De sancto Gallo
[recensere]1 Postquam beatissimi viri, sanctus videlicet abba Columbanus cum beato Gallo reliquisque discipulis suis, divinae caritatis fervore succensi relicta Hibernia, parentibus spretis prediisque paternis, per maria diversa Hiberniam transmearunt et Gallias advenerunt, Sigibertum illius provinciae regem adierunt. Qui cognito eorum desiderio devotissima mente famulis Christi concessit, ut, ubicumque vellent, Dei servitio congruum sibi locum eligerent et, ut illis placeret, incolerent; se vero in cunctis necessitatibus fautorem illis esse promisit, quod et copiosissime implevit. Ingressi igitur heremum, quae Vosegus nominatur, locum invenerunt antiquitus cultum, sed tunc vetustate conlapsum penitusque destructum, aquis tamen calidis speciosum, nomine Luxovium. Protinus vero ibi cellulas construentes felici vita Christoque amabili conversatione usque ad tempora Sigiberti iunioris, filii Hiltiberti, nepotis videlicet Sigiberti, perduraverunt. Qui etiam benignissimam erga sanctos habuit mentem. Sed Brunnehildis, avia ipsius Sigiberti, uxor autem prioris Sigiberti, plena demonio, tenebrarum socia, lucis inimica, omnibus bonis contraria, non passa est sanctos in illo consistere regno, nec requievit, donec eos inde proturbaret. 2 Qui relicta terra illa spretaque diaboli filia ad Lotharium regem pervenerunt. A quo benignissime suscepti, cum honore, ut cupiebant, ad Theodebertum regem Austrasiorum sunt perducti. A quo accepta potestate per Alemanniam locum eligendi aptum divinae servituti, Tuconiam advenerunt, quae est ad caput laci Turicini; ubi cum consistere vellent populumque ab errore demonum revocare - nam adhuc idolis immolabant - Gallo idola vana confringente et in lacum vicinum demergente, populus in iram conversus non sine multo et ignominioso damno sui generisque futuri sanctos exinde pepulerunt. Inde iter agentes pervenerunt ad castrum, quod Arbona nuncupatur, iuxta lacum Potamicum; ibique a Willimaro presbytero honorifice suscepti septem dies continuos cum gaudio permanserunt. Qui a sanctis interrogatus, si sciret locum in solitudine illorum proposito congruum, ostendit eis locum iocundissimum ad inhabitandum nomine Brigantium. Ibique reperientes templum, olim christianae religioni dedicatum, nunc autem demonum imaginibus pollutum, mundando et consecrando in pristinum restituerunt statum, atque pro statuis, quas eiecerunt, sanctae Aureli reliquias ibidem collocaverunt. Cellulas vero ibidem construentes ibique degendo Christo servire volentes prohibiti sunt a populo, cuius pars maior adhuc erroribus diabolicis illudebatur. Indeque expulsus auctore Cunzone duce sanctus Columbanus cum suis ad Agilolfum regem Longabardorum perrexit, sancto videlicet Gallo infirmitate detento in illis partibus derelicto. Quem etiam ob laborem itineris putans sanctus Columbanus gritudinem simulare, officium illi altaris interdixit, dum ipse Columbanus in hac vita mansisset. Haec autem omnia quisquis plenius scire cupit et quaedam in hoc opusculo sequentia, a nobis vero ex aliqua parte contacta, in libris actuum eorundem sanctorum plenissime digesta reperiet. 3 Nos vero, ut coepimus, ex notis, quae sunt necessaria, pauca ex parte tangamus et ad intacta citius Deo donante properemus. Igitur beatus Gallus post felicis discessum magistri studiose coepit inquirere locum in heremo ex alia parte castri praefati Alpibus contiguo divinis famulatibus aptum. Quem et inventum aquis planicieque iocundum duce quodam Willimari presbyteri diaconos cum gratulatione suscepit non minima, ipsumque locum ieiuniis et orationibus consecrando cellulam ibidem, in qua ipse et cum eo Domino servituri commanerent, celeriter aedificavit. Interea praedicti ducis Cunzonis filiam, sponsam videlicet regis Sigiberti, spiritus malignus invasit. Quem cum episcopi a rege directi, quorum etiam credebat sanctitati, ab ea expellere non potuissent, sed etiam cum ignominia ab eo expulsi fuissent, beatus Gallus - non prima, sed iam secunda legatione atque humillima supplicatione ab eodem duce suscepta - locum, in quo puella vexabatur, presbytero comitante devenit. Hostemque malignum oratione praemissa a pervasa domo imperiosa voce potenter eiecit patrique puellam reddidit sanam. Statimque ad dilectae solitudinis cariorem rediit aulam. Praefatus igitur rex audiens puellam a passione tanta sanatam suis eam praesentari iubebat aspectibus. Quae interrogata a principe memorato de causa salvationis suae sanctum virum cum actibus suis et beneficiis circa se per illum exhibitis ordine pandit, adiciens et rogans, ut ipse eum suae gratia pietatis dignaretur fovere. 4 Quod rex benigne suscipiens, cuius heremi hospes exstiterit, inquisivit. Conperiensque narrante puella aliisque fidelibus viris, ex parte ad regiam potestatem, aliunde vero ad possessionem nobilium virorum pertinere heremum, in qua sanctus commanebat cum suis, protinus partem regiae potestati cedentem praefato sancto sua auctoritate contradidit et constituit, ut tam ipse quam posteri eius ibidem scilicet eius exemplo Domino servituri locum praefatum cum circum iacentibus silvarum commodis per regiam auctoritatem deinceps firmissime retinerent. Et ut a nullo hoc in posterum destrui valeret, propriae auctoritatis firmissima conscriptione munire decrevit. Quod, ut bene cogitavit, optime perfecit. Cunzoni quoque duci praecepit, ut cum omnibus eidem heremo vicinis necessitatibus sancti Galli sedulus ac studiosus fautor existeret, et in aedificiis et in qualibuscumque rebus illius indigeret solatio, quod et devote conplevit. Qua auctoritate talique firmitatis conscriptione locus iste tutus ab adversariis usque ad tempora Pipini et Caroli permansit. Religiosos etiam viros, qui eundem sanctum in sua susceperunt eiusdemque heremi ius hereditarium illi potestativa manu concesserunt, subter notare curavimus, quorum nomina haec sunt: Willibertus videlicet presbyter et Talto vir inlustris, Tagoberti scilicet regis camararius et postea comes eiusdem pagi, a quibus idem sanctus, cum in corpore viveret, cum augmentatione huius loci non parva maxima veneratione habitus est.
