Jump to content

Carmina apologetica

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina apologetica
Saeculo VI

editio: Migne, vol. XCVI
fons: Corpus Corporum

Latius imperii maiestas praeterit orbem,
      Si pietas adsit, peruolat astra super.
Caesaris ensis enim debet defendere sedem
      Immotam Petri, cui Deus ipse preest.
 5A quo suscepit uires titulique cacumen,
      Nonne illi, o Caesar, ferre decebit opem?
Romani decus imperii iuga regibus infert:
      Illud agit populos, gentibus illud adest.
Iustiniane, tuae frangatur robore dextrae
 10      Barbarus omnis iners, perfidus omnis homo.
Caesare te celebres portet noua Roma triumphos,
      Nomen ei inuideat nobile Roma uetus.
Caesare te referat uirides ecclesia lauros,
      Portet ab haeretica conditione decus.
 15Et Monothelitae subdant colla impia, papa
      Pastor sancte, tibi clauigeroque Petro.
Vincat, et aeterna sedes sacra pace fruatur,
      Caesare te teneat, Iustiniane, solum.
Viue diu, Caesar: quae dat Benedictus, adora
 20      Iussa libens, felix sic quoque Caesar eris.

Ad te mitto libens codicem, sanctissime Sergi,
      Qui regis innumeras et moderaris oues.
Inclyta peruasit nos laudum fama tuarum,
      Quod bonus et clemens sis, pietatis amans.
 5Pectore, uoce refers uiuendique ordine Christum,
      Cuius et in terris fungeris officio.
Viue diu nobis et mundo, candide Sergi,
      Cui Iulianus ouans oscula dat pedibus.
Accipe clementi, Sergi sanctissime, uultu
 10      Scripta mea; excubias corrige, papa, meas.
Perlege quodcumque est, quod epistula nostra docebit,
      Atque animo exiles curre labente notas.
Est censura Dei tua, quidquid dixeris ipse,
      Hoc Deus in caelo duxerit esse ratum.
 15A Domino Christo summa est concessa potestas,
      Claudere qui coelos, et reserare uales.
Ergo, pater Sergi, paruo benedicito fratri,
      Vt fluat in nostrum gratia larga caput.
Regis Egicani, populi memorare fidelis,
 20      Pontificum benedic plebibus inde tuis.
Rore tuo uernabit ager Hispanus abunde,
      Catholicamque colet tempus in omne fidem.
Quam fera tempestas Phlegethontis turbine nulla
      Auferet ex linguis pectoribusque piis.
 25Hei mihi! Quam timeo ne nos malus implicet error,
      Demur et infandis gentibus opprobrio.
Africa plena uiris bellacibus arma minatur,
      Inque dies uictrix gens Agarena furit.
Ne meus iste metus sit uerus, uindice Christo,
 30      Ora pro populis, optime papa, tuis.
Vt Deus auertat nostra a ceruice securim,
      Datque pius ueniam, te lacrimante, reis.