Jump to content

Carmina historica

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina historica
saeculo X

editio: J. P. Migne (Duchesne, Script. hist. Franc., IV, 151, ex veteri codice ms. bibliothecae viri et Alexandri Petavii, senatoris Parisiensis.)
fons: PLD

In rotulo Natalis abbatis.

[recensere]

[1181C] In rotulo multi cum sollicitudine quaedam
Dicendi scriem semper metantur ab Adam.
At dum pro primi plasmati crimine plorant,
Saepius incassum subnectere multa laborant.
Sed pro Natali nunc est abbate loquendum.
Ergo quod prosit scriptis fuit adjiciendum.
Cultor Natalis monachorum relligionis
Coeli jungatur Christo miserante colonis.
[1182C] Hunc Nicolae tuis precibus meritisque tuere,
Quem sibi patronum vivens delegit habere.
Nos pro Natali carmen faceremus anheli,
Si multum carmen posset prodesse fideli.
Sed quia non prosunt odarum garrulitates,
Odarum, quaeso, seponamus levitates.
Intenti precibus breviter loca subtitulate,
Ne calamus vehemens pariat dispendia chartae.
Hic fuit Ecclesiae dum vixit firma columna.
ergo Hierusalem vivat mens ejus alumna.

De Natali abbate.

[recensere]

[1183A] Abbas Natalis has aedes amplificarat,
Et noviter factas Urbanus papa sacrarat,
Cum, Nicolae, tum Deus accersivit alumnum,
Cui dedit aeternum solemni funere somnum.
Hic modo Natalis pro carne jacet cineratus,
Cui noceat nullus pro carnis sorde reatus.

Item unde supra.

[recensere]

Abbas Natalis flos abbatum specialis
      Signat quid sit homo factus humus sub humo.
Vir capitis cani, meriti vir sanctus opimi,
      Huic vivens late profuit Ecclesiae.
Defunctus vero sacris hanc ossibus ornat,
      Quae tanquam nutrix confovet iste lapis
Hic, Nicolae, tibi servus devotus adhaesit,
      [1183B] Idcirco servi nunc memor esto tui.
Christo commenda quem mundo Christus ademit,
      Huncque patrocinii jure ruere tui.

In rotulo Rainaldi Remensis.

[recensere]

Si quid defunctos posset mea musa juvare,
Debueram Musam revera continuare.
Sed pro defunctis potius duo sunt facienda,
Usus quae nobis et jus designat agenda.
Nam pro defunctis jus et compassio plorat,
Et pro salvandis animabus proximus orat.
Ergo brevem Musam ponamus pro monimento,
Resque procul nostro sit inutilis a documento.
Flentes Rainaldo Remensi compatiamur,
Orantes autem patriarchae subveniamus.
Pro te nostra madent, Pater optime, fletibus ora.
[1183C] Oramus pro te, pro nobis, quaesumus, ora.
Colligit ultra fas rotularis epistola multa,
Quae quasi parcentes nugis transimus inulta.
Et fuit exiguae condignum parcere chartae.

In rotulo Cenomannensi.

[recensere]

Singultus duplices rotularis pagina profert,
      Primum namque Johel, denique flevit Hoel.
Abbas alter erat, alter fuit ordine praesul,
      Hi Cenomannis sol scilicet exstiterant.
Hos quoque morte pari modico Deus attigit ambos,
      Ut sint translati sidera magna poli.
Amborum pariter nobis exempla refulgent,
      Ambo nunc nostras irradient tenebras
Si vero maculas dedit illis quilibet error,
      [1183D] Erroris veniam Cunctipotens det eis.
Interea tantis urbs desolata patronis
      Pro te funde preces, atque memento tui.
Elige quos mavis, tamen elige qui tibi prosint,
      Quorum subjectis proficiat regimen.
Quorum sermo duo tibi testamenta propinet,
      Caelebs coelicolis vita coaptet eos.
Haec rescripta tibi transmittunt Burguliani,
      Pro te praemissis quas decuit precibus.
Te quoque fraternae pietatis viscera cogant.
      Commendes nostros nosque precando Deo.

Epitaphium super Hoelum Cenomannensem.

[recensere]

Intempestivo casu defecit Hoelus,
      Sol Cenomannorum, pontificumque decus.
Alloquio dulcis, nulli pietate secundus,
      [1184A] Omnibus exemplar relligionis erat.
Hunc plangit sua plebs et vicinae regiones,
      Quem venerabantur jure patrem patriae.
Hic igitur positum solemni more revisunt,
      Et coram sancto vota vovent tumulo.

Aliud.

[recensere]

Ora madent, et corda gemunt, et corpora marcent,
      Cum tumulo titulus sculptus in hoc legitur.
Iste refert titulus quia morte gravatus Hoelus
      Fecit pupillos morte sua populos.
Urbs Cenomannensis flevit specialiter ipsum,
      Illis pontificem quem dederat Dominus.
Pausat in hoc tumulo sanctus pro corpore praesul,
      Praesulis obtineat spiritus astra poli.

Epitaphium Simonis Agennensis.

[recensere]

[1184B] Praesul Agennensis vir canus nomine Simon
      In causis Cicero, moribus ipse Cato.
Ad natale solum rediens, ad Biturigenses,
      Occidit, inque sua subtumulatur humo.
Praesulis ossa fovet modo sancta Maria Dolensis,
      Foverat et puerum terra Dolensis eum.

In rotulo pro archiepiscopo Biturigensi.

[recensere]

Cum velut examen rotulorum venerit ad nos,
Mortem non vitam rotulus mihi nuntiat omnis.
Nuntius ergo ferus qui semper nuntiat illud,
Quo semper lacrymis nos impetit atque dolore.
Mortem Remensis rotulus dixit Raginaldi.
Durandi siquidem pallentes vidimus artus,
Cum nos Arvernis Urbanus papa vocasset.
[1184C] Nos Cenomannensis rotulus commovit Hoelis.
Aurelianensis superest jam charta Joannis.
Si tamen abbates his adnumerare velimus,
Multos abbates rotularis pagina deflet.
Pictava Geraldum, Cenomannisque Ioelum,
Andegavis vero Natalem deflet obisse.
Multos praetereo vel quos incuria tollit,
Vel quos res alias curanti oblivio demit.
Venit ad extremum rotulus de praesule magno,
Quem mihi praecipui res commendabat amoris.
Is qua promeruit duplici fulgebat honore,
Si pondus geminum geminum dicamus honorem.
Abbas ipse Dolis, Biturix et episcopus ipse
Sedibus ambabus praeerat non ambitiose:
[1184D] Ambarum domuum magis utilitate coactus,
Et domini papae sancto moderamine victus.
Hunc Audebertum validum juvenilibus annis
Effera mors rapuit, quae nulli parcere novit.
En mihi dat lacrymas rotularis epistola vivas.
Has lacrymas reduces faciet mea quaestio semper,
Audeberte meo nec pectore dimovearis,
Nec si quid valeant nostris precibus reproberis.
Vos igitur, fratres, de vobis subtituendo
Procurate viro, Biturix urbs, grexque Dolensis
Et pro defunctis offerte precamina nostris,
Communemque Patrem communi tangite voto,
Ut det pastori sedem super aethera vestro.

Invectio in rolligerum.

[recensere]

Obsecro jam parcat tam saepe venire veredus
[1185A] Per nimios usus nimium sua verba veremur.
Vivant praelati, pro quorum morte vagatur
Vultur edax, corvusque niger, volitansque veredus,
Necnon bubo canens dirum mortalibus omen.
Significant mortes, praesaganturque cadaver.
Sic rotulus semper mortem cujuslibet affert.
Ergo sit a nostris penitus conventibus exul,
Qui semper mortem, qui nuntiat anxietatem.
Nam si saepe venit, nummi mercede carebit.
En Audebertum dicit mihi nuper obisse,
Et mundi solem sub nube delituisse.
Quid facies, Biturix, tanto pastore perempto?
Quid facies obito tu grex abbate Dolensis?
Arripe lamentum suffusus fletibus ora,
Ambo patrono caruistis inaequiperando.
[1185B] Me quoque collegam gemitus superesse velitis
Cujus non sapiet vehemens querimonia finem.
Participet lacrymis qui participavit amori.
Consors viventis, consors essem morientis.

Epitaphium.

[recensere]

Pro merito vitae duplici donatus honore
Audebertus erat vir sanctus, praesul et abbas,
Pontificem Biturix, abbatem Dolis habebat.
Dictis et factis ambobus sufficiebat.
In sanctum modico corpus concluditur antro,
Munere nunc duplici, duplici decoratus honore,
Audeberte, vale, sit pax tibi luxque perennis.

De eodem.

[recensere]

Illa dies felix felici sole refulsit,
      Qua connexi sunt et Dolis et Biturix.
[1185C] Haec geminae sedes tandem pastore sub uno,
      Unum sunt factae post mala dissidia.
Urbs Audebertum Biturix in pontificatum,
      Tunc Dolis abbatem, mutuo vix rapuit.
Pontificem factum per amicae jurgia litis,
      Ipsum detinuit grex suus in quot erat.
Hic Audebertus gemino perfunctus honore,
      Morti succubuit praeditus hoc onere.
Hic pausat sancti sanctissima gleba patroni.
      Tu Pater a superis saepe revise tuos.