De sancto Othmaro primo abbate
[recensere]5 At postquam de corpore spiritum transmisit ad astra, a successoribus istorum locus iste ob amorem sancti similiter augmentatus est usque ad tempora Caroli. Taltonis vero filius fuit Thiotolt, cuius filius Pollo, Pollonis autem filius Waldpertus, qui genuit Waldrammum; ipse vero Waldrammus, locum istum in omnibus ob amorem sancti Galli augere desiderans regularemque inibi vitam instituere cupiens, Otmarum sanctum virum a Victore Rhetiae Curiensis comite impetravit eique cellam praefatam cum omnibus ad eam pertinentibus commendavit abbatemque constituit, ut in vita ipsius plenissime continetur. Postea vero tempore procedente atque statu monasterii in melius proficiente praefatus Waldrammus eundem abbatem Otmarum Pipino regia praesentavit ipsique regi monasterium, quod adhuc hereditario iure in sua tenebat potestate, cum ipso pariter abbate contradidit. Ea videlicet causa, ut ipse abbas eiusque successores idem monasterium regia auctoritate retinentes nullius deinde violentia premerentur, sed tantummodo regum iussionibus obedirent. Quod benivolus princeps benigne suscipiens statim huius causae conscriptionem fieri praecepit, scilicet ut monachi eiusdem loci deinceps potestatem haberent abbatem eligere sibi atque solis tantummodo regibus subiacerent. Quam conscriptionem suae auctoritatis signaculo confirmavit atque abbatem ipsum in sua remisit. Qui idem monasterium per annos XL feliciter rexit, Waldrammo' praedicto XX annis solatium illi praestante. 6 Postea vero ob quam causam et quando et qualiter idem abbas a Warino et Ruadhardom exilio damnatus ad perpetuam sit coronam perductus, in libris vitae ipsius, qui scire desiderat, pleniter degesta repperietn. Post haec vero Sydonius Constantiensis praesul, qui et monasterium, quod Auva nominatur, in sua potestate habebat, instigantibus praefatis comitibus, coepit inquirere monasterium nostrum et in potestatem episcopatus redigere. Quibus, ut illi solatio essent, beneficia promisit atque donavit: Warino videlicet Vina et Turinga et Engi, Ruadhardo vero Antolvinga et Uzinhaha, Miloni autem advocato ipsius monasterii, ut illi solatium subtraxisset, sextam villam, quae Heimbach nuncupatur, contradidit. Quam ob rem praefatus Sydonius, quod nequiter coepit, auxiliantibus iniquis principibus pessime ad sui, ut postea res docuit, damnationem perfecit monasteriumque ipsum in ius episcopatus redegit. Igitur praedictus episcopus, fratres in monasterio sanctiv Galli multis iniuriis semper afficiens, quodam die etiam maioribus ibi, si aliqui essent sibi contrarii, afflicturus calumniis monasterium turbolentus ingreditur, et cum ante confessionem sancti Galli quasi oraturus constitisset, quid in mente habuerit, poena corporis et illuvies ventris, ut in vita sancti Galli scriptum est, manifestavit; quo redundante supplicio ad Auvam perlatus de cloaca corporis vitam exalavit plenam miseriis.
De Iohanne episcopo et abbate
[recensere]7 Post cuius obitum Iohannes monachus Augensis, Constantiae episcopus ordinatus, amborum regimen suscepit coenobiorum. Qui tres nepotes suos educavit, quibus honorem suum in tribus illis locis situm post suum discessum distribuere cogitavit. Quo agnito fratres utriusque coenobii episcopum pariter adierunt, rogantes, ut privilegia eis apud principem adquireret ac potestatem eligendi abbates, se vero, si hoc fieret, eosdem illius nepotes sibi abbates electuros polliciti sunt. Quod ille consensit ac se facturum promisit. Tempore vero transacto, Carolus rex cum Hildigarda coniuge sua Romam profecturus Constantiam advenit. Tempus vero oportunum se invenisse existimantes utriusque monasterii fratres pro praedicta necessitate principem adeunt eiusque clementiam interpellant. Rex vero episcopum, quid de hoc illi placeret, interrogavit. Episcopus autem aeternae beatitudinis gaudia illum exinde percepturum respondit, si talem et tantam securitatem famulis Christi absque ulla perturbatione Domino serviendi concederet. Quod audiens rex gavisus est, et protinus utriusque coenobii fratribus, sancti Galli scilicet et Augensis, firmissima auctoritate privilegium optatum contradidit. Ac scripta emunitatis ad haec eadem retinenda fieri praecepit. Quae signaculo suae auctoritatis firmavit, constituens atque praecipiens, ut post mortem episcopi monachi praedictorum monasteriorum potestatem haberent sibi eligendi abbates et ut nulli absque regibus deinceps essent subiecti. Fratres igitur laeti redierunt in sua. Episcopus autem cartas utrorumque, quas rex fieri praecepit, secum retinuit. 8 Cum igitur idem praesul finem sibi praesentis vitae cognosceret imminere, adsumpta Augensium fratrum carta ad ipsum monasterium devenit. Cartam autem fratrum de monasterio sancti Galli in scriniis Constantiensis ecclesiae dereliquit, eo quod noluissent nepotem illius sibi abbatem', sicut pridem promiserant, eligere. Senserant enim cartam a rege datam multum esse depravatam et multo aliter, quam rex iuberet et res eorum indigeret, esse conscriptam. Idcirco nepotem illius sibi abbatem eligere neglexerant. Similiter autem et fratres alterius monasterii fecerunt. Postquam igitur praefatus episcopus vita excessit, Augenses quendam senem presbyterum et monachum nomine Petrum sibi elegerunt abbatem cum consilio Hildigardae reginae, cuius etiam adminiculo res apud illos ita perstitit, quia a Geroldo comite, germano praedictae reginae, locus ipse maxime constitit et augebatur.
De Waltone abbate et Eginone episcopo Constanciensi
[recensere]9 Nostri vero Waltonem concoenobiotam, virum sapientem, sibi abbatem rege permittente constituerunt. Sed non in finem res ita permansit, ut in sequentibus manifeste declarabimus. Post obitum vero Iohannis episcopi Egino episcopii Constantiensis iura suscepit. Qui mox omnia insidiarum genera circa monasterium nostrum exercere non metuens, sicuti Sydonius sanctum Otmarum), ita et iste Waltonem persequi coepit abbatem, quatenus iterum perverso more antecessorum suorum episcopatui subiceret monasterium. Huius igitur rei gratia optimatibus regis praedia et pecunias contulit infinitas, illosque ad consensum suum provocans, muneribusque, ut scriptum est, etiam sapientium obtutus excecans, quod nequiter caepit, illorum adminiculo pessime conplevit iterumque monasterium non equi observatione episcopio subici fecit. Carolus vero serenus augustus, cum voluisset prpdictum abbatem cum episcopo pacificare eo videlicet pacto, ut episcopi praecepto obediens abbatis locum in monasterio ageret, praefatus Waldo, non valens diutius praesens intueri tantam deiectionem suorum, tale fertur regi dedisse responsum: Cum enim, inquit, semel manus vestrae dominationis ingressus, tantae celsitudinis merui dominio sublimari, nequaquam post haec, dum horum trium digitorum vigorem integrum teneo - nam scriptor erat eximius - vilioris personae manibus me subdere decrevi. Itaque cum consensu ipsius imperatoris ad vicinum monasterium, quod Auva nominatur, ibidem commoraturus devenit, ubi postea abbas electus atque ordinatus, ad ultimum monasterium sancti Dionisii suscepit regendum.
