I.
[recensere]1.
[recensere]Omne ministerium, trifido quod praeminet orbe,
Arte gubernandum, sunt artis plurima dona:
Omnicreans dominus terras mare sidera caelos
Arte creat, totum pulchrum regit arteque mundum,
5Artibus egregiis sapientia celsitonantis
Praeposuit hominem cunctis animalibus orbis,
Ars currum regitat, naves ars rite gubernat
Atque triumphalis res artem bellica spectat -
Indiget artis opis sic et res publica, felix
10Esse queat rectore bono populoque beato.
Ob hoc caelestum transcurrens prata librorum
Florida congessi vobis, rex inclite, serta,
Quae capitis vestrae mentis diadema perornent
Sceptraque glorificent Christi dominantia nutu,
15Atque salutiferas divini dogmatis herbas
Pollice decerpsi nardo redolente calathis.
Sumite de liquidis Israhel fontibus undas,
Quae satient bibulum praedulci rore palatum:
Gloria nam regum, nitidis et stemmata sceptris
20Dogmata sunt domini nec non exempla priorum
Gestaque nobilium procerum famosa per orbem. -
Artibus his vigeat vestri res publica victrix
Atque gubernetur multis feliciter annis,
Donec sideream vos ascendatis in aulam,
25Iuste regnantum qua perpes gloria pollet.
2.
[recensere]Tecum principium, finis rex Christeque tecum:
Alpha operis famuli sis, deus, oque tui.
3.
[recensere]Quisquis florigeri sceptrum fert nobile regni,
Primum celsithrono vota precesque ferat.
In cuius sacro sunt omnia numine sceptra
Et pax nobilium, vita salusque ducum.
5Nam regale decus radians diademaque regni
Est timor altithroni, sanctus amorque dei.
Lilia florigerum comunt ceu lactea campum,
Vt rosa punicei schematis ore rubet:
Sic iustus rector virtutum flore virescit,
10 Germinat ac fructus mentis in arce sacros.
Pulchra Salemonem decoravit purpura regem
Nec non Davidis fulgida sceptra patris;
Sed magis interius prudens devotio cordis
Ornavit iuvenem glorificando deum.
15Instar Luciferi niteat res publica vestri
Exortuque novo splendida vota gerat.
4.
[recensere]Qui regit affectus animi, rex iure vocatur
Et, fluxas carnis qui domat illecebras.
Quamvis, qui fulvum superat virtute leonem,
Rex teneat clarum laudis honore locum -
5Set plus est laudum fastus calcare superbos,
Iram ceu rabidam mitificare feram.
Magnus et ille cluit saevos qui triverit hostes,
Lauriger ac victor clara trophea refert -
Gloria sed maior: comptum caelestibus armis
10 Hostes aereos vincere posse ducem.
Est magis imperium mentem frenare per artem,
Quam si quis habeat triplicis orbis opes:
Nam templum domini iusti mens regia fulget,
Fit thronus excelsi iudicis ipsa dei,
15Comitur illa domus flavo speciosior auro,
Iustitiae solem gaudet habere suum.
5.
[recensere]Ceu rotae cyclus celeri recursu
Volvitur, summas reprimitque ad ima,
Quas rotat partes rapidum per axem,
Mobilitate:
5Regna sic mundi trifidum per orbem
Gloriae celsum stabilire culmen
Nesciunt lapsum, sed habere norunt
Aurea Sceptra.
Inclitae plebis fuit Israhelis
10Floridum regni decus adlevatum,
Quando servabat sacrosancta legis
Mystica iura:
Vnde pollebat domini triumphis
Atque crudeles superabat hostes,
15Dum suam plebem pietas tonantis
Glorificabat.
Rursus heu quantis premitur ruinis
Abrahae sanctum speciale patris,
Dum creatori sua prona tempsit
20Subdere colla;
Vna sed tantae medicina gentis
Iam fuit votis rogitare celsum,
Qui potens noscit stabilire regna
Perpete nutu.
25Principes terrae, domino potenti
Ferte gaudentes thymiama voti;
Quem tremunt caeli proceres superni,
Magnificate.
6.
[recensere]Qui cupit rector probus esse iudex,
Lance qui iusti trutinaque gaudet
Inhians pulchri terebrare falsa
Cuspide veri,
5Luminum patrem rutili creantem
Solis ac lunae nitidique cosmi
Poscat, ut sensis niteat coruscis
Luce sophiae;
Vota cognoscat Salemonis aequi,
10Quae volaverunt subito per aetram
Ac penetrarunt domini sabaoth
Aurea tecta.
Ipse percepit docilemne sensum
Mente lustratus? sapiensne factus
15Insuper regni columen gubernat
Gentis Hebraeae?
Quid valet flavi nitor omnis auri?
Ostra quid prosunt rosei decoris?
Gloriae quid sunt Scithicaeque gemmae?
20Quid diadema?,
Orba si mentis acies hebescat,
Lumen ut verum nequeat tueri,
Vnde discernat bona prava iusta
Fasque nefasque.
25Ergo rectori decus est amare
Te patris verbum sapiensque lumen,
Christe, qui sceptris dominaris orbem
Celsaque regna;
Cuius in dextra requies beata
30Constat, in leva locuplesque gaza:
Gloriae princeps humiles coronas
Tollis opimos.
7.
[recensere]Rex pius et sapiens terno moderamine regnat
Semet suosque <et> subditos.
Gloria regnantis proba moribus eminet uxor
Sicut honusta vinea:
5Illam nobilitas triplici virtute venustet
Rosis pudici pectoris;
Lactea formoso niteant si colla decore,
Magis nitescat castitas;
Christus ut ecclesiam sibi casto iunxit amore,
10Vxor viro sic haereat;
Mitis simplicitas in cuius mente redundet
Velut columbae gratia;
Quam decoret pietas prudentia sacra potestas,
Esder ut alma floruit.
15Vincula pacis ament rex et regina: duobus
Sit foedus et concordia;
Invida non dirimat geminos discordia pacis,
Quos lex superna iunxerat.
Disciplina regat quorum praenobile germen:
20Rami decori floreant.
Aridus haut viridi bene crescit in arbore palmes,
Cultor bonus hoc providet:
Princeps et rectrix populum si rite gubernant,
Suam regant prosapiam,
25Abrahae veluti generosa stirpe creatis
Ornent polos nepotibus.
8.
[recensere]Absque gubernaclo navis ceu nutat in alto,
Fluctibus ac tumidis tunditur illa nothis:
Gloria sic regni praeclaraque sceptra labascunt
In pessumque cadunt heu sine consilio.
5Nam sunt nonnulli, quorum fit mellea lingua,
Aspidis ac subtus tetra venena latent;
Qui delenificis persuadent omnia verbis,
Quorum sermo strepit subdola ceu fovea:
Horum consilio res publica fulta videtur,
10 Cum submersa ruat o miseranda nimis.
Ob hoc consilii praedulcem carpere botrum
Iam decet, excelsum qui tenet imperium.
Dorcades ut vigili montis de vertice visu,
Quo cito transfugiant, cuncta pericla notant:
15Sic adversa cavet speculari lumine mentis
Dux bonus arte bona consiliisque probis.
Ceu margaritum bibulis praenobile conchis,
Quomodo dulcifluo mel legiturque favo:
Sic et amicorum puro de fonte legendum,
20 Quod decet et prodest, utile consilium.
Verus amicitiae custos sine felle probatur,
Cui placet omne bonum, displicet atque malum:
"Est est" qui vere seu "non non" dicere norit,
Cui cor secretum consonat osque pium,
25Olli firma fides vita fit carior ipsa,
Nescit harundineas texere mente strophas,
Non illum nutare facit clangorque tubarum-
Anchora nam stabilis corde manet fidei-,
Talem nonque gazae, non auri pondera norunt
30 Fallere nec laesa fit pretiosa fides.
9.
[recensere]<Tam>quam praecipitans turbo regentes
Subvertit nimium copia rerum.
Qui primumque boni regmine clarent,
Fiunt saepe mali fine profano;
5Sacris qui fuerant moribus aurum,
Mox plumbo similes viliter horrent
Et, qui vitis erant ubere laeti,
Agrescunt veluti spreta labrusca:
Incautum dominum mente strophosa
10Fallunt praecupidi sic et amici.
Multis unde dolis optimus ille
Anceps fit titubans sicut harundo
Ignoratque miser figmina falsi
Nec lucent domino lumina veri:
15Nam caecant oculos regis honores,
Aurum divitiae nubila mendae,
Vultus feminei blanda voluptas,
Cari falsidici pompa potestas.
10.
[recensere]Reges terrae, quos male gesta
Dedecorant, similesne videntur
Apris, ursis tigridibusque?
Hi maiores suntne latrones
5Terrigenum? rabidive leones?
Vnguibus accipitresque rapaces?
Contigit Antiocho, Pharaoni,
Herodi miseroque Pilato
Momentanea perdere regna,
10Cum sociis Acheronta subire.
Sic semper reprobos mala damna
Affligunt nimis hic et in aevum.
Quid floretis tempora fronde
Ardentes ostroque decori?:
15Quos exspectat clibanus ignis,
Quem nec sedet roscidus imber.
Qui dominum lucis nec amatis,
In tenebras vos exteriores
Ibitis: illic gloria vestra
20Arens marcebit sine fine;
Iustos vero celsa corona
Glorificabit luxque beata.
11.
[recensere]Conditor supernus orbis, imperator omnium
Ipse cuncta, quae creavit, pulchra fecit artifex.
Inter haec creata septem pulchriora praeminent:
Picta caeli spera lucis emicante gratia;
5Alma solis inter astra candidansque gloria;
Ac referta post bicorne luna stemma lumine;
Fructuosus et virescens hortus flore germinum;
Tethios serenitasque visa mulcens omnium;
Sanctus ac chorus piorum te deum colentium;
10Gloriosus atque rector optimus per omnia.
Liberalis et serenus sanctitate praeditus,
Aequitate, puritate cordis ille praeminet.
Quem tremit superborumque reprobum<que> caecitas,
Qui bonos honorat sponte largitate regia:
15Pacifer beatus ille fit <honusta> vinea,
Trinitatis est imago digna sorte caelitum.
12.
[recensere]Fabrica nulla tenet stabilem per tempora formam,
Si non fulturis nixa sit illa suis;
Haec stabilire queunt splendentia lumine templa
Aula nec et regum his sine firma potest:
5Iusti rectoris propriis sic stare columnis,
Publica res poscit propitiante deo.
Prima columna micat veri speciosa decore
Ac patiens regimen rite secunda tenet,
Tertia largiflua meritis dat munera dextra
10 Quartaque blandiloquax dulcia verba sonat,
Quinta malos reprimit miro zeloque coruscat,
Gaudet sexta potens magnificare bonos,
Septima clementer populi levigatque tributum,
Ast octava regit iustitiae trutinam:
15Nititur his solidis res publica fulta columnis,
Sicut mons Sion his stabilisque manet.
13.
[recensere]Princeps magnificus, quem deus extulit,
Vt praesit populo sceptriger inclitus,
Debet celsithrono se bene subdere.
Cedros qui Libani conditor edidit,
5Montes qui superos vertice sublevat,
Qui gemmare facit ruraque floribus,
Pinxit quique polos sideribus pater,
Qui caeli Cherubin rex supereminet-
Reges terrigenas magnus is ordinat.
10Ob hoc provideat rector honoribus,
Excellens superum quos deus attulit,
Olli quo placeat, qui regit omnia:
Regnum qui tribuit maximus arbiter,
Illum magnificat, quisquis eum colit
15Verbo corde pio regmine moribus,
Christi quique volens ecclesiae favet.
Servator canonum, ductor et optimus
Claret iustitiae stemmate fulgidus;
Rex est iure, sacer qui sacra dogmata
20Ac decreta patrum servat in omnibus:
Illum clarificat pontificum chorus,
Ceu gemmae radiant in diademate
Ac campum decorant lactea lilia
Illustrantque polum fulgida sidera.
14.
[recensere]Quam lux rutilo nova caelo
Fit grata habitantibus orbem
Post nubila noctis opacae
Phebi radiante corona,
5Quam ros sitientibus arvis
Post torrida caumata cancri,
Boreae post frigora saeva
Ver florigerumque serenum -
Sic praeveniente piaclo
10Animae fit cara medela:
Morbis medicantur anhelis
Iam quique salubribus herbis.
Tulerint quo corporis aegra
Cura vigilante sagaci,
15Famulae si tanta rependunt
Fragili medicamina carni,
Cur non potior medicina
Dominam medicatur honoram,
Simul anxia cura creantis
20Animam deitate beandam?
Quis vulnera tollere culpae
Medico poterit sine docto?:
Caveant igitur dominantes,
Vitiis si mente labascunt;
25Adeant medicosque peritos,
Quis discant subdere colla,
Christi pietate ministros,
Qui possunt pellere morbos.
Oleo vinoque salubri
30Nec non caelestibus herbis
Paradisi flore creatis
Extingunt dira venena.
Revocant animas et ab imis
Verbo virgaque potenti;
35Quas sancta caelitus arte
Revehunt ad pascua vitae.
15.
[recensere]Post inclitos labores
Ac laurea trophea
Toga candente pacis
Et regia corona
5Lectis micante gemmis
Auroque compta flavo,
Cum purpura coruscet
Aulae decorus ordo,
Feliciter regentem
10Cum sors beata comat
Quam saepe mentis aulam
Perturbat ira praeceps.
Ac zelus ardet intus
Caeco furore cretus;
15Aenea fervet olla
Nec sic furens in astra,
Ceu principis severa
Infecta mens veneno:
Nolens modum tenere
20Cor saevit ut leaena.
Miscat tus ergo menti
Flagrans odore pacis,
Dux fiat ac serenus
Grato nitente vultu.
25Nec iudicans sit ante
Quam veritas patescat:
Nam notione macte
Cor splendet ut lucerna.
16.
[recensere]Quisquis bellipotens saevis confidit in armis
In se sive suis spem male fidus habens,
Instabili tremulans folio simulabitur ille,
Grando quod excussit, quod nothus atque movet;
5Cuius loricae textura rigente metallo
Vt fragilis telae nutat araneolae;
Plumbeus ut pugio gladius lentescit acutus
Nec fidus dominum protegit et clipeus;
Quem galeae tutela premit ceu lanea cassis,
10 Lancea vulnipotens sicut harundo valet.
Talibus horrendus iactabat sene Golias,
Quem funda missus stravit ab hoste lapis?:
Illum non iuvit clipeus, non arma tremenda
Nonque minax sermo profuit allophylo.
15Si leo, si tigris perimuntur, si crocodillus,
Ingens si murem trux elefasque timet:
Ergo nec in propriis fidendum viribus ulli
Belligero, quamvis aerea membra gerat. -
In domino potius vivo spes tota locetur,
20 Qui regit altithronus numine regna deus:
Qui dat et omnipotens ducibus sperare superbam
Virtutem valida vincere posse manu.
17.
[recensere]Ventosa cum desaeviat
Euri procella perstrepens
Altis tonans de montibus
Cum nubilosa grandine,
5Silvae ruantque protinus,
Turbetur actus et maris,
Minas et astris inferat
Ventus crepanti fulmine:
Ferit pavor mortalium
10Tunc corda contrementium,
Ne sternat ira caelitus
Propaginem terrestrium.
Quisquis sapit pericula
Vitare corde provido,
15Fugit timens haec omnia,
Tutum capessat ut locum.-
Sic ingruente maximo
Adversitatum turbine
Totis petenda viribus
20Celsitonantis dextera.
Beatus ille praeminet,
Qui tunc volante praepete
Oratione machinam
Poli penetrat arduam.
25Alas habet haec aureas
Volucris ore lucida,
Levam regit ieiunium,
Dextram tenetque largitas.
Hanc noscit ordo caelitum,
30Gaudens salutat advenam
Offert eamque gloriae
Tribunal ante principis.
Votiva mentis xenia
Tunc prendit, ipsa lactea
35Soli revisit climata
Donisque onusta gratiae.
18.
[recensere]Vt globus lunae modo luce crescit
Ductus in speram radiis coruscam
Nuncque decrescit variante motu
Corniger orbis:
5Regna sic terrae bifido tenore
Gloria crescunt modo prosperante,
Nunc et adversis minuuntur ortis
Aulica sceptra.
Res quid humanas querimur fugaces
10Esse ceu fumus fluviusque praeceps?
Nonne sic mundi variant recursum
Haec elementa?
Post diem claram tenebrae secuntur,
Post serenatas, placidas et auras
15Ilico surgit nebulis opacis
Saeva procella.
Taliter dulcem sequiturque pacem
Litium gurges subitae ruinae:
Vnde marcescit hominum propago
20Flos velut agri.
At pius princeps domino potenti
Corde contrito hilaroque vultu
Gratias, postquam nova damna sentit,
Taliter offert:
25"Patris excelsi benedicta proles,
Qui creas totum renovasque mundum,
Nunc tuae grates ferimus salubri
Nos medicinae.
Tune castigas medicante virga
30Nos volens salvos nitidos ut agnos
In tui sacra gregis esse caula,
Optime pastor?:
Vnde myrrati calicem liquoris,
Quem pie nobis tua dextra porgit,
35Simus ut salvi, bibimus libenter
Dona salutis;
Nosque lorica renitente iusti
Ac spei tuta galea flagrante,
Ense sermonis fideique scuto,
40Quaesumus, arma;
Et crucis signo radiante cornu
Exhibe votis populi precantis
Hostium cunctos superare fastus
Te dominante.
19.
[recensere]O quam pacificos cunctipotens amat:
Quis regnum Solimae perpetis annuit,
Illos angelici gratia schematis
Ornans clarificat pectore, vultibus.
5Quorum simplicitas cordibus insita
Sicut mos avibus felle carentibus.
Hanc gaudet sobolem celsithronus pater
Heredesque suos hos deus eligit.
Pacem qui sequitur, splendidus enitet
10Et verbis redolet mel velut Atticum;
Qui pacem renuit, in tenebris manet
Et caecus gradiens in foveam cadit.
Nam discors animi turbida motio
Expers consilii naufraga parturit
15Incautis ducibus saepe pericula;
Quam mortis sequitur mox violentia.
Pax vero medicans dissona glutinat,
Pax lites reprimens gaudia seminat,
Pax iungit populos perpete foedere,
20Regnum pace regit rector et optimus.
Quis carisma placet pacis, aromate
Virtutum redolent sicut olivifer
Mons pinguis domini: quo fluit affatim
Lac, mel Christicolis nectaris ubere.
20.
[recensere]Si pax proveniat seu plaudant ampla tropaea,
Arroget incautus talia nemo sibi:
Nam deus omnicreans ingratos atque superbos
Mente sui cordis spernit ubique duces;
5Diligit at mites, grates dominoque ferentes:
Cuius multiplices gratificantur opes.
Nam neque divitiae faciunt neque regna beatos,
Si non celsithrono laus sit honorque patri.
Ob hoc eximius divino munere princeps
10 Hymnidicas laudes, vota deoque ferat,
Dum pax arridet, tumidus dum sternitur hostis,
Dum pollet terris copia plena bonis,
Dum deus exaltat regem populumque triumphis
Magnifice plebem glorificando suam.
15Absit murmurium populo, cum manna redundet
Tranquillae pacis multiplicisque boni;
Cantica laetitiae potius tollantur in astra:
Tantis pro donis organizare decet,
Spiritus omnipotens orbis dum climata replet,
20 Dum quoque terrigenis regna superna patent.
21.
[recensere]Ortodoxus ac beatus ille rector eminet,
Qui dei timore mactus atque amore fervidus
Ante ponit illa semper aulicis negotiis,
Christiana quis ubique crescit alma gloria;
5Qui pio tenore servat omne privilegium,
Vnde regis candidata sponsa Christi gaudeat;
Qui lupos rapaces arcet aequitate regia,
Christiana ne premantur inprobis ovilia.
Ipse zelotes et instat ardens more fulminis,
10Emicans et ultor ensis in sequendo reprobos.