De eodem.

[recensere]

Audeberte pater, pater et sanctissime praesul,
      Te Dolis ecce dolet, te dolet urbs Biturix.
His Pater, his praesul, loca sic praefata regebas,
      [1185D] Ut neuter vacuus esset amore tuo.
Ecce jaces, corpus si sit cinis, ossaque corpus,
      In Domino requiem spiritus inveniat.
Ipsum cujus in hac corpus tellure quiescit,
      Ditarat dives littera pontificem.
Abbas ipse Dolis, Biturix simul ipse sacerdos,
      Unus utrique loco proderat et praeerat.
Huic Audeberto licet in juvenilibus annis
      Curam communem mors inopina tulit.
Hic igitur positum corpus fovet hoc monumentum,
      Omnipotens animam pontificis foveat.

De eodem.

[recensere]

Audeberte, tuo Biturix pro funere marcet,
In te quam vehemens amor excitat, et dolor arcet.
Non tamen impetitur gemitu Dolis inferiore,
[1186A] Cujus grex in te nimio fervebat amore.
Charus eras abbas his, archiepiscopus illis:
Nam poteras plenis ambos refovere mamillis
Vadis, te Christo per idonea signa vocante,
Et velut e merito tibi praemia digna parante.
Omni momento nostri, patrone, memento,
Et succurre gregi vitali morte redempto.

Idem de eodem.

[recensere]

Auditor vatum, vatum moderator et ipse,
Praesul Bituricas, Dolis autem praesul et abbas.
Qui juvenum proprios transcendens moribus annos,
Se juvenem vovit monachorum relligioni.
Hic Audebertus solemni more sepultus
Dormit, qui vitam condigno fine sacravit.
Nunc quoque cum Christo nos saepe revisat ab alto.

Super Reginaldum clericum.

[recensere]

[1186B] Quem fovet hic tumulus Rainaldus nomine, nulli
      Novit adulari, clericus egregius.
Nemo fidelis plus unquam fuit inter amicos,
      Utque tenor fidei nunc titulus sit ei.
Hic Andis tandem lacrymas in morte relinquens
      Dormiit in Christo, Christus et adsit ei.

De eodem.

[recensere]

Secla reformato gaudebant nostra Catone,
      Donec Rainaldum promeruere sibi.
Acer enim verbis, et justis actibus acer,
      Omnibus exemplum sobrietatis erat.
Ad decus hunc morum ditarat littera multa.
      Copia quam torrens extulit ingenii.
Ecce cinis, Rainalde, jaces, cui si quid adhaesit
      [1186C] Criminis, id purget gratia summa Dei.

De eodem.

[recensere]

Scripta solent veterum mores efferre Catonum,
      Mirandos nostris temporibusque suis.
At tua magna fides centum, Rainalde, Caton
      Longe praecessit, justitiaeque tenor.
In factis alacer, in verbis promptus et acer,
      Tu decus in clero, tu decus in populo.
Ecce jaces modico, Rainalde, solutus in antro:
      Omnipotens veniam det tibi cujus eges.

Super Widonem.

[recensere]

Guido Hierusalem modicum post tempus iturus,
      Mente gerens sanctae munia militiae:
Morte bona vir plenus opum, cadis anticipatus,
      [1186D] Natalisque soli redderis hic gremio.
Illa dies mensem quae sextum sexta praeibat,
      Morte tua populum terruit Andegavum.
Nunc igitur Wido coelestis sis duce Christo
      Cujus Hierusalem pace locatus, amen.

Super Radulfum.

[recensere]

Vir dives multum, neque servus divitiarum,
      Pauperibus largus, compatiens miseris,
Radulfus jacet hic factus de divite pulvis,
      Andegavis olim copia consilii.
Morte tua, Radulfe, tuam dolor occupat urbem,
      Utque Deo vivas suppliciter rogitat.

Super Radulfum.

[recensere]

Terra futurus homo quid inaniter ecce superbis,
      Quid sis Radulfus te docet hic positus.
[1187A] Civibus Andegavis majoribus iste coaequus
      Eloquio, sensu, cum locuplete penu.
Quod tamen et multis largus divisit egenis,
      Tunc homo, nunc fit humus, cui miserere Deus.

Item de eodem.

[recensere]

Andegavis populus casu concussus acerbo,
      Magnum concivem flebilis hic posuit.
Hic ergo, Radulfe, jaces, ditissimus olim
      Andegavae plebis portio non modica.
Tu tamen in Christo tua largiter exposuisti.
      Quod Deus et melius nunc tibi retribuat.
Sol matutinus Maique dies duodenus,
      Heu! nimium properas intulit exsequias.

In titulo domus.

[recensere]

Qui fabricis inhians Romana palatia laudas,
      [1187B] Hoc potius lauda grande Joannis opus.
Hic sculptura decet, saxorum convenit ordo.
      Tantum laudatur Pictavis hoc opere,
Quantum marmoreis laudatur Roma columnis.
      Hoc si quidem rerum copia fecit opus.

De eadem domo.

[recensere]

Nosse potest istas quisquis considerat aedes,
Quam prudens, quam plenus opum fuit ille Joannes.
Qui disponendo latomis sumptusque pluendo
Hanc statuit fabricam fabricis regalibus aequam.

Super Rainaldum abbatem.

[recensere]

In sibi dilecto requievit philosophia
      Rainaldo, quem vas fecerat esse suum.
Hic igitur Sancti Cypriani floruit abbas,
      [1187C] Ecclesiam ditans ordine, rebus, agris.
Pene loci quaecunque fuit possessio primum,
      Hanc duplicem peperit sollicitudo patris.
Tandem Rainaldi pars promptior astra petivit:
      Hic quae terra fuit portio, terra fuit.

Super Benedictam reclusam.

[recensere]

Hic latuit multos Benedicta reclusa per annos,
      Contemplativa laeta quiete diu.
Sponsa Dei, sponsique sui complexibus haerens,
      Inter complexus pace quievit ovans.
Hic modicus carcer, jocunda domus fuit illi,
      Hic modo gleba jacet, spiritus astra tenet.

Super Clarembaldum.

[recensere]

Prudens in causis, miles robustus in armis,
      Ingenuo natus sanguine, plenus opum.
[1187D] Nunc ex parte cinis hic Clarenbaude quiescis,
      Tu dolor et gemitus civibus Andegavis.
Spiritus astra colat, dum terram terra fovebit
      Tandem possideas jam nova terra polum.

Super Urbanum papam.

[recensere]

Urbanum papam, quem Francia dixit Odonem,
      Quae regio tenerum protulerat puerum,
Vitales aurae morientem deseruere,
      In quo sic orbis lingua diserta ruit.
Ut simili careat doctore superstite mundus
      Hic igitur posuit flens sua Roma suum.

Super regem Anglorum.

[recensere]

Indice qui coelo, qui praesagante comete
      Anglos innumeris stragibus obtinuit:
Qui dux Northmannis, qui Caesar praefuit Anglis,
      [1188A] Qui quasi mananti fonte profudit opes:
Imperio pollens Willelmus, conjuge, natis,
      Occidit, et simul haec omnia deseruit.

Super supradicti filium.

[recensere]

Nobilitas, regnum, prudentia, copia rerum,
      Tollere Willelmo non potuere mori.
Belligerando pater Northmannos vicit et Anglos,
      Ambos pacifice filius obtinuit.
Heu fortuna gravis! dum cervos insequeretur
      Intercepit eum jacta sagitta feris.

De eodem.

[recensere]

Qui regum magnus fuit admirabilis orbi,
      Qui probitate sua rexque comesque fuit.
Consul Northmannis, rex Anglis, filius ejus
      [1188B] Anglos Northmanno milite qui domuit
Dum cervos agitat, socii stridente sagitta
      Willelmus cecidit, rex fuit, ecce cinis

Item de eodem.

[recensere]

Qui legis hunc titulum, subtus agnosce sepultum
      Anglorum regem nunc modicum cinerem.
Hic Willelme jaces, Willelmi filius, Anglos
      Qui ferus ense fero belliger edomuit.
Dum sequeris cervos, alter quoque destinat ictum,
      Cervo directam passus es ipse necem.

Item de eodem.

[recensere]

Sub ejus nutu tremuit Northmannus et Anglus,
      Qui locuplete manu saepe pluebat opes:
A patre Willelmo neque re neque nomine distans
      [1188C] Qui consul, qui rex inclytus exstiterat:
Morte nova cervis intensum pertulit arcum,
      Hac quoque magnus homo subcineratur humo.

Super Ramnulfum.

[recensere]

Magne pater Ramnulfe senex, reverende sacerdos,
      Virtutum thalamus, cella Dei locuples
Postquam vicisti tota probitate malignum,
      Protinus ad superos carne solutus abis.
Hic tua magne senex solemniter ossa quiescunt,
      Et datus est tumulus ossibus iste tuis.
Spiritus ecce tuus gaudens super astra perennat,
      Tu pater a superis saepe revise tuos.

De eodem.

