Carmina Archipoetae/Archicancellarie, vir discrete mentis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Archicancellarie, vir discrete mentis
XII saeculum p.Ch.n.


Archicancellarie, vir discrete mentis,
cuius cor non agitur levitatis ventis
aut morem transgreditur viri sapientis,
non est in me forsitan id quod de me sentis.

Audi preces, domine, veniam petentis;
exaudi suspiria gemitusque flentis
et onus impositum ferre non valentis,
quod probare potero multis argumentis.

Tuus in perpetuum servus et poeta
ibo, si preceperis, eciam trans freta
et quodcumque iusseris scribam mente leta,
sed angusti temporis me coartat meta.

Iubes angustissimo spacio dierum
me tractare seriem augustarum rerum,
quas neque Virgilium posse nec Homerum
annis quinque scribere constat esse verum.

Vis, ut infra circulum parve septimane
bella scribam forcia breviter et nane,
que vix in quinquennio scriberes, Lucane,
vel tu, vatum maxime, Maro Mantuane.

Vir virorum optime, parce tuo vati,
qui se totum subicit tue voluntati;
precor, cum non audeam onus tantum pati,
ut rigorem temperes ardui mandati.

Nosti quod in homine non sit eius via;
prophecie spiritus fugit ab Helya,
Helyseum deserit sepe prophetia,
nec me semper sequitur mea poetria.

Aliquando facio versus mille cito
et tunc nulli cederem versuum perito,
sed post tempus modicum cerebro sopito
versus a me fugiunt carminis oblito.

Que semel emittitur nescit vox reverti;
scripta sua corrigunt eciam diserti,
versus volunt corrigi denuoque verti,
ne risum segnicies pariat inerti.

Loca vitant publica quidam poetarum
et secretas eligunt sedes latebrarum,
student instant vigilant nec laborant parum
et vix tandem reddere possunt opus clarum.

Ieiunant et abstinent poetarum chori,
vitant rixas publicas et tumultus fori
et, ut opus faciant quod non possint mori,
moriuntur studio subditi labori.

Unicuique proprium dat Natura munus:
ego numquam potui scribere ieiunus;
me ieiunum vincere posset puer unus:
sitim et ieiunium odi quasi funus.

Unicuique proprium dat natura donum:
ego versus faciens bibo vinum bonum
et quod habent melius dolia cauponum;
tale vinum generat copiam sermonum.

Tales versus facio, quale vinum bibo;
nihil possum facere nisi sumpto cibo;
nihil valent penitus que ieiunus scribo;
Nasonem post calicem carmine preibo.

Mihi numquam spiritus prophetie datur,
nisi prius fuerit venter bene satur;
dum in arca cerebri Bachus dominatur,
in me Phoebus irruit et miranda fatur.

Scribere non valeo pauper et mendicus
que gessit in Latio Cesar Fredericus,
qualiter subactus est Tuscus inimicus,
preter te qui Cesaris integer amicus.

Poeta pauperior omnibus poetis
nichil prorsus habeo nisi quod videtis,
unde sepe lugeo quando vos ridetis;
nec me meo vitio pauperem putetis.

Fodere non debeo, quia sum scholaris
ortus ex militibus preliandi gnaris;
sed quia me terruit labor militaris,
malui Virgilium sequi quam te, Paris.

Mendicare pudor est, mendicare nolo.
fures multa possident, sed non absque dolo.
quid ergo iam faciam, qui nec agros colo
nec mendicus fieri nec fur esse volo?

Sepe de miseria mee paupertatis
conqueror in carmine viris litteratis.
laici non sapiunt ea que sunt vatis
et nil michi tribuunt, quod est notum satis.

A viris Teutonicis multa solent dari,
digni sunt pre ceteris laude singulari.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Presules Italie presules avari,
pocius ydolatre debent nominari;
vix quadrantem tribuunt pauperi scolari:
quis per dona talia poterit ditari?

Doleo, cum video leccatores multos
penitus inutiles penitusque stultos,
nulla prorsus animi racione fultos,
sericis et variis indumentis cultos.

Vellem, soli milites eis ista darent
et de nobis presules nostri cogitarent,
non leonum spoliis asinos ornarent;
sed dum querunt gloriam, pietate carent.

Eia nunc, pontifices pietatis mire,
cum poeta soleat foris esurire,
mimi solent cameras vestras introire,
qui nil sciunt facere preter insanire.

Pereat ypocrisis omnium parcorum!
scimus, quod avarus est cultor ydolorum.
commendetur largitas presulum largorum;
electus Colonie primus est eorum.

In regni negociis potens et peritus
a regni negocio nomen est sortitus;
precepti dominici memor, non oblitus
tribuit hilariter, non velut invitus.

Inde fit, ut aliquid petere presumam,
nudus ego, metuens frigus atque brumam,
qui vellus non habeo nec in lecto plumam;
tam libenter mihi det, quam libenter sumam.

Archicancellarie, spes es mea solus;
in te non est macula, non est in te dolus.
longa tibi tempora det fatalis colus,
cuius illustrabitur claritate polus.

Nummos quos tu dederas bene dispensavi,
pauperem presbiterum hac estate pavi,
ut te deus protegat in labore gravi
et coram te corruant inimici pravi.

Largum habens dominum nolo parcus esse,
nolo sine socio mea frui messe:
nobilis est animi pluribus prodesse;
largo numquam poterit animo deesse.

Secundum quod habeo, tribuo libenter
neque panem comedo solus et latenter
et non sum qui curias intrem imprudenter,
sicut illi faciunt quorum deus venter.

Archicancellarie, spes et vita mea,
in quo mens est Nestoris et vox Ulixea,
Christus tibi tribuat annos et trophea
et nobis facundiam, ut scribamus ea.