Heri cum ad vesperam Potidaea ab exercitu rediissem, protinus solitae exercitationis loca, utpote qui diu abfuissem, properans repetivi, ac Taurei palaestram, quae e conspectu est maiestatis regiae templi, sum ingressus. ubi multos comperi partim ignotos mihi, partim notos, et quidem primos. Qui cum me ex insperato vidissent, longe congratulati sunt aliunde alius occurrentes. Chaerephon praecipue, utpote natura concitatior, e medio statim prosiliens accurrit, ac manu me prehendens, O Socrates, inquit, quo pacto incolumis evasisti? nam paulo ante quam abiremus, apud Potidaeam pugna commissa est, quam hi nuper audierant. At illi ego respondens, Ita, inquam, ut cernis, evasi. Nuntiatum nobis est, inquit, pugnam acerrimam extitisse, atque in ea plurimos nobis notos occubuisse. Vera, inquam, vobis nuntiata fuerunt. An tu, inquit, proelio interfuisti? Interfui. Sede hic, nobisque enarra. nondum enim aperte omnia. intelleximus. His dictis, me prope Critiam Callaeschri filium sedere iussit. Sedens itaque, Critiae et aliis congratulatus sum primo: deinde quae in belli expeditione contigerant, ut quisque requirebat (alius enim aliud appetebat) recensui. cum vero de his rebus abunde locuti essemus, rursus ego illos interrogavi, quaenam esset his temporibus philosophiae conditio, et qui essent adolescentes vel sapientia, vel indole, vel utrisque, praeclari. Tunc Critias versus fores inspiciens, intuitusque adolescentes quosdam ingredientes altercantesque invicem, et turbam post eos aliam, Socrates, inquit, quod de honestis percontabaris, mox cogniturus videris. nam qui nunc ingrediuntur, praecursores sunt amatoresque cuiusdam, qui omnium huius temporis honestissimus et speciosissimus iudicatur. atqui videtur et ipse propemodum ingredi. Quisnam iste, et cuius filius, inquam? Nosti, inquit, quodam modo et tu. sed cum hinc abiisti, nondum adoleverat. Charmidem noveras, filium Glauconis patrui nostri, patruelem meum? Cognovi equidem. neque puer tunc contemnendus erat: nunc vero adultum esse illum iam arbitror. Statim intelliges, ait, quantus et qualis evaserit. Dum haec ille dicit, Charmides ingreditur. Apud me quidem, o amice, nulla perpendendi discernendique facultas. profecto perinde sum erga honesta indole claros, ac album filum in lapide albo: ferme namque omnes eiusmodi homines mihi admodum placent. Praecipue vero tunc ille et corporis proceritate, et egregia indole, mirandus apparuit. ceteri autem omnes capti eius amore videbantur: usque adeo illius ingressu obstupuerunt perturbatique sunt. multi praeterea retro. amatores hunc sequebantur. K quantum ad viros attinet, nil mirum est: sed quod est mirabile, pueros etiam consideravi, quorum nullus, vel minimus quivis, alium quenquam intuebatur; immo illum ipsum cuncti, tanquam dei imaginem quandam, contemplabantur. Hic ad me conversus Chaerephon, Qualis tibi adolescens videtur, o Socrates? an non speciosam prae se vultus fert indolem? Mirifice, inquam. Atqui, inquit, si nudare se vellet, vultum nihili faceres, prae illa quae latet intus forma mirabili. Eadem haec Chaerephonti ceteri etiam consenserunt. Insuperabilem hercle, inquam, virum narratis, si parum quid insuper huic adesset. Quid istud? interrogavit Critias. Si optimo, inquam, animi habitu natura decorus esset: consentaneum tamen est talem hunc esse, Critia, cum vestra ex stirpe sit genitus. Immo certe, quoad ingenium spectat, et pulcherrimus est et optimus. Quid igitur non nuamus, inquam, animum prius, interioremque decorem potius quam exteriorem speciem contemplamur? nam cum talis sit, nobiscum disserere non negabit. Volet certe, respondit Critias. nempe sapientiae studiosus est, et ut sibi ceterisque videtur, valde poeticus. Longa, inquam, serie generositatem hanc Solonis ex genere trahitis. Verum cur non mihi iam monstras adolescentem, accersens huc illum? neque enim dedecet, vel etiamsi minor natu esset, cum eo disserere, praesente te patruele