[recensere]

Alter Tobias Ramnulfus tempore longe
      Amissis oculis mente Deum coluit.
[1188D] Pauperibus saties, lassis requies, via lapsis,
      Presbyter ipse fuit victima grata Dei.
Thuris odor gratus thuris quoque more crematus,
      Dans animam coelo reddidit ossa solo.
Hic Ramnulfe jaces solemni more sepultus,
      At plus solemnis vivis in arce poli.
Perpes lamentum mors contulit Andegavinis,
      Martellum juvenem cum tulit a superis.
Tempora reddiderat princeps bonus aurea mundo,
      Bellis sedatis saecula pacificans.
Dum pacem laesam rursus sanare laborat,
      Intentum paci saeva sagitta ferit.
Hic, Martelle, jaces, Martelli nobilis haeres
      Res a Marte quibus digna dedit titulum.
[1189A] Pacis amator eras, et eras sic pacis amator,
      Hector ut ipse tamen belliger exstiteris.
Ipse reformabas tempus, gentemque togatam,
      Si modo vixisses Octavianus eras.
Subjectis parcens, et colla superba refrenans
      Principis egregii culmen adeptus eras.
Saeva sagitta tuos successus anticipavit,
      Quam clam direxit proditor architenens.
Martia Martellum te fecit causa vocari,
      Gosfredum vero nominis impositi.
Hic pausat virgo, quae scilicet innuba Christo
      Nupsit, sponsa Dei, nescia conjugii.
Pectore constanti Constancia nomine fulsit,
      Praeclaro patrum stemmate nobilium.
[1189B] Ipsius pectus ditavit littera dives,
      Ut potuit credi dia Sybilla tibi.
Ecce sub hoc tumulo cinerascit mortua virgo,
      Ejus ad astra volans spiritus alta colat.
Post Lugdunensis praesul prius Hugo Diensis.
      Magnus Romanae filius ecclesiae.
Quem sibi legatum Romanus papa rogavit,
      Ad synodum veniens, proh dolor! occubuit.
Virtutum cellam, divini nectaris aulam,
      Hac tumulavit humo Segusiensis homo.
Laetatus Justus hospes bonus hospite tanto,
      Quem Deus eximium misit ei socium
Lugdunum luge, solemnia conciliorum
      Occubitu Patris occubuere tibi.

INSCRIPTIONES SUBNOTATIS DEFUNCTIS COMPETENTES.

[recensere]

Super Joannem Dolensem archiepiscopum.

[recensere]

Splendidus ex atavis, atavorum splendor et ipse,
      Gente Britannus homo conditur hoc tumulo.
Hic armis, patria, natis cum matre relictis,
      Dux modo, continuo de duce fit monachus.
Metropolitanae sedi, quia vixit honeste,
      Cui Dolus est nomen, praesul hic eligitur:
Ut quibus exstiterat consul, de consule praesul,
      Praesul quam consul consuleret melius.
Ad papam venit, sacrari poscit ab ipso:
      Quod dum differtur in Domino moritur.
[1189D] Ponitur hic cultor et religionis amator,
      Quemque dolent Britones sancta Sophia fovet.
Si quaeras nomen, nomen sibi scito Joannem,
      Sique diem mortis, da decimam decimi.

Super Guillelmum de Montesorelli,

[recensere]

Aggregat absque mora non extricabilis hora
      Servos nobilibus, et pueros senibus.
Quod si nobilitas posset producere vitas,
      Nobilitante domo non moreretur homo.
Heu! Willelme, satis fuerat tibi nobilitatis,
      Attamen a superis nobilis abstraheris.
In modica fossa sunt magni stemmatis ossa,
      Artus ingenuos haec habet ossa tuos.
Si quem laesisti, si quid male promeruisti,
      Christus adesto tamen; pace fruaris, amen

Super domnum Berengarium.

[recensere]

[1190A] Tota Latinorum facundia marcida floret,
Dum Berengario Turoni viguere magistro.
Porro Latinorum facundia florida marcet,
Invida sors Turonis ubi tantum lumen ademit,
Clauditur in Jano tibi doctor janua vitae,
Vel magis in Jano patuit tibi janua vitae.
En tua magne senex jacet hoc sub fornice gleba,
Ad reditum propriae suspirans conditionis,
Promittatque licet veniam tibi spes meritorum
Hanc tamen acceleret lector pia vota vovendo.

De Frodone Andegavensi.

[recensere]

Quod de quadruvio norat trivioque Latinus,
      Id totum Frodo pleniter audieras.
Sollers auditor superaras pene Latinos,
      [1190B] Cum te morte gravi perculit hora brevis.
Raptus ab Andegavis, tumulisque sepultus in Anglis,
      Anglos Andegavo pulvere laetificas.
Frodonis cineres Angli reverenter habete,
      Ac votis animam laetificate suam.

Item de eodem.

[recensere]

Frodo quid prodest te nosse profunda librorum,
      Nocte dieque tuus tritus Aristoteles?
Fabula Nasonis tibi quid tot adhaesit in annis?
      Quid tibi nunc Cicero, Statius atque Maro
Haec tibi Frodo simul spondebant aurea secla
      Attamen ista simul abstulit atra dies.
Sacra fames auri te duxit ad Anglica regna
      Littera multa lucri spes tibi multa fuit.
Indigetis corpus jubet Anglis flebilis Andus
      [1190C] Lectores jubeant coelicolis animam.

Item de eodem.

[recensere]

Frodo labor magnis te vatibus aequiperarat,
      Quem modo mors umbrae quae fugit aequiperat.
Exul ab Andegavis peragraras impiger orbem
      Litterulas rapiens, atque vacans studiis.
Aurea te tandem spes invitavit ad Anglos,
      Quo te spemque tuam mors inopina tulit.
Frodo te plangant studiis quicunque vacabunt,
      Quorum dum moreris portio summa ruit.
Mortuus ecce jaces factus de pulvere pulvis.
      Quaeso propitius sit tibi Frodo Deus.

Super Petrum Dolensem priorem.

[recensere]

Petre prioratus decoratus honore Dolensis
      Providus in factis, ordinis ipse rigor.
[1190D] Postquam pontificem superaras Biturigensem,
      Hunc enitentem dilacerare locum:
Pace reformata, re fratrum multiplicata,
      Tandem praepropera morte gravatus obis.
Mors peperit lacrymas nobis tua perpetuandas,
      At specialis amor sedula vota rogat.
Iste lapis Petrum fovet, heu! heu! jam cineratum:
      Christe lapis vivus tu foveas animam.

Item de eodem.

[recensere]

Jure priorarat te coetus, Petre, Dolensis,
      Namque sibi probitas te tua praetulerat.
Praedictum Biturix Richardus ovile fatigans,
      Succubuit victus ex probitate tua.
Emeliorasti subjectos, ordine, rebus,
      [1191A] Pollens consilio, praeditus eloquio.
Ecce lapis nostrum tegit hic pro corpore Petrum
      Tu vero foveas omnipotens animam.

Item de eodem.

[recensere]

Petre, decanus eras, et eras, Petre, jure decanus,
      Namque ut debueras omnibus omnia eras.
Te graviter fratres lugent obisse Dolenses,
      Quorum res nimio munieras studio.
Taliter obstiteras Richardo Biturigensi,
      Praesul ut ipse tuo cesserit eloquio.
En, Petre, suffossum tabescens incolis antrum.
      Spiritus alta petens incolat astra tuus.

De canonico sine proprio.

[recensere]

Rainaldus cleri vernans rosa Pictaviensis,
      Facundus, verax, relligionis amans.
[1191B] Qui promulgavit tibi primus Pictava tellus
      Canonicam, quae nil proprietatis habet,
Tam bene dispositae consummans tempora vitae,
      Exanimis tandem subditur huic tumulo.
Cujus spiritui sis mansio, summe sacerdos,
      Atque sacerdotis, Christe, memento tui.

De Godefrido Remensi.

[recensere]

Jocundus magnae thesaurus philosophiae,
      Magnaque musa perit, cum Godefredus obit.
Iste decus cleri, sol alter idoneus orbi,
      Orbi sufficeret, viveret ipse diu.
Sed mors effrenis super hunc sua frena gravavit,
      Et jubar a superis invida grande tulit.
Remis habet corpus, animae sit mansio coelum,
      Divitibus dives ossibus urna vale.

Item super eumdem.

[recensere]

[1191C] Orbi deflendus tamen et specialiter urbi
      Quam Remis dicunt, hic, Godefrede, jaces.
Praecipue cleri lacrymis comitatus opimis
      Hic tandem matris redditus es gremio.
Remensis populi clerique lucerna Latini,
      Omnibus extorques dum moreris lacrymas.
Gallia te tanto complexabatur amore,
      Ut doleat se non accubuisse simul.
Nunc igitur pedibus quibus ire licet gemebundae,
      Te comitatur adhuc planctibus et precibus.

Item de eodem.

[recensere]

Quem tegit iste lapis non Tullius aequiperaret,
      Si tamen ejusdem temporis ambo forent.
[1191D] Hunc etenim vatem sapientia tanta replerat,
      Ut bene Romuleis antefuisse putes.
Denique tantus erat quantos vulgata per orbem
      Fama volans fecit, quos libet esse viros.
Mortis livor edax hunc, proh dolor! abstulit orbi.
      Heu! scrobe sub modica nunc, Godefrede, jaces.
Divinos cineres genitrix sua Remis habeto,
      Tu quoque, Christe, suae mansio sis animae.

Item de eodem.