De Werdone abbate
[recensere]10 Tunc praedictus episcopus assumens quendam presbyterum forensem, nomine Werdonem, obtulit eum ad nostrum monasterium, ut abbatem illum constituisset; ne, si de monachis eisdem aliquem ordinasset, res ab eo aliquatenus cedere videretur. Quem tamen monachi in tali habitu commanentem minime susceperunt abbatem. Quod cum sensisset idem Werdo, cum conversatione habitum mutavit et tunc demum monachicis indutus vestimentis susceptus atque, ut decreverat episcopus, abbas est ordinatus. Tunc vero, quodam perversae fidei pacto inter episcopum et abbatem contra monachorum necessitates effecto, res nostrae magis ac magis in desolationem vergere coeperunt - cum hi, qui tutores esse debuerant, afflixissent, et nullus esset ex nostris, qui eos prohibere potuisset. Habuerunt autem adhuc fratres monasterii nostri firmissimum emunitatis praeceptum. Quod beatae memoriae domnus Pipinus rex illis scribi iusserat propriaque manu firmatum contradiderat, in quo etiam multum confisi sunt. Quod etiam idem episcopus maximo studio sepius investigabat, sed invenire non poterat. Ipsum quoque praeceptum, quod superius a Carolo imperatore sub Iohanne episcopo factum monstravimus, adhuc in Constantiae) scriniis detentum a monachis non recipiebatur, eo quod, ut superius diximus, depravatum atque contra imperatoris praeceptum illorumque necessitatem fuisset' conscriptum. 11 Contigit autem tempore quodam Wolfharium Reminsem episcopum, legatione a domno Carolo sibi iniuncta, iustitias in Rhetia Curiense faciendas, ad ipsum pagum venisse indeque reversum ad nostrum monasterium devenisse, ibique, prout illis facultas erat, benigne susceptus devoto servitio sustentatus est. Quem cum non lateret calumnia et iniustitia, quas passi sunt incolae monasterii nostri, praedictum emunitatis praeceptum sibi ostendere rogavit. Quod cum vidisset ac perlegisset, ortatus est eos, ut per aliquem fidum hominem eandem firmitatis cartam domno imperatori dirigerent. Se vero res eorum notas imperatori facturum atque auxilium illis praebiturum promisit. Cuius consilio consentientes cuidam vasallo imperatoris nomine Engilrammo, in cuius fide multum praesumebant, ipsam cartam, immo totius securitatis spem commendaverunt. Qui etiam in altario sancti Galli iuravit, se ipsam cartam regi perlaturum atque ipsis monachis cautissime esse redditurum. Quod suadente diabolo aliter, quam promisisset, effecit. Denique discedente eo de monasterio atque secum cartam portante episcopo res innotuit. Qui protinus directis illi muneribus non parvis praefatam cartam, sicut diu cupivit, accepit atque in suam potestatem redegit. 12 Statim vero cupiens penitus omnem spem securitatis nostris aufferre ad ipsum monasterium venit atque cautissima investigatione perquisivit, si alicubi aliquod exemplar ipsius cartae inveniri potuisset; quod cum nequaquam invenisset, quia omnino non erat, delatum est ei, quod Amalgarius monachus et diaconus eam exemplari tradere voluisset. Cuius facti licet ille securus esset, tamen nequaquam de hoc aliter apud episcopum se potuit excusare, nisi in altario sancti Galli cum iuramento firmaret, nec se eam ullo modo habere scriptam, nec in aliquo loco scire esse conscriptam. Tunc demum episcopus securus suae voluntatis effectus rediit in sua, atque monachis nostris, qui secum soliti erant commorari, quasi ob aliam causam a se foras transmissis, sepe memoratam cartam ignibus tradidit atque in favillam redegit, ut postea res nobis innotuit. Temporibus vero transactis, Egino episcopus finem vitae praesentis accepit; anno ab incarnatione Domini DCCCXIII, anno autem imperii Caroli serenissimi augusti XLVI. Post cuius obitum episcopatum Constantiensis aeclesiae adeptus est Wolfleoz, monasterii sancti Galli coenobiota.
De Cotzperto abbate et Wolfleoz episcopo Constanciensi
[recensere]13 Werdone vero abbate postea vitam finiente, Cozpertus eiusdem congregationis monachus a fratribus est abba electus et ordinatus, vir statura procerus, sapientia quoque morumque dignitate praecipuus; anno ab incarnatione Domini DCCCXVI, anno autem imperii Hludowici imperatoris, filii praefati Caroli augusti, tertio. Cum igitur Wolfleoz episcopus more antecessorum suorum etiam causas monasterii suae subiceret dicioni, incolae monasterii, quasi in proprio fratre et conservo, consolationem in eo se habere posse confisi sunt. Ille vero non solum mitior ceteris non existens, aliqua in parte illis, de quibus venit, pepercit, sed etiam, in quantum potuit, more Hieroboam digitum suum dorso antecessorum suorum erga sibi subiectos grossiorem exhibere temptavit. Monachosque, de quibus exivit, cessante priorum exemplo, affligere non destitit. Quae omnia, quanta et qualia fuerint, non decet memoriae tradere, tamen necessaria huic textui subnectimus, sed et paucissima. Idem namque episcopus, cum omnes monasterii causas sibi, ubicumque vellet, adferri iussisset, nihilominus ad libitus suos sepius idem monasterium invisens, omnes ibidem ministeriorum consuetudines ad suas detorserat voluptates. Denique cellario cunctisque similibus monasterii officinis laicales praefecit personas sibi forinsecus ministrare solitas, nullusque eorum, qui ad haec eadem ministeria constituti fuerant, monachorum vel intrare aut de his aliquatenus habuit potestatem tractare vel habere. Qua re contigit non solum alia necessaria, sed etiam victum, supremum videlicet corporis sustentaculum, omnino fratribus defecisse. 