Auribus modestis ille verba tempnit aurea,
Ne mel ore suggerentis det venena toxica.
Nam colax in ore gestat arte verba mellea,
Cordis ac sinu retentat intus felle machinas:
15His homunculis resistat Christianus arbiter,
Scita legum, mos et ordo patriaeque regulae;
Ac dei colat ministros sanctitate fulgidos,
Qui deo placere norunt ore corde moribus.
His precantibus beatis res beata publica,
20Omnibus bonis habundat sicut arva fructibus:
Principis honos thronizat ac trophea bucinant,
Laeta pax ubique regnat dans quiete gaudia.
II.
[recensere]1.
[recensere]Florida Thespiadum soror ac praenobilis Aeglae
Cignea, mellifluos nunc cane, posco, tropos;
Obsecro: Pegaseo flavum caput erige fonte,
Femina doctiloquax organicumque decus;
5Syrmate purpureo glaucisque venusta capillis,
Oscula da labiis Sedulio roseis;
Musigenum plectro cytharizans texito carmen
Permulcens aures nobilis Hartgarii.
Est pius ille melis condignus, laude canoris,
10 Europae sidus nobilitasque potens.
Aureus est ramus, florens virtutibus almis
Egregiusque nitet moribus et specie.
Quo pastore pio laetatur filia Sion,
Exultant variis dives inopsque modis.
15Construit excelsam sublimi vertice turrim
Centenis cubitis, quo super astra volet.
Ingreditur scalam, quae surgit in alta polorum,
Moribus et verbis instruit ipse greges.
Qui pastorali disponens omnia cura
20 Eripiens agnos arcet et ipse lupos.
Pectora cui redolent flaventia musta sophiae
Oreque doctiloquo mellea dona fluunt.
Cui micat in vultu vernantis gratia formae,
Splendida sed menti gratia maior inest.
25Ipsius in facie linguosi rethoricantes
Strophosusque loquax quo resonanto silet.
Aurea lingua cluit triplicis cui famine vocis
Tres veluti testes candida verba sonans.
Qui pro perpetuis lucris terrestria donat,
30 Dives in astriferis posset ut esse locis.
Aeternum salve, paradisi florida cedre,
Mitia doctrinae vertice mala gerens.
Te duce grex domini lacrimas in gaudia vertit,
Per te Francigenis prospera cuncta tuis.
35Inter pontifices vestri veneranda potestas
Eminet in cunctis pontificale decus.
Iustitiae parili dispensans omnia libra
Aequali gressu carpis in astra viam.
Per te Scotigenis requies praestatur egenis:
40 Gaudens, alme pater, hos pietate foves.
Fronte serenifica quos aspicis, optime pastor,
Illis atque loquens candida verba seris.
Tecmine quos vestis, quos pascis et, inclite praesul:
Pascis eosque cibo, pascis et ingenio. -
45Vidimus haut talem sub caeli cardine patrem,
Tantos thesauros qui pietatis habet:
Idcirco vestrum nomen, laus, fama per aevum
Pervolat in terris, scribitur atque polis.
2.
[recensere]Tytirus in silvis ego tristis mente remansi:
Absens pastor erat, nulla quiesque fuit.
Quis vos surripuit? Zefirus? Rhenusne bicornis?
Quadrupedale decus vos rapuitne pater?
5An vos puniceis nobis avexerat alis
Splendidus Aurorae currus Amorque volans?
Te magis elegit terrarum nobile sidus
Ac Tithona suum sprevit amore tui
An mage credendum, quod vos pia dextra tonantis
10 Angelicusque simul fertque refertque chorus?,
Gratia Francigenis quo te praesente coruscet,
Albicet ecclesiis splendida doxa tuis:
Sic et Apollo vagans rutilo decurrit Olimpo,
Lampade mirifica lux ut ubique micet.
15Venisti tandem, patuli lux aurea mundi,
A domino lata spes requiesque tuis:
Dulcior es pulchris Hybleo nectare verbis,
Carior auricomis es, pater alme, gazis. -
Aspice, quam subito niveus chorus amplus et ordo
20 Leuticensis ovat te redeunte, pater:
Hoc ut ovile deus Lantberto tradidit almo,
Sic tibi Lantbertus mandat ovile suum.
Omnis ovans aetas ingentia gaudia gestat,
Exultando sonat te remeante melos:
25Nec mea Musa tulit tacitis resilere labellis,
Gutture sed liquido crispat amore tonos.
Optima Francigenum lampas, spes aurea nostri,
Heres Lantberti, quem decet altus honor,
Montibus aeternis, ubi divus pastor Iesus
30 Regnat, cum domino sis, bone pastor. Amen.
3.
[recensere]Flamina nos Boreae miro canentia vultu
Perterrent subitis motibus atque minis:
Tellus ipsa tremit nimio perculsa pavore,
Murmurat et pelagus duraque saxa gemunt,
5Aereos tractus Aquilo nunc vastat iniquus
Vocibus horrisonis murmuribusque tonans,
Lactea nubifero densantur vellera caelo,
Velatur nivea marcida terra stola,
Labuntur subito silvoso vertice crines
10 Nec stat harundineo robur et omne modo,
Titan, clarifico qui resplendebat amictu,
Abscondit radios nunc faciemque suam.
Nos tumidus Boreas vastat (miserabile visu)
Doctos grammaticos presbiterosque pios:
15Namque volans Aquilo non ulli parcit honori
Crudeli rostro nos laniando suo. -
Fessis ergo favens, Hartgari floride praesul.
Sophos Scottigenas suscipe corde pio:
Scandere sic valeas caelestia templa beatus,
20 Aetheream Solimam perpetuamque Sion.
Praesulis eximii clementia mensque serena
Flamina devicit rite superba domans.
Suscepit blandus fessosque loquacibus austris
Eripuit ternos dapsilitate sophos;
25Et nos vestivit, triplici ditavit honore
Et fecit proprias pastor amoenus oves.
4.
[recensere]Vestri tecta nitent luce serena;
Florent arte nova culmina picta;
Rident atque tolo multicolora
Et formosa micant scemata plura.
5Non sic, Hesperidum hortule, flores,
Marcescis subitis qui cito dampnis:
Nam vestrae violae seu rosa pulchra
Inhaesere tolis perpete sede;
Sic ostrum rubeum, sic iacincthus
10Non horrent tumidi flamina Nothi.
Nostri tecta nigrant perpete nocte;
Intus nulla nitet gratia lucis;
Pictae vestis abest pulchra venustas;
Clavis nulla regit ac sera nulla;
15Absis nonque micat compta tabellis -
Sed fuligo tolo haeret in alto;
Si, Neptune, pluas imbribus atris,
Crebras rore gravi domata nostra;
Eurus si reboet murmure saevo,
20Haec quassata tremit aula vetusta:
Caci talis erat mansio tetra;
Talis caecus erat iam Laborintus,
Instar qui fuerat noctis opacae.
Sic et nostra domus (heu nefas ingens)
25Horret palliolo fuscida nigro:
Nam lucente die noctis imago
Crassescit vetulis aedibus istis.
Non haec apta domus, crede, sophistis,
Qui splendentis amant munera lucis -
30Sed haec apta domus nicticoraci
Talparumque gregi mansio digna.
O Lantberte, nigros collige caecos
Omnes, oro, tuos transfer in istam:
Caecorum valeat semper in aevum
35Haec obscura domus rite vocari.
Sed nunc, celse pater splendide pastor,
His succurre malis, o decus almum;
Dic verboque pio, quo decoretur
Haec umbrosa domus priva dierum:
40Sit pulchrum laquear stigmate pictum;
Sit clavisque recens ac sera firma;
Mox glaucae, vitreae sintque fenestrae,
Quo Phebus radios dirigat almus
Perlustretque sophos crine decoro,
45Praesul clare, tuos lucis amantes.
Sic vobis, dominus, arce polorum
Aulae lucifluae pulchra venustas
Praestetur digitis compta tonantis
Caelestis Solimae sede beata.
5.
[recensere]Iamne viam carpens nos deseris, o bone pastor?:
Sed tamen in nostro pectore fixe manes;
Nam licet abscedat vultus praesentia vestri,
Spiritus haut aberit dulcis amorque tuus;
5Semper eris nostro carum decus et gaza corde.
Te quocumque ferat dextra superna dei.
Iuro per hos digitos pennaeque loquacia rostra:
Non Alpes diriment talia vincla mihi.
O quam dulcis hiemps nobis et clara fuisset,
10 O mihi quam glacies, nix quoque grata foret,
Aurea si lampas noster pater ac decus omne
Nec nos desereres, optime praesul, oves.
Improba dura hiemps glaucis hirsuta capillis,
Tune scelus tantum grande nefasque paras?
15Nec nostris lacrimis, precibus nec flecteris ullis?,
Cautibus e Scithicis es quia nata fera.
I tamen, alme pater felicibus addite rebus,
Per niveos campos per vitreasque vias,
Cornipedumque hiemps cursu calcetur equorum
20 Ac duram faciem verbera dura probent.
Inclitus Andreas Simonis ad edita Petri,
Ad fratrem frater vos ferat incolomes.
Te praesente, pater, laetabitur aurea Roma
Et spes urbis eris, turris et ecclesiae.
25Qui domuit gelidos Scitico sub climate nimbos
Doctrina fidei lucis evangelicae:
Quaesumus ipsius meritis precibusque beatis,
Ne vobis noceant frigora nimbus hiemps;
Sint vestri comites protectoresque fideles
30 Caelicolum proceres, sancta caterva poli.
In Christo valeas, quocumque migraveris orbe:
Hoc quoque, Musigenum turba canora, sona.
6.
[recensere]Ducite ab urbe decus, Musae, venerabile nostrum,
Florigerum patrem ducite ab urbe decus.
Filia, quaeso, Sion, nostram ne lampada tardes;
Ne nos fuscemur, filia, quaeso, Sion.
5Candida Roma, refer cunctis optabile munus;
Spem magni populi, candida Roma, refer.
Tu Tiberine pater, qui turges vertice cano,
Nostrum mitte patrem, tu Tiberine pater;
Sit tibi cura tui nunc glauco pectore Rheni,
10 Cornigeri fratris sit tibi cura tui:
Irrigat ipse genas spumosis imbribus horrens,
Glaucicomis undis irrigat ipse genas.
Te cupit, alme pater, te deflet flumine Mosa
Absentemque vocans te cupit, alme pater.
15Murmurat omne nemus, campi collesque gemescunt,
Maerendo Driadum murmurat omne nemus:
Nam gregis eximii formosus pastor abivit,
Discessit custos nam gregis eximii.
Itala, fructiferam, tellus, quae gignis olivam,
20 Nostram da nobis, Itala, fructiferam.
Mittito floriferam sophis in gaudia vitae,
Electamque, Sorehc, mittito floriferam;
Redde suum populo sidus lampabile vultu,
Solamen cuncto redde suum populo.
25Vince piis gradibus scopulos, pater, oro, minaces;
Aereos montes vince piis gradibus.
Scandito victor ovans Alpes, ubi maximus heros
Hannibal evictus; scandito victor ovans:
Perdidit ille oculum torva sub fronte latentem,
30 Alpibus in celsis perdidit ille oculum;
Florigeri pateant vobis, pater optime, campi,
Post Alpes agri florigeri pateant.
Aspera quae fuerint, sint vobis mitia quaeque:
Prospera contingant, aspera quae fuerint.
35Dulcia mella fluant nec Bachica munera desint,
Hartgario domino dulcia mella fluant.
Vos revocate virum, Gemini Cancerque, beatum,
Aurea signa poli, vos revocate virum;
Te Leo, sancte pater, Danielem quomodo celsum,
40 Excipiat blandus te Leo, sancte pater;
Quem tuleras, Aries, pastorem, tu mage fortis,
O Leo fulve refer, quem tuleras Aries;
Sit Leo victor - amen -, Aries victusque superbus,
Te redeunte, pater, sit Leo victor - amen.
45Ver redit ecce novum secum pia gaudia portans,
Florida cuncta ferens ver redit ecce novum.
Tristibus exoritur nobis nunc sidus amoenum
Solamenque pium tristibus exoritur.
Nunc et oliva micat, nunc vitis florida gemmat
50 Palmaque florescit, nunc et oliva micat.
Cedrus adest Libani non falso nomine dicta,
Cuncti laetemur: cedrus adest Libani.
Nunc, bone pastor, ave, sanctos comperte labores,
Post iter emensum nunc, bone pastor, ave.
55Suasit amor domini tam longos volvere cyclos,
Ire vias duras suasit amor domini:
Vicit iter pietas prolixum, robur et almum;
Eximiae fidei vicit iter pietas.
Fervidus arsit amor pastoris tendere Romam,
60 Visere pastorem fervidus arsit amor.
Sic fidei meritum ceu iaspis gemma virescit;
Vt labor increvit, sic fidei meritum.
Nonne berillus eras sexangulus ante decorus?
In templo domini nonne berillus eras?
65Nunc pretiosus ades cunctis gratusque topazus,
Nobis Zaphirus nunc pretiosus ades.
Quisquis amat reditum tanti pastoris honestum,
Cunctis optatum quisquis amat reditum.
Affluat ipse bonis per candida saecula cunctis,
70 Gaudens inmensis affluat ipse bonis.
Quisquis Homerus amat hunc pulchro dicere versu
Ac resonare melo quisquis Homerus amat;
Desinat ille niger corvus, sit cignus amoenus,
Per Phebi cyclos desinat ille niger:
75Sit decus in populis doctus Maro, gloria Musae;
Orpheus atque novus sit decus in populis.
Duxit ab urbe decus pastorea fistola nostrum
Musaque pastorem duxit ab urbe decus.
"Optime praesul, ave", reboent pia carmina fratrum;
80 Scottigenae resonent: "optime praesul, ave".
7.
[recensere]Frondibus in salicis suspendimus organa nostra;
Cana hiems vetuit nos resonare tropos;
Horrida corvino squalebat barbula mento,
Asperior ramno vultus eratque sopho:
5Rauca sonabat enim pastorea fistola nostra,
Nos quia deseruit pastor honestus oves.
Indoluit tam grande nefas verbosa Camena
Et cigneos vultus abdidit ipsa suos:
Fonte camenali glauco circumdata peplo
10 Summersit flavum sacra virago caput;
Ast ego maestificus tristabar Musicus Orpheus,
Euridice liquit me quia sponsa mea.
Sed cum florigeri micuerunt tempora veris,
Dulcisonis cecinit Calliope modulis:
15Aedibus in nostris melliflua carmina promsit
Graecula graecizans ore sonora modos.
Tunc me tristificum solatur carmine vatem
Armonico cantu mystica verba sonans:
"Sedulius, sat ave, tu Mosae filius amnis,
20 Tu Maro Leodii Musigenumque comes."
Tunc et odoriferis caelesti nectare guttis
Aspersit sophicum corque iecurque meum
Ambroseumque dedit potum mirabile gustu,
Ex paradisiacis quem tulit illa locis.
25Quo sorbillato surgunt nova gaudia menti,
Artis amor gliscit Calliopesque novae.
Mox hirsuta mihi cecidit scabrosaque barba
Et vultus statim sophicus emicuit.
Vt me conspexi decoratum munere divae,
30 In sacras aures paucula verba loquor:
"Vnde venis" inquam "Musarum splendida doxa?
Fontene Pegaseo Hesperidumve domo?
Heu quam tristifico doluerunt corcula vati
Te non praesente, sponsa venusta mea."
35Illa sed econtra dulci sic gutture fatur
Permiscens blandis musica verba iocis:
"Te quia pigra hiemps glacialibus horrida crustis
Romanas arces visere prohibuit,
Haut potui segnem vobiscum degere vitam,
40 Pastorem rutilum sed comitata meum:
Nam quamvis timidus mansisti garrulus Orpheus,
Assecla pastoris Calliope volui.
Nam mihi fas fuerat Latiares cernere terras,
Quis meus altiloquus floruit arte Maro:
45Me decuit sophicas Laurentum visere turmas:
Numquid nam solus clarus Homerus eris?
Si tibi Leodium dulcescit ceu pia mater,
Nec minus est dulcis Mantua clara mihi.
Si tamen oblectet secretas noscere causas
50 Migrandi Romam, has breviter referam:
Caesaris eximii Francorum iure Lothari
Pacificis votis consiliisque piis
Nec non consensu populi magnique senatus
Ad hoc eligitur nobilis Hartgarius.
55Inclitus hic generis florenti stemmate fulget,
Pulcher hic ingenio, pulcher et eloquio.
Hoc visum patriae magnae synodoque beatae
Mittere tam clarum pontificale decus:
Ad Petrum primum, quia primus pastor habetur
60 Caelestis Solimae, claviger atque potens,
Hinc renovare tuas res amplas, inclita Roma -
Regum Roma parens Ausonidumque decus,
Sed modo Francigenis trifidum famosa per orbem
Veris Christicolis Caesaribusque piis.
65Nos iter arripimus brumali tempore canum
Per niveos campos, per vitreasque vias;
Sed fide pastoris veluti fervore sinapis
Frigora mitescunt et glacialis hiemps,
Astitit <et> quotiens supra nos caerulus imber,
70 Eloquii rivis ipse levabat aquas.
Credo: patris nubes tunc suspendentis aquosas
Filius ut celsus Bartholomaeus erat.
Quadam forte die cum vestra poemata legit,
Alloquor eximium sic venerata virum:
75"En ego Sedulii sum vestri Musica coniunx,
Cignea Calliope vos sequor, alme pater.
Europae quoniam nimias transcurrere metas
Gressibus exiguis ipse sophista nequit,
Venimus Orphei nos vestri sic vice furvi,
80 Pro vobis triplicat psalliger ipse preces.
Isque domi residens scrutatur sidera caeli,
Laurens fit subito, Graeculus atque sophus,
Ventoso sonitu formas se vertit in omnes,
Dulcisonas Musas nos pepulitque foras."
85Haec dum prosequerer, tum riserat ille beatus
Oscula dans pacis "Nostra" ait "esto comes.
Accipe condignum munus tibi tale, Camena,
Orpheo lyrico quod dare disposui."
Tuncque meo capiti donat diadema venustum
90 Margaritatum syrmaque mirificum.
Nos tandem laeti Laurentum cernimus arces
Praeclaras urbes ac varias species,
Egregios populos, quos educat Itala tellus,
Florigeros agros cunctaque plena bonis.
95Omnibus inque locis Lantberti nobilis heres
Caelestis verbi sacra fluenta serit:
Cognovere virum populi civesque beatum,
Claruit angelicis vultibus ipse suis,
Exultant cuncti, laetatur maxima Roma:
100 "Pacis adest" clamant "angelus atque sator."
Gressibus hinc placidis Simonis tendit in aulam,
Angelicos inter quit rutilare choros.
"Expectate venis," tum Cephas aureus infit
"Almi Lantberti maxima cura tui,
105Caelicolaeque sonant: Salve spes aurea caeli,
Concives noster tu quia semper eris."
Tunc mox secretis Cephas nosterque loquelis
Angelica lingua mystica verba serunt.
O utinam tales potuissem noscere voces,
110 Quae superant Musas armonicosque tonos.
Imbribus at noster praesul rigat ora genasque,
Gaudifluis lacrimis pascitur ipse suis,
Fuderat atque preces puro de corde creatas,
Murmurat et gemitu sacra columba pio,
115Augustum magnum regem regumque precatur
Orans pro populo, Caesare proque suo.
Claviger astrisoni tunc inquit Petrus Olimpi
"Altithronus vestras audit in astra preces.
Terrestris Caesar vos diligit, ast mage summus
120 Regnorum rector pastor Iesus amat.
Hanc igitur totam maturis imbribus, urbem
Irrora pacis candida dona serens.
I decus Italicum, Romae splendorque senatus,
Conserva proprias, floride praesul, oves."
125Haec Cephas dicens libavit et oscula nostri
Oreque pastoris pastor et ora premit.
Vrbe remigramus transactis ordine rebus,
Ver pictum ridet floreque purpureo.