[recensere]

Quae natura potens vix omnia contulit ulli,
      Omnia contulerat haec, Godefrede, tibi.
Formam, divitias, mores, monimenta nepotum,
      Discretum pectus, ingenium locuples.
Os par ingenio, studii florentis amorem,
      Nec tamen ista tibi cuncta tulere mori.
[1192A] Egregios artus en parvula continet urna,
      Remis te genuit, te quoque Remis habet.
Urbs venerare tuum felici pulvere felix,
      Cives concivem coelicolae foveant.

Item de eodem.

[recensere]

Hos apices donec oblitteret ipsa vetustas,
Aut inimica manus celebri relegetur honore
Ille Godefredus, quem lucida musa secundum
Nasoni peperit, quem littera multa replevit,
Ecce perennis adhuc Godefredum fama perennat,
Atque perennabit dum fama volare valebit.
Remis eum genuit, et Remis eum sepelivit:
Terra colit terram, sed spiritus incolat astra.

Super Alexandrum Turonensem.

[recensere]

Fletus innumeros cum mors ingesserit orbi,
      [1192B] Fletus majores ingerit ipsa modo.
Alexander enim juvenum specialis honestas,
      Intempestiva morte gravatus obit.
Nondum bis denos adolescens vixerat annos,
      Cum rosa formosa marcuit a quod erat.
Canonicus Turonensis erat puer indolis altae,
      Flos olim roseus, nunc cinis est luteus.
Sique sibi maculas species attraxit et aetas,
      Tu tamen indulge rex utriusque dator.

Super eumdem.

[recensere]

Cum titulos multis dederit mea cura sepulcris,
      Nullum flebilius quam dedit hunc titulum.
Alexander enim luctus generaliter orbi,
      Praecipueque suis flos juvenum jacet hic.
Cujus plus juvenum cedebat forma decori,
      [1192C] Quam saliunca rosae, quam citisus violae.
Tandem defuncti sic marcida colla videres,
      Tanquam stipitibus lilia trunca suis.
Hunc plorat clerus Turonensis, plorat et omnis
      Aetati quisquis compatitur tenerae.

Item de eodem.

[recensere]

Quidquid majoris potuit natura decoris,
      Illud Alexandro contulerat pariter.
Contuleritque licet quaecunque decora putantur,
      Mortuus attamen est, ecce cinis jacet hic.
Supra quindenos vix quatuor attigit annos,
      Illi cum pariter omnia mors rapuit.
En foetet vilis speciosae gloria carnis,
      At, Deus, indulge quod male promeruit.

Item de eodem.

[recensere]

[1192D] Qui properus properas praesentis ad atria templi,
      Sta si nosse cupis quem tegit iste lapis.
Hic Alexandri cujusdam gleba quiescit,
      Quem mundo species unica praetulerat
Hic inter juvenes quasi conspectissima stella
      Gratus erat clero, gratus erat populo.
Hic cum bis denis vel circiter esset in annis
      Tactus sole gravi flos tener occubuit.
Qui legis hos apices, si compateris cinerato,
      Dic orans, tenere parco Deus puero.

Super Guillelmum Engolismensem episcopum.

[recensere]

Nobile nobilium specimen, Guillelme, decusque,
Proh dolor! hic propera cineratus morte quiescis,
Ordine praesul eras, atavorum sanguine consul,
[1193A] Providus in factis, nulli sermone secundus.
Engolisma, dole, tanto viduata patrono,
Langues ecce tui moderamine praesulis orba.
Interitum timeas, dempto moderamine langues,
Huic siquidem nullum non nescis aequiparandum.
Urbs tamen infelix artus venerare paternos.
Dic quoque, transcendat Guillelmi spiritus astra.

Super Erilandum.

[recensere]

Littera quem dives magnum jubar extulit orbi,
      Orbi deflendus hic, Erilande, jaces.
Magne senex, lingua pariter jocundus et actu,
      Sufficeres orbi si diuturnus eras.
Nec mors, nec senium quemquam nocuisset, ut ipse
      Nescisses mortem taliter aut senium.
Sed quoniam commune mori est, et labitur aetas,
      [1193B] Parcatur lacrymis, sitque locus precibus.
Dum te terra fovet tua molliter ossa quiescant,
      Sit quoque cum Christo pax, Erilande, tibi.

Ut supra super Petrum priorem.

[recensere]

Mors velut effrenis ruptis bacchatur habenis.
      Tollit enim juvenes, tollit et ipsa senes.
Sed quidquid tulerit, quaecumque nefanda patrarit,
      Est feriendo Petrum grandius ausa nefas.
Iste quidem Petrus et coenobita Dolensis,
      Ejusdemque domus ipse decanus erat.
Qui prudenter agens domui sic praefuit illi,
      Defuncto ut vivas vivus agat lacrymas.
Hic modo, Petre, jaces, si sint Petrus ossa cinisque,
      Mansio spiritui sit domus ampla Dei.

Super Geraldum Aurelianensem.

[recensere]

[1193C] Egregius doctor magnusque sophista Geraldus,
Ecclesiae robur, cleri populique columna,
Spes pupillorum, vir munificus viduarum,
Aurelianorum lux et specialis honestas.
Vir cani capitis, morum moderamine pollens,
Cui nihil a sensu tulit antiquata senectus.
Tandem communis contactus imagine mortis
Exuit hoc quod erat, datur hic sua portio terrae,
Spiritus in tenues vivens elabitur auras,
Cui tamen e rebus lutulentis si quid inhaesit,
Expiet id totum clemens miseratio Christi,
His precibus, lector, amen adjiciendo faveto.

Super Odonem abbatem Engeriacensem.

[recensere]

QUI properus transis hujus monimenta sepulchri,
      [1193D] Ut relegas titulum comprime, quaeso, gradum.
Hic jacet abbatum decus et specialis honestas,
      Pauperibus saties, indigus Odo sibi.
Qui pietatis amans, monachorum forma, decenter
      Ingeriacensi profuit Ecclesiae,
Tandem pace bona sopitus morte quievit,
      Ecclesiae robur, ordinis Odo vigor.
Qui legis haec duo fac Odoni, fac pia vota
      Deque metu mortis sollicitare tibi.

Super Radulfum Pictaviensem archidiaconum.

[recensere]

Archidiaconii perfunctus honore decenter,
Consilium plebis, lux cleri Pictaviensis,
Quem satis egregiae ditarat summa sophiae,
Radulfus jacet hic factus de pulvere pulvis.
Pictavis urbs, luge, tanto viduata ministro.
[1194A] Tunde dolens pectus, laceros tibi diripe crines,
Dummodo persona careas huic aequiparanda.
Nec tamen in lacrymis unquam tua vota coerce.
Spiritus ut veniam Radulfi promereatur.
Id puer, idque senex, lector quoque poscat idipsum.

Super praesulem Durandum.

[recensere]

Nomine Durandus jacet hic praesul venerandus,
      Quem commendavit vita benigna Deo,
Exsequias celebres, quae forma fuere triumphi,
      Dispensavit ei gratia summa Dei.
Urbanus synodo generali papa vocata,
      Patres bis centum movit ad obsequium.
Tertia quae decimam lucem praeit ante Decembrem
      Vitae praesentis lumen ademit ei.
Arvernis sanctos cineres reverenter habeto
      [1194B] Atque patrocinio tutior esto suo.

Super eumdem Durandum.

[recensere]

Temporibus luteis vir magnae strenuitatis,
      Aurea Durandus saecula restituit.
Arvernis praesul dignissima praesule fecit,
      Fecit digna Deo religiosus homo.
Ipsius exsequias dicas similasse triumphum,
      Et dispensantis signa fuisse Dei.
Adfuit Urbanus centeno praesule septus,
      Abbatum vero major erat numerus.
Tertia cum decima tunc lugubris ante Decembrem,
      In reditu luctus est modo festa dies.

Super comitem Pictavensem.

[recensere]

Gloria si mundi pareret monimenta fideli,
      Nulli commodius quam tibi dux pareret.
[1194C] Vir generosus eras, decus orbi, dux Aquitanis,
      Hosti terribilis, ipse Pater patriae.
Sed tibi sit titulus, Guilelme, tuumque sciatur
      Istius Ecclesiae qua sepeliris opus.

Super militem juvenem.

[recensere]

Nulli Goffredus genio formave secundus,
Intempestiva sopitus morte quiescit.
Plus animo validus quam possent membra tenella,
Militis ante dies, assumpsit militis arma.
Dormiit in Christo puer altae nobilitatis.
Non quindennis erat, sed erat quindennis ut esset,
Si ter quinque dies sibi vivere plus licuisset.
In Maio vernante rosa, rosa marcuit ista,
Quinta dies a fine diem sibi clausit et annos.
[1194D] Hunc commendatum sibi continet hoc monimentum,
Goffredusque suis lacrymabile fit monumentum.

Super Elpem comitissam.

[recensere]

Non dempsit metas tibi mortis forma vel aetas,
Vel proavi reges, quae sic tibi fata locarant,
Elpes ut neutrum reginam dedecuisset.

Super Burchardum bonum militem.