eius atque tutore. Probe loqueris, ait. vocandus est iam. Atque his dictis, ad eum qui pone sequebatur conversus, Voca, inquit, Charmidem, dicens illi, me velle medico eum cuidam committere malae illius valetudinis causa, de qua mecum conquestus est. Mihi ergo dixit Critias, paulo ante Charmides ab: ipso solis exortu gravato se capite surrexisse conquerebatur. Quid. prohibet igitur, simulare remedium aliquod contra capitis gravedinem te habere? Nihil prohibet, inquam:, modo veniat. At veniet. Quod et factum est. venit enim, risumque effusiorem omnibus concitavit: nam unusquisque nostrum una sedentium, locum cedere volens Charmidi, ut prope eum sederet, proximum dedita opera in latus impulit: quo factum est, ut eorum qui utrinque sedebant novissimi, unum surgere cogeremus, alterum humi prostratum deiiceremus. ille vero accedens, me inter Critiamque assedit. Ego vero percontante illo, utrum capitis, medelam scirem, vix tandem me scire respondi. Quaenam ista? quaesivit. Folium quoddam, inquam. At insuper addenda est incantatio quaedam, quam si quis adhibeat, folioque utatur, sanitas restituitur. absque vero incantatione folium nihil confert. Ad haec ille: Exscribam equidem hanc te dictante incantationem. Utrum si mihi persuaseris, inquam? an etiam si non persuaseris? Ille subridens ait, Si tibi persuasero, Socrates. em, nomen ipsum plane tu meum tenes? Teneo, equidem, nisi iniurius sum. frequens enim de te inter aequales meos sermo habetur. memini quin etiam, cum puer adhuc essem, te eum Critia hoc versari solitum. Recte tu quidem. audentius enim incantationis tibi modum ostendam. paulo vero ante nesciebam, quo pacto vim illius tibi monstrarem. Est autem talis, o Charmides, ut caput solum curare nequeat: quemadmodum saepe ex peritis medicis audivisti, qui, quoties aliquis dolore oculorum affectus eos consulit, aiunt non posse oculis mederi, nisi prius capiti medeantur, neque caput absque totius corporis medicina posse curari. Hac de causa regulis quibusdam toti conferentibus utuntur, et a toto ad partem transeunt restituendam. An non audisti, ita dicere illos, et ita esse? Prorsus. Recte loqui tibi videntur, sermonemque hunc approbas? Maxime omnium. Enimvero cum probari sibi haec audirem, Talis est, inquam o Charmides, incantationis quoque huius potentia: quam didici ibidem in exercitu a quodam medicorum Thracum Zamolxidis sectatorum, qui et immortalitatem afferre dicuntur. adiecit praeterea Thracius ille medicus, etiam Graecorum medicos, quae supra narrata sunt, praedicare. Ceterum Zamolxis, ait, rex noster ac deus tradit, Quemadmodum oculos sine capite curare non decet, neque sine reliquo corpore caput: ita neque sine anima corpus. eaque causa est, cur medicos Graecos morbi corporum multi lateant, quia totum ipsum ignorant, quod in primis curare oportet: quo male affecto impossibile est, partem aliquam bene valere. : Omnia namque vel bona, vel mala, ab anima in corpus, et hominem totum manant: indeque similiter ut ex capite in oculos effluunt. Illam igitur primum, et maxime curari iubet, si modo caput et universum corpus bene valere debet, Animae vero medelas esse docet incantationes quasdam. Eas praeclaris rationibus contineri, quibus animae temperantia tribuatur: qua inserta atque praesente, facile esse sanitatem capiti totique corpori tradere. Ille igitur, cum medelam incantationesque doceret, iussit, ut nullis precibus motus alicui contra capitis dolorem remedium adbiberem, misi prius animam incantationibus ipsis purgandam commiserit. Hunc sane nostrorum temporum errorem dicebat esse, quod plerique, absque temperantiae sanitatisque studio, medici esse contendunt. Me itaque mirum in modum praemonuit, mandavitque, caverem, ne quis unquam dives, seu nobilis, sive pulcher, mihi, ut aliter faciam, persuadeat. Illi hoc ego iureiurando interposito confirmavi, promisique non aliter ime esse facturum. quamobrem necesse est paream: tibi quoque