14 Tantae igitur causa necessitatis Hludowicum piissimum imperatorem fratres de monasterio sancti Galli adierunt eiusque clementiam suae miseriae solamen esse poscebant. Episcopus quoque eodem tempore praesens aderat, coepiscoporum confisus solatio aliorumque familiarium regis, quos omnes suae partis sciebat esse adminiculatores monachorumque adversarios. Maximam tamen suae pertinatiae fidutiam habuit in quadam carta, quae diabolicis machinationibus a quodam diaboli ministro conscripta non solum idem monasterium, sed et alia loca non pauca falsissime canebat ad episcopii partes quasi hereditario iure pertinere. Monachi vero econtra nullam eo tempore suae securitatis cartam habuerunt: una, ut praediximus, concremata, alia vero, sicut etiam praefati sumus, quam suscipere ob aliquam causam monachi noluerunt, ab episcopo detenta. Cum vero altercatio inter episcopum et monachos oriretur coram principe, episcopus petiit, ut sua carta coram imperatore legeretur et secundum eam res diiudicarentur; ipsam autem, quam supra commemoravimus, mendis plenissimam praeferre cogitavit. Sed divina pietas suis, quibus humana deerant solatia, superna dignata est intercedente sancto Gallo conferre subsidia. 15 Denique episcopus, cum de manibus proprii ministri suae voluntatis se putaret accipere cartam, immo sancti Galli famulos destruendos invidiosam decipulam, non eam, quam voluit, sed proficuo nobis errore aliam cartam imperatori cunctisque principibus causae penitus ignarus coram designavit, quam ab imperatore Karolo sub Iohanne episcopo nobis factam, sed a nostris antecessoribus ob alicuius infandae additionis maculam non receptam supra memoravimus. Quam cum piissimus imperator suscepisset sigillumque sui patris recognoscendo intuitus esset, venerando deosculatus est circumque adstantibus similiter honoris causa deosculandum contradidit. Deinde carta traditur legenda. Cum vero audisset episcopus contra suum decretum cartae procedere textum, protinus recusavit istam asserens perversam aliamque cupiens suae perversitatis in praesentiam adferre scripturam. Quod benivolus imperator non consensit, sed tantae auctoritatis firmitatem monachis restituendo contradidit, ut liberi ad sua redeuntes potestatem deinceps eligendi sibi abbates haberent nullamque potestatem episcopi absque magisterii causa spiritalis super eos deinceps haberent - excepto quodam censu, quem de monasterio ad episcopatum persolvi debere singulis annis, hoc est unum equum et unam unciam auri, supra memoratav carta asserebat. Insuper etiam praefatus princeps ad augmentum securitatis eorum cartam emunitatis sua auctoritate illis contradidit. 16 Quibus peractis monachi cum suo abbate Gozperto ad monasterium rediere laetantes, episcopo nihilominus ad sua cum tristitia redeunte. Gozpertus vero abbas una cum suis ad monasterium rediens omni studio satagebat circa communem fratrum utilitatem omnem sui laboris inpendere sollertiam, nostrae in omnibus rebus congregationis, ubicumque potuit, commoda cumulando. Ad augmentum quoque nostri monasterii veteri destructa novam sancto Gallo coepit aedificare basilicam, quae hodie rationabili proceraeque magnitudinis statura cernentibus apparet constructa; anno videlicet incarnationis Domini DCCCXXX, Hludowici vero imperatoris XVII. Quam utique spacio VII annorum ad plenum aedificando perduxit, annoque nono dedicationem ipsius basilicae perpetravit, convenientibus ad idem monasterium Wolfleozo, ad cuius diocesim pertinebat, Constantiensi episcopo, unaque Oadalricho Basiliensi episcopo, Erlebaldo quoquee Augensis monasterii abbate cum aliquantis suae congregationis fratribus praesente manente aliisque Alemannorum principibus non paucis. Dedicatione igitur ipsius basilicae gloriose coepta et non sine signorum claritate honorifice peracta, postea praefatus abba Gozpertus in omnibus monasterii nostri utilitatibus sine cessatione se studuit exercere. Librorum enim, quorum maxima penuria in nostro loco usque ad illius tempus exstiterat, tantam copiam ille patravit, ut locus iste ex eorum multiplicatione non parum excresceret. Qui, quales et quot fuerint, qui diligentius quaesierit, invenire poterit.
De substitucione Bernwici abbatis
[recensere]17 Tempore vero procedente idem abbas, cum iam aetatis gravitatem corporisque infirmitatem non sufficere crederet ad instantium necessitatem negotiorum, a Hludowico clementissimo augusto impetravit, ut Bernwicus, monachus noster, successor illi existeret; quod statim, ut ille postulavit, effectum est. Ordinatus est vero Bernwicus abbas vivente Gozperto, anno incarnationis Domini DCCCXXXVII, Hludowici autem imperatoris XXIIII. Post haec vero Hludowicus imperator XII. Kalendas Iulias de hac luce migravit, anno incarnationis Domini DCCCXL. Eodem etiam anno facta est solis eclypsis, III. Nonas Maias, in vigilia ascensionis Domini. Post obitum vero Hludowici imperatoris maxima discordia orta est inter filios eius Hlotharium, qui primus fuit aetate, et Hludowicum et Carolum. Itaque Hlotharius, cum esset aetate primus, potentia utique et multitudine populorum post se declinantium caeteros praecellebat. Cum igitur, ut diximus, maxima pars populorum Hlotharium sequeretur, contigit et Bernwicum nostrum abbatem illius partis fuisse adminiculatorem. Nec minus interea Hludowicus Alamanniam penetrans singula loca suae suorumque dicioni subiecit. Indeque abbatem in nostro monasterio constituit Engilbertum monachum nostrum. Qua re contigit, ut sicut regna, ita et monasteria diversis erroribus atque laboribus quaterentur. In tantum autem maior pars populorum Hlotharium sequebatur, ut quidam principes Alamannorum cum exercitu magno Hludowico obviam pergerent eumque, ne fines illorum intraret, prohibere vellent. Cum quibus protinus pugnam validam commisit et maximam eorum partem prostravit, reliquos vero omnes in fugam convertit, et sic ad fratrem suum Carolum pervenit. In quibus terminis Hlotharius cum maximo exercitu aderat contra fratres suos Hludowicum et Carolum et ipsi contra illum. Die autem constituta commissum est proelium validissimum atque miseria plenum, et Domino disponente iuniores exstiterant victores, anno incarnationis Domini DCCCXLI. Ergo hac miserabili consummatione belli peracta, protinus Hludowicus abbatiam sancti Galli Grimaldo destinavit atque contradidit. Qui statim eam, in quantum valuit, causa regiae auctoritatis optinuit.