[recensere]

Si centum linguas pro te, Burcharde, moverem,
      Non possem laudes aequiparare tuas.
Nam tibi nullius virtus erit aequiparanda,
      Quantoscunque tamen carmina magnificent.
Tu Taurinenses solus sic edomuisti,
      Ut te crediderint mille fuisse viros.
Agnetis viduae tutor, domitorque reorum,
      Corruis uxoris ultor adulterii.
[1195A] Quod genuit Turonus hic pausat nobile corpus,
      Spiritui vero sit domus in Domino.

Iterum super eumdem.

[recensere]

Si quis Achilleos mirando recenseat actus,
      Actus Burchardi pluris habens recolat.
Corporis aut animi nulli virtute secundus,
      Viveret ipse diu, Julius alter erat.
. . . . . . . . . . . . . . . .
      . . . . . . . . . . . . . .

Item de eodem.

[recensere]

Quidquid multarum natura potens probitatum
      Divisit multis, constituendo probos:
Id, Burcharde, tibi dederat bene prodiga totum,
      Heroas in te quosque simul replicans.
Quidquid sunt alii sortiti particulatim,
      [1195B] Tu totum solus pleniter assequeris.
Providus in verbis, robustus et acer in armis,
      Causidicus Cicero, belliger Hector eras.
At dum pro parvo Turonus ducis dominatum,
      Ad Langobardos fulmineus properas.
Quam gentem verbis tibi dum subjungis et armis,
      Gentis et uxoris proditione cadis.
Ecce nihil de te superest nisi pulvis et ossa.
      Pax tibi, bella quidem causa fuere necis.

Super Raherium audacissimum.

[recensere]

Inscribi tumulis Heroum facta solebant,
      Ut quanti fuerant posteritas legeret.
Sed tua deberent speciali facta, Raheri,
      Inscribi calamo, nam specialis eras.
[1195C] Nam natura tibi nullum sic aequipararat,
      Omnibus ut solus praefueris ducibus.
Insidiosa latus tibi lancea fodit utrumque,
      Militibus tutor dum cupis esse tuis.
Felix urna fove qui vastum terruit orbem,
      Nec sit ei terror corporis aut animae.

Super eumdem.

[recensere]

Alite fisus equo properus dum fulminat hostes,
      Se scutum praebens auxiliare suis,
Raherius cecidit, quo non audacior ullus,
      Hostili telo fixus utrumque latus.
Emisit flatum subito cum sanguine mixtum,
      Exemplum factus lugubre militibus.
Militiae graviter stipendia saeva remisit,
      Propter quam corpus contulit atque animam:
[1195D] Quod si sponsa Dei sponso pro talibus audet,
      Et pro Raherio supplicet ipsa Deo.

Sicut supra.

[recensere]

Raherius miles fortis velut alter Achilles,
      Dispar in nullo laudibus Hectoreis.
Quem natura potens toto decorarat in orbe
      Militiae titulis et probitate sua.
Militis unius, heu! mortuus occidit ictu,
      Tam grave mercatus militiae reditus.
Militibus superest pro tanto milite planctus.
      O utinam lacrymae proficiant animae!
Magnanimum modicae corpus committitur urnae,
      Spiritus inveniat quam meruit melius.

Item super eumdem.

[recensere]

Robustum pectus, flavusque per ora capillus,
      [1196A] Et gena pubescens, rarus et annus adhuc.
Vivendi leviter tibi causa fuere, Raheri,
      Vivendique diu spem tibi contulerant.
Nulli contulerat potius natura cor audax,
      Atque manum validam quam tibi contulerat.
Militis unius totum simul abstulit ictus,
      Quippe coegit te morte mori subita.
In modico tandem pulvis modo clauderis antro,
      Notus namque Deo nunc locus est animae.
Quod si vota fides audax pro talibus offert,
      Offerat et pro te vota benigna fides.

Ad scutum ejusdem

[recensere]

A domino viduata tuo jam parma quiesce,
      Cui par Raherio nullus erit dominus.
Vive; dies festos longum visura per aevum,
      [1196B] Nam metuenda quidem lancea nulla tibi.
Nam si Raherius vel par sibi viveret ullus,
      Non deberentur otia tanta tibi.
Mors ejus requiem, faceret tibi vita laborem.
      Sed labor ille tibi dignus honore foret.
Posterior nunquam, prior ires semper in hostem,
      Cedere nec scires anxia, nec fugeres.
Qui te conspicient pro tanto milite plorent,
      Tuque diu valeas in titulo posita.

Super quem evenerit.

[recensere]

Qui supra vestros legitis lamenta sepultos,
Quinque minora premi casu lugere soletis,
Et mihi dilapso fletus infundite vestros.
Consul eram magnus, patriae pater, hostibus hostis,
Nomine Guillelmus, vitae status omnibus omnis.
[1196C] At nunc extrema, ceu singula, sorte potitus,
Occubui non lege mea, sed lege jubentis,
Omnia cujus lex aliud demutat in esse.
Hei mihi! nunc, lector, nil plus de consule restat,
Quam quod ego feci tua vota quod emeliorent.
Hoc nunc inclusus sub fornice lege sepultus.
Qua sepelitur homo communi lege resurgam.

Super Osannam.

[recensere]

Lector, quid fuerim, quid sum si forte requiris,
      Nata puella fui, sum modo facta cinis.
Conjugio favi tantummodo prolis amore,
      Occubui decimum dum parerem puerum.
Nec puer antiquo nascendi nascitur usu,
      Caesa matre quidem filius extrahitur.
[1196D] Causaque nubendi mihi causa fuit moriendi.
      Consulis uxor ego, nomen Osanna mihi.
Sed quid honor, quid opes, quid prolis copia prodest?
      Christe mihi prosis, tu mihi mansio sis.

Super Guidonem.

[recensere]

Exsul ab urbe mea dum me velut effugientes
      Insequor ipse libros, dumque vaco studiis,
Proh dolor! incubuit mihi lamentabilis hora,
      Quippe supervenit mors inopina mihi.
Ecce sub hoc tumulo cineratus corpore pauso.
      Spiritus obtineat quam meruit melius.
Me tamen et fidei tenor, et confessio culpae,
      Quandoque securum de venia faciunt.
Quod tamen exspecto poterit mihi turba legentum,
      [1197A] Et votiva simul praeproperare cohors.
Civis eram Turonensis ego de nomine Guido,
      Gentis patriciae, me modo Remis habet.

Super Johannem

[recensere]

Intempestiva moritur dum morte Johannes,
      A mortis saevo solvitur imperio.
Nam potius vivit qui sic obiisse videtur.
      Nulla voluptatis techna cohaesit ei.
Aetas ipsius vix annum dimidiarat,
      Ipsa dies lavacri mortis et ipsa fuit.
Profuit ergo sibi tantummodo gratia Christi,
      Quae tamen et juste praevenit immeritos.
Ergo laetandum satis est in morte Johannis,
      Qui nullis moriens indiguit precibus.

Super Odonem puerum.

[recensere]

[1197B] Urna brevis modicusque lapis super additus urnae,
      Signant materiam quod foveant modicam.
Quod premit iste lapis pueri sunt ossa tenelli,
      Si tamen una satis duruit ossa dies.
Pene fuit natus puer hic simul atque renatus,
      Vivere vix potuit, moxque mori meruit.
Quod tamen imposuit nomen properantia mortis
      His pateat signis: Otto puer jacet hic.

Super Burchardum iterum.

[recensere]

Romuleos Turonus licet exsuperaverit actus,
      Militiae titulis et probitate sua
Tu, Burcharde, tamen Turonenses exsuperabas,
      Militiae titulis et probitate tua.
At Longobardae dum tandem proditioni
      Occurris vindex, persequerisque reos.
[1197C] Hostibus atque reis te prodit adultera conjux,
      Sicque cadis modico vulnere magnus homo.
Corpus magnanimum modo contegit hoc monumentum,
      Spiritui vero parce, benigne Deus.

Super Troilum.

[recensere]

Nulla fit immunis aetas a vulnere mortis,
      Hic jaceo juvenis Troilus exanimis.

Super Rainaldum Remensem archiepiscopum.

[recensere]

Remensi populo lumen firmamque columnam,
      Rainaldum Christi gratia contulerat.
Hic quoque Martini sublatus ab aede beati,
      Remensi multum profuit ecclesiae.
Hunc mors in tanto florentem pontificatu
      [1197D] Attigit, et vacuam fecit item cathedram.
Pupilli cives pro tanto praesule flentes,
      Corpus pontificis hic posuere sui.
Hic populus glebae dignos dispensat honores,
      Dispenset veniam cunctipotens animae.
Hunc duodena dies Februi praeeunde kalendas,
      Destituit mundo, substituitque polo.

In rotula de Guillelmo abbate.

[recensere]

Guillelmus quoniam verum properavit ad esse,
Ad non esse licet sit visus primitus isse.
Si tamen et properans properavit tramite recto.
Omnibus Ecclesiae gaudendum censet amicis
Si vero laesit properantem quilibet error,
Poscat ei veniam pia fratrum sollicitudo,
Quae votiva Deum supplex et sedula pulset.
[1198A] Diximus ergo sibi, Guillelmo parce, Redemptor,
Ut nostris itidem concedat, dicite nobis,
Ut procul absentes oratio mutua jungat,

In rotula de Adam abbate.