obsequar. Nam si voles, secundum hospitis praecepta, animam tuam prius incantationibus omnibus Thracis illius subiicere, medicinam capiti admovebo: sin minus, non potero, o amice Charmides, tibi prodesse. Cum igitur haec audisset Critias, inquit, Lucro erit gravedo haec capitis adolescenti, si huius causa sanitatem mentis lucrabitur. Assero autem tibi, Charmidem hunc aequalibus omnibus non specie tantum praecellere, verum etiam eo ipso praestare ceteris, cuius ipse incantationem habere dicebas. An non temperantiae supra dixisti? Huius ipsius, inquam. Scito igitur, omnium suae aetatis adolescentum hunc videri temperatissimum, et in ceteris omnibus, pro aetatis incremento, nullo inferiorem esse. Consentaneum est, o Charmides, inquam, in his, quae dixit Critias, te ceteros antecellere. neque enim referre quisquam posset; ut arbitror, duarum apud Athenienses familiarum coniugium, : quo verisimilius sit pulchram honestamque prolem nasci, quam maiorum tuorum coniugio. Nam paternum genus huius Critiae Dropidi ab Anacreonte Soloneque aliisque poetis permultis est illustratum, decore, virtute et alia felicitate praecellens. eadem quoque est materni generis gloria. nemo enim Pyrilampo avunculo tuo aut pulchrior, aut maior in omni continenti visus est unquam, quoties ille vel ad regem magnum, vel ad alium in continenti habitantium, legatus accederet. ac summatim universa haec domus nulla in re est inferior altera. Quare probabile est, te tali stirpe creatum primas partes in omnibus obtinere. ? Quantum igitur ad eam speciem, quae cernitur oculis, attinet, o dulcis Glauconis fili, videris mihi nihilo a superioribus tuis degenerasse. quodsi et ad temperantiam, et ad alia, ut Critias hic testatur, natura es institutus, beatum te, o chare Charmides, mater peperit. Ergo sic se res habet. Si inest tibi, ut ait Critias, temperantia, et sufficienter es temperans, neque Zamolxidis, neque Abaridis Hyperborei incantationibus indiges: sed iam tibi medela est capitis admovenda. sin autem deest temperantia tibi, incantatio medelam antecedere debet. Responde itaque ipse mihi, utrum assentiaris Critiae, et asseras temperantiae te satis habere, an deesse aliquid recognoscas. Tunc ergo ipsius Charmidis genae rubore suffusae, gratiorem speciem ostenderunt. nam pudor eam aetatem decet. deinde admodum generose respondit: Haudquaquam facile est, quae in praesentia quaesita sunt, vel admittere, vel renuere, Si enim me temperantem esse negavero, primo quidem turpe videbitur, quod ipse mihi derogem: deinde Critiae huius, aliorumque multorum, quibus temperans esse videor, tanquam falsam sententiam abrogabo. sin autem affirmavero, odiosa videbitur haec de me ipso iactantia. quapropter quorsum me vertam, nescio. Probe loqui videris, Charmides, inquam. itaque communiter investigandum puto, utrum quod quaero possideas; necne: ne vel tu aliter, quam velis, loqui cogaris, vel ego temere mederi festinem. Si ergo gratum tibi futurum est, cupio una tecum investigare: sin minus, dimittendum arbitror. Immo certe gratissimum, inquit, omnium. quamobrem, ut ipse praestare putas, ita perquire. Hunc in modum, inquam, commodior indagatio futura videtur. Constat profecto, si inest temperantia tibi, habere te aliquid, quod de hac opineris. necesse est enim, inhaerentem ipsam tibi, si modo inhaeret, aliquem sui sensum praebere, ex quo aliqua circa ipsam insurgat opinio, qua, quid et quale temperantia sit, coniectes. nonne putas? Puto equidem. Nonne hoc censes? videlicet, postquam scis loqui Graece, dicere utique possis, quidnam id tibi videtur? Fortassis. Ut ergo coniiciamus, utrum tibi insit neque temperantia, dic age, quidnam ex sententia tua temperantiam esse dicis? Piguit eum primo, neque libens ad respondendum venit. demur ita respondit, Temperantiam esse duco, decenter agere singula, et quiete er viam incedere, quiete et loqui, ac summatim quiete omnia facere: et ut brevi complectar quod