De substitucione Grimaldi abbatis
[recensere]19 Postquam vero divisio regni patrata est et pax inter germanos reges firmata est, Grimaldus abba ad monasterium sancti Galli veniens honorifice atque omni obsequelae suavitate a fratribus eiusdem monasterii susceptus est atque devota illorum servitute sustentatus. Causa autem extitit, quam nemini miram puto videri, fratres nostros tristitia non parva agitari, eo quod securitas electionis eorum, quae tam multis, ut ante praediximus, laboribus sepe difficillime fuerat adquisita, tam facile de eorum potestate deficiebat excussa. Sed huius tristitiae, Domino iuvante, iocunda venerat medicina. Nam praedictus Grimaldus prioribus temporibus semper idem monasterium protegere atque erga illud clementer agere consueverat. Quam causam loco et potestate accepta non minuerat, sed augebat -magis caritatem quam suae potestatis declarans magnitudinem. Qua confidentia monachi eum flagitare coeperunt, ut sicut in illo immunitatis privilegium amiserunt, ita cum illo pristinae securitatis recuperarent augmentum. Quam petitionem ille gratissime suscipiens studioseque complens, a rege Hludowico permissione illis adquisita, concessit, ut statim sibi eligerent, qui post ipsum illos illorumque omnia procuraret, et postea nullam suae securitatis et propriae electionis dubitationem haberent. Qui protinus gratanter hanc benedictionem suscipientes Hartmotum elegerunt, scientia et moribus nobilitateque praeclarorum, eumque Grimaldus secum ad regem perduxit. 20 Qui cum manibus regis a Grimaldo fuisset contraditus benigneque ab eo susceptus, protinus a regia potestate ipsum sancti Galli locum cum omnibus ad illum pertinentibus suscepit post Grimaldum secunda vice regendum. Eo videlicet pacto, ut post obitum Grimaldi haec eadem electionis) stabilitas a rege concessa et in Hartmoto coepta deinceps stabilissime praesentibus caeterisque ad eundem locum futuris signaretur et firmaretur mansura. Quo peracto Grimaldus abba cum Hartmoto laetus, laetantibus pariter fratribus, ad monasterium rediit. Post haec igitur Grimaldus regularem in nostro monasterio vitam omni sagacitate mentisque alacritate instituere coepit. Cuius rei curam, quia ipse sepius regalibus fuerat occupatus officiis, Hartmoto iniunxit, ut spiritalis structure aedificia in fratribus fundaret et non minus etiam exteriora officinarum necessaria studiose construeret. Quam indictionem Hartmotus benigna mente suscipiens studioseque perficiens, cum prius monachi colerent officinas suae utilitati incommodas, non multo tempore succedente omnia nostri claustri habitacula, quamvis prius coepta, pulcherrime ad per fectionem, ut modo cernimus, perducta venienti Grimaldo consignavit. Nec non etiam singulare eidem abbati domicilium cum omnibus necessariis ad illud pertinentibus utilissime pulcherrimeque construxit. Qua re Grimaldo apud nostros sepius demorante contigit nostri provectus non parum excrescere suavitatem. 21 Sed sicut nox et dies sibi alternatim successerunt, ita adversa cum prosperis se sepius miscuerunt, talesque vices variaverunt. Venerabilis namque Constantiensis eclesiae praesul nomine Salomon, cum suae sedis dignitatem non solum non minuere, sed etiam in omnibus vellet religiose accumulare, ad nostrum monasterium nuntios direxit, censum, ut sepius praefati sumus, nefanda conditione ex monasterio ad episcopii partes condictum, sibi restitui inquirens. Quae perturbatio fratres aliqua ex parte inquietavit: maxime cum ille census ob hoc a Hludowico imperatore ita fuisset concessus, ut ipsum monasterium et ab episcopis et ab omnibus saecularibus potestatibus absque solis regibus fuisset absolutum. Grimaldus autem abbas cupiens omnia utrobique cum pace et caritate finiri, claustra ingrediens monasterii principes fratrum ad se convocavit. A quibus inquirere coepit, cur censum, sicut scriptura ipsorum continebat, ad episcopatum non persolverent. Tunc Hartmotus prae ceteris respondens: Non merito, inquit, debemus hunc censum, sicut hactenus fecimus, persolvere. Grimaldus dixit: Unde debet cessare census istius ad episcopatum donatio? Hartmotus respondit: Quia illa securitas et illa immunitas, quam nobis iste census liberam - regum donante clementia - usque huc fecit, a nobis penitus ablata est. Grimaldus dixit: Ob quam causam et per quem eadem libertas vobis ablata est? Hartmotus respondit: Utique propter vos, quia enim vobis in beneficium traditi sumus, ideo episcopo censum persolvere non debemus. In vestrae enim dominationis servitute nobis sufficere credimus, et ideo in diversa partiri nequimus. 22 His auditis Grimaldus ex illo tempore coepit cogitare, rogantibus Hartmoto et reliquis fratribus, atque cum illis pertractare, qualiter ipsum monasterium et ab istius census et ab omni inquietudinis liberaretur molestia. Quod ita peractum in sequentibus Deo miserante monstrabimus. Exinde igitur utriusque loci rectores, episcopii videlicet et monasterii, cum sibi subiectis perquirere coeperunt, qualiter salubritas pacis inter utrumque locum ita statueretur et firmaretur, ut absque discordia quandoque liceret utrisque Christi servitio inherere. Cum vero huius consilii prolixitas sepius utrimque pertractaretur, tandem salubri consilio reperto rectores praefati consentientibus partis utriusque familiis invenerunt et decreverunt, ut quaedam possessiones de monasterio ad episcopatum contraderentur, per quarum donationem monasterium ab episcopatu segregaretur et ab omni census molestia deinceps redderetur securum. Quod decretum ab episcopo et abbate inventum placuit ambobus, episcopii videlicet filiis et monasterii incolis 23 Interea contigit Hludowicum piissimum regem publice placitum suum habere in villa, quae dicitur Ulma, praesentibus filiis suis aliisque regni sui principibus. Ad quod placitum istius conventionis causa perlata est, et coepit exinde rex sollerter et caute cum suis cogitare atque pertractare. Cumque summates, qui aderant, in bonam partem causam declinare studerent, tandem piissimus princeps ab episcopo et abbate monachisque, qui aderant, inquisivit, si utraque pars, monachorum videlicet et clericorum, in hac re consentiret. Responsum est ab abbate et monachis, qui aderant, in hac voluntate se cunctamque illorum congregationem persistere. Similiter et episcopus interrogatus pro se suisque similem reddidit istius consensus responsionem. Rex vero, cum' ambarum partium conspiceret unitatem, sese huic pacto interposuit medium atque in semet omne negotium assumens cum manu sua potestative res praedictas ad episcopatum contradidit, atque cum ipsa manu similiter potestative ab episcopio monasterium abstulit penitusque diremit, ita ut deinceps nullam potestatem episcopi in rebus eiusdem monasterii haberent, neque in censu, neque in ulla alia simili causa, praeter spiritalem tantummodo episcopalis officii dignitatem, sed pura mente ex hoc et deinceps licentiam haberent monachi idem Deo servire nullique saeculari potestati, nisi solis regibus, subiacerent. 24 Haec confirmatio cum regia auctoritate circa utramque partem fuerit stabilita, oriebatur et alterius similis causae necessitas in praesenti, quae et protinus in eodem concilio penitus finiebatur. Nam cum ipsa loca ita unitate fuissent antea copulata, ut velut uni semper viderentur cedere potestati, huius causa communionis quidam hereditatem suam ad Constantiam census debito cedentem monasterio contradiderunt, et econtra tributarii monasterii eandem tributariam hereditatem ad episcopatum contradiderunt. Et ut in hoc etiam penitus omnis dissensio auferretur, idem rex de parte monasterii consentientibus abbate et fratribus quasdam res ad Constantiam condonavit. Ea videlicet ratione, ut omnia, quae tunc in potestate monasterii erant, vel a praefatis tributariis illuc delegata, vel qualicumque modo ibidem confirmata, postea sine ullius contradictione personae firmarentur ibidem in perpetuum permansura. 25 His vero ita a clementi rege omni cum consensu compositis, iussit idem rex suae auctoritatis praeceptum utrique parti ad perpetuam confirmationem istius pacti statim in praesenti conscribi. Et ut cautius haec eadem firmitatis scriptura communiretur, praecepit primitus tantummodo dictatam et in aliqua sceda conscriptam sibi praesentari. Et cum ille causam comprobaret, tunc demum cancellario praecepit in legitimis cartis conscribere praefati pacti confirmationem. Et cum perscriptae fuissent, propriae manus auctoritate eas confirmans, unam episcopo cum suis aliamque abbati monachisque contradidit perpetue firmitatis sine aliqua eversione ita retinendas indicio. Quisquis autem vult scire, quantae fuerint causae ob redemptionem praedicti census et monasterii securitatem et praeterea ob tributariorum praedictorum reconciliationem ad episcopatum contraditae, legat in cartis supra memoratis, et invenire poterit, quod quaerit. Praeterea rex piissimus Hludowicus statim iussit monachis fieri aliam cartam firmissimae immunitatis, ut post Grimaldum deinceps potestatem in perpetuum haberent eligendi sibi abbates nullique hominum, nisi solis regibus, subiacerent; et in eadem carta conscribi iussit regia dona sibimetipsi secundum consuetudinem aliorum monasteriorum securitate praeditorum quotannis ventura, id est duos caballos et duo scuta cum lanceis. Et sic etiam istam cartam sua manu confirmatam proprioque anulo consignatam monachis tradens laetos eos in sua redire permisit.