[recensere]

Haec desolatis solatia Burguliani,
Profluit ex Adam quod vester pertulit Adam.
Sed quasi pro nihilo fieret de morte querela,
Praesertim cum sit mors Christi nostra medela.
Nec deerit medicus nisi desit cui medeatur.
O felix morbus mors Christi cui medicatur.
Vos quoque luxistis quia patre bono caruistis.
Nimirum patri plus quam vobis doluistis.
Nec mirum, lacrymas extorsit viscus amoris.
Sed cadat iste dolor. Deus est medicina doloris.
Patri consulite pia pro Patre vota vovendo,
[1198B] Necnon et vobis jam de Patre substituendo

De magistro suo planctus.

[recensere]

Doctorum speculum, doctor amande,
Majorum titulis aequiparande,
O Huberte tuis vir venerande,
Immolo perpetuas exsequiis lacrymas.
      Mors tua dura mihi.
 
Ablato mihi te, quae mihi gaudia?
Gaudendi subiit deficientia.
Lugendi datur, heu! pessima copia,
Et perpes querimonia.
      Vae mea vita mihi.
 
Hubertus patriae cura paterna,
Magduni cecidit clara lucerna.
Ex quo moesta mihi lux hodierna,
[1198C] Vix aliquando scio quid faciens facio.
      Mors tua dura mihi.
 
Urit nostra dolor corda medullitus,
Vix rarus recreat viscera spiritus.
Huberti gemitus causa fit exitus.
Hinc est creber anhelitus.
      Vae mea vita mihi.
 
Quo nos alter ego, sed magis idem.
Hoc univit amor foedere pridem,
Nec sorti modo mors subdit eidem.
Esset obisse mihi gloria, teque frui.
      Mors tua dura mihi.
 
Ex quo cum lacrymis plus ego lugeo,
Hinc plus ipse quod est res nova gaudeo.
[1198D] Quanto displicuit res lacrymarum,
Tanto triste placet pondus earum.
Displicet atque placet illud, utrumque placet.
      Vae mea vita mihi.
 
Singultus peperit carmina lubrica.
Haud arcent elegos claustra poetica
Te, doctor, replicat nostra querela,
Hunc morbum leni, ait, nulla medela.
Mors mihi te tibi me compositura placet.
      Mors, rogo, sera veni.

De Gerardo Laudunis subrepto.

[recensere]

Tantum Gerardus laudes dum laudibus auxit,
      Quod dignum magnis laudibus Andus habet:
Quantum doctrinis Ciceroque, Maroque Latinis,
      Nam nobis alter fulsit Aristoteles.
[1199A] Lux et laus cleri, sol qui suffecerit orbi,
      Orbi quadrivium protulit et trivium.
At fortunatus fuit abbas Burgulianus,
      Qui sibi Gerardum vindicat in proprium.
Lausdunis obiit, sed vivit Burgulianis,
      Utque diu vivat jam redimunt precibus.
Hunc igitur terrae speciali mandet honore,
      Quisquis defuncto corpore dives erit.

Item de eodem.

[recensere]

Uberibus, Manegaude, tuis lactatus abunde
      Tempore posterior, pene legendo prior:
Atque tuis sinibus abstractus venit ad Andos,
      Ardua Gerardus planaque dicta gerens.
Laude sua laudes Lausduni multiplicavit,
      Artes exponens commoditate levi.
[1199B] Hunc quoque Lausdunis invidit Burguliensis,
      Et quibus invidit blandiloquus rapuit.
Jam nunc Gerardus pauset cum Burguliensi,
      Donec mandetur alteruter tumulo:
O utinam neque mors neque casus separet ipsos,
      Donec nigrescat primitus albus olor:
Et donec pennis corvus niger evolet albis,
      Lausdunum refluus donec eat Ligeris;
Et donec querulae sileant valeantque cicadae,
      Et noceat senium sive dolor neutrum.

Ad eumdem ut monachus fiat.

[recensere]

. . . . . . . . . . . . .
Ipse locum novi qui floridus otia gignit,
Libros et cartas et cuncta studentibus apta.
Burgulius locus est, et Cambio dicitur amnis
[1199C] Flumine perpetuo qui vitreus irrigat hortos,
Hocque loco locus est a turbis pene remotus.
Qui tutat fratres a sollicitudine mundi,
Et fovet in gremio diuturnos pacis alumnae.
Prata virent juxta, quibus est contermina silva.
Hunc emat, hunc redimat quisquis probus esse laborat.

Super abbatem Silvae Majoris.

[recensere]

Cum pro defunctis soleant orare fideles,
      Proque sibi caris perpetuent lacrymas.
Pro patre Geraldo nihil est utriusque necesse,
      Qui coeli civis incola vixit humi.
Silvam Majorem monachis Dominoque dicavit,
      Exsul sponte sua finibus a patriis.
[1199D] Francia natalis sibi sorduit, hancque reliquit,
      Silvestres saltus Burdegalae veniens.
Pullulat ecce polo silvestris terra colonos,
      Quae per Geraldum floruit agricolam.
En felix anima coeli laetatur in aula,
      Artus hic positi laetificent populos.

Item de eodem.

[recensere]

Silvae majoris jacet hic sanctissimus abbas,
      Abbatum splendor, et monachile decus.
Hic silvas coluit, Christoque novalia fecit,
      Ut saliunca rosam, poma salix generet.
Iste locus primum silvestris et effera tellus,
      Ipsius exemplis est modo porta poli.
Vir cani capitis, vir perfectae probitatis,
      Coelorum civis dormiit in Domino.
[1200A] Plebs Aquitana, Patris corpus complectere tanti,
      Qui tibi vivit adhuc religionis odor.
Gallia congaude Geraldo quem genuisti,
      Ac cineres sanctos hic venerare suos.

Item de eodem.

[recensere]

Mente columbinus, zeli fervore severus,
      Alloquio dulcis, moribus egregius.
Pauperibus largus, sibi parcus, fronte serenus,
      Cunctis compatiens pectore largifluo.
Abbas Geraldus jacet hic pro carne sepultus,
      Liber enim coelos spiritus obtinuit.
Gallica plebs genitrix plebi dedit hunc Aquitanae,
      Et silvas veteres Burdegalae coluit.
Qui tantum terrae, genti quoque profuit illi,
      Ut modo gens per eum terraque fructificet.
[1200B] Ossibus hic locus est dives decoratus opimis,
      Prosit honor populis ossibus exhibitus.

De eodem abbate.

[recensere]

Alba columba Dei maculis rugisque remotis,
      Quem nocuit culpae nulla nigredo suae.
Miles ut emeritus ad regis praemia raptus,
      Spiritus abbatis vindicat astra sibi.
At qui de terra cinis est adjunctus eidem,
      Hac requiescit humo jure vocatus homo.
Hic natale solum, quod erat sibi Francia dulcis,
      Ultro deseruit pone sequens Abraham.
Silvae Majoris probus hospes et incola primus,
      Hos tenuit saltus excoluitque Deo.
Nomine Geraldus vir strenuus alta sitivit,
      Hic pausat corpus, spiritus alta tenet.

De eodem abbate.

[recensere]

[1200C] Prudens ut serpens, simplex Geralde columba,
      Angelicus specie, gratus olor capite.
Vir leo zelando, supplex agnus patiendo,
      Mitis, mansuetus, religione probus.
Hanc ubi divino domuisti vomere terram,
      Ad te collectis fratribus innumeris:
Tandem communis contactus imagine mortis,
      Das animam coelo, membra soli gremio.
Ora pro nobis, Geralde, Pater reverende.
      Non opus est pro te nos aliud petere.

Audeberto Cenomannensi archidiacono.

[recensere]

Censeo famosis te vatibus aequiparandum,
Quamvis praeniteas re, fama, vatibus ipsis,
Nec tu dissideas a commoditate Maronis.
[1200D] De Berengario Turonensi pauca locutus,
Es nobis visus, nisi fallor, magnus Homerus.

Ad comitis Stephani fratrem.

[recensere]

Lampadis os, Philippe, vale, puer indolis altae,
      Lux olim cleri clara futurus, ave.
Me tibi quem praefert gradus et provectior aetas,
      Ad te compellit scribere solus amor.
Scribo quod puero surgenti profore possit.
      Quodque dies nostros quodque gradum deceat.
Tu quod cudit amor, quod amici more paciscor,
      Sic ut amicus habe, solus habendo lege.
In triviis siquidem nolo mea dicta vagentur,
      Nemo nisi infelix invidia caruit.
Sicut nobilitat te linea sanguinis alti,
      [1201A] Sic quoque te morum linea nobilitet.
Subditus esto libens virgae manibusque magistri,
      Dum vacat, assiduus disce, revolve libros.
Tempus erit subito cum te tua provehet aetas,
      Cum te nobilitas avocet a studiis.
Nam si nescieris tunc respondere rogatus,
      Si Praesul fias, mutus asellus eris.
In condiscipulos nimium saevire caveto,
      Immo magis recolas te fore discipulum.
Quod tecum gessit nec cuilibet improperabis,
      Nec tibi quod soli dixit amicus homo.
Si sis iratus, nulli tamen objice crimen,
      Pacatus siquidem forsitan alter eris.
Nobilitas et lingua procax, moresque protervi,
      Nec sibi concordant, nec bene conveniunt.
[1201B] Nobilibus siquidem proavis Odonibus ortus,
      Ortus es Odones ut veteres renoves.
Qui sic vixerunt, fuerint ut Julius armis,
      Augustus pace, divitiis Salomon.
Addidit Octodorum sibi scilicet unus eorum,
      Augustamque suis juribus obtinuit.
Isque Theobaldum generavit pacis alumnum,
      Quo, Philippe, venis principe progenitus.
Ergo quem decorant antiquae nobilitatis
      Tot proavique duces, et comites atavi:
Da condigna tuae praesagia nobilitati,
      Moribus ipse tuis praeniteas atavis.
An sim jocundo, Philippe, locutus amore,
      In serie sensus ipse notare potes.
Quod si dicta sonant incomptam rusticitatem,
      [1201C] Crede mihi melius dicere non potui.
Est ignorantis vitium, non culpa volentis:
      Si bene non dixi, dicere quod volui.
Denique quod sentis, quod gestit nostra voluntas,
      Ac si protulerint carmina nostra puta.
Dicta meis votis industria vestra coaptet,
      Dictaque votorum vis magis appreciet.
Appreciet cartam, quod cartam misit amicus,
      Dilige quod praefert nomen amicitiae.
Jam memor esto mei, memoris memorabor et ipse,
      Nec nos a nobis mors etiam dirimat.