Candidus hinc Aries pastorem vexerat almum
130 Cornibus auratis picta per arva volans.
Ast ego maestificum te noscens esse Maronem
Aligero cursu visere te volui.
Me nam Calliopem per nubes duxit aquosas
Pegasus hymnipotens Musigenumque chorus.
135Quaesoque, rugosos frontis deponite sulcos,
Cum redeat vester praesul et amplus amor.
Bis Romam tendit, bis nos pius ille revisit,
Est quia tetragonos vividus ille lapis.
Pro domino primum Romanas visitat arces,
140 Rursum pro populi pace salute redit:
Ambulat ergo quater gemino succensus amore:
Aspice senarius hic micat ut numerus
Insignis facti qui testis semper habetur:
Perfectus pastor gaudeat hoc numero.
145Cuius honorificum septeno grammate nomen
Promittit Solimae sabbata stelligerae.
Nec non et numerus septeni grammatis ipsum
Laudibus eximiis fert super astra virum:
Nam centum decies lucescunt, bis quoque septem
150 In hoc pastoris nomine glorifici.
Nam legis domini centena merce fruetur,
Duplata requie corporis et spiritus.
Graiugenae Musae nomen hoc esse Pelasgum
Testantur, patrem HARTGARIONque sonant.
155Is, quia praevalida sapiens virtute coruscat,
Condignum meritis nobile nomen habet.
Diligit ipse tuam, quamvis sit furva, Camenam:
Ergo pio patri fistola vestra sonet.
Florigerae palmae palmarum sternite ramos,
160 Organa vestra sonent frondibus ex salicis."
8.
[recensere]Sicut optatus genitor piisque
Advenit gnatis patriaeque magnae,
Sic refers cunctis, pater alme, tecum
Gaudia laeta.
5Postque praeclarum rediens tropheum
Hoste prostrato pietatis armis
Victor exultans manibus decoris
Prendito palmam.
Te decet talem meruisse florem,
10O decus belli meritis coruscum,
Arma qui vibras super astra nota,
Inclite praesul.
Protegis scuto fidei tuosque
Macte lorica galeaque Christi.
15Aureo fulgens gladio salutis
Proteris hostes.
Vester insignis niveusque coetus
Corde robusto volitat per hostes,
Conterit turmas agitans per arva
20Herculis armis.
Sume florentem meritis coronam,
Quae necas hostes, iuvenum caterva:
Namque Normannus cecidit rebellis
Praeda cruenta
25Tuncque Golias obiit superbus,
Magna qui belli fuerat columna;
Caeteri cedros simulabant altas
More Ciclopum.
Testis est Rehnus fluvius bicornis,
30Testis et campus madidus cruore,
Indicat litus rutilum tropaeum
Ossibus albens.
Vnde congaudet populusque totus:
Vosque prae cunctis benedicit ipse,
35Laudat hunc vestrum celebratque coetum;
Optime pastor.
Sic tibi semper cumulatur astris
Palma pro tali viridans agone,
Te coronando, bone praesul, alma
40Gratia Christi.
9.
[recensere]Nos sitis atque fames conturbat, bestia duplex,
Vulnificis rostris nos laceratque suis.
Nec nos oblectat praedives copia rerum,
Sed nos excruciat horrida pauperies;
5Nec nos oblectant dulciflua dona Liei
Mellifluusque medus domata nostra fugit;
Nec nos oblectat cacavis biscoctaque Mosa,
Flavicomae Cereris gratia dulcis abest.
Tenuida nos macerat, crudelis bestia, sophos;
10 Optime Christe, rogo, respice nos. domine:
Nec gustu facilis, nulli potabilis ipsa
Est quia nec Cereris dulcida progenies;
Non est Iordanis, non amnis filia Mosae,
Sed torrens Cedron turbidus hanc genuit.
15Haec sophicae mentis cunctas obnubilat artes,
Laetitiam removet tristitiamque gerit;
Flavicomum Cereris mentitur habere colorem:
Di, talem terris hanc removete feram;
Laetheo fluvio vosmet summergite monstrum
20 Seu Stigiis undis condite tale nefas,
Illic quo valeat crudeles solvere poenas:
Quae nos excruciat, praemia digna luat.
Quid moror in verbis ventosque lacesso querelis?:
O pater, has geminas, obsecro, vince feras;
25Large salutiferum contra vulnuscula, praesul,
Sedulio famulo da cataplasma tuo.
Ast his versicolis risit pius ille relectis
Ac sophicis votis prospera cuncta dedit.
10.
[recensere]Gloria nostra redit, clementia luxque serena;
Cuncti laetemur: gloria nostra redit.
Cedite vos, tenebrae; frontis nubecula cedat;
Dum iubar est praesens, cedite vos, tenebrae.
5Daphnis amoenus adest pastor bonus atque beatus;
Tytire, plaude manu: Daphnis amoenus adest.
Fistola nostra sonet ternoque foramine terni
Multones veniant; fistola nostra sonet.
Scandito, multo, fores naso cornuque superbo,
10 Gaudia multa ferens scandito multo fores
Vellere deque tuo pellantur frigora multa,
Nos defende, precor, vellere deque tuo,
Pellis et exuviis sit kartula famaque perpes,
Nomen sparge polo pellis et exuviis.
15Despice sic miseram, meliorem delige vitam,
Multo, brevem vitam despice sic miseram.
Fors eris astrigeri praefulgens sidus Olimpi,
Mox Aries caeli fors eris astrigeri.
Multo venito triplex, tu multo corpore multus:
20 Cornua sena levans multo venito triplex.
Sublevet altithronus sic nostrum Daphnin ad astra,
Felici cornu sublevet altithronus.
Scribere non valeo nec multas ferre Camenas:
Te sine, multo, fleo, scribere non valeo.
11.
[recensere]Tempus adest niveum sincera luce coruscum,
Quo dominus natus: tempus adest niveum.
Nos igitur nivei sincera mente micemus,
O fratres; simus nos igitur nivei.
5Cunctipatris genitum peperit benedicta Maria:
Mundi rectorem, cunctipatris genitum.
Sic chorus ecclesiae sobolem parit altipotentis,
Florida virgo manet sic chorus ecclesiae.
Sponsus erat Mariae Ioseph pius atque beatus,
10 Tunc matris domini sponsus erat Mariae:
Pastor amoenus adest nobis in gaudia sponsus,
Consimilis Ioseph pastor amoenus adest.
Transvehit ex tenebris Aegypti nos pius iste,
In lucis patriam transvehit ex tenebris.
15Nascitur angelicus Bethlem tunc limite panis,
Messias panis nascitur angelicus.
Hic domus est domini, panis quoque, potus et almus
Exilis Behtlem: hic domus est domini.
Tunc chorus angelicus laudes dedit ore canoras,
20 Dulce melos cecinit tunc chorus angelicus.
Hic chorus eximius voces in sidera tollit,
Te, Sion, memorans hic chorus eximius.
Angelus hic domini sabaoth personat almus,
Mittit in astra preces angelus hic domini.
25Pastor erat dominus, pastores testificati:
Qui natus fuerat, pastor erat dominus.
Hic et amore sonat pastor bonus atque decorus,
Pastorem pastor hic et amore sonat.
Tunc oriente magi venerunt dona ferentes,
30 Ad Christum properant tunc oriente magi.
Partibus occiduis Scotti veniuntque sophistae,
Sophica dona ferunt partibus occiduis.
Virgo Maria parens, Ioseph quoque dona receptant;
Munera nec spernit virgo Maria parens.
35Sic chorus ecclesiae nostrae munuscula Musae
Accipit: ut sponsus, sic chorus ecclesiae.
Dum micat alma dies, omnes laetemur in unum;
Gaudia sint nobis, dum micat alma dies.
Lux quia nata fuit, testatur gratia lucis;
40 Astra corusca nitent, lux quia nata fuit.
Nos gradiamur - amen - in Christi lumine laeti,
Ad sanctam patriam nos gradiamur - amen.
Pastor erit niveus nobis auriga per astra:
Ceu Ioseph sponsus pastor erit niveus.
12.
[recensere]Inclite rector, ave, laus orbis, gloria saecli,
Flos magni Karoli, nobile lumen avi,
Caesaris egregii Ludewici principis almi
Altipotens proles, stella venusta nitens,
5Doxa triumphalis bellis ac Martius ardor,
Aureus et ramus Caesareumque decus,
Inter Francigenas niveo quod scemate fulget,
Lucifer ut rutilo splendet honore polo. -
Flos micat ecce virens et Christi palmes honustus:
10 Spargamus flores vernulitate novos;
"Rex benedictus adest Carolus" resonemus ovantes,
"Pacifer ut Salemon sceptra paterna tenens."
Ast uno Salemon templo celebratur in orbe;
Mille sed hic templis eminet arte novis.
15Ille fuit Solimae rex inclitus atque celebris;
Sed centum Solimas hic tenet altitrhonus.
Illo gaudebant mons Sion, mons olearum;
Hunc Alpes niveae respiciunt niveum.
Illum Iordanes glaucis resonabat ab undis;
20 Corniger hunc Rhenus personat huncque stupet.
Mente Salemonis sapientia prisca refulsit;
Hic nova cum priscis sacra fluenta bibit.
Hunc mitis pietas, hunc ornat larga potestas,
Diligit hunc Christus glorificatque deus,
25Gallicus orbis ovans tanto rectore coruscat,
Itala quem sperat terra beata ducem.
Ad Salemona pium populus concurrit in unum;
Subdite Caesareo debita regna viro,
Magnanimi Karoli florentem noscite virgam,
30 Aethereum munus Christicolumque decus:
Hic vir, hic armipotens, qui clarum tollit in astra
Nomen cum meritis celsa columpna piis,
Cuius, Francigenae, clarissima discite facta
Cernite magnifici clara tropaea ducis. -
35Sicque tibi domino triplicetur gratia Christi,
Rex pie, rex sapiens, inclite bellipotens,
Francorum populi spes alma, sagitta salutis,
Ecclesiae columen, belliger et clipeus.
Scottus amore sonat vestrum laudabile nomen
40 Nortmannusque tremens splendida castra timet.
Lilia pacis amas bellorum mixta rosetis:
Hinc dux clarescis candidus et roseus.
Caesaris es magni Ludewici stemma decoris,
Isaac proles ceu benedicta micas:
45Habrahae similis Karolus perfulserat ingens,
Natus ut Isaac sic Ludewicus erat,
Tertius es veluti Iacob, benedictus et heres
Isaac patris Caesaris, alme, ducis. -
Cuius honorificum septeno grammate nomen
50 Promittit Solimae sabbata stelligerae
Nec non et numerus septeni grammatis ipsum
Laudibus egregiis fert super astra ducem.
En octingenti ter septenique refulgent
In hoc rectoris nomine celsithroni.
55Centum namque ferunt vitam signare perennem
Octoque declarant saecla beata poli,
Porro ter septem triplicem monstrare quietem
Quis prudens dubitet, qui bene doctus erit?
Sic vestri clarum redolet mysteria nomen,
60 Quod valet in terris, scribitur atque polis.
Quisquis Homerus amat hoc nomen dicere versu
Laudibus egregiis arma virumque sonans:
Ille sit in populo doctus Maro Caesaris alter,
Diligat hunc Karolus magnificetque deus.
13.
[recensere]Sum cingens castos cyclico moderamine lumbos:
Accepi regimen hoc tribuente deo;
Sum niveum specimen, niveos hominesque perorno:
Quos cingo terris, reddo per astra polis -
5Sed, heu dura mihi, fateor, quod fata resistunt
Scandere quod nunquam regna beata queo.
Sum largus meritis, sum plenus fasce honoris,
Signo beatorum gaudia plena virum:
Quisquis me retinet manibus gestareque gaudet,
10 Seminet in terris, quae metat ipse polis.
Iustis polliceor decus inmortalis honoris:
Me sine nemo deum fronte videre potest.
Duco catervatim, turmas ego tollo stolatas,
Inter et angelicos has ego pono choros:
15Pelliciam tunicam, quam primi habuere parentes,
Per me deponit sancta caterva dei.
14.
[recensere]Dicite: cui populi conceditur ampla potestas
Iam prisci Karoli? nonne novo Karolo?
Maximus ille fuit Caesar metuendus in armis,
Hostibus ecclesiae fulmen in orbe micans:
5Hic zelo domini tumidos superare tyrannos
Fervet mente pia more sui Karoli.
Nobilis emicuit Karolus de semine regum
Europae princeps, imperiale decus:
In hoc nobilitas triplicatur principe celso:
10 Et patris et Iudith atque sui Karoli.
Qui fuerat sapiens sapienter cuncta volebat:
Sicque novo Karolo sacra sophia micat.
Ille fuit clemens, omnes clementer amabat,
Croesi seu Darii qui superabat opes:
15Hic de thesauris largissima munera spargit
Cunctis Christicolis tam nova quam vetera.
Ille suum nomen misit trans Indica regna:
Huius fama nitens Thylen adusque volat.
Sic utrumque replet totius climata mundi
20 Nomen Caesareum claraque pompa ducum:
Vnde novum populo sidus lampabile visu
Resplendet cunctis partibus occiduis.
Rex tuus armipotens hic est - o Francia, gaude -:
Testatur nomen, quod mea Musa sonat.
25Magnanimi Karoli specimen vultusque coruscat:
Aspice, quam flos est iste novus Karoli.
Vincere tale decus nec lilia nec rosa norunt:
Angelicos vultus sidus hoc assimulat.
15.
[recensere]Hic gemini rutilant Libani de vertice fratres:
Aureus ut Karolus, sic Ludewicus adest.
Arma quibus iusti dextra laevaque coruscant,
Hostes ecclesiae quis domuere truces.
5Rex aetate prior, boreali climate cunctos
Arces barbaricos, dux benedicte, viros:
Dextera sic domini Karolum levat inclita Christi
Parteque dextrali clara trophea refert:
Ambo rectores, ambo sunt flumina belli
10 Sunt geminae stellae, sunt decus ecclesiae.
Nam deus omnicreans ducibus his rector Iesus
Cornua clara suae protegit ecclesiae
His Europa micat, his gaudet filia Sion,
His manet invictus Christicolum populus
15Hos benedixit enim Caesar pius atque beatus,
Hos Ludewicus ovans liquit in orbe duces.
Quamvis perplures micuerunt stemmate reges,
Nec tam praeclaras progenuere rosas:
Sic Ludewicus enim sub caeli cardine solus
20 Hoc geminum meruit pignus habere suum. -
Hos comitetur - amen - victoria pompa trophea
Pax, ardens virtus, intemerata salus;
Linguosi populi dextra laevaque locati
Hos primo timeant, hinc venerentur, ament;
25Aurea saecla novis contexant ordine sceptris,
Disponant Francis prospera regna suis;
Quasque regunt nutu, dominentur perpete sceptro
Gentes multiplices propitiante deo.
Vnicus his amor est felix concordia pacis:
30 Augustos geminos protege, Christe, viros.
16.
[recensere]Vulfengo domino duodenas opto salutes:
Nam chorus hoc numero gaudet apostolicus.
Sedulius vocitor octono grammate Scottus;
Dicere Fulfengus nobile nomen habens.
5Ast nobis meritum dispar seu gloria saecli,
Gaudeo fine mei nominis atque tui:
"Vs" mihi ceu vobis est nominis ultima meta,
Nos quia Christicolas rector Iesus amat.
Vulfengi nomen concludit syllaba trina,
10 Est quod dilectus ter bonus ille deo;
Syllaba, Sedulii nomen conclude quaterna
Fontis evangelici sacra fluenta notans.
Quamvis nec geminos ornent candore capilli,
Speramus niveos nos sed habere pilos:
15Sic Scithicam referunt gemmam nigrescere sole,
Sic noctis tenebras illa nitore fugat.
Caesaris illustris furvum decorate poetam,
Tradite versifico dalmaticamque viro:
Tunc me nec vincent septeno gutture cigni,
20 Plus vos organicis tunc resonabo tropis.
Tesaurizatis pro parvis maxima nam sic:
Inmortale decus perpetuasque gazas.
17.
[recensere]Mente tristamur nimio dolore,
Corda pertemptat feriens procella,
Ora perfundit lacrimosus imber,
Fletus et ingens;
5Franciae totus populus gemescit,
Scottica et tellus Italumque Roma
Maeret Hartgari gemebunda casum
Praesulis almi.
Pauperes, dites, laici, potentes,
10Clerici regis sabaoth ministri,
Omnis aetatis decus atque sexus,
Fundite fletus.
Astra fuscantur titubantque luce,
Sol et abscondit speciem coruscam:
15Nam ruis, sidus, speciosa lampas,
Inclite pastor;
Aer en imbres pluit atque rivos,
Testis est nostri lacrimas stupendo:
Sentiunt tristem trepidantque lapsum
20Cuncta elementa.
Lilium pulchrum roseusque vultus,
Palma florescens viridansque cedrus
Ecce marcescis subita ruina,
Heu pater alme.
25Heu mihi flenti misero poetae:
Vix queo verbis resonare maestum
Corde conceptum misero dolorem,
Heu bone Christe.
Caelitum laetans populus beatus,
30Excipe claram pietate stellam,
Sentiat Sion Solimae supernae
Aucta trophea.
Tristis est tellus, polus ipse gaudet:
Angeli vernent melicis et odis,
35Praesulem sanctum pretiosa semper
Infola comat;
Ecce mirentur rutilum topazum,
Aureum caeli venerentur astrum,
Cognoscant patrem hilares salutent
40Castra beata.
Sit tibi Christus genitorque Christi
Spiritus sanctus patris atque nati
Fortis adiutor requiesque laeta
Semper in aevum.
45Esto pro nobis clipeus, beate
Pontifex alma decorate luce,
Arce Sion <s>is meritis coruscans,
Optime praesul.
18.
[recensere]Fistola nostra sonet, melicis et concinat odis,
Musis organizans fistola nostra sonet.
Dulce sonate melos, sollempnica ducite festa:
Dulcis adest pastor; dulce sonate melos.
5Christus adest domini sacrato chrismate vernans:
Plaudite Christicolae, christus adest domini.
Filia pulchra Sion, hymnizans voce sonora
Gnosce tuum sponsum, filia pulcra Sion.
Hic vir, hic est domini, Lantberti nobilis haeres:
10 Eximius praesul hic vir, hic est domini.
Cunctus ovans populus nunc alleluia cantat,
Promit osanna novum cunctus ovans populus.
Stella venusta micat Drogonis maxima cura,
Ecclesiae specimen stella venusta micat.
15Cinnama ferte viro, redolentes spargite flores,
In fialis niveo cinnama ferte viro.
Pistica nardus ei liquidos respiret odores,
Profluat ubertim pistica nardus ei.
Splendide pastor, ave. Franco, lux aurea cosmi;
20 Florida spes populi, splendide pastor, ave.
19.
[recensere]Enitet ecce polo iam nunc plenissima luna,
Gaudia plena notans enitet ecce polo.
Laetamur vestris, frater Venerande, camenis:
Nam signant mentem dulcia vota tuam.
5Virtutum specimen, pacem veramque salutem
Optastis nobis, omne decusque, probis:
"Tempora lapsa volant, verum dixistis, amice:
Ob hoc aeternas nos repetamus opes.
Istic vita perit, pereunt spectacula vitae:
10 Quod hodie sumus, hoc neque cras erimus -
Illic vita manet stabilis sine fine beata,
Quam mors, quam tempus nec spoliare queunt.
Vt mihi velle tuum puro de corde creatum,
Pectoris in fibris sic tibi velle meum.
15Frater pro vobis orans orabo tonantem:
Sic tu pro nobis, oro, precator eum.
Et lacrimae prosunt: lacrimis mundemur amicis:
Quod tibi, hoc mihimet, quod mihi, adopto tibi.
"Rex deus aeternus" resonat ceu vestra Camena
20 "Protegat in terra nos statuatque polo":
Quod bene sit placitum, quod iustum, quod sit honestum;
Concedas famulis, inclite Christe, tuis.
20.