De regimine Hartmoti, Grimaldo abbate adhuc vivente
[recensere]26 His ita Deo disponente peractis Grimaldus abbas, omnia monasterii negotia Hartmoto commendans, ipse securus regali se frequentabat exhibere praesentiae. Hartmotus itaque cum fratribus tandem optatae securitatis quiete percepta operibus necessariis totis studebat insistere nisibus. Atque inprimis templum Dei in honore sancti Galli constructum variis coepit ornamentis decorare et sublimare. Principio vero tumbam sancti Galli cum reliquis altaribus et analogio atque confessione ita innovari maximaque ex parte totum ex integro fecit aedificari, sicut hodie videtur et cernitur. Praeterea coronis argenteis aliisque diversis luminaribus pariter cum multimodis variorum ornamentorum splendoribus ipsam magnopere studuit insignire basilicam. Absidam quoque post altarium sancti Galli ita honorifice pictura deaurata, sicut in praesenti videmus, ipso composuit tempore. Librorum etiam non parvam copiam sub eodem abbate Hartmotus composuit, quorum nomina haec esse scias:
Quinque libros Moysi, Iosue Iudicumque in volumine I.
Regum libros IIII in volumine uno.
Tres libros Salomonis et librum Sapientiae vel Iesu, Iob et Tobiam in volumine uno.
Paralipomenon, ludith, Hester et Hesdram Machabeorumque libros II in volumine I.
Omnes prophetas in volumine I.
Epistolas Pauli, Actus Apostolorum, VII epistolas canonicas et Apocalypsin Iohannis in volumine I.
Sancti Augustini super Iohannem, partem I et III.
XXII libros de civitate Dei in duobus voluminibus.
Augustini de civitate Dei libros XV in volumine I.
Contra Faustum Manicheum libros duos in volumine I.
LXXXII quaestiones et contra adversarium legis et prophetarum in volumine I.
Augustini super psalmos VI volumina.
Item de eisdem libris in voluminibus duobus excerpta valde necessaria.
Libros XII confessionum sancti Augustini.
Eiusdem libros VII de baptismo.
In Genesim ad litteram libros XII.
Sancti Ambrosii contra Arrianos liber I et epistola eius et sancti Augustini contra eosdem in volumine I pusillo.
De doctrina christiana libri IIII in volumine I. Recapitulationes sancti Augustini.
Lectionarium ad basilicam.
Duo volumina epistolarum sancti Hieronimi.
Omelias Iohannis Crysostomi et de compunctione cordis ac reparatione lapsi in volumine I.
Sancti Hilarii super Matheum volumen I.
Collectarios duos in singulis voluminibus de adventu Domini usque in pascha.
Sancti Ambrosii episcopi in evangelium secundum Lucam in volumine I.
Eiusdem in epistolas Pauli volumina II.
Eiusdem de bono mortis et Hieronimi in Apocalypsin Iohannis in volumine I.
Victorini de sancta trinitate.
Librum sancti Clementis.
Passionales duos in duobus voluminibus.
Cassiodori super omnes psalmos in tribus voluminibus.
Bedae super Cantica Canticorum.
Collationum patrum tertiam et quartam partem.
Regulam sancti Benedicti et reliquorum patrum in volumine I.
Explanationem super lectiones in volumine I.
Libros aethimologiarum Isidori in volumine I.
Iosephi de antiquitate Iudaica libros XII in volumine I.
Item libros IIII in volumine I.
Item eiusdem de bello Iudaico libros VII in volumine I.
Excerpta de Pompeio in volumine I.
Gesta Alexandri in volumine I.
Librum ymnorum optimum.
Grammaticam Prisciani in volumine I.
Librum canonum.
Passionalem apostolorum.
Passionem sanctorum Sergii et Bachi.
Vitas [patrum, quas dicunt maiores].
Chronicam Eusebii et Hieronimi.
Tractatum Origenis in epistolam Pauli ad Romanos.
Rhabani episcopi in posteriorem partem Hieremiae prophetae volumen I.
Item epistolas Pauli apostoli et VII epistolas canonicas in volumine uno.
Actus Apostolorum et Apokalipsin in volumine I.
Vitam sancti Columbae in volumine I.
Item Iob, Tobiam, Iudith et Hester in volumine I.
Visiones Wettini et Baronti.