quaeris, quietudo quaedam esse mihi videtur. Nunquid recte? inquam. ferunt sane, quietos homines temperatos esse. sed videamus, an vera loquantur. Dic igitur, nunquid pulchrum aliquid temperantia sit. Ch. Est prorsus. So. Utrum in grammatici facultate pulchrius est easdem literas cito scribere, an quiete?. CA. Cito. So. Legere autem, celeriterne, an tarde? Ch. Celeriter. So. Quin etiam pulsare citharam velociter, et promte certare pulchrius est, quam quiete ac tarde? Ch. Est ita. So. Quid vero in pugnorum brachiorumque ludis, nonne celeritas ipsa laudatur? Ch. Utique. So. Currere autem atque saltare, et ceteri corporis actas, nonne si propere. et promte fiunt, ad pulchrum spectant? si ignave remisseque, ad turpe? Ch. Apparet. So. Patet ergo, quantum ad corpus attinet, non quod tardum, sed quod velox maxime, esse pulcherrimum. nonne? Ch. Omnino. So. Temperantiam vero pulchrum quid esse constitit? CA. Constitit. So. Non ergo circa corpus quietudo, immo celeritas ad temperantiam pertinebit: si modo pulchrum quid est temperantia. Ch. Videtur, So. Docilitas vero nanne pulchrior, quam hebetudo? Ch. Pulchrior certe. So. Est autem docilitas cito perdiscere: hebetudo vero, sero atque lente. Ch. Profecto. So. Docere alium quam ocissime nonne pulchrius, quam tarde? Ch. Procul dubio. So. Reminisci item et. meminisse sere atque lente, pulchriusne, an facile atque prompte? Ch. Prompte. So. Solertia vero nonne celeritas quaedam animi est potius, quane tarditas? Ch. Est. So. Atqui et intelligere quae dicuntur in grammatici citharistaeque ludis, et in ceteris omnibus, non quam tardissime, sed quam ocissime, pulcherrimum est. Ch. Et hoc. So. Quin etiam in ipsis indagationibus et consultationibus animi, non qui quiete sero ei vix quaesitum invenit, est laudandus, ut arbitror: sed qui brevi potius atque facillime. Ch. Vera haec sunt. So. Ex his colligitur, o Charmides, tam in iis, quae ad corpus, quam in iis, quae ad animum spectant, velocia promtaque tardis et quietis pulchriora videri. CA. Sic apparet. So. Non igitur quietudo quandam temperantia erit, neque vita quieta temperans, ut hac ratione coniicitur: quandoquidem quod temperatum est, et pulchrum debet esse, E. duobus enim alterum est, aut nunquam, aut raro admodum, nobis in vita quietae actiones pulchriores, quam veloces et vehementes, apparuerunt. quod si non pauciores quietae actiones, quam veloces et vehementes, pulchritudine praestare reperirentur, meque hac etiam ratione conficeretur, temperantiam esse quiete agere potius, quam vehementer atque celeriter, neque in ipso incessu, neque in sermone, neque in alio quopiam: neque vita quieta, quam inquieta, decentior esset et temperantior: quippe cum in superiori sermone suppositum sit, pulchrum esse aliquid temperantiam: pulchra vero non minus ipsa velocia, quam quieta, esse constiterint. Ch. Recte dixisse mihi videris, o Socrates. So. Rursus igitur, o Charmides, inquam, attentius te ipsum contuere, et cogita, qualem te temperantia praesens efficiat, qualisve sit ipsa, dum te talem efficit: haec autem. animadvertens omnia, bene viriliterque responde, quid esse tibi videtur. Ille protinus se ipsum collegit, ac se diligentius contemplatus, Vietur, ait, temperantia mihi verecundum quendam ruborem inducere, verecundumque hominem facere: pudoremque esse temperantiam arbitror. So. Quid ais? an non pulchrum aliquid paulo ante temperantiam esse dicebas? Ch. Dicebam equidem. So. Nonne boni homines ipsi temperati sunt? Ch. Sunt. So. An bonum putas, quod non bonos efficit? C^. Nequaquam. So. Non solum itaque pulchrum, sed et bonum est. C^. Mihi quidem videtur. So. Non credis, recte Homerum loqui, dicentem, pudorem viro egeno bonum non esse? Ch. Credo equidem. So. Est ergo, ut apparet, pudor non bonum, ac bonum. Ch. Apparet. So. Temperantia vero bonum dumtaxat: siquidem bonos facit eos, quibus adest, malos vero nequaquam. Ch. Ita mihi, ut loqueris, esse videtur. So. Ergo