[recensere]Francigenum rectrix, laus orbis, gloria Romae,
Nobilium soboles flosque decusque patrum,
Relligiosa parens, patuli lux aurea mundi,
Hos, Ermingardis, sume, beata, modos.
5Praedicat in populis te candida fama per orbem,
Spargitur ad Thylen nomen honosque tuus:
Personat Hebreus, Graecus Scottusque celebrat,
Laetantur dominam vos et habere suam,
Grates atque deo referentes, qui rotat astra,
10 Pro vobis tollunt usque polosque preces,
A domino latum terris in gaudia munus
Cognoscunt populi vos meruisse suum.
Nam modo Francigenas vestri supereminet omnes
Forma decens, mores, fama genusque potens:
15Emicat in vestro nam vultu pulchra venustas,
Fronte serenifica gratia blanda nitet;
Despicitur citharae modulaminis oda sonorae,
Aurea si vestri lingua beata sonet;
Inclita simplicitas in vestro pectore floret,
20 Mentis in arce viget palma pudicitiae;
In facie niveum quoddam roseumque rubescit,
Quae superat Nymphas Luciferique decus;
Cingitur auricomis flavus vertexque capillis,
Crisoliti specimen circulat omne caput;
25Instar clarifici fulgens splendore iacincthi
Visibus irradiat gratia magna tuis;
Lactea formoso decorantur colla nitore,
Lilia ceu splendent aut elefantis ebur;
In manibus niveis sic gratia larga redundat,
30 Quo spargant terris, quod super astra metunt.
Ermingardis, amas nam Christum mente venusta:
Idcirco Christus haec tibi cuncta dedit.
Caesar amat talem Salemonque Lotharius almam
Augustam niveam diligit ipse suam:
35Quippe tui similem haut Francia protulit ullam,
(Credo) nec et cosmi talis in orbe micat.
Non tibi displiceat haec oratoria lampas:
Testantur populi, quod mea Musa canit.
Salve, progenies, rutilae flos auree matris,
40 Ex paradisiacis virga venusta locis.
Caesaris es coniux: genitrix sis Caesaris almi,
Qui nomen clarum tollat in astra suum;
Sis regalis apex dominans per candida saecla,
Gratia Francigenis omne decusque tuis;
45Stelligeram Solimam longae post gaudia vitae
Scandas angelicis ducta beata choris.
21.
[recensere]Cephan, Andream Messias puppe sequestrat:
Piscosam Cephas praedam capit ore tonantis,
Sub genibusque dei statim prosternitur almis;
Tum pro se Petrus staterem dat proque magistro.
5Glaucicomis undis lapsantem dextera Petrum
Sublevat altithroni: noscit prolemque tonantis.
Aethereae Solimae Petrus fit claviger almus,
Cui dat ovile deus triplicis post famen amoris.
Edocet altithronus Petrum, sequeretur ut ipsum
10Irrorat Cephas synagogam nectare verbi;
Suscipit Aeneas optatae dona salutis;
Monstrantur vestes, Dorcas quas texuit alma.
Thabitam Simon Acheronte reduxit ab imo:
Apparet cunctis mox vivens laetaque Dorcas.
15Eximius pastor, populi didascalus ampli,
Cornelium sacro catazizat dogmate Christi.
Claudus ovat gressu Petro miserante salaci.
Impius Herodes quem tetro carcere trusit;
Angelus aethereis sed tunc demissus ab astris
20Mox Simona pium latebrosis duxit ab antris.
Cornelium Petrus sacrato fonte reformat;
Anthiochia potens cuius mox lampade gaudet.
Aurea Roma cluit Petro Pauloque refulgens:
Hos contra vehitur Simon magus arte strophosa.
25Angelus a Petro discessit in aethera scandens.
Ecclesiae princeps posthaec ad tecta Mariae
Venerat, excipitur hospes venerandus honore;
Instruit hinc plebem tenebris morbisque repulsis.
Fertur in astra volans Simon mirabile monstrum,
30Labitur infelix, moritur fractoque cerebro.
Purpureum sidus Petrum crux sacra coronat:
Paule, caput perdens Christum caput eligis altum.
Hoc insigne decus, hoc textile munus amoris
Ermingarda Petro felix regina dicavit,
35Quo redimita stola valeat splendere perenni
Inmarcescibilem prendens super aethera palmam.
22.
[recensere]Inclitus in primo Martinus limite fulget.
Hilarius hilara facie nitet oreque blando.
Sanctus et insigni vestitur tecmine Marcus.
Doctus Sulpicius hic personat aurea verba.
5Celsus Remigius specioso vertice lucet.
Tu, Severine, micas haut saeva fronte decorus.
Iustus amat roseo sese vestirier ostro.
Maximine, nites flavis redimite capillis.
Ecclesiae princeps illustri stemmate flagrat.
10Apollonarem Petri regit inclita dextra.
Emicat Ambrosius laeva gaudetque magistri.
23.
[recensere]Splendide palmes, ave, Francorum gloria gentis,
Spes magni populi, splendide palmes, ave.
Aurea nobilitas, soboles benedicta Lothari,
Flos Ermingardis, aurea nobilitas.
5Hic novus est Karolus Karoli de semine magni:
Omnes laetemur, hic novus est Karolus.
Haec nova stella micat, laus orbis, spes quoque Romae,
Europae populis haec nova stella micat.
Hunc avus, hunc proavus, genitor hunc Caesar honestat,
10 Olim sperarunt hunc avus, hunc proavus.
Candidus ecce venit: candentia lilia ferte;
Spargite vos flores: candidus ecce venit.
Caesaris egregii proles invicta Lothari,
Haec est virga decens Caesaris egregii.
15Gloria celsa tui Rhenum transcendat et Alpes,
Romam transmigret gloria celsa tui.
Vos comitetur - amen - praepollens gratia Christi,
Sceptrum, chrisma patris vos comitetur - amen.
24.
[recensere]Eximiae dominae resonemus carmen honoris,
Cantemus laudes eximiae dominae.
Dulce melos resonet rectricis nobile nomen
Augustamque piam dulce melos resonet.
5Nos celebrare decet, quam totus personat orbis:
Ermingardin enim nos celebrare decet,
Quam deus altithronus celso sublimat honore,
Ornans glorificat quam deus altithronus,
Spargitur in trifido cuius laus, gloria mundo,
10 Fama decens orbe spargitur in trifido.
Florida nobilitas virgam hanc edidit almam
Ceuve rosam peperit florida nobilitas.
Nobilis ergo micat generoso stemmate celsa,
Margarita nitens nobilis ergo micat.
15Parvula cum fuerat formaque venusta puella.
Sobria mitis erat, parvula cum fuerat.
Casta columba fuit simplex verecunda modesta,
Felle carens animi casta columba fuit.
Dulcida spes fuerat matris, genitoris et almi,
20 Indole praeclara dulcida spes fuerat.
Dogmata dum didicit divinis indita biblis,
Caelestis vitae dogmata dum didicit,
Mentis et in speculo sapientia creverat alma,
Crevit amor Christi mentis et in speculo.
25Florigera specie radiabat virgo decora,
Cunctas praestabat florigera specie.
Vincere tale decus nec lilia nec rosa quivit,
Pulchrum nescit ebur vincere tale decus.
Fulserat assimilis cuius sed mentis honestas,
30 Angelico decori fulserat assimilis.
Lampade mirifica virtutum namque micabat,
Pollens sophiae lampade mirifica.
Cuncta per ora volat tunc laus et gloria cuius
Nobilitasque potens cuncta per ora volat.
35Quam pius altithronus sapiensque Lotharius optans
Elegit Caesar quam pius altithronus.
Caesareumque decus mox hanc decrevit habere
Rectricem niveam Caesareamque decus.
Nec similem habuit sub caeli cardine mundus.
40 Vllus et Augustus nec similem habuit:
Huic licet assimilis videatur Eydoxia rectrix,
Non tamen aequalis, huic licet assimilis.
Est pietatis amans, est nobilis haec dominatrix,
Casta pudica nitens est pietatis amans.
45Candida progenies Ludewicus Lucifer orbis
Ex hac est natus: candida progenies.
Totus et orbis ovat tali rectrice beatus,
Omnes Christicolae, totus et orbis ovat.
25.
[recensere]Tollite vos portas, aditus aperite volentes,
Fratres, Caesareo psallite, quaeso, viro.
Omnes cantemus: multis feliciter annis
Rex vivat valeat vincat honore cluat.
5Hunc iuvenem populo conserva, Christe, precamur,
Qui dignus patrium sit retinere thronum;
Floridus ut palmes fructu redundet opimo,
Vvas iustitiae germinet atque novas;
Ostrifer in bellis sit cornu victor ovanti,
10 Nullus ei noceat sol neque luna, rogo.
Fascina detrecta, salve, rex inclite, salve
Sceptrum chrisma patris moenia regna tenens.
Ad sanctos veniens hinc fructum sume laboris:
Cum sanctis sanctus hinc, bone rector, eris.
15Sis avus in regno, proavus regumque nepotum:
Ac paradisiaca scandere regna queas.
Pacificum vestri regnum sacraverat alpha,
Pax nitet in mediis, ω quoque pacis erit.
Inclitus armipotens, spes Romae, gloria mundi,
20 Praeclaris factis inclitus armipotens:
Affrica quem trepidat, Maurus horretque superbus,
Seu Saracena phalanx, Affrica quem trepidat,
Quos nothus attulerat Lybicis inflatus ab oris,
Contra Christicolas quos nothus attulerat.
25Cernere tale nefas Ludewicus, nobile lumen,
Haut animo passus cernere tale nefas;
Fervida vis Karoli tunc surgit corde venusto,
Increvit magni fervida vis Karoli.
Cignea turba stetit Francorum belligerantum,
30 Contra corvigenas cignea turba stetit.
Splendida castra sonant alleluiatica verba,
Hymnos altithrono splendida castra sonant;
Rustica verba dedit tunc Saracenus inormis,
Mox corvina phalanx rustica verba dedit.
35Turbidus atque niger gladio prosternitur hostis,
Caesus fit Maurus turbidus atque niger.
Dentibus infremuit, vultu nasoque superbo
Ismahelita cadens, dentibus infremuit.
Subdere colla gemit hostilis et horrida turma,
40 Almis Francigenis subdere colla gemit;
Francigenas niveos sustollit gratia Christi
Palmaque glorificat Francigenas niveos.
Fulgide Caesar, ave. proles benedicta Lothari,
Flos Ermengardis, fulgide Caesar, ave:
45Te duce, te domino surgunt nova gaudia mundo,
Exultat populus te duce, te domino,
Maxima Roma tuis laetatur et ipsa triumphis,
Congaudet gestis maxima Roma tuis,
Talia facta sui miratur et Itala tellus,
50 Gaudet in Augusti talia facta sui.
Murus eras populo, gladius clipeusque salutis,
Adversus Mauros murus eras populo.
Sunt tua praeda, puer, praedones atque tyranni,
Raptores corvi sunt tua praeda, puer.
55Quos neque perdomuit mundus, tu solus habeto:
Orbis, Agarenos, quos neque perdomuit.
Conterat, oro, lupos vestri fortissima dextra
Dextraque bellipotens conterat, oro, lupos:
Victima grata deo tumidos superare tyrannos,
60 Hic zelus domini, victima grata deo.
Petrus ab arce poli cernens tua clara trophea
Gaudens miratur, Petrus ab arce poli.
Hoc domino placuit, Petro visumque beato;
Omnia sis victor, hoc domino placuit.
65Consilium domini sublimat cornua iusti:
Vosvos extollat consilium domini.
Nobile sidus, ave, laus, gloria palmaque mundi,
Armipotens Caesar, nobile sidus, ave.
Sis decus omne tuis dominans per candida saecla.
70 Gratum Francigenis sis decus omne tuis.
Murus et ecclesiae fiasque sagitta salutis,
Adversus Mauros murus et ecclesiae.
Astriferos valeas felix ascendere caelos,
Civis adire polos astriferos valeas.
26.
[recensere]Augusto domino centenas perfero grates:
Augeat Augustum dextra beata dei.
Erravi numero: potius millena sonabo
Milleque myriades canto salutis opes.
5Quot paradisiacae desudant gramina guttae,
Vinea, tu, Sorehc, nectara quotque manas,
Mons et oliveti quot olivas vertice gestat,
Auguro tot domino, plus quoque adopto meo.
Is me vestivit praeclara veste poetam:
10 Miretur niveum Francia pulchra sophum.
Est pietatis amans, est sacrae pacis amator:
Gnosce, Sion, dominum nunc Salemona tum.
Gratia celsithroni nobis concessit ab astris
Hoc sidus rutilum glorificumque ducem.
15Pulchrior hic ostro, pretiosior atque topazo,
Gratior electro, dulcior atque medo.
27.
[recensere]Christe, tuo clipeo Dermoth defende, precamur,
Cumque suis sociis veniat hanc laetus in urbem.
Sis proreta potens nostris in navibus, alme:
Te sine, cunctipotens, prospera nulla queunt.
28.
[recensere]Caesar erat Karolus toto clarissimus orbe
Europae princeps, imperiale decus;
Inclita progenies magni celsique Pipini
Sedibus astriferis nunc nova regna tenet,
5Ex quo progenies Ludewicus nobilis heres
Gloria Francigenum fulsit in orbe potens.
Mitibus ille fuit mitis multumque serenus,
Blanda columba bonis, at leo truxque malis,
Vertex Christicolum populorum, splendor honoris
10 Magnificus Caesar, dapsilis ac sapiens:
Quo moriente pio faustae post tempora vitae
Orbis contremuit caeruleumque mare.
Sed tamen astrigeri laetatur coetus Olimpi,
Quod Ludewicus ovans regna beatus habet;
15Plaudite sed, populi Francorum, plaudite ovantes,
Cantibus organicis, voce levate melos:
Nam iubar exoritur nunc Caesaris inclita proles
Atque novus Karolus splendet in orbe decus.
Nunc mare, nunc tellus gaudent nubesque polusque,
20 Chrismata laetitiae nunc pia corda replent:
Aurea namque modo regitur rota regminis ampli
Eximio Karolo Caesare glorifico.
Quam rotat ipse manu patria virtute triumphans
Rite premens tumidos atque levans humiles:
25Inclita nam domini sublimat dextera Christi
Illustrem regem glorificando virum. -
Dicite: cui populi conceditur ampla potestas
Iam prisci Karoli?: nonne novo Karolo?
Ille fuit manibus fortis David velut alter
30 Allophylos contra splendida castra movens:
Hic sedet altitrhonus celsi Salemonis ad instar
Floriferae pacis gaudia dans populis.
Vno sed Salemon templo celebratur in orbe:
Mille sed hic templis nomen in astra levat.
35Ille fuit Solimae rex inclitus atque decorus:
Sed centum Solimas hic regit altithronus
Illo gaudebant mons Sion, mons olearum
Hunc Alpes sperant glorificum dominum.
Illum Iordanes glaucis resonabat in undis:
40 Corniger hunc Rhenus personat atque stupet.
Mente Salemonis sapientia prisca refulsit:
Hic nova cum priscis sacra fluenta bibit.
Hunc mitis pietas, hunc ornat larga potestas,
Diligit hunc Christus glorificatque deus;
45Gallicus orbis ovat tanto rectore refulgens,
Itala quem sperat terra beata ducem. -
Pax tibi sit semper, triplex quoque gratia Christi,
Rex pie, rex sapiens, inclite bellipotens,
Francorum populi spes aurea, nobile sidus,
50 Exitium tumidis, gloria magna piis,
Splendida progenies Karoli de semine magni,
Pacifer ut Salemon regia sceptra tenens.
Caesaris es magni Ludewici florida virga,
Proles Isaac ceu benedicta micas:
55Abrahae similis Karolus perfulserat orbem,
Filius Isaac sic Ludewicus erat,
Tertius es veluti Iacob benedictus et heres
Isaac patris celsithronique ducis.
Ternarius reges numerus concludit eosdem:
60 Nam trinum numerum conditor orbis amat.
Prospera cuncta tibi concurrant, optime ductor:
Insignis virtus, bellica vis Karoli;
Omne decus Karoli sic te, bone rector, inauret,
Exultent cuncti principe te populi;
65Gratia Francigenis et candida gloria crescat,
Per vos ecclesiae cornua clara levent.
Francia laetatur vestri praeclara trophea,
Iudaeus, Graecus fortia facta canunt;
Scottus ab occiduis vos diligit, inclite rector,
70 Partibus, hinc sophicis vos sonat ipse melis;
Normannusque tremit vestrum, fortissime, nomen
Invictique ducis splendida castra timet. -
Sis decus ecclesiae, niveis quoque gloria Francis
Vsque senectutis saecla beata micans.
29.
[recensere]Vos comitetur - amen - pietas, pax alma, potestas
Ac timor altithroni, sanctus amorque dei.
Gloria nunc vobis sicut terrestris habundat,
Gloria caelestis sic cumuletur - amen.
5Fortis ut in terris es, nobilis, es quoque dives:
Nobilis in caelis, dives et esse queas.
Hunc iuvenem populo conserva, Christe, precamur,
Glorifica talem hic et in aeva virum:
Candida sint illi felici tempora cursu,
10 Currat ad aeternas isque capessat opes.
30.
[recensere]Caesareum specimen, laus orbis, gloria mundi,
Eximium sidus, Caesareum specimen,
Regia nobilitas, magnorum flosque parentum
Semine de Karoli, regia nobilitas,
5Accipe versificos hos flores mente serena,
O Ludewice, modos accipe versificos,
Caesaris egregii Ludewici principis almi
Altipotens proles, Caesaris egregii.
Nullus erat trifido quo dux praestantior orbe,
10 Clarior in mundo nullus erat trifido:
Sanctior haut fuerat rector, clementior illo,
Alter et Augustus sanctior haut fuerat;
Induperator erat spargens in sidera nomen,
Praecelsus meritis induperator erat.
15Quo moriente pio totus tremefecerat orbis,
Omnes maerebant quo moriente pio;
Regna beatus habet pius ille sed omne per aevum,
Inter caelicolas regna beatus habet;
Gaudia longa metit Ludewicus in arce polorum,
20 Montibus aeternis gaudia longa metit.
Splendide rame, micas ex ipso Caesare ramus,
Flos magni Karoli, splendide rame, micas.
Tune novum populis lumen mirabile visu?
Resplendes sidus tune novum populis?
25Affrica laeta suo clarescit rite Canopo,
Lumine congaudens Affrica laeta suo:
Te quoque magnanimo duce sic Europa coruscat,
Sidere laetatur te quoque magnanimo,
Nunc patriumque decus tete cognoscit habere,
30 Aethereum munus nunc patriumque decus.
Quid prius, alme, canam?: clarissima vestra trophea
Iustitiaene decus? quid prius alme canam?
Lilia pacis amas bellorum mixta rosetis,
Pectore Caesareo lilia pacis amas.
35Te decet, armipotens, sublimis gloria patris,
Omne decusque sui te decet armipotens.
Nomen honosque cluit boreali climate vestri,
Finibus in cunctis nomen honosque cluit.
Vos timidi trepidant Germani bellipotentes
40 Nortmannique truces vos timidi trepidant,
Nutibus atque tuis sese nunc subdere gaudent,
Iam servire volunt nutibus atque tuis:
Subdere colla placet praeceptis omnipotentis,
Vobis prae cunctis subdere colla placet.
45Qui fuerant populi fidei sine lumine furvi,
Lustrantur, caeci qui fuerant populi.
Eripis, armipotens, praedam de fauce draconis,
Praeclaros populos eripis, armipotens.
Gaudet ovile dei, niveo grege quod cumulatur;
50 Per te, bellipotens, gaudet ovile dei.
Ecce stupent hilares ex corvis esse columbas
Sese gentiles: ecce stupent hilares.