27 Praeterea etiam idem Hartmotus sub Grimaldi temporibus ipsa fratrum necessaria, in quantum potuit, meliorare studuit et augere, quod tunc constitutum usque hodie similiter permanet firmum. Temporibus etiam illis, exigentibus meritorum eius insigniis, corpus sancti Otmari de ecclesia sancti Petri festive sublatum in basilicam sancti Galli cum debita laudum honorificentia est perlatum, praesente Grimaldo abbate et archicapellano regis Hludowici et Salomone Constantiensis ecclesiae episcopo cum cetero innumerabili populo, IIII. feria sub octavo Kalendarum Novembrium die, anno incarnationis dominicae DCCCLXIIII. Collocatum est autem corpus sancti viri in ecclesia sancti Galli iuxta altarium sancti Iohannis Baptist#, ubi magna miraculorum abundantia meritorum eius claruere praeconia, usque dum nova sibi aedificata basilica, quae statim in brevi tempore est peracta, tumbaque argento et auro sibi parata, honorifice in eam sancti viri exuviae sunt perlatae. Quae basilica etiam post tempora Grimaldi ab Hartmoto abbate, ita ut hodie videtur, aucta est atque constructa, tumba videlicet et altari plenius decoratis. 28 Post haec igitur temporum transeunte curriculo Grimaldus abbas, cum iam aetatis plurimos dies haberet, coepit sedulo in nostro monasterio commorari, cupiens reliquum vitae suae tempus cum quiete transigere et in Christi ducere servitute. Hartmotus vero praecipiente Grimaldo omnes labores et itinera, sive ad curtem, sive in expeditionem et ad omnes alias necessitates, vice illius strenue complevit omniumque curam negotiorum in semet accepit. Ipse autem Grimaldus, cum alia loca et monasteria suae dicioni habuisset subiecta, in hoc monasterio praecipue cupiens finem dierum suorum expectare, coepit studiosissime monachicis se exercere disciplinis, et licet habitu non esset, conversatione tamen et voto monachus existebat. Orationibus sepius insistebat, elemosinarum largitatem solus prae ceteris possidebat, in tantum ut pater pauperum vocaretur et esset. His itaque aliisque similibus bonarum virtutum profectibus cottidie crescens, senex et plenus dierum in confessione verae fidei de hac luce Domino vocante altitudinem conscendit, ut credimus, lucis perpetuae, atque in eodem monasterio cum omni honore et debita veneratione sepultus requiescit in Domino. Contigit autem transitus eius Idibus Iuniis, VI. feria in primo ortu solis, anno incarnationis dominicae DCCCLXXII. Rexit autem monasterium nostrum feliciter per annos XXX et unum.
Praemia tantorum cui dona, Christe, laborum
Huicque polum tribuas, qui sydera celsa crearas.
Matheus, Marcus, Lucas pariterque lohannes
Sint illi comites, quorum celebrabat honores.
De electione Hartmoti in abbatem Grimaldo mortuo
[recensere]29 Post obitum vero Grimaldi fratres iuxta permissam sibi licentiam protinus cum maximo unanimitatis consensu Hartmotum sibi elegerunt abbatem. Cum quo pariter quidam de senioribus fratrum ad piissimum regem Hludowicum devenerunt. Qui cum eorum consensum et desiderium comperisset, sicut prius disposuit, Hartmoto monasterium cum omni securitatis libertate contradidit, nulla addita vel interposita causa, per quam aliquomodo ulterius violari potuisset huius securitatis integritas. Hartmotus vero cum fratribus ad monasterium rediens optimi se pastoris et patris perfectione studuit ubique et undique exercere. Nam licet praeteritorum maxima pars ille fuisset laborum atque bonorum, tamen nunc quasi incipiens cumulum et augmentum solitorum desiderabat augere meritorum. Nam parietes basilicae sancti Galli, et in choro et foris chorum et posteriora templi, sicut modo cernuntur, pictura deaurata idem eodem in tempore fecit ornari et comi. In aliis praeterea aedificiis, ut cerni poterit in praesenti, plurimum nostro monasterio decorem suis temporibus ipse patravit, et, ut plurima breviter comprehendam, ubicumque fuit, sive intus, sive foris, sive apud divites, sive apud mediocres, Domino donante sapientiaque a Deo sibi concessa nostra omnia cautissime providente, nos semper securi extiteramus. Librorum quoque, quos ille ad communem monasterii utilitatem suo tempore patravit, haec sunt nomina:
Lectiones evangelii, quem librum auro et argento ac lapidibus pretiosis ornavit.
Lectionarium elephantoe et auro paratum.
XXXV volumina beati Gregorii in Iob in sex corpora divisa. Collectaria duo de pascha usque ad adventum Domini.
VII libros sancti Augustini in heptatheucum.
Sancti Ambrosii de fide contra Arrianos libros III in volumine I.
Item eiusdem libros III proprie de spiritu sancto et unum de incarnatione Domini et alium de laude sanctorum in volumine I.
Vitam sancti Martini in volumine uno.
Vitam sanctorum Galli et Otmari in volumine I.
Vitam sancti Silvestri in volumine uno.
Instituta patrum, quas nuncupant vitas patrum minores, in volumine I.
XX duas omelias Gregorii super Ezechihelem prophetam in volumine I. $ Ambrosii de officiis libros III in volumine I.
Sancti Augustini de magistro et eiusdem epistolas.
Item de gratia et libero arbitrio.
Collectanea Flori presbyteri de voluminibus sancti Augustini in epistolam Pauli ad Romanos in volumine I.
Sancti Augustini de utilitate credendi et bono naturae et scoliam Cyrilli de incarnatione Domini et paucas quaestiones.
Polihystorem Solini in volumine I.
Altercatio Attici et Cretoboli ad parvum tempus non poterat inveniri, pro qua, antequam inveniretur, scripta est alia, et additus est ei liber sancti Augustini de vita christiana et altercatio ecclesiae et synagogae.
Collectanea Flori in epistolam ad Corinthios secundam et ad Hebreos.
Decreta pontificum Romanorum in volumine uno.
Regulam sancti Basilii et caeterorum.
30 Alios quoque libros proprii causa videlicet usus iocunda patravit scriptura, quos similiter post finem dierum suorum sancti Galli servitio perpetualiter contradidit retinendos, imprecans etiam illi non parvae dedecus confusionis, si quis praesumpserit aliquam partem eorum de monasterio sancti Galli abstrahere illiusque servitio eos auferre. Nomina vero eorundem librorum sunt haec:
Quinque libri Moysi, Iosue Iudicumque in volumine I. Regum libri IIII in volumine I.
Psalterium de Hebraico translatum.
Proverbia Salomonis, Ecclesiastes et Cantica Canticorum. Item liber Sapientiae et Iesu filii Sirach et Paralipomenon libri duo in volumine uno.
Iob, Tobias, Iudith et Hester in volumine I.
Esdras, Neemias et Machabeorum libri II in volumine I. Esaias et Hieremias in volumine I.
Ezechihelt et XII prophetae et Danihel in volumine I.
Evangeliorum volumen I.
Reliquorum librorum Novi Testamenti volumen I.
Bedae libelli duo de natura rerum et temporibus. Item unus grandis et alia argumenta computandi in volumine I.
Regula sancti Benedicti et martyrologium Bedae et ymnarius nec non et omeliae Caesarii in volumine I.
Ethimologiarum Isidori volumina II.
Medicinalis liber unus.
Glossa in epistolas Pauli.
Super lectiones volumina II.
Super evangelia volumina II.
Volumen Orosii.
Martiani de nuptiis Mercurii et Philologiae libri II.
Item de VII liberalibus artibus libri VII.
Boethii V libri philosophicae consolationis in volumine I.
Item alii V in altero volumine.
