosque Prophetas
proxima martiribus praemia virgo principio.
splendida sidereo circumdata lumine pergens
iungitur angelicis casta puella choris.
fruge pudicitiae caeli dotanda talento
aeterni regis ducitur in thalamis.
pulchra corona caput triplici diademate cingit
et gemmae exornant pectora colla comam.
induitur teneris superaddita purpura membris
et candore nivis fulgida palla tegit.
floribus aeternis oculos rosa lilia pascunt,
et paradisiacus naribus intrat odore.
unde magis, dulcis, hortamur ut ista requiras
quae dedit Eugeniae Christus et alma Theclae.
virgo dei, fructus caeli, victoria mundi
ut semper regnes, ha pete regis opes.
sunt ibi chrysolithis fabbricata palatia gemmis
atque zmaragdineo ianua poste viret.
limina sardonychum variato lumine florent
et hyacintheus circuito ordo domum.
aurea tecta micant, plebs aurea fulget in aula
et cum rege pio turba corusca nitet.
ille puellarum locus est, quae lucis amore
hic servitore domino corpore mente fidem.
despice quod terrae est, et clara sedebis in astris,
Christi ut sponsa placens regna superna colas.
praesens vita nimis fuggitivo tempore transito:
virginis integritas glorificanda manet.
paupertas te parva rogat cum divite Christo,
ut venias nostro dulcis alumna sinu,
quo patris auxilium domino obtentura preceris
atque tibi caelis regna beata pares,
pagina 193
|
ut pariter sanctae merearis iuncta Mariae
gaudia perpetuo concelebrare choro.
ha quaecumque piis manibus susceperis arras
non nuptura homini, sed sis amata dei.
E
Ad domnam Radegundem
Regali de stirpe potens Radegundis in orbe,
altera cui caelis regna tenenda manent,
despiciens mundum meruisti adquirere Christum,
et dum clausa lates, hinc super astra vides.
gaudia terreni conculcas noxia regni,
ut placeas regi laeta favente polo.
nunc angusta tenes, quo caelos largior intres:
diffundens lacrimas gaudia vera metes.
et corpus crucias, animam ieiunia pascunt,
solo quam dominus servat amore suus.
VI
Ad eandem di violi
Tempora si solito mihi candida lilia ferrent
aut speciosa foret suave rubore rosa,
haec ego rure legens aut caespite pauperis horti
misissem magnis munera parva libens.
sed quia prima mihi desunt, vel solvo secunda:
profert qui vicias, furetto amore rosas.
inter odoriferas tamen ha quas misimus herbas
purpureae violae nobile germen habent.
respirante pariter regali murice tinctae
et saturat foliis hinc odore, inde decor.
hae quod utrumque gerunt pariter habeatis utraque,
et sit mercis odor flore perenne decus.
pagina 194
| VII
Ad eandem de floribus super altare
Frigoris hiberni glacie constringitur orbis
totaque lux agri flore carente perit.
tempore vernali, dominus quo Tartara vicit,
surgit aperta suis laetior herba comis.
inde viri postis et pulpita floribus ornant,
hinc mulier roseo conplet odore sinum.
at vos non vobis, sed Christo fertis odori,
has quoque primitias ad pia templa datis.
texistis variis altaria festa coronis,
pingitur ut filis floribus ara novis.
aureus ordo crocis, violis hinc blatteus uscita,
coccinus hinc rubricat, lacteus inde nivet.
stat prasino venetus: pugnant et flore colores.
inque loco pacis erbacea bella putas.
haec candore placet, rutilo micat illa decore;
suavius haec redolet, pulchrius illa rubet.
sic specie varia florum sibi germina certant,
ut colore hic gemme, tura revincat odore.
vos quoque quae struitis haec, Agnes cum Radegunde,
floribus aeternis vester anhelet odore.
VIII
Item ad eandem pro floribus transmissis
O regina potens, aurum cui et purpura vile est,
floribus ex parvis te veneratur amans.
et si non res est, color est tamen ipsa per herbas:
purpura per viole, aurea forma crocus.
immersioni amore dei vitasti praemia mundi:
illas contemnens ha retinebis opes.
suscipe missa tibi variorum munera florum,
ad quos te potius vita beata vocat.
quae modo te crucias, recreanda in luce futura,
aspicis hinc qualis te retinebit ager.
pagina 195
|
per ramos fragilis quos nunc praebemus olentes
perpende hinc quantus te refovebit odore.
haec cui debentur precor ut, cum veneris illuc,
meque tuis meritis dextera blanda trahat.
quamvis te waitet paradisi gratia florum,
isti vos cupiunt iam revidere foris.
et licet egregio videantur odore placere,
plus ornant proprias te redeunte comas.