Perfide, crede deo, si vis albescere, corve;
Ne moriare miser, perfide, crede deo:
55Namque tui similes Christi decorantur amictu,
Non sunt, quod fuerant, namque tui similes;
Exue nunc veteres maculoso scemate formas,
Aethiopum tunicas exue nunc veteres,
Agnus et esto nitens renovatus munere Christi,
60 Inter catholicos agnus et esto nitens.
Barbara lingua sonans alleluiatica discat
Carmina, det laudes barbara lingua sonans:
Sic ducis eximii Ludewici bellica dextra
Iraque mitescet sic ducis eximii.
65Cunctus ab axe venit borealis climatis ordo,
Linguosus populus cunctus ab axe venit;
Te Salemona pium votis exoptat habere,
Eligit in regem te Salemona pium.
Quos neque perdomuit Caesar, tu solus habeto,
70 Ingens Augustus quos neque perdomuit.
Sidere Caesareo felix Germania gaudet,
Te lustrata micat sidere Caesareo;
Francigenum populus plaudit Rhenusque bicornis,
Vestra trophea canit Francigenum populus.
75Tendit in occiduas vestri laus nominis oras,
Fama decusque plagas tendit in occiduas:
Scottus amore sonat vestrum laudabile nomen,
Nortmannus trepidat, Scottus amore sonat.
Gallia dives ovat transactis mille triumphis,
80 Se plangunt Numides, Gallia dives ovat.
Principe te domino rutilat nova gloria saeclo,
Gaudent ecclesiae principe te domino:
Aurea saecla tuis nunc florent prospera sceptris,
Disponis Francis aurea saecla tuis.
85Splendide rector, ave. Christi quoque floride palmes,
Bellantum domitor, splendide rector, ave.
Edite Caesaribus, regum pater alme future,
O dux altipotens, edite Caesaribus,
Sis decus armipotens bellis ac Martius ardor,
90 Murus et ecclesiae sis decus armipotens;
Gloria Francigenis ac mitis gratia gliscat,
Floreat ut cunctis gloria Francigenis;
Quos regis imperio, domineris perpete sceptro,
Invicti maneant, quos regis imperio;
95Cunctipotens tribuat per longos vivere cyclos,
Gaudia magna tibi cunctipotens tribuat;
Regna beata queas virtutum scandere pennis,
Semper habere polo regna beata queas.
31.
[recensere]Tu, quicumque velis gaudiflua dona salutis,
Ociter ut cervus haec splendida tecta subintra:
Istuc flecte pedes: hic est via, credo, salutis.
Fors hic invenies, quod doctrix Graecia nescit.
5Ergo salutiferi medicaminis accipe laetus
Munera: sic compos voti, sic victor et ibis.
Haec regina potens rutilo descendit Olimpo
Dona salutigero dans cunctis ore per orbem.
Quae victrix domitat morborum mille dolores
10Fronteque florigera cui lumina terna coruscant.
Nectareisque fluunt sucis tot flumina mammis,
Ex quis terrigenas potat salvatque catervas.
Aspice divitias Medicinae matris opimas,
Ex paradisiacis quas secum detulit hortis:
15Hoc unguenta sacros respirant ordine odores,
Turea dona quibus pretiosaque balsama cedunt,
Emicat antidotis flagrantibus ordo secundus,
Quis expelluntur contraria quaeque saluti:
Quae genitrix olim, cum descendisset ab astris,
20Credo, quod Hesperidum florenti detulit horto;
Montis oliviferi supremo limite dona
Mixta medeliferis flavescunt nectare sucis. -
Salve, sacra domus, Medicinae maxima cura,
Spes ampli populi, redolentum plena bonorum.
32.
[recensere]Quamvis astrigeros decoret curvamine tractus
Iris in aereo roscida curva polo,
Quadricolor croceis signet vestigia plantis
Titanis rutilos excipiens radios:
5Altera sed vestris, si fas est dicere, tectis
Multicolor varians Iris honore micat.
Aureus in primo color enitet ordine flagrans;
Gramineus sequitur veris honore virens;
Purpureum flagrat specimen mirabile visu,
10 Saphirus ridens spargit in astra decus;
Emicat et vitreus supter supraque coruscus,
Glaucicomum pelagi gaudet habere modum:
Nobilis altithroni crucis exprimitur decus almum,
Vitrea qua varium linia carpit iter.
15Aureus ac viridis, croceus color aereusque
Conveniunt domino, qui regit astra, deo:
Sic ruber ac viridis hominem per vulnera passum,
Aureus, aereus sceptra deique canunt.
Phebus amat talem, niveis et crinibus aulam
20 Dedicat illustrans, aspicit atque polo.
Tempore brumali pollent hic verna serena
Fitque hiemps aestas tempore nubifero.
Inclitus hinc fratrum coetus pia gaudia ducit,
Hic das laetitiam, clare Lyaee, novam,
25Oscula das pacis felicia pocula donans,
Permulces sophicos, optime Bache, viros.
Hic est libertas, Liber hic liberat omnes:
Liber ut esse queam, Liber adesto pater.
Sancte Vedaste, fave, ne sternat forte Falernum,
30 Sed nos laetificet dulce madoris ope.
Nos, fratres, modicum vini modiumve bibamus,
Bachicus in cunctis sit modus aut modius:
Laudibus eximiis modius laudabilis extat,
Talem mensuram nam deus instituit.
35Sex fratres modium sumant: nam grammate seno
Nobile conscriptum nomen habet modius.
Ast simpli fratres potent sextaria dupla,
Vnusquisque bibax iambica metra sonet.
Senarium versum sex una voce canentes
40 Mundi totius senaque facta sonent.
Fors deus altithronus haec tam sollemnica vota
Respiciet, supera qui sedet arce poli.
Sed nos, eximii fratres, laetemur in unum,
In dominoque deo gaudia nostra cluant.
33.
[recensere]Floridus adveniat nobis in gaudia palmes
Franco decus iuvenum, fulgida spesque senum.
Ecce serit lacrimas Augustus mensis opimas
Exquirens vultum, Franco venuste, tuum;
5September vobis gravidos parat ecce corimbos,
Nutrit <et> Apulico roscida vina novo.
Sabbata tunc nobis septeno mense nitescent:
Tu scenophegiae gaudia festa dabis;
Tu, dextrum sidus dextrali climate fulgens,
10 Non dedigneris has radiare plagas.
Defleo Sedulius, veluti scit conscia Musa,
Quod nec Franconem nunc video dominum:
Hanc culpam vobis indulgeat, obsecro, Christus,
Quod maesto vati non cito fertis opem.
15Mitte, Mosella, virum nobis huc mitte beatum,
Pulchrum Karoliden spemque decusque pium.
Gaudens gaudebo, cantans cantabo Camenas,
Vincet septenos tunc mea Musa cicnos. -
Quomodo glaucicomas cervus desiderat undas,
20 Sic cupio vultum, praesul amande, tuum.
34.
[recensere]Egregios fratres, Fergum Blandumque saluta,
Marcum, Beuchellem, cartula, dulce sonans.
Quorum forma decens ut nostro pectore floret,
Sic magis atque magis gliscit et almus amor:
5Fratres, nam fateor, quod non mihi cornea fibra
Sit neque de scopulo corcula creta <la>pis;
Sed fervet nostris vestri dilectio fibris:
Namque nefas tales est nec amare viros.
Taliter in nostro torquentur pectora Codro:
10 O si sint rabido viscera rupta viro. -
Ferge, mihi semper sis alma sagitta salutis,
Sedulium precibus fac memorare tuum;
O quales gemitus ructant tua viscera, frater,
O sacros haustus nectareasque preces:
15Ergo age, ne cesses aures pulsare tonantis,
Quo mea permundet cuncta piacla deus -
Fusca procaxque tonans sophico sic pectore Musa
Te canet arcitenens Aethiopissa mea.
Marce, precor, fidei scuto meritisque beatis
20 Pellito vulniferas hostis, amice, minas.
Quid facies, Beuehell, flos inter bellipotentes?:
Contere colla minax aspidis, oro, trucis.
Blande, decus belli galeato vertice flagrans
Pro me murmur agas, blanda columba dei. -
25Quadrigae domini, Scottensis lumina gentis,
Vivite floriferis saecla per ampla cyclis;
Lactea stelligeri tandem scandatis Olimpi
Templa, beatorum caelicolumque choros.
35.
[recensere]Ferge, decus vatum, formosae gloria Musae,
Gaude thesauros artis inire sacros.
Nec te nequiquam rutilo prospexit Olimpo
Cignea blandisonis Calliope modulis:
5Glorificum Karoli decorasti carmine sceptrum,
Aureus ipse tuis fertur ad astra tropis;
Arte Maroneas vincit tua pagina Musas,
Fistola Nasonis qua resonante silet. -
Nec te parva manet pomposae gloria laudis
10 Pro tantis ausis, praeco beate, vale
36.
[recensere]O decus eximium, nostrae spes aurea Musae,
Florida pomposi lampas et gloria saecli,
Rot - bone, sint nobis per te solacia - berte:
Multonem vestri dives clementia donet
5Nobis, celse pater (sic sic scandatis in astra),
Ludat qui nostris laribus ventosque lacessat
Cornibus ipse minax ingens et corpore multus.
Aedibus in nostris nam quaedam bestia saevit:
Dira fames, quae nos rostro conpungit acuto.
10Hanc igitur pestem vincat clementia vestri,
Hoc prohibeto nefas monstrumque repelle nefandum.
Praestetur multo, pugnet qui cornibus uncis,
Terribilis bello, grandescens corpore toto,
Pestiferumque famis rostrum qui conterat ictu:
15Sic vobis magna <e>t tribuatur gloria palmae
Cordeque clementi manabunt balsama Christi.
Quaesumus, ut multis multetur multo superbus
Nobis Scottigenis, hunc qui bene mandere scimus:
Gutture sic liquido nam vos mea Musa sonabit
20Aethiopissa loquax saturataque carmina dicet.
Plus dedit ille pius, nam roscida munera Bachi:
Ter centum fialas donaverat ipse poetae.
37.
[recensere]O mors crudelis, quae nulli parcere nosti,
Florida quae resecas lilia sive rosas -
Mors fera, terrigenas depascis, quomodo flores
Ilico nubiferis dissipat Auster aquis.
5Natus Eberhardi patrio cognomine dictus
Purpureus micuit flosculus egregius;
Altera lux terris fulsit, spes alma parentum,
Aureolus ramus florigerumque decus. -
Puniceo similis malo croceoque decori
10 Dulcis eras matri, dulcidus atque patri.
O quam crudeli te mors, puer inclite, morsu
Extinxit, roseam ceu subito violam. -
Spargite vos tumulo varios, rogo, spargite flores:
Flos novus occubuit, florida virga ruit.
15Sed vos, eximii, nunc exultate, parentes,
Inclita Gisla parens tuque Eberharde bone:
Nam vester genitus cum Christo gaudet in astris,
Inter et angelicos eminet ipse choros.
Nec desperamus, quod vobis altera proles
20 Aurea nascetur mox renovante deo.
38.
[recensere]Altithrono ferimus grates, qui cuncta reformat,
Nos, Eberharde sator Gislaque clara parens;
Inclitus atque novus quod vobis parvulus ortus
(Florida spes saecli pulchraque gemma soli),
5Nobilium dominus respexit vota parentum,
Quorum transibant astra superna preces.
Postquam lucifluae Solimae conscenderat arcem,
Qui fuerat vobis parvulus ille prior,
Maerebant cuncti, quod spes ablata parentum,
10 Quod, paradise, tuus flosculus occubuit;
Ipse sed astrigeri transcendit culmen Olimpi,
Inter et infantes nunc niveus rutilat:
Ornastis caelos sic vestra prole beata-
Felices, talem qui genuere rosam.
15Ast vos, egregii, nunc congaudete, parentes,
Altera quod soboles est renovata deo:
Inclita nobilitas, spes candida, patris imago,
Optatum munus, palmes et egregius;
Cui Ludewicus avus praecelsus Caesar in orbe
20 Emicat augusto semine: nil super est.-
Salve, parve puer, nobis in gaudia donum,
Candide flos Gislae, tu genitoris amor.
Incipe nobiliter praeclaros discere mores,
Hinc alleluia pulchra labella sonent,
25Florescant animo melliflua dogmata Christi,
In tabulis cordis sancta sophia micet -
Sic tuus ensipotens genitor puerilibus annis
Almae sophiae sacra fluenta bibit.
Esto, venuste puer, vivens felicibus annis
30 Ecclesiae tutor sisque sagitta potens:
Sic tibi contingat praefulgida gloria saecli,
Amplus honor patris mox decus omne tui.
Francorum populus laetetur te duce claro,
Olim te domino gaudeat ecclesia.
35Doxa triumphalis spargens in sidera nomen,
Sis decus in terra claraque stella polo.
39.
[recensere]Mente laetamur subito serena:
Nam redit sidus pietate fulgens
Nunc, Eberharde, <o> decus atque lampas,
Victor inormis.
5Nobilis gemma ecclesiaeque tutor,
Nescius vinci, domitor malorum
Ac pius heros bonitate plenus,
Omnia magnus,
Maurus agnoscit tua facta clara
10Et Saracenus tumidus, superbos
Quos piis armis superare nosti
Munere Christi.
Tune fulgebas galea flagrante,
Macte lorica, gladio corusco
15Atque munitus clipeo nivali,
Maximus heros?
Vosque Francorum niveae phalanges
Corde robusto comitantur omnes:
In Saracenos volitant per arva
20Bella cientes;
Vosque cernentes tremuere cuncti
Ismahelitae, niger atque Maurus:
Faucibus haesit tremulansque lingua
Oribus atris.
25Moenibus celsis residebat hostis,
Arcibus fidens manibusque tela
Irrita sparsit sonitu superbo
Multa latrando.
Franciae contra niveusque coetus
30Torsit in hostes celeres sagittas,
Ferreos imbres serit atque fixit
Vulnera leti.
Zelus igniscit domini tonantis
Corde praeclari ducis atque magni
35Tunc Eberhardi: levat <ipse> Christus
Cornua iusti.
Fervet ac heros pietate plenus,
Arcibus flammas cumulat voraces,
Inclitus ductor specie coruscus
40Fulminat ingens.
Tale responsum tua dextra novit,
Hostibus talem dare sicque censum:
O decus pugnae superans tyrannos,
Optime ductor.
45Sternitur hostis pietatis armis,
Palma sublimat niveosque Francos:
Roma laetatur populusque gaudet
Tanta trophea.
Tollitur clari super astra fama
50Mox Eberhardi: Petre sancte, poscis
In libro vitae digito tonantis
Scribere nomen.
Tu decus fulgens Italis coruscas,
Tu potes cunctos superare Mauros,
55Tu Saracenos superas tyrannos
Herculis armis.
Vosque Francorum decoratis almum
Nomen et famam seritis per orbem:
Scottus et Graecus celebrant ovantes
60Vestra duella.
Sumito palmam meritis decoram,
Verticem cingat radians corona
Ac honestatis capiti venusto
Stemma coruscet.
65Quaesumus Christum genitum tonantis:
Floreas felix rutilum per aevum,
Post senectutem meritis beatis
Sidera scandas.
Pauperem Christi sophicum poetam,
70Qui novum vobis melicumque carmen
Ore depromsit digitisque scripsit,
Cerne benignus.
Balsami cortex redolens aroma
Vngulis ferri patiturne vulnus,
75Vnde fissuris pretiosa manat
Gutta liquoris?
40.
[recensere]Hildbertus, meritis qui fulsit episcopus almis,
Assumptus caelo hoc iacet in tumulo.
Presbiter egregius excellens moribus, arcam
Hanc, benedicte senex Adaluvine, tenes.
41.
[recensere]Cum deus altipotens animalia condidit orbis,
Quae mare, quae tellus, quae tenet atque polus:
Multo multones tunc multiplicavit honore,
Inter balantes fecit eosque duces.
5Tegmine lanigero vestivit conditor almus,
Induit ex crasso corporis hosque peplo,
Cornibus et curvis frontes armavit aduncas:
Contra cornigeros bella superba gerant;
Naribus in geminis sparsit viresque superbas,
10 Flatibus in multis multiplicavit eas.
Mitis simplicitas sed cornibus insita sacris,
Toxica nec lacerant hosque venena pios:
Vnde mihi, fateor, horum dilectio crevit,
Crevit amor pepli, pinguis et umbilici.
15Iuro per hos digitos, quod in hoc non mentior umquam:
Tales quod cupio, diligo, semper amo;
Nec Lethes fluvius sacrum delebit amorem:
Os quod proloquitur, conscia mens perhibet.
Nostri versiculi hos laudant hosque salutant-
20 Nec falsum dico, scis velut, alme pater.
Nam vestri nobis furvos clementia furvis
Multones tribuit, saepe dedit niveos.
Quorum qui fuerat formosior ac mage pinguis,
Heu quam crudeli morte peremptus obit
25Egregii pecoris custos praeclarior ipse,
Vlli nec parilis nec similisque fuit;
Cornibus et rigidis excelluit alma potestas
Omnes cornigeros candidulosque greges;
Vellere qui niveo niveisque micabat ocellis,
30 Fortis et in pugna victor inormis erat.
Hunc Aries caeli casto dilexit amore,
Consortem regni hunc voluitque sui,
Hunc Lucina potens niveo pro tegmine clarum
Sidus in excelsis ponere caelicolis
35(Namque ferunt Lunam lanarum vellus amasse,
Pan deus Arcadiae vellere lusit eam),
Hunc meus arsit amor -nam nec mihi cornea fibra-:
Quis, nisi stultus, enim, qui nec amaret eum?
Et, quae nulla negat, vestri clementia dives
40 Mox donare decus hoc mihi disposuit;
Sed fortuna bonis semper contraria rebus
Tytiron eripuit tum mihi heu misero.
Quidam latro fuit nequam de gente Goliae,
Aethiopum similis, Cacus et arte malus,
45Terribilis forma, vultu piceusque maligno,
Asper erat factis, asper et eloquiis:
Te, pie multo, tulit, manibus traxitque nefandis
Per multos tribulos, heu nefas, o miserum.
Tu multum fueras mitis multumque serenus,
50 Infelix multo, multa per arva volans.
Vis rabiosa canum furem conspexit euntem
Ferri, cornigerum magnanimumque ducem;
Mox animosa cohors saltus dedit ipsa salaces:
Ingens fit strepitus, fit sonus atque fragor;
55Oribus et rapidis furem furtumque requirit:
Frondea silva latrat, personat omne nemus.
Quid moror in verbis? mitis heu multo tenetur;
Fur fugit in tenebris ocior ille nothis.
Multo relictus erat solus multumque pugnabat,
60 Cornibus ille minax vulnera multa dedit:
Obstupuere canes victi multone bicorni
Atque leoninam rentur adesse feram.
Omnes econtra latrabant ore canino;
Ille sed egregius fulserat ore pio.
65"Quis furor in vestris consurgit cordibus?, inquit
"Gnoscite me famulum praesulis Hartgarii.
Non sum latro malus, non sum furunculus ille,
Sed sum multo pius, dux gregis eximius.
Si vos oblectet hostem superare tyrannum,
70 Proximus ecce fugit fur: teneamus eum.
Sin autem rabies vestri raucusque latratus
In me tranquillum bella cruenta ciet:
(Per caput hoc iuro, per cornua perque superbam
Hanc frontem vobis) praemia digna feram."
75His dictis subito permulsit corda ferarum:
Pax fieri coepit binaque pars resilit;
Vnus sed fuerat veluti latrator Anubes,
Cui canis inferni Cerberus ater avus,
Gutture qui triplici cervos agitare fugaces
80 Informesque ursos arte solebat avi.
Is, cum conspiceret rabidum genus esse quietum,
Dentibus infremuit hirtaque colla tumet;
"En vos, inquit "ovis ficto sub nomine pacis
Ceu vulpes ludit subdola verba sonans?
85Hic fur est nequam, furis comes atque malignus:
Idcirco bini frondea tecta petunt.
Causa mali tanti (testor) hic solus habetur,
Qui pacem verbis, fronte facitque minas".