Inter hos etiam unam mappam mundi subtili opere patravit, quam inter hos quoque libros connumeravit. 31 Post obitum vero Hludowici piissimi regis in partem Carolic filii eius nostro monasterio pertingente cum caetero regno, omnes immunitatis cartas a patre eius Hludowico nobis condonatas ab ipso clementissimo filio eius Carolo Hartmotus abba nobis renovari fecit atque illius auctoritate iterato conscribi. Neque hoc silentio praetereundum est, quantum de regalibus donationibus ad nostrum monasterium fuisset illo tempore concessum. Denique praefatus piissimae memoriae rex Hludowicus, vivente abbate Grimaldo, locum, qui dicitur Mecchinga, ad monasterium sancti Galli aeternae causa remunerationis regia auctoritate contradidit. Post cuius obitum, Grimaldo quoque defuncto, Carolus clementissimus rex filius eius, Hartmoto intercedente, quandam possessionem regiae potestatis, in pago Turgoiense sitam, in loco, qui dicitur Roholvesriuti, sancto Gallo in perpetuam possessionem condonavit, quod et protinus suae auctoritatis conscriptione firmavit. Quendam etiam montem situm in Hretia Curiense, in quo constructa est basilica sancti Victoris martyris, cuius et nomine vocatur idem locus Mons Victoris, ipso tempore ad monasterium sancti Galli contradidit, firmitatisque cartam regia auctoritate exinde fieri iussit, rogante Eusebio Scottigena, qui ibidem per XXX annos spontanee clausus Domino serviebat. Anno vero incarnationis dominicae DCCCLXXXIIIIto, pridie Kalendas Februarias, de hac luce ad lucem migravit perennem. 32 Postquam vero idem Carolus Italiam ingressus pacifice eam suo subiugavit imperio, alium etiam locum in pago supra dicto similiter regiae auctoritatis dominio cedentem, nomine Stamheiml, cum omnibus ad illum pertinentibus sancto Otmaro imperatoria contradidit potestate; huiusque donationis firmitatem imperialis scripti praecepto firmissime corroboravit. Sed et illius, quam supra memoravimus, donationis imperatoriam denuo iussit scribi commemorationem, quod factum est, ut imperavit. Postquam autem idem mitissimus imperator Carolus omnibus Italiae Germaniaeque populis suavissimo ordine imperavit, rogante Hartmoto et efficiente Liutwardo episcopo atque archicancellario imperatoris, quandam abbatiolam in Italia sitam, olearum et vinearum feracem, quam tunc idem Liutwardus in beneficio habebat, cui nomen est Massin, ad monasterium sancti Galli imperatoria auctoritate contradidit. Eo quoque pacto, ut idem Liutwardus tempore vitae suae sub usu fructuario ipsas res possideret censumque de ipso loco, sicut ipse condixit, singulis annis ad monasterium praedictum persolveret, hoc est vel VI languenas de oleo vel LX solidos de argento. Post obitum vero Liutwardi ipsae res sine ullius contradictione perpetualiter ad ius pertinerent monasterii. Cuius rei carta protinus firmissime sua auctoritate est scripta atque firmata, atque ipso imperatore iubente super altarium sancti Galli est posita, ubi hodie Deo volente cum pace tenetur. 33 Igitur venerabilis abbas Hartmotus post tantorum, ut supra commemoravimus, perfectionem laborum cupiens etiam finem suae clarissimae administrationis aspicere propriis oculis, iam quoque aetate requiem poscente, coepit sedulo ab imperatore deposcere et cum fratribus quaerere, quatenus ipse ab his laboribus liberaretur et alius in eius locum subrogaretur, cuius aetas et valitudo apta existeret ad supportandos varios casus, qui nunc etiam prioribus ampliores variantur in mundo. Cuius rei consensum neque apud imperatorem, neque apud monachos facile potuit invenire. Sed cum ille diutissime et omnimodo in hac persisteret petitione, aetatis suae sepius causando gravedinem, tandem difficillime adquisitam istius petitionis ab imperatore suscepit promissionem. Proinde laetus coepit ad haec ipsa negotia congruens inquirere tempus. Aliquanto vero temporum transeunte curriculo, contigit domnum imperatorem de Italia redeuntem nostrum intrare monasterium, ubi cum maxima laudum honorificentia cunctorumque non parva laetitia fuisset susceptus, ipse etiam laetus triduo ibidem permansit. Tunc vero venerabilis abbas Hartmotus, oportunum tempus suae voluntati occurrere credens, imperatoris clementiam, ut suae promissionis memor existeret, studiosissime coepit flagitare. Piissimus vero princeps nullius preteritae immemor vel dictionis vel promissionis, volens et abbatis petitioni annuere et monachis in omnibus satisfacere, illorum concessit arbitrio, ut, quem vellent, de suis abbatem sibi eligerent, Hartmoto videlicet successorem. 34 Quae res a fratribus audita maximae tristitiae et lacrimarum pariterque intermixtae laetitiae seminarium existebat: tristitiae, quia a tanti patris dominio ipso vivente se abstrahere cordetenus recusaverunt, laetitiae vero, quia idem clementissimus imperator, cum rem finiri necessitas exegisset, non per suos nuntios absens, sed per se ipsum nostras causas maluit confirmare atque statuere praesens.
De Bernhardo abbate
[recensere]35 Cum igitur haec, ut diximus, necessitas, immo etiam dignissima utilitas rem finiri exigerent, omnes pariter senes et iuvenes a primo usque ad ultimum Domino donante communi consilio atque una voce Bernhardum sibi elegerunt abbatem, virum nobilitate et iuventute praeclarum, cuius sapientia et moribus atque benignitate et regia servitia peragi et se cum omnibus suis fidissime protegi confidebant. 36 Cuius rei notitia cum ad imperatorem fuisset perlata, protinus ipse conventui eorum dignatus est interesse; ibique inprimis Hartmotum, ut sepissime postulaverat, honorabiliter atque cum magna gratiarum actione a pondere tantorum liberum donavit esse laborum. Sed non destituit a magisterio ibidem degentium. Postea vero omnibus Bernhardum sibi abbatem poscentibus statim in praesenti benignissimus princeps eorum desiderium audiens Bernhardo monasterium cum congregatione commendavit ipsumque abbatem constituit. Qui inter alia plurima consolatoria verba hoc etiam intulit promittendo: se numquam hanc securitatem nobis ablaturum, tantummodo si inter nostros valeat inveniri, qui ad hoc officium idoneus possit existere. Omnibus vero rationabiliter constitutis, domnus imperator omnes ibidem conversantes laetos efficiens, ipse quoque laetus de monasterio abscessit. Contigit autem ista ordinatio circa finem anni ab incarnatione Domini DCCCLXXXIII, VI. feria, VIII. Idus Decembris, indictione prima; anno vero Caroli imperatoris tertio - super omnia vero regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria per indeficientia saecula. Amen.