Jump to content

Carmina Archipoetae/Nocte quadam sabbati somno iam refectus

Unchecked
E Wikisource
Nocte quadam sabbati somno iam refectus
XII saeculum p.Ch.n.

Nocte quadam sabbati somno iam refectus,
cum midi fastidio factus esset lectus,
signo crucis muniens frontem vultus pectus
indui me vestibus quibus eram tectus.

Sic dum nec accumberem neque starem rectus,
tantus odor naribus meis est iniectus,
quantum numquam protulit spica nardi nec thus
neque liquor balsami recens et electus.

Ortus erat Lucifer, stella matutina,
cum perfusus undique luce repentina
sum raptus ad ethera quadam vi divina;
ubi deus raptor est, dulcis est rapina.

Repente sub pedibus hunc relinquo mundum
et in orbem videor ingredi secundum,
cuius admirabile lumen et iocundum
non valet exprimere verbis os facundum.

Non est ibi gemitus neque vox dolentis,
ubi sanctus populus immortalis gentis
liber a periculis, tutus a tormentis
pace summa fruitur et quiete mentis.

Ibi pulchritudinem vidi domus dei,
ipsum tamen oculi non videre mei;
nam divine tantus est splendor faciei,
quod mirantur angeli qui ministrant ei.

Hic nec Aristotelem vidi nec Homerum;
tamen de sentenciis nominum et rerum,
de naturis generum atque specierum
magnus mihi protulit Augustinus verum.

Post hec ad archangelum loquens Michaelem
qui regit per angelos populum fidelem,
ab eo sum monitus, ut secreta celem
et celi consilia nemini revelem.

Unde quamvis cernerem de futuris multa
que sunt intellectibus hominum sepulta,
celi tamen prodere vereor occulta.
tu vero ne timeas, presul, sed exulta.

Tibi deputatus est unus angelorum
super omnes alios os habens decorum,
sicut tu virtutibus operum clarorum
meritis preradias omnium proborum.

Huius ope prelia te vicisse scias,
ut des deo gloriam nec superbus fias;
tui dux itineris est per omnes vias
pro tuis excessibus preces fundens pias.

Per hunc regnum Siculi fiet tui iuris;
ad radicem arboris ponitur securis:
tyrannus extollitur et est sine curis,
sed eius interitus venit instar furis.

Nolo tibi denique nimium blandiri
neque meo domino blandiens mentiri:
nemo potest adeo mundus inveniri,
ut sit sine macula mens et actus viri.

Ille sanctus, inclitus, gemma sacerdotum,
cuius nomen omnibus reor esse notum,
qui suis miraculis replet orbem totum,
se dicit adversum te nimis esse motum.

Cumque vellet conqueri de te coram deo,
vix querelam distulit flexus fletu meo;
flebam namque graviter, sicut sepe fleo,
lacrimis inducias postulans ab eo.

Fluebant ab oculis lacrimarum rivi,
et quia conpescere lacrimas nequivi,
de terra ridencium lacrimans exivi
inventus in lectulo more semivivi.

Precor ergo, domine, flos presentis evi,
ut ad sancti gratiam redeas in brevi:
res eius diripiunt quidam lupi sevi,
quas tu restituere verbo potes levi.

Quamvis incessabilis sarcina curarum
mentem tuam distrahat nec fatiget parum,
scire tamen opus est quid sit deo carum:
iuvare viriliter res ecclesiarum.

Fac ergo concordiam cum sancto Martino
qui pro te multociens me potavit vino;
quod hec pax sit melior quam cum palatino,
novit quisquis agitur spiritu divino.

Cum te vir sanctissimus vellet accusare,
vix eum prohibui lacrimans amare;
et quia sic volui pro te laborare,
debes mihi magnum quid in hoc festo dare.

Tussis indeficiens et defectus vocis
cum ruinam nuncient obitus velocis,
circumdant me gemitus in secretis locis,
nec iam libet solitis delectari iocis.

Quamvis tamen moriar et propinquem fini
et me fata terreant obitus vicini,
non possum diligere nomen palatini,
per quem facta carior est lagena vini.

Afflixit iniuriis populum et clerum.
sed de tot iniuriis diversarum rerum
ego non conquererer, ut iam loquar verum,
nisi michi carius venderetur merum.

Ut tyrannis comitis exponatur ipsi,
tales versus facio, quales numquam scripsi:
omne ve quod legitur in Apocalipsi,
ferat, nisi liberet vites ab eclipsi.

Interim me dominus iuxta psalmum David
regit et in pascue claustro collocavit;
hic michi, non aliis vinum habundavit:
abbas bonus pastor est et me bene pavit.