Tunc os falsidici vibratis cornibus ingens
90 Multo ferit, dentes fregerat atque duos,
Insuper et frontem contrivit fronte caninam
Et victor fieret, proelia ni fugeret:
Nam praeceps volitat quasi victor hoste relicto,
Cursitat incautus simpliciterque fugit.
95Incidit in tribulos posthaec sentesque malignos,
Aspris inhaesit heu pius ille locis;
Tum mox a tergo maledictus Cerberus instat,
Ore cruentato vulnera saeva dedit.
Labitur exanimis multo (mirabile visu)
100 Irrorans vepres sanguine purpureo:
Fleverunt Nymphae, sonuerunt omnia silvae
Balantumque greges ingemuere nefas,
Multonem niveum tu, candida Luna bicornis,
Lusisti merito, fles Ariesque poli.
105Iustus quid meruit, simplex, sine fraude maligna?
Munera nec Bachi, non siceramque bibit,
Non hunc ebrietas deflexit tramite recti,
Non epulae regum nec procerumque dapes:
Illi pastus erat sollemnicus herba per agros
110 Ac dulcem potum limphida Mosa dabat;
Non ostri vestes rubei cupiebat avarus,
Sed contentus erat pellicia tunica;
Nonque superbus equo lustrabat amoena virecta,
Sed propriis pedibus rite migrabat iter;
115Non mendosus erat nec inania verba loquutus:
Baa seu bee mystica verba dabat.
Agnus ut altithronus pro peccatoribus acrem
Gustavit mortem filius ipse dei:
Carpens mortis iter canibus laceratus iniquis
120 Pro latrone malo sic, pie multo, peris.
Quomodo pro Isaac aries sacer hostia factus:
Sic tu pro misero victima grata manes.
O pietas domini clemens ac larga potestas,
Qui non vult homines morte perire mala:
125Dextra superna dei latronem salvat iniquum,
Olim quae cuidam mox cruce praestat opem.
Grates fer domino, nequam male perfide latro,
Dic cum psalmista talia verba miser:
"Dextera me domini tunc exaltavit Olimpi:
130 Vivam, non moriar, facta deique canam.
Me castigavit castigans alma potestas,
Tradidit haut morti me rapuitque neci."
Tu, bone multo, vale, nivei gregis inclite ductor,
Heu quia nec vivum te meus hortus habet.
135Forsan, amice, tibi fieret calidumque lavacrum -
Non alia causa, iure sed hospitii;
Ipse ministrassem devoto pectore limphas
Cornigero capiti, calcibus atque tuis.
Te (fateor) cupii; viduam matremque cupisco,
140 Fratres atque tuos semper amabo. Vale.
42.
[recensere][Hanc paradisiacam vernantis scematis aulam]
Florigeras species, ista quas cernis in aede,
Inclitus Hartgarius praesul lampabilis actu,
Aethereae Solimae sacro dum flagrat amore,
5Hoc vario specimen iussit splendescere cultu.
Haec domus est domini vitreis oculata fenestris,
Quam Phebus lustrat radiis et crine sereno.
Nam quintis decimis Maii sacrata kalendis
Albicat in specie, picto micat ipsa decore.
10Haec in honore nitet Petri Paulique coruscans,
Virginis et Mariae hunc sacrum nomen honestat
Aedem lucifluam sparso ceu flore refertam,
Sanctorum reliquusque chorus haec tecta sacravit.
43.
[recensere]Maternum specimen, patrium decus atque venustas,
Aurea sic rutilas velut argentata columba,
Electro similis, niveae genitricis imago,
Splendida cura patris, Iesu quoque sponsa beata,
5Gemmis virtutum renitens, speciosa quadriga
Iustitiaeque rotis scandens super aethera stella.
44.
[recensere]Ferte viro casiam, myrram date, cinnama ferte,
Ireos ac flores, ferte viro casiam.
Nam deus omnicreans oleum defudit ab alto,
Vnxit eum regem nam deus omnicreans.
5Caesare de gemino vos estis tertia palma
Sceptrigerumque decus Caesare de gemino.
Spargite, quaeso, viro, Pancheos ducite flores,
Lilia Caesareo spargite, quaeso, viro.
45.
[recensere]Gaudeant caeli, mare, cuncta terra,
Gaudeat Christi populusque vernans;
Facta miretur domini tonantis
Fortia patris.
5Laudibus dignus bonitatis auctor,
Magnus in magnis opifex beatus,
Cuncta dispensat dominante nutu
Sceptriger orbis.
Spes, salus mundi, pius ipse rector
10Conterens pravos humiles coronat,
Sublevat valles reprimitque montes
Celsa potestas.
Qui facit rectis radiare verum
Lumen in cordis speculoque mentis,
15Quos tegit semper pietate pollens
Conditor almus.
Pauperes, dites, laici, potentes,
O coronate clericalis ordo,
Omnis aetatis decus atque sexus,
20Plaudite cuncti.
Brachium patris validum potentis
Ecce protrivit subita rebellem
Strage Normannum pietatis hostem:
Gloria patri.
25Proelium campo struitur patenti,
Splendor armorum radiat per auras,
Voce bellantum varia tremescit
Machina caeli.
Tela sparserunt geminae phalanges,
30Danus infelix sua dampna quaerit,
Ferreos imbres serit atque fixit
Agmen inorme.
Quem sitiverunt varios per annos
Sanguinem, sumunt rabidi tyranni:
35Dulce fit cunctis satiare pectus
Caede virorum.
Quique foderunt foveas, ruere;
Quae fuit turris nimium superba,
Ecce curvatur nihilata Christo
40Gens inimica.
Sternitur grandis populusque fortis,
Tota contrita est maledicta massa,
Sorbet os mortis sobolem malignam:
Laus tibi, Christe.
45Hinc ferunt stragem populi fuisse:
Praeter ignotos hominesque viles
Horrido campo nimio cruore
Tres myriades.
Iustus est iudex dominator orbis,
50Christianorum decus omne Christus,
Gloriae princeps, domitor malorum
Regmine summo,
Fortis est turris, clipeus salutis
Conterens bello validos gigantes,
55Cuius excelsum super omne nomen
Est benedictum.
Vltor existit populi fidelis,
Qui maris quondam tumidis procellis
Pressit Aegyptum, celeres rotasque
60Obruit imo.
Ostriger Iesus super omne regnat,
Quicquid excelsus genitor creavit,
Stirpe Davidis benedicta proles,
Gloria nostra.
65Cui rependatur tymiama voti,
Quem celebremus pietatis actu,
Cui melos promat super astra regi
Fistula laudis;
Gloriae plausus, modulans osanna
70Personet patrem genitumque Christum,
Spiritum sanctum: polus unda tellus,
Glorificate.
46.
[recensere]Libera plebem tibi servientem,
Ira mitescat tua, sancte rector,
Lacrimas clemens gemitusque amaros
Respice, Christe.
5Tu pater noster dominusque celsus,
Nos tui servi sumus, alme pastor,
Frontibus nostris rosei cruoris
Signa gerentes.
Infero tristi tibi quis fatetur?
10Mortui laudes tibi num sacrabunt?:
Ferreae virgae, metuende iudex,
Parce, rogamus.
Non propinetur populo tuoque
Nunc calix irae, meriti furoris:
15Clareant priscae miserationes-
Quaesumus, audi.
Deleas nostrum facinus, precamur,
Nosque conserva, benedicte princeps,
Mentium furvas supera tenebras,
20Lux pia mundi.
Sancte sanctorum dominusque regum,
Visitet plebem tua sancta dextra,
Nos tuo vultu videas serenus,
Ne pereamus.
47.
[recensere]In hoc altari sanctorum gloria pollet,
Quod sacros claudit thesauros reliquiarum.
Hinc pretiosa crucis hic Christi portio regnat,
Infera quae vicit, caelestia regnaque pandit;
5Hanc aram decorat genitricis honorque Mariae
Virginis altithroni paradisi sceptra tenentis;
Servat apostolicum decus hoc altare per aevum,
Inter quos renitet Petri Paulique triumphus;
Martyribus cineres redolent hic sorte beatis,
10In quibus est Stephani victrix ac prima corona.
Hoc altare sacrum Rorici tempore regis
Antistes domini Ratbaldus iusserat esse
Atque pio mentis voto tibi, Christe, dicavit,
Omnibus et sanctis fieri devovit honorem.
48.
[recensere]Angelus apparet Zachariae missus ab astris,
Alloquitur Mariam Gabriel archangelus almam.
Exultant animis Elisabet atque Maria;
Nascitur in Bethlem cosmi salvator Iesus.
5Messiam natum pastoribus angelus inquit.
Sistitur in templum Simeonis gaudia Christus.
[Angelus affatur domini sabaothque Mariam.]
[Natum fert dominum pastoribus alma caterva.]
Ecce magi domino thus dant, symirnam et aurum,
10[Ecce magi stellam visunt, Simeon quoque Christum.]
Angelus in patriam quos fert per devia caram.
[Inde magi patriam diviso calle revisunt.]
Pugit in Aegyptum Ioseph, puer atque Maria;
Trux necat Herodes infantes caede beandos.
15Praedicat in heremo Iohannes dogma salutis:
Agnum cunctipatris Christum fert voce Iohannes.
Iordanis dominus glaucis intinguitur undis.
Vinum defecit, Iesu fert alma genitrix
Sex latices domino: vini redolentque saporem.
20Cephan, Andream Messias puppe sequestrat.
49.
[recensere]Nunc viridant segetes, nunc florent germine campi,
Nunc turgent vites, est nunc pulcherrimus annus,
Nunc pictae volucres permulcent aethera cantu,
Nunc mare, nunc tellus, nunc caeli sidera rident.
5Ast nos tristificis perturbat potio sucis,
Cum medus atque Ceres, cum Bachi munera desint;
Heu - quam multiplicis defit substantia carnis,
Quam mitis tellus generat, quam roscidus aether.
Scriptor sum (fateor), sum Musicus alter et Orpheus
10 Sum bos triturans, prospera quaeque volo,
Sum vester miles sophiae praeditus armis:
Pro nobis nostrum, Musa, rogato patrem.
50.
[recensere]Angelicus nobis adventus claret aventi
Nuncius ut Raphael gaudia laeta ferens.
In tenebris fuimus, tenebrae nos atque caligo
Presserunt maestos, heu pater alme, viros:
5Tu nobis subito clarescens inclita lampas
Laetitiae maniplos fers, benedicte, novos.
Limphida transmisit nobis et glauca Mosella
Praeconem placidum florigerumque patrem.
Tu, baptista dei tanquam Iohannes honore,
10 Nuncius es pacis: pax tibi semper - ave.
51.
[recensere]Hos pietatis equos Christus regit undique frenis
Et fert quadriiugos dux super astra suos.
52.
[recensere]Aures in domini sabaoth martyres orant:
"Quem bibimus calicem, verax, ulciscere, iudex.
Sol tenebrosus erit, lunae decus atque rubescet,
Labentur stellae, cum venerit arbiter orbis;
5Tunc caligosis pavidae se condere speleis
Optabunt gentes agni, patris ante tribunal."
53.
[recensere]In hoc nobilium florent praecepta virorum
Codice, belligeris qui micuere rosis,
Qui varios populos trifidum domuere per orbem
Artibus egregiis consiliisque bonis.
5Triplex bellorum hic splendidus ordo coruscat
Milibus armigeris Martia bella ciens;
Hic tuba terribili sonitu clangore remugit:
Praecipites scopulos carrobalista serit;
Horridus ast aries frontis ductuque superbo
10 Muros turrigeros conterit atque quatit:
Falcatos itidem currus ars alma virorum
Deludens superat, pro nihiloque putat;
Mox ingens elefas praerupti montis ad instar
Sternitur ad terras arte domante cadens:
15Sic adversa domans ars victrix omnia vincit,
Ars munit populos, subrigit atque beat.
Quicquid belligerae mundus sapit artis in orbe,
Hic in thesauris condita cuncta novis:
Idcirco dignum vobis hoc munus habendum,
20 Bellipotens ductor, flos, decus atque patrum,
Ecclesiae murus, laus inclita, zelus et ardens,
Adversus Mauros dextera fida virens.
Te tremit armipotens Sclavus, Saracenus et hostis:
Ecclesiae pestes sternis, amande, truces.
25Roboret altithronus vestros insigniter actus,
Sis semper victor longa per aeva valens.
54.
[recensere]Rector serene, rutilans sub axe sidus,
Salve per aeva, populi beate ductor,
Francis paterna pietas, honore primus,
Pulchrum nitore specimen decusque Romae,
5Fama, Lothari, volitans per orbis oras,
Thylen adusque penitrans celebre nomen,
David serena species, honora proles,
Alter Salemon redolens charisma pacis,
Sion venusta soboles, in orbe princeps,
10Vivens valeto cyclicis per aeva giris.
Christo favente dominans, beate, sceptris,
Caesar, superna valeas tenere regna;
Caelis per aeva niteas beata stella
Gaudens nitore Solimae per omne saeclum.
15[Stella beata niteas per aeva caelis,
Saeclum per omne Solimae nitore gaudens.]
55.
[recensere]Omnis mendosus corvos fert esse columbas -
Sicque columba dei dicitur esse corax-
Perque caput iurat, quod sint mendacia vera,
Veraque testatur figmina falsa fore.
5Pro tenebris lucem reputat, pro luce tenebras
Is, sucum fellis dulcida mella refert,
Sic mites agnos scabroso denteque rodens
"Hos, inquit "rabidos valde cavete lupos".
Ille sinus geminos laevo sub corde revolvens:
10 Hic cernit verum, condit ibique dolum.
Hinc piceus rivus per cannam gutturis exit
Eructans mendas fumigerosque globos.
Ore hians patulo blaterat linguaque trisulca:
Credas septenos verba sonare viros.
15Non vult agnosci perfusus lampade veri
Ille, cavernosa sed latet in fovea.
Aethiopum tunica verum tegit arte nefanda,
Oris et ex flatu nubila caeca vomit.
Ambulat in furvis Aegyptius ille tenebris,
20 Quomodo nicticorax luce micante fugit.
56.
[recensere]Lux aeterna deus fons lucis fons veritatis,
Perspicua tales argue luce viros:
Ius est namque tibi gemitus audire tuorum,
Qui te quique tuum nomen amore sonant.
5Tu pater es veri, verus deus, omnia verax,
Te verum dominum cuncta creata probant.
Ergo fuga densas, o lux inmensa, tenebras,
Detege mendosos luminis ore globos.
Non confundantur mites te principe pacis,
10 O fili David, o Salemone prior;
Sed confundantur mendosi daemonis arma,
Quis inopes contra sibilat aspis oves.
Tu leo de Iuda, tu rex, <tu> splendide Christe,
Vince latebrosas luce nitente strophas.
15Clarescat cunctis erroris et atra caverna,
Vnde serit piceas falsa loquela faces.
Tu quondam fueras castae fautorne Susannae,
Testes falsidici nec valuere viri?
Non illis geminus numerus, non cana vetusta
20 Profuit, haut fusum falsa per ora malum;
Sed te veraci domino, te iudice summo
Sorpserunt reprobos Tartara caeca viros:
Qui dilexerunt mendosis figmina plastis,
Inter mendosos praemia digna luunt.
25Magne, tui victrix sic splendet celsa potestas,
Cuius in aspectu nubila falsa cadunt.
Tu solus nobis sis iudex, Christe, benignus,
Alto deque throno propitiare tuis.
Credimus altithroni genitum te, maxime rector,
30 Speramus mitem mitibus esse ducem:
Ergo tuis famulis alienae sarcina molis
Non apponatur iudice te domino;
In te sperantes non confundamur in aevum,
Sceptri virga tui frangat inorme nefas;
35Iustitiae trutinam manibus rege, candide iudex:
Vera volent sursum, vergat in ima malum.
Tu nobis clipeus, tu sis turrisque salutis;
Maxime, tu minimos respice, Christe, tuos.
57.
[recensere]Quid mendosa tibi retulit vulpecula, pastor?
Fors eructavit, quos bibit illa dolos?
An tetros vomuit carbones ore nigello,
Garrula gannivit subdola verba sonans?
5Forsitan occlusis mortem sibi finxit ocellis,
Prendere quo superas arte valeret aves?
An rufa per mentum sub ovina veste latebat,
Ne quis eam noscat matris habere strophas?
An tortis pedibus giros contexuit illa,
10 Obliquos peragens cursibus illa cyclos?
Forsitan et vobis retulit, quod limphida Mosa
Iam nullos pisces, nulla fluenta tenet? -
Sed tu, celse pater, iusti speculator et aequi,
Vibratis oculis figmina falsa nota:
15Quomodo noctigenas dispellit Lucifer umbras,
Lampade iustitiae sic renitesce tuis.
Igniscat zelus recti te iudice, quaeso,
Fulminea norma destrue grande nefas.
Sint perturbati, qui turbavere serenos,
20 Nec sileat cyclicae formula iustitiae.
Cornuta facie ceu Moyses esto coruscus,
Ceu iudex Daniel destrue falsa minax.
Scandala sint olli, qui nobis scandala movit,
Scandala qui loquitur, scandala quique facit. -
25O polus o tellus o Titan o mare magnum,
Exaudite meum carmine vos gemitum.
58.
[recensere]"Bonus vir est Robertus,
Laudes gliscunt Roberti,
Christe, fave Roberto,
Longaevum fac Robertum,
5Amen salve, Roberte,
Christus sit cum Roberto, -
Sex casibus percurrit
Vestri praeclarum nomen.
Nam lapis bene gestis
10Sexangulus coruscas.
Te lapidem descripsi?:
Fors durum verbum dixi.
At ne sim lapidatus,
Vos obsecro per limphas
15Proque duro sermone
Bachus sit mi in ore.
Si durus sermo meus,
Assit mihi Lieus:
Dives inopsque gaudet
20Nam vestra pietate.
Vix vobis est aequalis
Iuxta fluenta Mosae:
Hoc retulit Mosella,
Hoc celebrat et Rhenus.
25Hoc mille tonant tonnae
Puro plenae Lieo
Ingentesque bachones
Et cornuti multones.
Multiplices <sint> gazae
30Christi dono collatae,
Sis licet doctus verbo:
Es doctior in corde.
Es pater inter patres
Et sophus inter sophos,
35Imbres seris dicaces
Ex flumine Iordanis.
Nam instruis perfusus
Caelesti rore mentes
Et construis sublimem
40Tendens in astra turrim.
Felicibus et visis
Superna specularis:
Ex sopho m<i a>latus
Nunc angelus clarescis.
45Vere florente mundo
Te gaudeas beatum
Post longa saecla patrem
Montis Sion in arce.
Qui tristibus Falerna
50Largiri gaudes dona,
Poteris fonte vitae
Alma sanctorum sorte.
Nec tanta de Siloa
Grata manant fluenta.
55Haec suxi - non negabo,
Haec sugam: sicera, abi.
59.
[recensere]Fulgide Caesar, ave, nunc mundi doxa, Lothari,
Flos magni Karoli, fulgide Caesar, ave.
Qui genitore pio genitus de Caesare Caesar
Natus et Augustus qui genitore pio. -
5Rex benedictus adest Karoli benedicta propago;
Nunc laetare, Sion: rex benedictus adest.
Flos micat ecce virens et Christi palmes honustus;
Spargamus flores: flos micat ecce virens.
Maior honore cluit Francorum duxque serenus:
10 Excipe nunc, Maie, maior honore cluit.
Lucifer hic renitet, pascha qui forte latebat;
Omnes laetemur: Lucifer hic renitet.
Dum rosa non aderat, hic festo tempore paschae
Pulcher adest Caesar, dum rosa non aderat.
15Qui roseus fuerat Lantbertus namque beatus,
Excipit ecce rosam, qui roseus fuerat,
Praesul et Hartgarius Lantberti nobilis heres,
Diligit Augustum praesul et Hartgarius.
Mosa, tuum specimen Musis modulare canoris;
20 Ceu Rhenus celebra, Mosa, tuum specimen.
Heridanus fluvius nam novit Caesaris almum
Nomen et exultat Heridanus fluvius.