Adelae comitissae.

[recensere]

Vadis ut insolitos videas, mea cartula, fastos,
      Ut regum thalamos et comitum videas.
Vadis ut egregiam mihi gratifices comitissam,
      [1201D] Si tamen ipsa prius gratificeris ei.
Gratificeris ei, dicens comitissa valete,
      Reginae potius nomine digna vale.
Haec est illius si nescis filia Regis,
      Anglos indomitos qui domuit gladio.
Qui sibi Northmannos inhibentes jura paterna
      Perculit ense fero, supposuitque jugo.
Iste procellosas pro littore duxit abyssos,
      Et quasi conduxit littora littoribus.
Iste licet sumptus superaverit imperiales,
      Tantae plenus erat fertilitatis opum.
Ut vix thesauros aliquis perpenderit ejus,
      Largus militiae, largus et Ecclesiae.
Denique tantus erat, ut solus fecerit orbem
      [1202A] Nomen ad imperii subtrepidare sui.
In dubio tamen est quae stirps utriusque parentis,
      Cum mage par fuerit clarior exstiterit.
A patribus proavis pater editus, utpote consul,
      Extulerat proavos ex probitate sua.
Addideratque suis nunc tantum rebus honoris,
      Quantum res olim patribus addiderant.
Sed neque distabat a tanto conjuge conjux,
      Quam sublimabat regia nobilitas.
Quae deducta potens a nobilitate potenti,
      Terrae Flandrensis nobile germen erat.
Hosque pares geminos sibimet sic fata dicarant,
      Ut speciale forent conjugii specimen.
Regem regina, reginam rex decorabat,
      Et decus alter erat, et decor alterius.
[1202B] Non virtute minor successit filia patri,
      Excepto quod non militis arma gerit.
Arma tamen gereret nisi mos opus hoc inhiberet,
      Nec fas est ferro membra tenella premi.
Una tamen res est qua praesit filia patri,
      Versibus applaudit, scitque vacare libris.
Haec etiam novit sua merces esse poetis,
      A probitate sua nemo redit vacuus.
Rursus inest illi dictandi copia torrens,
      Et praeferre sapit carmina carminibus.
Ergo ne timeas, nimis est affabilis ipsa,
      Ipsa dabit tempus, et dabit ipsa locum.
Utque reor non te comitissa remittet inanem
      Sis licet ipsa rudis, more suo faciet.
Nec tibi praestabit tantillum quod meruisti,
      [1202C] Praestabit quod sit lausque decusque suum.
Pene sua est orbi jam munificentia nota,
      Extremos homines jam sua dona vocant.
Ipsa mihi nota est, nec ego sum cognitus illi,
      Occuluit sibi me rustica simplicitas.
Nec nunc auderem praemittere carmen ad illam,
      Sed voluit mandans carmen habere meum.
Quidlibet audivit nuper de carmine nostro,
      Innuit applaudens quatenus adjiciam.
Adjicio non quod par esse suae probitati
      Possit, sed vigeat ex probitate sua.
Materies grandis mea carmina nobilitavit,
      Non mea nobilitant carmina materiam.
Hanc morum probitas, hanc castum pectus honestat,
      [1202D] Nobilis hanc soboles ornat, amorque viri.
Sunt tamen et multi, quos commendare puellis
      Et decus et probitas et sua forma queat.
Hanc qui tentassent? sed quid tentasse juvaret?
      Servat pacta sui non violanda tori.
Hanc decor insolitus, et inaequiparanda venustas,
      Commendatque simul gratia colloquii.
Sed quis tam duram silicem mollire valeret?
      Inspiciunt sine re, sed juvat inspicere.
Praemia magna putant dum spe pascuntur inani,
      Irritantque suos hanc inhiando oculos.
Nec mirum, quoniam species sua tanta refulget,
      Debeat ut cunctis praefore virginibus.
Hanc ego vidissem nisi rusticus erubuissem,
      Ipsam quippe loquens inspicere erubui.
Tunc nisi palantes obliquarentur ocelli,
      [1203A] Mox exhausisset omnia verba mihi.
Gorgone conspecta quamplures destituuntur
      Taliter a propriis protinus officiis.
Et coram Circe sic multi diriguere.
      Non etenim poterant lumina ferre deae.
Vix ideo vidi, vidisse tamen reminiscor,
      Ut reminiscor ego somnia visa mihi.
Sic me saepe novam lunam vidisse recordor,
      Vel dum vix video meve videre puto.
Vix ipsam vidi, sed sicut et ipse recordor
      Dianae species anteferenda sua est.

Ad eamdem, pro cappa quam sibi promiserat.

[recensere]

Quam peto, quam petii, si reddas, Adela, cappam,
Quae deceat dantem, deceat simul accipientem:
Nulla mihi major, melior mihi femina nulla,
[1203B--Nam Regina mihi tu fies ex comitissa.
Te quoque majorem formabunt carmina nostra,
Carmine tu nostro latum spargeris in Orbem,
Ut te nosse queat et Cyprus et ultima Tyle,
Aethiopes, Indi, Getulus, et insula quaeque.
Grandia dico quidem, sed grandia dicere novi,
Ex quo materiam mihi sumpsi de comitissa
.Ipsa mihi carmen, calamum mihi suggeris ipsa,
Ipsa dabis flatus, os ipsa replebis hiulcum.
Emeritas solvis mercedes ipsa Poetis,
Tu cogis vates taciturnos esse loquaces.
Ergo tuum Vatem, Comitissa, revise loquentem,
Et refer, o domina, scribenti praemia cappam,
Cappam quae phrygium rutilans circumferat aurum,
[1203C] Cappam quae gemmis ambitum pectus honestet:
Ut te habeat pectus haec dum super induet artus
Cappam quae pretium comitissae praeferat instar,
Quam merito valeam comitissae dicere cappam.
Sicut et excellis reginas et comitissas,
Sic Reginarum comitissarumque lacernas
Hoc excellat opus, quod te super astra perennet.
Magna peto, si non majora rependere nosses.
Ipsa pusillanimes fastidis parva petentes.
Non nimis alta peto, non ad nimis alta relabor
Quolibet ornatu debes ornare ministros,
Et ditare simul thesauros ecclesiarum.
Id petiisse meum est, id te praestare tuum sit.
Sic mihi responde juri ut faveas utriusque,
[1203D]

Ceciliae regis Anglorum filiae.

[recensere]

Regia virgo, vale, vale, inquam, regia virgo,
Virgo Romuleis tunc anteferenda puellis,
Virgo virginibus nunc anteferenda coaevis,
Quam pater augustus aequavit regibus Anglis.
Quam species formae cum virginitatis amore,
Et morum probitas ingenti laude venustat.
Quam satis exornat sua sollicitudo legendi,
Quam patre nobilior sponsus sibi gratificavit.
Ergo placere tuo virgo contende marito.
Nam neque nupsisti quasi cuilibet e grege sponso:
Sed magis egregio, cujus te forma perennet.
Quod tibi quae multa est librorum lingua loquetur,
Ecce tibi, virgo, si quid tamen ipse valebo,
[1204A] Audivi quamdam te detinuisse sororem,
Cujus fama meas aliquando perculit aures
Nomen it elapsum, vidisse tamen reminiscor.
Bajocensis erat, sed tunc erat Andegavensis,
Quam, tibi si placeat, nostra de parte saluta,
Atque mihi nomen rescribe tuumque suumque.

De duce Rotgerio.

[recensere]

Cui probitas patris peperit bellando ducatum,
Quem pax, quem probitas patri sua multa coaequat,
Salve, Rogeri, longum dux inclyte, salve,
Ut speciale tibi salve fac Burguliani.
Attamen anticipant nostros tua facta colonos
Namque tuum nomen totum vulgatur in orbem,
Vel quia militiae stipendia fundis opima.
Vel quia tractas rem consultus homo popularem,
[1204B] Quae stat firma tuis non concutienda diebus:
Sive quod Ecclesias immenso munere ditas,
Sive quod invitas hac tempestate Camoenas
Dapsilitate tua, ne possit Apollo tacere.

