Jump to content

Caroli Magni Diplomata - Papia, XVI Iulius 774

Checked
E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Caroli Magni Diplomata
Papia, XVI Iulius
774

editio: ex Oswald J. Reichel, The See of Rome in the Middle Ages, London, Longmans, Green & co, 1870
fons: Internet Archive

Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum atque patricius Romanorum.
Si enim ex his, que divina pietas nobis affluenter tribuit, pro opportunitate servorum dei loci venerebilibus concedimus, hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter notum sit ominum fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos et coniux nostra Hildergardis regina ob amorem dei ed nostre commune mercedis augmentum donamus ad sacrosanctam ecclesiam beatissimi confessoris sancti Martini et patroni nostri Turonice civitatis constructam, ubi ipse preciosus domnus corporate requiescit et vir venerabilis Gulfardus abba precesse videtur, donatumque in perpetuum ad eundem sanctum locum vel eiusdem congregationi causa vestimentorum esse volumus, hoc est insula cum castello Sermionense, que est sita in lacu Minciade, cum omnibus finibus et eius terminis, sicut in publico et ad palatium visum est pertinuisse et inantea intro fisco nostro ceciderit, tram infra ipso termino quam et a foris ibidem in integram pertinentia, id est curtis ecclesiis villis mansis mancipiis massariis aedificiis vineis olivetis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus, etiam et monasteriolo illo infra ipso castro, quem Ansa novo opere construxit, quod est in honore sancti Salvatoris, cum omni eius soliditate. Donamus etiam ad prefatum sanctum locum valle illam que vocatur Camonia cum salto Candino vel usque in Dalanias cum montibus at alpibus a fine Treentina qui vocatur Thonale usque in finem Brixamcinse seu giro Bergamasci, quicquid infra ipsos fines vel ab ipsa valle a longo tempore et modo aspicere vel pertinere videtur, sicut in publico et ad palatium visa est reddidisse aut inantea infra fisco nostro ceciderit, simili modo cum integritate, sicut de termino Sermioninse coscripsimus, ita st ista omnia tradidimus. Insuper adiungiamus ad prefatum sanctum locum sinadochium illum inter Padum et Ticinum, quod est in honore sancte Marie constructum prope Papiam civitatem il locum Vaham, cum villa Solario vel omnibus appenditiis eorum et casella una infra Papiam, id est una cum terris domibus ecclesiis edificiis accolabus mancipiis massariis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus mobilibus et immobilibus, omnia et omnibus. Hec vero omnia superius denominata cum terminis et finubus vel appenditiis uis a die presente in perpetuum ad prefatam basilica Martini vel eius rectores concessimus atque plenissima voluntate indulsimus. Propterea hanc preceptionem auctoritatis nostre conscribere iussimus, ut ca que supradicta sunt pars memorate basilice sancti Martini eiusque rectores ad hac die habeant, teneant atque possideant at ad ipsam casam dei pro mercedis nostre elemosina in augmentis proficiat, ut nullus ex iudiciaria potestate aut qualibet persona memorato Gulfardo abbati suisque successoribus aut agentes de supradictis rebus inquietare aut contra rationis ordinem vel calumniam generare quoque tempore presumat, sed hoc nostre auctoritatis donum iure ibi permaneat firmissimo. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel nostris et futuris temporibus melius conservetur manu propria subter eam decrevimus roborare.

Signum Karoli (M.) gloriosissimi regis.

Hitherius recognovit

Data XVII kal. augusti anno VI et primo regni nostri; actum Papia civitate; in dei nomine feliciter amen.



Vide etiam
[recensere]
Fons
[recensere]
  • Monumenta Historica Germanica, Kar. 1: Pippin, Karlmann und Karl der Große (DD Kar. 1), pp. 116-117