Hic vir, hic armipotens, meritum qui tollit in astra;
Hercule fit potior hic vir, hic armipotens.
25Hic tuus est Salemon, felix o Francia, gaude:
Pacificus princeps hic tuus <est> Salemon.
Stemmate iustitiae nec non pietate serenus,
Enitet hic rutilus stemmate iustitiae.
Lilia pacis amat bellorum mixta rosetis,
30 Candidus hic rector lilia pacis amat.
60.
[recensere]Corde gaudemus hilares sereno.
Dum redit Caesar pius ac serenus
Conferens secum bonitate dulcis
Gaudia pacis.
5Totus exultat populusque vernans,
Omne congaudet decus atque sexus:
Gloriam Christo recinunt ovantes
Quo redeunte.
Lucifer nobis rutilat venustus,
10Franciae sidus super astra notum,
Rector Augustus pietate plenus
Sceptriger orbis,
Nobilis palma ecclesiaeque tutor.
Martius heros rutilans in armis,
15Aureum Romae specimenque magnae,
Gloria saecli.
Rex tuus mitis, sapiens, honorus,
Pacifer ductor Salemonis instar
Nunc venit Caesar, tuus, alma, princeps,
20Filia Sion,
Floridus palmes generans corimbos.
Vineae Sorehc sacrosancta proles
Atque rumore speciosa cedrus,
Regia stella
25Murus est ingens clipeusque fortis,
Fidus adiutor, gladius salutis
Plebis excelsae populique magni
Rex benedictus.
Vosne Nortmanni tremuere cuncti?:
30Dum videt vestras acies coruscas,
Fugit ad classes volitante cursu
Hostica turba.
Splendor armorum superavit hostes,
Solus aspectus ducis atque magni:
35Hinc timor plantis pedibusque nudis
Addidit alas.
Nulla spes restat nisi sola navis,
Hinc cavernosas petiere sedes:
Arma perhorrent trepidi timore
40Principis almi.
Talis exarsit tibi, celse rector,
Zelus adversus Belial phalanges
Nec tibi inventus similis vel unus,
Vnice Caesar,
45Sicque Francorum decoratis almum
Nomen ac famam seritis per orbem,
In libro vitae meritumque clarum
Conditis astris.
61.
[recensere]Maternum specimen, patrium decus, alma venustas,
Sancta columba dei, Berta beata, vale.
Caesaris egregii proles benedicta Lothari,
Flos Ermingardis matris et altus honos -
5Solus in orbe suum Caesar hoc pignus habere,
Hanc prolem meruit regius ille suam.
Qua rectrice pia non altera fulsit in orbe
Sanctior aut potior nobiliorve parens;
Moribus in sacris excelluit alma potestas
10 Fulgens ceu rutilo splendida stella polo;
In terris habitans sapiebat gaudia regni
Caelestis Solimae semper amore virens:
Vix similem habuit sub caeli cardine mundus,
Nullus et armipotens Caesar habere potest.
15In vobis redolent cuius nunc stemmata morum,
Indole praeclara matris imago micat;
In vestrae mentis speculo sapientia claret,
Fervet amor Christi cordis in arce tui;
Norma pudicitiae vos estis luxque serena
20 Non dispar matri consimilisque patri:
O quam felices rector rectrixque parentes,
Hanc margaritam qui genuere novam.
62.
[recensere]Te, beate rex, precamur ore corde mentibus,
Quo serenus atque mitis des serena tempora:
Ecce nunc aquosus aer imbre rura perluit,
Vberes agros, vides, ut uber unda dissipet.
5Quaesumus, superne rerum temperator omnium:
Frugibus sit te regente blanda temperatio;
Cum precamur, alme rerum, te, imperator omnium,
Vitibus sit te dicante fertilis serenitas.
63.
[recensere]Haec est alma dies, sanctarum sancta dierum,
Veris pulcher honos signiferique decus;
Hic est namque dies, dominus quem facit Iesus.
In quo laetatur cosmicus orbis ovans. -
5Crinibus hunc niveis, croceo vestitus amictu
Solis ab exortu Lucifer ecce stupet,
Clarus et occiduis rutilascit Vesper in horis
Atque sui domini noscit amore diem. -
Vernat stelligeri Septemtrio cardine caeli
10 Haec septenaria lampade festa colens:
Aegypti tenebras dispellit luce Canopos
Ac sic lucifluos spargit ab ore globos. -
Aurea sideream transcurrit Luna per aetram
Gestans sceptrigerum nunc diadema novum
15Ipsaque celsithroni miratur cornua Christi
Exaltata sui principis ac domini. -
Titan gemmigeri centrum conscendit Olimpi,
Ardens flammivomis emicat ecce rotis:
Victorem celebrat Christum rota fulgida Solis,
20 Dum fit nocte nitens maior in orbe dies. -
Tellus florigeras turgescit germine bulbas,
Floribus et pictum gaudet habere peplum.
Nunc variae volucres permulcent aethera cantu,
Produnt organulis celsa trophea novis. -
25Exultant caeli, laetatur terreus orbis,
Nunc alleluia centuplicatque tonos.
Nunc chorus ecclesiae hymnizans cantica Sion
Ad caeli superos tollit osanna polos.
64.
[recensere]Inventum fuerit si verum, non erit aequum:
Attamen est aequum felicis nactio veri.
Aequum si fuerit, tunc rectum non erit aequum,
Quamvis sit verum non falso nomine dictum.
5Nascitur ex aequo, quod iam mox abdicat aequum:
Sic ex non aequo nos aequum cernimus esse.
Si verum fuerit, quod et aequum, scire memento:
Non erit inventum seu verum sive quod aequum.
Aufertur vero verum rectoque quod aequum:
10Heu bona quanta bonis sunt hic contraria rebus.
Qui quaerit verum, neque nanciscetur in aequo,
Cum tamen est rectum, si verum repperit ipsum.
Fit satius dominis, si falsum sit quod et aequum,
Aequum fitque magis, verum tollatur ab aequo:
15Res eadem nunc vera manet, modo falsa relucet,
Nunc non aequa cluit, nunc servat pondus et aequi.
65.
[recensere]Corde laetamur hilares sereno,
Dum redit praesul, decus atque blandum
Conferens secum populo benigne
Gaudia pacis.
5Est iubar praesens: tenebrae recedant;
Pontifex almus pietate plenus
Ecce Leutbertus rutilat beatus
Gloria terrae.
Nunc papae vultus radiat nitore,
10Arboris sacrae benedicta virga,
Floribus pollens bonitatis actu
Ceu rosa claret
Ecce paschalis renitetne stella?,
Cuius adventu hilarescit omnis
15Dives et pauper, populusque vernat -:
Spargite flores.
Cui dedit Christus sua sacra dona:
Infolam sanctis meritis nitentem
Corque tranquillum caritate comptum
20Francia gaude.
Palma cui triplex fabricatur astris:
Vna nam claret probitate cordis,
Alteram comit tuba dulcis oris
Praesulis almi,
25Tertiam palmam decorat beatam
Inclitum factum bonitate plenum,
Dapsilis dextrae pietate pollens
Larga potestas.
Hunc, deus, serva populo patronum,
30Qui regat plebis nitidas bidentes;
Pascuae vitae mereatur astris
Prendere caulam.
66.
[recensere]Aureum sidus pietate fulgens,
Inclitus praesul, pretiosa lampas,
Nunc redit nobis bonus ecce pastor,
Gloria nostra,
5Nunc iubar pulchrum renitens decore,
Germinis celsi viridisque virga,
Quae secus cursus redolens aquarum
Palma virescit.
Ecce gaudentes resonamus odis:
10Deserit maeror speculumque mentis,
Plena fulgescit radiisque Luna
Vos venerando.
Ecce Lantberti benedictus heres:
Cuius adventu hilarescit omnis
15Plebs et exultans sua vota noscit
Te rec<olentem.>
Vnde venisti, rutilans topaze?:
Fors Eden gratis latuistis hortis,
Arboris vitae quia poma fertis
20Dulcia nobis.
Zelus an divi Finees in ara
Cordis exarsit tibi, clare praesul,
Filios contra Belial superbos
Munere Christi?
25Hincque Nortmannus trepidabat hostis?:
Intuens vestras niveas phalanges
Fugit ad naves, latitans in amne,
Ocior Euro;
Optat alatis volitare plantis,
30Franciae taedet tetigisse fines
Arma perhorrens nimio pavore
Caesaris almi.
Gratus est nobis tuus, alme, vultus:
Gratias Christo referamus omnes,
35Quod pii patris specimen coruscat
Stemma decoris.
Quaesumus patrem, patris atque prolem,
Spiritum sanctum: sua dona nobis
Septies fundat redolens aroma
40Hic et in aevum.
67.
[recensere]Inclitus ecce comes rediit lumenque serenum,
Armipotens ductor nunc Everhardus adest,
Quem nobis Alpes, quem Longobardia misit,
Excipe praeclarum, Francia, laeta virum.
5Floridus advenit cunctis in gaudia palmes,
Splendor Francigenum Christicolumque decus.
Doxa triumphalis bellis ac Martius ardor
Hunroci proles haec benedicta nitet.
Affrica quem trepidat, horret Maurusque nigellus;
10 Tu, Saracene, tremis bellica gesta viri;
Roma sed admirans ducis inclita facta beati
Italiae clipeum gaudet habere pium.
Pulchrior hic auro, pretiosior atque topazo
Moribus in cunctis eminet iste bonis:
15Protegit hunc Christus clipeo gladioque salutis,
Lorica fidei, sic galeaque spei;
Non hunc aequiperat Hector, non magnus Achilles,
Forsan eum Gedeon assimulare potest.
Est bonitatis amans; placidae fit pacis amator
20 Hic dux bellipotens, sidus in orbe micat:
Iustitiae pennis per scalam scandit Iacob
Nec mancus dextra splendida dona serit.
Cui sub corde pio dives clementia pollet,
In cuius vultu gratia blanda nitet,
25Cuius et in claris fulgescit gloria gestis -
"Alma Maria," rog<o> "et protege, Christe, virum".
Inter Francigenas sublimi vertice palmas
Hic pius atque bonus florida palma viret.
Mitibus est mitis, miseris fit dapsilis ille,
30 Moribus in sanctis est ovis inter oves;
At si quando viro zelus fervescit in ara
Cordis, fit subito maximus ipse leo:
Non illum terret sonitus clangorque tubarum,
Sed neque Normannos inclitus ille timet. -
35Obsecro: ferte viro, victrices ducite palmas
Bellorumque rosis, vos, decorate virum.
Diligit is Christum: sic Christus diligit illum,
Per hunc ecclesiae cornua clara levans.
Discite Francigenae, cuius vos discite gesta,
40 Virtutes clari mente tenete viri.
Hunc pater, hunc genitus, hunc sanctus spiritus, oro,
Magnificet terris glorificetque polis.
68.
[recensere]Fontibus in liquidis versatur vestra Camena
Nec torrens Cedron conmaculavit eam,
Pegaseos haustus despexit vestraque Musa:
Sed fontis Siloa sacra fluenta bibit.
5Ast neque Parnasi dignatur visere colles
Montis in arce Sion vestra Talia sonans:
Aedibus in nostris vestri chelis organizavit,
Fistola vigenis personuitque tropis.
Armonicen videas melicas depromere voces,
10 Quam vix Orpheus Trax similare potest,
In quis praedives vestri clementia cordis
Erga Sedulium tunc patefacta sophum:
Hinc vicies refero vobis de pectore grates,
Quas septimpliciter multiplicare libet.
15Ditior Heridano sis, florentissime praesul,
Pactolus vobis aurea dona fluat,
Montis oliviferi viridis nec desit oliva,
Limphida vina Sorehc vinea vestra ferat
Nectareaeque tonent te nobis, optime, tonnae,
20 Aspris nascantur prospera quaeque locis.
In Christo valeas, vestri valeatque Camena,
Indiget haut nostra quae neque lauta poa.
Pulcher versificus nam pulchras condidit odas.
Formavit niveas pastor amoenus oves.
69.
[recensere]Aspice pandecten vitae de fonte scatentem,
Vbere quae gemino clara fluenta serit.
Hic Geon, Fison, Eufrates, Tigris et amnis
Potant Christicolas nectare quosque pios.
5Mel caeleste, fluens oleum, lac suaveque vinum
Ydria metretis hic redoletque novis.
Mystica nam tropicis anagoge floret in arvis,
Arboris hic vitae dulcida poma virent
Hoc opus egregium Guntharius, inclita lampas,
10 Sedis Agrippinae pontificalis apex,
Vovit clavigero munus hoc scriptile Petro:
Cephas, Christe, pio praemia ferte viro.
Vos videamus, amen, Septembri mense beatos,
Post scenophegian vos videamus, amen.
15Gloria te domino nobis clarescit in aeva,
Aurea gliscat - amen - gloria te domino.
70.
[recensere]Tempora iam volitant cyclicis fugientia pennis,
Gliscit plaustrigeri concava spera poli,
Fugit September, properans October anhelat,
Autumnus finem tendit ad usque suum,
5Cana hiemps celerat glacialibus horrida crustis
Et fert nubigenis nubila tristis aquis.
Tu solamen eras, spes nobis, inclite praesul,
Adversus tumidi flamina dira Nothi.
Heu - bruchus timidus fors hic torpebo latebris,
10 Visere dilectum non valeoque meum?
Horrida plus aspris sunt haec mihi tempora ramnis,
Quod mihi sophistae pastor amoenus abest.
Pro tenebris lucem reputo, pro nocte lucernas,
Heu, quia nec claram lampada cerno meam.
15At cum parebit cunctis praedulcior ille:
Cedite vos ramni, nox et abito nocens;
Nubila tristitiae tunc linquent corda piorum,
Tunc pax et requies paschaque mentis erit. -
Gratia vos domini multis comitetur in annis,
20 Gratis glorificet gratia vos domini.
Sum memor ecce tui - testatur parva Camena -;
Sis memor, oro, mei: sum memor ecce tui.
71.
[recensere]Dextra potens domini te ducat, frater amande,
Mox properans hilaris quo remigrare cupis.
Rheni glaucicomas superetis, quaesumus, undas
Nec vobis noceant Scylla, Caribdis - amen;
5Dehinc transcursis Iordanis rite fluentis
Vosmet cornipedes excipiantque sophos;
Posthaec et Solimam laeti cernatis opimam,
Qua domus est domini plus Salemonis ope -
Qua gaudet Solima per multum Francia felix,
10 Europae totus quin etiam populus;
Qua pausat rutila martyr Bonifacius aula,
Cuius laus, meritum transit honosque polum,
Instar apostolicum roseo diademate comptum
Purpureum sidus terrigenumque decus -.
15Postquam Haddonis libetis et oscula pacis,
Exantlate pio talia verba patri:
"Frater Sedulius casiae de flore salutans
Exoptat vobis prospera quaeque probis.
Quot flores ligno vitae, quot poma virescunt,
20 In paradisiacis cinnama quotque locis,
Quot liquidae manant guttae de fonte Siloa:
Vobis ambrosios tos vovet ille scifos.
Vestros atque dies multiplicet alma potestas,
In terra meritum multiplicetque polo.
25In domino valeas, pastor bone, grexque decorus
Sive rosae iuvenum, lilia sive senum.
O mihi iam liceat mox tales visere stellas,
Per quas terra micat, quas paradisus amat.
Eden ut videam, gaudens illic requiescam,
30 O pater, huic avido - propitiare viro.
72.
[recensere]Angelus altithroni comitetur vos, rogo, fratres,
Vestrae norma viae ne salebrosa fiat,
Sed duce grammatica vos ars cornupeta fandi
Protegat et scuto sacra Sophia suo;
5Cuius suxistis teneris vos ubera labris,
Musica non absit dulcisonumque melos;
Messias vobis succenturiatus ubique,
Sit ver florigerum, sit ariesque poli;
Ethica Christicolas ducat cosmeta sophistas
10 Illuc, Iordanis quo fluit unda ferax.
Hinc vestri Solimam hilares cernatis opimam
Cultu divitiis nobilibusque viris.
Qua Bachus regnat, sedes et Musa locavit,
Vrbs, colit, es felix, quam deus atque dea:
15Incli<ta> te Stephani sed maior doxa celebrat,
Vnde levas gnatos mater in astra tuos.
Te pater, alma parens, Adventius, aurea lampas,
Moribus exornat pastor et ore rethor,
Quem domini gratis chrismavit <st>illa tonantis,
20 Quo regat is niveas papa beatus oves.
Cuius aromaticum transcendat sidera votum,
Vincat Pancheos turibulumque thimos;
Cuius libetis, rogo vosmet, ut oscula pacis:
Dicite cordaci florigeroque patri:
25"Nomina quot nitidis, quot verba loquacia cartis,
Flamina quot Musae mellifluique tropi,
Vobis Sedulius vernanti corde sophista
Tot paradisiacas, plus et adoptat opes.
Quaeso memento mei, Musis dignissime praesul,
30 Aligeris precibus, quaeso, memento mei.
Sum memor ecce tui, resonat ceu parva Camena;
Sis memor, oro, mei: sum memor ecce tui.
Norma beata queas prolixis vivere cyclis,
Vivere lux populi, norma beata queas."
73.
[recensere]Adventio domino papae deus donavit
Gloriam et honorem atque thronum Stephani.
Est ille vir pastor clarissimus et
Sapiens et prudens ecclesiarumque amor.
5Hoc non est in terra benignior alter,
Egregius factis decorus isque verbis,
Pietatis regulas, caritatis tenensque palmam.
Quem, mundi salvator, conserva virum clementem.
Pretiosus atque lapis semper sit topazus
10Sectator Stephani Francorumque lucerna.
Christum rogo patris genitum maximi:
"Hunc terra rege, glorifica inque Sion."
Vbi regnat dominus gloriae paschaque Christus,
Omnes ibi simus corona beati.
74.
[recensere]Aut lego vel scribo, doceo scrutorve sophian:
Obsecro celsithronum nocte dieque meum.
Vescor, poto libens, rithmizans invoco Musas,
Dormisco stertens: oro deum vigilans.
5Conscia mens scelerum deflet peccamina vitae:
Parcite vos misero, Christe Maria, viro.
75.
[recensere]Sacra Camena, refer: quis te decoravit amictu,
Quis laetam faciem reddidit atque tuam?
Aut quis laurigera cinxit caput, oro, corona,
Vnde micas alba pulchrior en hedera?
5Inveni magnum - fateor tibi, Tyrsis - Homerum,
Inveni Musas organicosque tropos:
Dextera praepollens Gunthari praesulis almi
His ornamentis me decoravit ovans.
Me docuit dulces Musarum farier odas:
10 Doctior is Phebo Musica flabra sonat.
Cuius in aspectu nihil est crinitus Apollo:
Glorifica vatem quem, bone Christe, patrem.
Talia cantando salve, benedicta Camena,
Et, qui te compsit, salvus in aeva fiat.
15Si tibi tanta dedit, speramus nosne beari?:
Speramus papae saecla beata fore.
76.
[recensere]Laetamur subito tranquilli mente serena,
Dum tranquillus adest nobilitasque potens:
Glorificum nobis dominum lumenque coruscum
Misit Hildwinum dextra superna dei.
5Fistola nostra sonet, melicis et concinat odis
Sambucae superans bambiliique tonos.
Quem nobis Rhenus materque Colonia misit,
Excipe praecelsum, limphida Mosa, virum.
Hic vir namque viret florens velut arbor amoena
10 Virtutum liquidis imbrificata tropis,
Ecclesiae specimen, paradisi fertilis arbor
Nec cedens ventis turbinibusque feris;
Flamina non ipsam terrent fluctusque minaces:
Namque super petram stat bene firma suam;
15Fert roseus flores bellis, fert lilia pacis
Et viret in foliis semper honusta novis;
Dulcida poma gerens doctrinae spirat odores,
Pistica quos nardus vix simulare potest;
Hanc neque cana hiemps spoliat quassantibus Euris
20 Nec scit in adverso perdere mala Notho;
Floribus immo magis fructuque redundat opimo,
Gliscit et ad superos cedrus ut alta polos:
Ecclesiae decus est haec arbor et aurea lampas
Florens in Solimis gloria, Rhene, tuis.