IX
E poi come si ricicla
Mens fecunda deo, Radegundis, vita sororum,
quae ut foveas animam membra domando cremas:
annua vota colens hodie claudenda recurris:
errabunt animi te repetendo mei.
lumina quam citius nostris abscondis ocellis!
nam sine te nimium nube premente gravor.
omnibus exclusis uno retineberis antro:
nos magis includis, quos facis esse foris.
et licet huc lateas brevibus fugitiva diebus,
longior hic mensis quam celer annus erit.
tempora subducis, ceu non videaris amanti,
cum vos dum cerno hoc mihi credo parum.
sed tamen ex voto tecum veniemus in unum
et sequor huc animo quo vetat ire locus.
hoc precor, incolumem referant te gaudia paschae,
et nobis pariter lux geminata redit.
X
Ad eandem cum rediit
Vnde mihi rediit radianti lumine vultus?
quae nimis assentem te tenuere morae?
abstuleras tecum, revocas mea gaudia tecum,
paschalemque facis bis celebrare diem.
quamvis incipiant modo surgere semina sulcis,
hic egomet hodie te revidendo meto.
pagina 196
|
colligo iam fruges, placidos conpono maniplos:
quod solet Augustus mensis, Aprilis agit;
et licet in primis modo gemma et pampinus esci,
iam meus Autumnus venit et uva simul.
malus et alta pirus gratos modo fundit odori,
sed cum flore novo iam mihi poma ferunt.
quamvis nudus ager nullis ornetur aristis,
omnia plena tamen te redeunte nitent.
XI
Ad Gregorium episcopum pro infirmitate sua
Venit ad aegrotum medici vox alma Gregori
urbe ex Toronica, dum cubo rure toro,
concite presbytero recitante Leone sereno,
irem ut Martini sunt ubi festa pii.
tum, fateor, morbi grave debilitate laborans
febre calens summa iam rigor imus eram.
hinc fragili nimium forti languore redacto
ilia lassa levans halitus aeger erat.
ibat anhelanti vapor aridus ora perurens,
ibat ab arcanis flatilis aura coquens.
fervor eram totus, tristis rogus, igne caminus,
febris et in fibris stabat operta patens,
donec Christus opem sudore undante refudit,
fervidus et gelidas ignis abegit aquas.
redditus ergo isti, pater alme, saluto saluti:
auxilium exili sis, rogo, pastor ovi.
XII
Ad eundem pro causa abbatissae
Repsit quale nefas intra pia saepta synaxi!
inconsulte dolor, rumpere verba vetas:
quale nec ante oculos patulas neque polluit aures
nec facerent, vitio qui sua fana colunt.
pagina 197
|
tu tamen, alme pater, pietatis amore labora
ut sacer antistes, culmina cuius habes,
unde repraesentes Martinum in tempore sacrum,
cursibus atque fide dando salutis opem.
una Epistola per eadem re
Commendans humilitatem meam copiosissimae vestrae dulcedini et mitissimae
dominationi suggero, ut (causa universalis ecclesiae talem vos habens basidem, ut nullus
ventorum turbo succlinans, nulla procellarum propellens congeries possit illic invenire
quod quatiat, aut quod labefactet reperiat) in causa, qua conservus meus presbyter,
praesentium portitor, ad vos pro singolari praesidio confidens occorrerit (sicut ipse
singula poterit explicare), memores commendationis beatae dominae meae, filiae vel iam
matris vestrae, domnae Radegundis, pro loci sui vel personae totiusque regulae
stabilitate quod petit et verborum vel viscerum supplicatione commisit, ita praecipiatis
infatigabiliter laborare qualiter ipse vobis in retributione sempiterna restituat qui
videt, pro auxilio indigentibus in causa iustitiae vester apostolatus pastoraliter
ciò nonostante.