De Hostiensi episcopo.

[recensere]

Odas, o utinam cui mittuntur placituras
      Odoni magno dirigo parvus ego.
Odo pontificum decus et specialis honestas
      Consilium papae, regula justitiae.
Ecclesiae robur, non concutienda columna;
      Mittit quod placeat Burgulianus ave.
Burgulianus ave magno dicit patriarchae,
      Quod mihi notitiam praesulis obtineat
Odo, Wido mea mihi te celebravit in aure,
      Pluribus indiciis te mihi significans.
[1204C] Guido tuum nomen nostrum devexit in orbem,
      Utque viri tanti praeco vir ille mihi.
Te mihi procerum statura significavit,
      Quae non excedat effigiata modum.
Mores jocundos Wido tibi dixit inesse,
      Et quod conveniat moribus alloquium.
Utque mihi dixit, ditat te littera dives,
      Et vatum Musas deliciosus amas.
Si cantare velis cantas modulamine dulci;
      His superest vultus et facies hilaris.
Affatu suavis, communis et omnibus omnis,
      Exhilaras moestos, et stolidos reprimis.
Os Oratorum modo vivis Tullius alter;
      Callidus in verbis vivis Aristoteles.
[1204D] Tempora quae modo sunt, quae sunt sine remige navis,
      Rectorem statui te voluere sibi.
Qui te fecerunt Odo velut Hostia Romae;
      In modico Romae te facient dominum.
Hic jam coeperunt ordiri provida fata:
      Hic intelligimus, jamque favemus eis.
Odoni factus haeres in pontificatum,
      Mox in papatum substituendus eris.
Hoc locus, hoc nomen, hoc signat copia linguae;
      Hoc alti sensus praecinit integritas.
Innuit hoc habitus tunicatae religionis,
      Vos ambos idem Cluniacus genuit.
Ambos vos fovit, vos Hostia sustulit ambos,
      Alter papa fuit, nec minus alter erit.
      [1205A] Ut tunc te toto pallidus ore canam
Tunc Orpheus nostram nequeat superare Camoenam;
      Si pleno flatu buccina nostra sonet.
Velis furtivis vehitur modo nostra carina,
      Namque piratarum perstrepit omne genus.
Insontem lacerant me dentibus obloquiorum,
      Meque reum mortis clamitat invidia.
Objiciunt quod ego tabulas post tempora tango,
      Quod non demisso vado supercilio.
Ipse susurro tamen, mecum quoque rumino psalmos,
      Atque obliquatis vultibus intueor.
Ut fur invidiae probitati est saeva noverca,
      Quocirca tepeo saepius a studio.
Quod si me vellet defensio vestra tueri,
      Ut mea duntaxat carmina diligeres:
[1205B] Repentes hederae mox serpent uberiores,
      Si quando audaci fretus ero gladio.
Audaci si quando lyras moderamine tangam,
      Si musas pleno pectine discutiam.
Si quando impavidus vates audebo vocari,
      Si calamos teneam non trepidante manu.
Si verbo nostris signisve quibuslibet Odis
      Illudas, Odo, fulmina non timeo.
Fulmina quae timeat, quem maxima Roma tuetur
      Quid timeat tua quem proteget Odo manus?
Me sub amore tuo digneris, maxime Pastor,
      Tutior ut Romam si sit opus videam.
Tutior ut duce te Romana palatia cernam,
      Quem mea rusticitas terreat absque duce.
Jam nunc de vestro tanquam securus amore,
      [1205C] Vobis commendo quod penitus cupio.
Me praesumentem de te confundere noli,
      Debita posco quidem, da mihi, namque potes
Si quotcunque modis aures obstruxerit aspis,
      Ut nolis nostras insinuare preces.
Si quaesita neges, possisque negata referre,
      Si tua claudantur corda meis precibus:
Ut dare tu nolis sine damno quod dare possis,
      Non es quem spero, quem tuus ipse cano.
O quam sperabam vivis procul et procul alter,
      Quod Deus avertat ut mihi tu facias.
Unicus est Odo mihi filius, imo coabbas,
      Pro quo devotus asto tuis pedibus.
Namque manum super hunc nimis aggravat ille
      [1205D] Iram qui papae funditus emeruit.
Imposuit siquidem regi diadema Philippo
      Nunc et in hoc papae negligit imperium,
Propterea fundo mea viscera funditus Odo,
      Ut mihi perficias hanc tibi rem facilem.
Abbatis partem sustentes ordine recto,
      Ut restauretur filius ille meus.
Quod confirmavit in eo Romana potestas,
      Inconvulsum sit, permaneatque ratum,
Et potes et debes, nisi me contempseris, Odo
      Abbatem sancto reddere Remigio.
Non ingratus ero, superaddam gratificandus
      Munera carminibus, carmina muneribus.
Ecce fatigatus nimium remeare nequivit,
      [1206A] Sed si mandabis ut veniat veniet.
Jam securus erit, redeat si scripseris illi,
      Noverimus quoniam restituendus erit.
Si mandare velis quod penses utile nobis,
      Guidonem nostro noveris esse loco.
Guido mihi vivit, magnus, bonus, atque fidelis,
      Magni momenti, nominis haud modici.
Hunc venerare modo quo nos veneramur eodem,
      Namque bona morum simplicitate viget.
Odam dilatat occasio multa precandi,
      Sed modo fine brevi sis memor, Odo, mei.

Item de eodem.

[recensere]

Odonem salvere meum sine fine praeopto:
      Odo mi, salve, papa futurus, ave.
Quod te dico meum, praesumptio dicere cogit,
      [1206B] Tantum tantillus pontificem monachus.
Quem nunquam vidi, quem solis auribus hausi,
      Dicere prae nimio cogor amore meum.
Visceribus totum te nostris insinuavi,
      Te siquidem novi carmina diligere.
Et laudas vates, et praemia vatibus offers,
      Jocundus, prudens, felle columba carens.
Compatiens miseris, peregrinis auxiliator,
      Morum prae cunctis asperitate cares.
Maximus orator, vatum specialis amator,
      Invitas nostros ad studium calamos.
Talem te cupio, mihi te desidero talem,
      Qualis es, et qualem te volo promereor.
Quaeso mihi debe quod debet amicus amico,
      Quos indiscussus consolidavit amor.
[1206C] Inter quos unquam non est alterna voluntas,
      Qui sapiunt, vivunt et moriuntur idem.
Ecce tibi talem, me si dignare, paciscor,
      O utinam votis faveris, Odo, meis!
Si mihi te dederis, si te dignabere nostrum,
      Inter cantores Orpheus alter ero.
Jam quoque de vestro nimium confisus amore,
      Audeo pro caris insinuare meis.
Burchardum commendo meum, quem diligo multum
      Tutelaeque tuae, consilioque tuo.
Urit Guidonis penuria multa penates,
      Odo, roriferas cui plue divitias.

Dominae Emmae.

[recensere]

Coenobitarum decus et decor Emma sororum,
      [1206D] Suscipe quod mandat Burgulianus ave.
Burgulianus ave tibi mandat, et immolat illud,
      Quod te contiguet perpetuetque mihi.
Utpote quam proprio sic fovit melle sophia,
      Ut nunc emanent ubera lacte tua.
Quod nuper patuit mihi carmina vestra legenti
      Quae tu gratuito nectare condieras.
Ad te concurrunt examina discipularum,
      Ut recreentur apes melle parentis apis.
Quod si discipulos vester concederet ordo,
      Vellem discipulus ipsemet esse tuus.

Amato archiepiscopo.

[recensere]

Pontificum lex est veniam praestare roganti,
      Dissolvit legem qui prohibet veniam.
Optime pontificum, mihi sic applaude roganti,
      [1207A] Ut mihi pontificem te tua facta probent.
Aures ergo diu pulsatas pande benignus,
      Quamque rogo supplex inveniam veniam
Nubibus ablatis me respice fronte serena,
      Quidlibet emendo si veniam mereor.
Sin autem, certe querimonia nostra coaequos
      Tanget ut emendent talia pontifices.

Versus Odonis ad abbatem.

[recensere]

Hanc, Baldrice, tibi mittit tuus Odo salutem,
      A te rescribi quam cupit ipse sibi.
Nuper, amice, tuum tenui legique libellum,
      Credere vix potui temporis hujus opus.
Tantum pondus erat verbis, facundia tanta,
      Posset ut haec credi composuisse Maro.
Inter amicorum scribi mea nomina sperans,
      Devolvi librum terque quaterque tuum.
Vel levis ulla mei non est ibi mentio facta,
      Commovit mentem res nimis ista meam.
Scilicet indignum me, vir facunde, putasti,
      Carmine quem velles perpetuare tuo.
Attamen urna, lepus, corvus quoque, cancer, aselli,
      In coelo stellae te quoque teste nitent.
Et post tantorum tot nomina clara virorum
      Viles bestiolae coelica regna tenent.
Me quoque multorum post nomina clara virorum,
      Fac tua coelestis pagina suscipiat.
Haereat in libri, rogo, margine distichon unum,
      Inscriptus valeat quo tuus Odo legi.
Si meritis precibusque meis quaesita negabis,
      Extorquebo tamen improbitate mea.
Haec mea saepe tibi trivialia carmina mittam,
      Sic indignanti quod precor excutiam.