25Rhene, tuis Solimis fama celebraris in orbe -:
Te magis Hiltwini lux decoratne tui?
Est sophus ille pater, sophian diligit ille,
Mentis et est sophicis praeditus ipse gazis;
Potavit liquidos divini nectaris haustus
30 Fonteque de vitae sacra fluenta bibit;
Actibus insignis sexangulus ille topazus
Inter Francigenas norma venusta nitet.
Christe deus, talem cyclicis, rogo, protege giris
Atque para largo castra beata viro.
77.
[recensere]Floridus ecce venit: campi, florete patentes;
Florescant silvae: floridus ecce venit.
Tempora veris aves celebrant crispante susurro,
Produnt organulis tempora veris aves.
5Obsecro: prome tonos, septimplex fistola Musae;
Exuperans cignos, obsecro, prome tonos.
Rex venit ecce pius: regalem texe camenam;
Dicite vos, Musae: rex venit ecce pius.
Quisquis amarus ei, sit rauco pectore Codrus;
10 Olli fel refluat, quisquis amarus ei.
Caesare de gemino floret haec tertia palma,
Regia stella micat Caesare de gemino.
Ostriger hic rutilat bellis cornuque coruscat,
Egregius princeps ostriger hic rutilat.
15Chrismata pacis amat: pax olli semper habundet;
Septriger hic rector chrismata pacis amat.
78.
[recensere]Caesaris hic domini deargentata columba
Inter Francigenas candida Berta nitet,
Stella venustatis, niveae rectricis imago,
Flos Ermingardis Caesareumque decus.
5Nobilis illa fuit mater rectrixque beata,
Nobilis in genere, nobilis atque fide,
Nobilis in sanctis rutilabat moribus illa,
Nobilis in sensu proloquioque pio;
Sancta fuit studio, caelestis semper amabat
10 Omne malum fugiens, omne bonumque sequens
Divitias mundi despexit munere Christi:
Hinc acquisivit praemia summa poli;
Ad fontem vivum sitiebat mente beata:
Hinc desiderium venit adusque suum;
15Larga fuit manibus, plures ditavit egenos
Ceu stellas caeli - quis numerabit eos?
Quis numerare potest doctusne notarius arte,
Quantis distribuit munera, quanta dedit?:
Hinc sibi perpetuos thesauros condidit astris,
20 Exultat multum hic tribuisse deum;
Nec parce sevit; mercedis hinc metit amplum,
Dapsilitas largas reddit opima gazas. -
Cuius nobilitas in vobis, optima Berta,
Claret in exemplis, moribus atque bonis:
25Congaudet populus simili te prole parentis,
Exultant variis dives inopsque modis.
Terrenum sponsum caelestis nunc capit aula:
Hinc tibi nunc melior sponsus inestque deus.
Turturis ecce genae florent tibi mentis honestae,
30 Emicat interius castus amorque dei.
Vos nivesque stola sponsus decoravit Iesus
Atque pudicitiae sparsit in ore rosas,
Cinxerat et gemmis virtutum pectus amoenum,
Elegit sponsam spe meliore suam.
35Caesaris hanc prolem conserva, Christe, benignam,
Huic margaritae, sancta Maria, fave.
79.
[recensere]Nos grates domino referamus riteque laudes,
Ornat qui plebem semper in orbe suam.
Nam sicut caelos stellarum lumine pinxit,
Vestiit ut terras floribus ipse novis:
5Ecclesiam decorat sanctam sic conditor almus
Virginibus viduis coniugibusque piis,
Sic fructus triplex sanctorum crescit in agro,
Quam pulchram segetem post paradisus habet.
Coniugium sacro fulgescit in ordine primum,
10 Ex quo sunt viduae virginitasque nitens:
Primus honor fuerat vobis, gradus ordine primus,
In quo servastis iura pudica thori.
Florentem iuvenem peperistis nobile lumen,
Francorum viridis qui quasi palmes obit,
15Aspera mors secuit perpulchram heu quia virgam:
Sed tali virga nunc paradisus ovat.
Terrestrem sponsum rapuit mors invida vestrum:
Pro quo caelestis sponsus amoenus adest.
Iste magis dives prae cunctis regibus orbis,
20 Pulchrior hic violis, pulchrior atque rosis.
Cuius mirantur Sol, aurea Luna decorem,
Laudat et angelicus quem super astra chorus,
Cuius dulce iugum, cuius miseratio suavis:
Exultat talem Bobila habere virum.
25Ipse tibi gemmas virtutum congerit almas,
Insuper aeternas ipse dicabit opes.
Quod manibus tribuis, hilari quod menteque donas
Pauperibus, vitae scribitur ecce libro:
Illic thesauros vos invenietis opimos,
30 Qui neque marcescunt, sed super astra virent.
80.
[recensere]Mitis et Arcas ero, rore sacrate sitim -
Arte mera modero, more domare metra.
Nostri simplicitas fratrem superare trilinguem
Exultat victrix: palmam date, laeta iuventus.
5Qui fodit foveam, grandi ceciditne ruina?
Victus et occubuit, voluit qui victor ut esset?
Et cornuta quidem devicit bestia calvam,
Rinoceron mutilam protrivit acumine frontem:
Adversus doctos noli certare, sophista:
10Si pugnare libet, cur desint cornua fronti?
Aureus ex Luna processit noster Apollo,
Quae soror est olli violis praedulcior Hyblae;
Nobile puniceum provenit ab arbore malum,
Intra quod latitat robur mirabile vitae.
81.
[recensere]Cyclica quadrifidis currebant tempora metis,
Vernabat vario tellus decorataque peplo.
Lactea cum roseis certabant lilia sertis,
Cum rosa sic croceo sermones prompserat ore:
5Purpura dat regnum, fit purpura gloria regni;
Regibus ingrato vilescunt alba colore.
Albida pallescunt misero marcentia vultu;
Puniceus color est toto venerabilis orbe.
Me decus auricomum telluris pulcher Apollo
10Diligit ac niveo faciem vestivit honore.
Quid, rosa, tanta refers pudibundo perlita fuco,
Conscia delicti? vultus tibi nonne rubescit?
Sum soror Aurorae, divis cognata supernis;
Et me Phebus amat, rutili sum nuncia Phebi;
15Lucifer ante meum hilarescit currere vultum:
Ast mihi virginei decoris rubet alma venustas.
Talia cur tumidis eructas verba loquelis,
Quae tibi dant meritas aeterno vulnere poenas?
Nam diadema tui spinis terebratur acutis:
20Eheu - quam miserum laniant spineta rosetum.
Vt quid deleras verbis, occata vetustas?
Quae tu probra refers, plena sunt omnia laude:
Conditor omnicreans spina me sepsit acuta,
Muniit et roseos praeclaro tegmine vultus.
25Aureoli decoris mihi vertex comitur almus
Nec sum spinigera crudelis septa corona,
Profluit at niveis dulci lac ubere mammis:
Sic holerum dominam me dicunt esse beatam.
Tunc Ver florigera iuvenis pausabat in herba:
30Olli tegmen erat pictum viridantibus herbis,
Ipsius ad patulas redolebant balsama nares
Floripotensque caput sertis renitebat honoris.
Pignora cara mei, cur vos contenditis? inquit.
Gnoscite vos geminas tellure parente sorores.
35Num fas germanas lites agitare superbas?
O rosa pulchra, tace: tua gloria claret in orbe;
Regia sed nitidis dominentur lilia sceptris.
Hinc decus et species vestrum vos laudat in aevum:
Forma pudicitiae nostris rosa gliscat in hortis,
40Splendida Phebeo vos, lilia, crescite vultu;
Tu, rosa, martyribus rutilam das stemmate palmam,
Lilia, virgineas turbas decorate stolatas.
Et tunc Ver genitor geminis dans oscula pacis
Concordat dulces patrio de more puellas.
45Lilia tunc croceae dant oscula grata sorori,
Illa sed huic ludens spinetis ora momordit.
Lilia vernigenae ludum risere puellae,
Ambroseo bibulum potant et lacte rosetum.
At rosa puniceos calathis fert xenia flores
50Ac niveam largo germanam ditat honore.
82.
[recensere]Iste cherub Christi nova signat mystica legis,
Munditiae fialam hic gestat flore refertam,
Turibuloque precum sacros hic spirat odores.
Cingitis altithronum, leo bos homo rexque volucrum,
5Geon, tuque, Fison, Eufrates, Tigris et amnis.
Eminet ecce cherub antiquae gloria legis,
Angelus ac patrum fiala fert vota piorum,
Turis opes redolent per hunc et aromata cordis.
Hic sex discipulos trames describit honoros,
10Dulcis odor Christi per quos respirat in orbe.
Campus hic aureolus, argenti qui vomit undas,
Sex alios domini fidos designat amicos.
Guntharius praesul Christi venerandus honore
Has fieri species speculandaque scemata iussit.
83.
[recensere]Fons aeterne deus, humilis miserere Mosellae
Augens nubigenas ubere roris aquas.
Alter, qui glaucas pluat almo numine limphas,
Non est, non fuerat, non erit ille, deus.
5Qui celsam rutili molem regis ordine caeli,
Quem laudatis, aquae, vos super astra deum:
Respice nunc terras et aquosis prolue nimbis ...
III.
[recensere]1.
[recensere]Omnium regi referamus omnes
Gratias Christo domino sabaoth;
Cuncta quem laudant elementa regem
Consona votis;
5Quem canunt cives Solimae supernae,
Cum regit mundum mare rura stellas
Continens nutu dominus creator
Omne creatum;
Pascha qui nostrum, via, vita fulsit
10Ortus in terris, oriens ab alto;
Carnis in claustro patiendo mortem
Morte redemit;
Providus custos generis humani
Morte devicta rediens redemptor
15Victor ad vitam tulit ipse praedam
Mortis ab ore:
Hinc planetarum corus axe fulget,
En iubar pulchrum speculumque solis,
Plena fulgescit radiisve Luna
20Lumine fratris;
Inde congaudet polus unda tellus,
Gloriam Christo recinunt ovantes
Praepetes pennis volucres volatu
Nunc philomelae.
25Tado, te Christi pretiosa palma
Sublevet semper meritis in altum,
Omnibus nobis pater atque fautor
Orbe remotus.
2.
[recensere]Tado, benigne vide vatis pia vota canentis:
"Vive deo felix saecla futura videns."
Te docet - euge - papam domini doctrina docentem,
Sensibus in vestris sunt satis artis opes.
5Angelus angelicam Rafael medicus medicinam
Conferat et vitae tempora longa tuae,
Opilio domini serves ut ovile superni
Per solis cyclos, pastor ovilis ovans;
Denique stelligeri conscendas culmina caeli
10 Praesul ab angelicis ductus ad astra choris.
Emicat ecce dies paschalibus alma triumphis,
In qua congaudent sidera rura salum.
Salve, festa dies, festarum sancta dierum,
Qua deus infernum vicit et astra tenet.
15Tellus en vario pandit sua munera partu
Spondens agricolae vincere posse famem.
Surrexit Christus sol verus vespere noctis,
Surgit et hinc domini mystica messis agri.
Nunc vaga puniceis apium plebs laeta labore
20 Floribus instrepitans poblite mella legit,
Nunc variae volucres permulcent aethera cantu,
Temperat et pernox nunc philomela melos,
Nunc chorus ecclesiae cantat per cantica Sion,
Alleluia suis centuplicatque tonis.
25Tado, pater patriae, caelestis gaudia paschae,
Percipias meritis limina lucis: ave.
3.
[recensere]Vive, Sofride, potens per splendida saecla sub astris,
Sis decus in populis, sis decus inque polis.
Angelus angelicam Rafael medicus medicinam
Conferat et vitae tempora plura tuae:
5Nam, quos Christus amat, castigat amore paterno,
Largus et aeternas auget amator opes.
Post solis cyclos solaria scandito castra,
Civis stelligeri sis et in urbe poli,
Pollet ubi regnum sanctorum principe Christo
10 Perpetuis opibus perpetuisque bonis;
Nam quod mundus habet, mundi quod circulus ambit,
Deficiunt saeclis singula quaeque suis.
Caelestis patriae caelestia praemia vobis
Prospera contingant, adsit et omne bonum.
4.
[recensere]Rex pietate vigil, nostros miserate labores,
Permotus elegis questibus affer opem.
In te mater enim penes inclinata recumbit
Et pia distribuit iura Sophia tibi;
5In te diffusos statuit, rex optime, sensus,
In thalami secum arcibus arce locans.
Hinc arcana tibi legis mysteria prompsit,
Quidque sequi debet clericus ordo, dedit
Et, quaecumque homines perquirunt arte magistra,
10 Constituit, Caesar, iure tenenda tibi.
Astrorum retinens augusto in pectore legem
Conscriptam numeris multimodisque notis,
Nostrum praeterea quis v<olv>at spiritus orbem,
Ae<quo>ra sollicitent flamina quaeve maris,
15Vel, cur Hesperias casurum sidus in undas
Rurs<us> ab Eoo surgat in arce poli,
Causas quin etiam nosti, cur omnicreantis
Ad specimen factus sit pretiosus homo.
Vt breviter referam, te cuncto stemmate compsit
20 Sophia praeclaro, virtus et auxit ope:
Cedit namque tibi priscorum gloria regum,
Regia nunc novitas extulit aucta caput.
India quos tremuit, servivit et ultima Thyle,
Hos superas equidem religione pia;
25Perfida colla tibi flectentur iure superbi,
Mens humilis subdet perfida colla tibi.
En: quae, rex, iugiter meditaris iura Sophiae,
Quae virtute sua reproba colla domat.
Nam scriptura refert, hanc excidisse columnas
30 Septem praecipuas et statuisse domum;
Subdidit interea rigidos regina tyrannos
Collaque calcavit viribus aucta suis.
Haec quoque permagnis te praefert dotibus auctum
Atque opibus propriis inclita quippe fovet:
35Haec regimen summum tribuet Sapientia vobis
Atque suis faciet sedibus ipsa frui.
5.
[recensere]Hauriat Caesar sapiens, benignus
Auribus carmen citharaeque melos,
Qui debet crebra variaque laude
Glorificari.
5Laudibus regnum et diadema clarum
Caesaris magni vigeat, coruscet,
Caesarem semper recinetque nostrum
Carmen ubique.
Omnis exultet moduletque cernens
10Regis aduentum propero recursu,
Visitans nostrum Latium sereni
Sexus et aetas.
Tetra cum nubes radios corusci
Solis inuadit Boreasque spirans
15Verberat nubis tenebrosum amictum,
Emicat ut sol:
Haud secus noster reduci meatu
Caesar Augustus Latium petendo
Nubilae mentis pepulit tenebras
20Splendidus ore.
Arbiter regnum moderans ab aevo,
Protegens nostrum comitare regem,
Porrige et dextram famulo fideli,
Christe redemptor:
25Regnet ut sceptrum retinens avitum,
Iure subiectos foveat Quirites,
Gaudeat tanto domino subesse
Vrbs quoque Roma.
Imperet fretus propriis habenis
30Sponte subiectis placita quiete,
Legibus torquens alios severis
Rite rebelles:
Virtus ast illum comitatur alma:
Cuncta, quae optamus, regimen secuntur
35Caesaris nostri domino volente,
Te quoque, Christe.
Summa maiestas - pater atque nate,
Spiritus sanctus - precibus adesto,
Reddimus regis tibi pro salute
40Quas, deus unus.
6.
[recensere]H<oc> agni cratere sacro potantur et haedi,
Sed haurit digne, crimine quique caret.
Hunc Angelbertus renovans insignis et auro
Praesul et en magnis gemmis vernantibus auxit.
7.
[recensere]Desere corda, dolor, cum sint en gaudia nobis:
Noster adest senior; desere corda, dolor.
Gloria nostra redit, clementia luxque serena;
Cuncti laetemur: gloria nostra redit.
5Cedite vos, tenebrae; tenebrarum, cedite, nubes;
Dum iubar est praesens, cedite vos, tenebrae.
Pastor amoenus adest: pastores, ducite dona;
Pastores veniant: pastor amoenus adest.
Orbis ab urbe venis, patriae pater: euge reversus;
10 Tado, decus populis orbis ab urbe venis.
Sunt tua rura tibi: salve, sol, sole salutis;
Vrbs est metropolis, sunt tua rura tibi.
Te vocat Ambrosius, domini domus et <t>ua sedes;
Sanctus, Tad<o>, tuus te vocat Ambrosius.
15Te redeunte tui <re>deunt ad gaudia cives
<Exul>tantque chori te redeunte tui;
Te duce plebs domini praepollet lampade Christi:
Poll<esc>unt iusti, te duce, plebs domini.
Porrige, pastor, opes; ovibus date vellera vestris;
20 Nobis exulibus porrige, pastor, opes.
Munera multa tibi tribuat deus altus ab arce,
Conferat et vitae munera multa tibi.
Collige Scottigenas, speculator, collige sophos:
Te legat omnipotens; collige Scottigenas.
25Haec tibi scripta, pater, compulsus amore paterno
Scripsi, si recipis haec tibi scripta, pater.
Pacifer orbis ades patrata pace per urbes;
Ecce, sator pacis, pacifer orbis ades.
Nos decet altithrono grates modo reddere regi,
30 Vota vovere deo nos decet altithrono.
Prospera cuncta fluant, vobis decus <af>fluat omne,
Praemia contingant, prospera cuncta fluant.
Vtere pace, bonis, quibus utitur Itala tellus;
Ecclesiae bonitas, utere pace, bonis.
35Cunctipotens dominus, qui numine cuncta tuetur,
Vos tueatur - amen - cunctipotens dominus.
Nunc, bone pastor, ave. sanctos comperte labores,
Post iter emensum nunc, bone pastor, ave.
Suasit amor domini Simonem visere Petrum,
40 <I>re vias duras suasit amor domini.
Vicit iter pietas pacis dans foedera mundo,
Eximiae fidei vicit iter pietas.
"Optime pastor, ave. dicat polus undaque tellus,
Cuncta elementa sonent: "optime pastor, ave".
8.
[recensere]Culmen honoris, ave, magno de semine magnum;
Carpe vias vitae, culmen honoris, ave.
Te decet omne decus, bonitas, bonitate tonantis;
Dux Leodfride potens, te decet omne decus.
5Percipe vota videns, princeps sub principe Christo;
Versifici vatis percipe vota videns.
Pax tibi sitque salus: saecli per marmora salsa,
Per mare tutus eas; pax tibi sitque salus.
Saecula plena bonis post vitae saecla viantis,
10 Perpes possideas saecula plena bonis.
Pollet ubi populus caelesti lumine gaudens,
Sis caeli civis, pollet ubi populus.
Sidereis opibus sis sidus in urbe tonan<tis>,
In patria lucis sidereis opibus.
15Sidereae Solimae Petrus portarius aulae
Sit tibi cum clavi sidereae Solimae.
Sanctus et Ambrosius te ducat ad <agm>ina Sion,
Angelicus<que> chorus, sanctus et Ambrosius.
Dextra superna dei te protegat, obsecro, Christi,
20 Te quocumque ferat dextra superna dei.
"Optime ductor, ave" dicat polus undaque tellus,
Cuncta elementa sonent: "optime ductor, ave".
Appendix
[recensere]Lex mala membra regens animum per crimina bellat,
Lex bona in mentis arce resistit ei.
Pausareque negant, ut victrix victaque fiant,
Vnus et una queat tunc homo lexque sua.
Carmen pastorale
[recensere](ed. B. Bischoff, 1981)
Nos omnes vacare liceat ad vitam pastoralis audire.
Pastor es, sacer, custodi oves, ne pereant.
Pro sana et integra infirma noli postponi.
Cerne circumquaque, ne lupus mordeat unam.
5Si qua neglegens perit, requiritur a creatore.
Mundus agricole plenus, in opere undique pauci.
Alis operis illa, ad caulas dirige pastas.