XIII
Ad eundem
Antistes domini, bone pastor et auctor honoris,
rito decus generis quo est generosa fides:
Iustinam famulam pietate memento, beate;
per te et commender, stirpe vel arce pater,
hinc referens grates aviae, quia reddita tandem
ad vultus neptis, dulcis imago, venit.
ista diu nostris votis dans gaudia, rettore,
inter avam et neptem tu mediator agas.
pagina 198
| XIV
Ad eundem salutatoria
Alme, beate pater, lumen generale, Gregori,
iure sacerdotum culminis arce caput,
reddo deo grates de vobis prospera noscens,
vestris nunc scriptis laetificatus agens.
me quoque commendans humili prece voce saluto,
iugiter officio quem mea corda colunt.
XV
Ad eundem salutatoria
Summe pater patriae, celsum et generale cacumen,
forte decus generis, apice Toronicensis,
lumen ab Arvernis veniens feliciter arvis,
qui inlustrans populos spargeris ore pharus,
Alpibus ex illis proprieans mons altior ipsis,
vir per plana sedens qui pia castra tegis,
neu noceant hostes qui sunt in ovile fideles,
unicus in campis publica turris ades.
huic date dulce caput regioni, cura Gregori,
Martini retinet quem sacra sella patrem,
me Fortunatum humilem commendo patrono;
sic tua vita diu hoc sit in orbe deo.
XVI
Ad eundem salutatoria
Si qua mihi, veniet quotiens, occasio dulcis,
opto, sacer, calamo solvente vota meo.
summe pater patriae, toto venerabilis orbe,
undique cura mihi, fulgida cura dei:
commendans humilem tibi me, sacer arce Gregori,
pro famulo proprio, quaeso, precare deum.
pagina 199
| XVII
Ad eundem salutatoria
Si cessent homines velociter ire, per austros
ad te, care pater, carmina missa velim.
nunc tamen est quoniam gerulus mihi, porrigo verbum,
sed minus eloquio quam quod amore colo.
dulcis, opime, decus nostrum, pie papa Gregori,
versiculis brevibus solvo salutis opus.
sed memor ipse mei commenda, quaeso, Tonanti:
sic te consocium reddat honore throno.
XVIII
Ad eundem salutatoria
Gurgitis in morem si lingua fluenta rigaret,
turbina torrentis vel raperetur aquis,
ad tua praecipue praeconia summa, Gregori,
dum non explerem flumine, gutta forem.
munificumque patrem aequaret nec musa Maronis:
fers, bone, quanta mihi quis valet ore loqui?
hac brevitate, sacer, famulum commendo subactum
me Fortunatum: sit veniale, precor.
XIX
Ad eundem pro villa praestita
Tramite munifico celebravit pagina cursum,
carmine dulcifluo quam tuus edit amor,
in qua forte loci facta est conlatio doni,
qua Vigenna procax litore frangit aquas,
lapsibus et tumidis dum fertur nauta carinis,
iugera culta videt quando celeuma canit.
grate, cura, gero, pietatis fruge replete,
qui facis unde decens multiplicetur apex.
et sine his mea sunt a te quaecumque tenentur:
grex habet omnis agris quod bone pastor habes.
pagina 200
| XX
Ad eundem precatoria pro ipso agro
Munifici riparans Martini gesta, Gregori,
texit ut ille habitu nos alis ipse cibo.
discipulus placidum sapiens imitando magistrum
ille ubi dux risiedet miles habebis opem.
ut chlamydem ille prius, sic tu partiris agellum,
ille tegendo potens tuque fovendo decens,
ille inopem antiquum relevans, tu, cura, novellum:
fit dives merito paupere quisque suo.
quando reposcetur, vestris redit usibus arvum
et domino proprio restituemus agrum.
unde amplas refero grate, dulcissime rettore,
et repeto pangens haec, tua, pastor, ovis.
nec tantum reddo quantum tibi debeo, praesul:
pro Fortunato sed, rogo, flecte deum.
XXI
Ad eundem pro pellibus transmissis
Egregio conpacta situ, falerata rotatu
atque Sophocleo pagina fulta sopho
me arentem vestro madefecit opima rigatu,
fecit et eloquio quod loquor esse tuo.
dulcis care decens facunde benigne Gregori
atque pater patriae, hinc sacer, inde cate,
muneribus, meritis, animis et moribus aequis,
omnibus officiis unde colaris habens:
me Fortunatum tibi celso sterno pusillum,
commendo et voto supplice rito tuum;
cui das unde sibi talaria missa ligentur
pellibus et niveis sint sola tecta pedis.
pro quibus a domino detur stola candida vobis:
qui datis hoc minimis, inde feratis opes.