temperantia pudor non erit: quandoquidem temperantia bonum est dumtaxat; pudor autem nihilo magis bonum est, quam malum. Ch. Recte quidem mihi dici hoc videtur, o Socrates. Verum attende, obsecro, quale tibi videtur quod rursus adducam. modo enim recordatus sum quod mihi traditum est a quodam, dicente, temperantiam. esse, ut sua auisque agat. considera, an recte loqui videatur tibi, qui haec dicit. So. O sceleste, ex hoc Critia istud audisti, vel alio quopiam sapientum? ri. Videtur sane ex alio audivisse. nam ex me nunquam. Ch. Quidnam refert, Socrates, ex quo audiverim?. So. Nihil profecto. non id considerandum est, quis dixerit: sed utrum vere dicatur, necne. Ch. Probe nunc loqueris. So. Recte per Iovem. mirabor tamen, si, quomodo istud se habeat, invenerimus. nam est aenigmatis cuiusdam persimile. C^. Quamobrem? So. Quia non arbitror ita sensisse illum, ut verba sonant, temperantiam scilicet esse, ut sua quilibet agat. Nihilne putas grammaticum agere, quando scribit, vel legit? Ch. Puto equidem aliquid agere. So. Videturne tibi grammaticus nomen suum tantum scribere, ac legere? vel etiam vos pueros erudire? neque enim minus inimicorum tunc nomina, quam vestra amicorumque, scribebatis. Ch. Certe non minus. An cum ageretis hoc, curiosiores eratis, quam decet, et a temperantiae lege discedebatis? Ch. Minime. So. At vero non vestra agebatis tantum, si scribere ac legere aliquid est. Ch. Est utique. So. Praeterea mederi, o amice, aedificare, texere, et cuiuslibet artis opus explere, agere aliquid est, an nihil? Ch. Aliquid prorsus. So. An videretur, inquam, tibi bene illa civitas instituta, in qua leges iuberent, ut vestem quisque suam texat, lavetque, calceosque conficiat suos, et strigilem et vascula olearia, vel unguentaria, et supellectilia eque: aliena quidem attingat nunquam, propria vero ipsemet peragat? Ch. Nequaquam. So. Verumtamen si temperate disposita. est civitas, bene instituta est. Ch. Quidni?. So. Ergo temperantia non erit talia quaedam agere, et hunc in modum agere sua. Ch. Non, ut apparet. So. Quare per aenigmata loquebatur, ut supra dixi, is qui praedicabat, agere sua temperantiam esse. neque enim usque adeo fatnus fuisse putandus est, ut idem eius fuerit sensus, qui et verborum sonus. Num fatuus quispiam, o Charmides, hoc tibi tradidit? Ch. Minime omnium. immo quidam meo iudicio sapientissimus. So. Omnino igitur sententiam suam obscuris verbis involvit, ut arduum cognitu sit, quid est agere sua. Ch. Forte. So. Potesne aperire nobis, ere sua quid sit? Ch. Ignoro equidem. Forte etiam qui haec dixit, quid sibi vellet, non satis intelligebat. Dum ita loqueretur, subrisit Charmides, Critiamque aspexit. Critias autem, licet ante ad disserendum advectus. Charmidem. aliosque. cupiditate gloriae instigatus, se hactenus continuerat, sed ulterius ad haec se continere non potuit: visumque est mili verum esse, quod faeram suspicatus, illam scilicet de temperantia superiorem sententiam a Critia Charmidem accepisse. Quare Charmides nolens ipse responsum tutari, et hunc in Critiam laborem reiicere cupiens, eum quasi redargutum ostendit: quod ille minime toleravit, imo adversus eum haud secus indignatus fuisse videtur, ac. poeta adversus histrionem. nepte sua poemata recensentem. Ideoque illum intuitus, Itane putes, Charmides, si tu nequaquam intelligis, quis eius fuerit sensus, qui agere sua temperantiam esse asseruit, neque ipsum etiam intelligere? Q vir optime, inquam, nihil mirum est, hunc adolescentulum non intelligere. te vero decens est haec cognoscere, ei aetatis, et studii causa. Si ergo confirmas et ipse, temperantiam esse quod hic dixit, sermonemque hunc suscipis, libentius tecum, utrum id verum sit, necne, indagabo. 'Cri.' Confirmo equidem et suscipio, So. Recte agis. dic, obsecro, Utrum quae paulo ante quaerebam, admittis, artifices videlicet omnes aliquid facere? 