Cathechismvs pro ijs, qui volunt suscipere baptismvm in octo dies diuisus/Dies primus

E Wikisource

CATHECHIMVS
in octo dies diuiſus.

Dies Primus.

SVppliciter petamus ab optimo Cœli Domino vt adiuuet nos, ad hoc vt intelligamus probè legem Domini b intelligendum autem ad boc eſt neminem eſſe in hoc ſęculo qui diù viuat, c vix enim pertingitur ad ſeptuageſimum aut octageſimum ætatis annum quęrendus eſt igitur à nobis modus vt poſſimus diù viuere, hoc eſt, vitam ſempiternam adipiſci hoc enim verè prudentis est cæteræ omnes huius mundi artes quamuis diuitijs acquirendis ſint aptæ, minimè tamen eripere nos poterunt ab ignobilitate & miſeria, quin tãdem in eam incidamus quare minimè debemuslegẽ Dei addiſcere vt in hoc ſęculo ditemur: prouẽtus enim Diuinæ legis proprie pertinet ad fuiurum ſæculum. homines huius ſæculi benè norunt quæ ſpectant ad pręſentem vitam bona & mala : rationem autẽ tranſeundi feliciter per mortem ad futurum ſæculum minimè norunt. Ad hoc autem intelligendum ſcire debemus hominum genus componi è duobus, corpore ſcilicet atque anima. corpus à Patre & Matre habet, conſtans ex oſſibus, ſanguine, & carne, quæ ſunt corrupt ibilia. anima tamen eſt ſpiritualis, incorruptibilis, & immortalis a patre & matre originem minimè trahens, ſed à ſuperiori principio. Anima eſt vt domina, corpus verò tanquaã ſeruus aut famulus, qui animæ inſeruire debet tanquã Domino; turpe namq; eſt famulã dominari, & dominam ancillari, neque eſt conforme rationi. Itaque perpẽdamus cogitandumne prius pro famulo an pro Domino ? procul dubio negotiandum prius pro Domino, poſtea cogitandum de famuli rebus, vt rationi congruus ordo ſit. arare terram, mercaturam exercere & ſimilia ſunt negotia quæ perinent ad corpus. ſunt arantes terram qui multam granorum copiam inhorrea congregant, & cùm ab hoc ſæculo migrant nihil ſecum deferre poſſunt è congregatis granis ſunt qui frequentantes aulam regis magiſtratus gradum acceperunt, at cum anima egredietur à corpore, omnia illis relinquenda ſunt, nihil omninò ſecum deferre poterunt. eſt proloquium quando nati ſumus, ne terentium quidem in hunc mundum intulimus, cùm moriemur ne obolum quidem deferre poterimus. Cùmq; hoc nullus mortalium vitare poſſit, ſacrã legem addiſcere debemus pro futuro ſæculo, ad hoc vt in illo poſſi poſſimus in æternum viuere. Ad hoc autem intelligendum eſt prouerbium apud vos commune cùm dicitis, hanc præſentem vitam eſſe tanquam hoſpitium peregrinantium, mortem verò eſſe reditum ad patriam ſeu habitationem propriam. Sciendum tamen eſt in futuro ſæculo duplicem eſſe habitationem, vnam optimam, alteram peſſimam, ſuperiorem ſcilicet & inferiorem, Paradiſum & infernum. nam ſuper cælos eſt paradiſi domus, ad quam qui peruenit, perfectam ſine fine beatitudinem adipiſcitur, hanc qui deſiderat priùs inquirere debet, quiſnam ſit cæli, quod nos cooperit, ſupremus conditor ; quis terræ, quæ nos ſuſtinet, auctor ; quis rerum omnium, quibus ſuſtentamus, creator. interroga vt ſcias & colas, hæc eſt via meriti. Quiſquis in hoc regno vult magiſtratum adipiſci frequentare debet aulam Regis, vel ſaltem debet ſolita tributa pœna perſoluere, ne mulctetur pœna. quicunque famulatur rebelli, vel latrocinijs intentus ſeipſum tanquam magiſtratum conſtituit, incidet in pœnam à Rege expoſcendam Quicunque eſt intraregnum debet inquirere quiſnam ſit Rex, vt illum veneretur. Quantò magis qui ſunt in hoc mundo tenentur inquirere, quiſnam ſit verus cæli & terræ rerumque omnium creator & Dominus, vt illum colant. Rerum enim omnium Conditorem neceſſario debemus inquirere vt illum colamus, ſic enim poterimus ad beatitudinem cælestem peruenire quod ſi quis inquirere negligat, vt colat verum Dominum, atque interim colat & veneretur diabolum, perinde ſe habet atque ſi quis in hoc regno rebellis alicuius ſigna ſequatur. Qui cœli Dominũ reueretur vt decet, perueniet ad cœli regiam cum Domino cœli; at qui dœmonẽ colit cum dœmone erit ; & vbi eſt dœmon? proculdubio in inferno eſt dœmon tanquam in propria domo; & infernus vbi eſt? in centro terræ ſcilicet in carcere quem condidit cȩli Dominus ad puniendum reos. vulgus vocat, am phu, ſatis aptè, quia tenebrarum locus eſt, ne exiſtimet quiſpiam in inferno nundinas eſſe aut cãpos ad ſeminandũ, vt in hoc ſæculo. In carceribus huius mundi, in quibus à Regibus plectuntur rei, quid inuenies niſi catenas, compedes, virgas, & his ſimilia ; qui ibi detinentur, nunquid poſſunt facere quod libuerit ? Quantòminus qui ſunt in carcere inferni detẽti, ſulphureum enim ibi patiuntur ignem in æternum, miſerijs ſempiternis addicti, abſque vlla euadendi ſpe. Ergo debemus applicare animũ ad legẽ, quia lex est via ad veram patriã ducens: via deſcendexdi facilis, ede bibe Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/13 Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/14 Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/15 Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/16 Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/17 Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/18 Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/19 Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/20