Carmina Burana/Terra iam pandit gremium

E Wikisource

Terra iam pandit gremium
vernali lenitate,
quod gelu triste clauserat
brumali feritate;
dulci venit strepitu
favonius cum vere,
sevum spirans boreas
iam cessat commovere.
tam grata rerum novitas
quem patitur silere?
Nunc ergo canunt iuvenes,
nunc cantum promunt volucres;
modo ferro durior
est, quem non mollit Venus,
et saxo frigidior,
qui non est igne plenus.
pellantur nubes animi,
dum aer est serenus.

Ecce, iam vernant omnia
fructu redivivo,
pulso per temperiem
iam frigore nocivo,
tellus feta sui partus
grande decus flores
gignit odoriferos
nec non multos colores.
Catonis visis talibus
inmuterentur mores.

Fronde nemus induitur,
iam canit philomena,
cum variis coloribus
iam prata sunt amena,
spatiari dulce est
per loca nemorosa,
dulcius est carpere
lilia cum rosa,
dulcissimum est ludere
cum virgine formosa.

Verum cum mentes talia
recensent oblectamina,
sentio quod anxia
fiunt mea precordia.
si friget in qua ardeo
nec mihi vult calere,
quid tunc cantus volucrum
mihi queunt valere,
cum tunc circum precordia
iam hyems est vere.