'Cri.' Equidem. So. Videntur tibi sua tantum, an aliena insuper facere? Cri. Aliena quoque. So. Temperanter agunt itaque, qui non sua tantum faciunt? Cri. Quid prohibe? . So. Quod ad me spectat, nihil: sed vide, ne quid apud eum prohibeat, qui cum supposuerit, temperantiam esse agere sua, deinde tamen ait nihil obstare, quin et illi, qui aliena agunt, temperati sint. Cri. Concessi equidem, eos, qui aliena agunt, temperatos esse: an et cos, qui faciunt, es concessum?. So. Dic mihi, Critia, non idem vocas agere atque facere? Cri. Non certe: neque idem operari ac facere. nam id ab Hesiodo didici, qui ait, Opus nullum turpe esse. An censes, ipsum. si talia quaedam. opera nominasset, operarique et agere, qualia tu supra narrabas, fuisse dictarum; opus nullum cuiquam turpe, seu coria incidenti, seu cauponi condimenta obsoniaque vendenti, sive in taberna sedenti? Haud ita censendum, o Socrates. immo vero ille, meo quidem iudicio, effectionem aliud;quam actionem et operationem existimavit: et effectionem quam, interdum opprobrio esse, quando quid praeter honestum facinus, opus autem nullum unquam dedecori nobis contingere. quae enim honeste et utiliter fiunt, opera nuncupavit; operationesque et actiones, effectiones quasdam huiusmodi. Existimandum praeterea, illum sola haec propria esse censere: noxia vero omnia, penitus aliena. Quamobrem arbitrari oportet, et Hesiodum, et alium unumquemque Sanae mentis virum, hominem ita sua agentem, temperatum vocare. So. O Critia. cum primum loqui coepisti, percepi, te propria et sua cuiusque, bona dicere, bonorumque effectiones, actiones denominare. etenim persaepe Prodicum audivi, hunc in modum nomina distinguentem. Concedo equidem tibi pro arbitrio nominibus uti: modo id declares, quid nomine quoque significare velis. Nunc igitur iterum a principio clarius definito, utrum bonorum actionem, vel effectionem, vel quomodocunque velis aliter nominare, temperantiam esse dicas. Cri. Hoc. ipsum equidem. 4So. Non ergo temperanter agit, qui mala, sed qui bona potius agit. Cri. libi vero, o bone vir, nonne id videtur? So. Mitte istud in praesentia. nondum quod mihi videtur, verum quod ipse dicis, consideramus. Cri. Enimvero nunquam temperate illum agere praedicarem, qui non bona, sed mala, agat. nam actionem ipsam bonorum temperantiam esse manifeste definio. So. Forte nihil prohibet, quin vere loquaris. hoc tamen admiror, si homines temperate agentes ignorare putas, quod temperate agant. Cri. Nequaquam puto. So. An non paulo ante abs te dictum est, quod nihil artifices prohibet, aliena etiam facientes, temperanter vivere? ri. I;, ictum profecto: sed quid tum postea? So. Nihil aliud, erum dic, utrum medicus tibi aliquis videatur, dum sanum efficit aliquem, utilia sibi, et illi; quem curat, efficere? Cri. Mihi quidem. So. Nonne agit decentia, quisquis haec agit? Cri. Certe So. Qui vero agit decentia, nonne et temperate? Cri. Et temperate. So. Nunquid medicum necesse est. intelligere, quando curat utiliter, et quando non? et unumquemque artificem, quando conducturum sibi est opus ipsum quod efficit, e quando non conducturum? Cri. Forte non. So. Quandoque igitur, cum medicus utiliter operatus est vel contra, se ipsum non cognoscit, ut operatus est: si tamen utiliter, operatus. est, ut ipse fatebaris, et temperate. an non ita dicebas? Cri. Equidem. S Ergo nonne, ut apparet, interdum utiliter operatus, agit quidem temperate, et temperatus est, ipse vero se ignorat, quod temperate agat, sitque temperans? Cri. Fieri hoc non potesto, o Socrates. Verum, si quid est in superioribus dictum, unde hoc sequatur, illud libentius retractabo: neque me pudebit fateri, aliquid aliud non recte dixisse, potius quam consentire, ut qui se ipsum ignorat, sit temperatus. ferme namque hoc ipsum temperantiam esse arbitror, se ipsum cognoscere: ilique assentior, qui praeceptum hoc templo Apollinis ipsius inscripsit, Atqui videtur haec inscriptio tanquam dei salutatio quaedam ad homines, qui templum ingrediuntur, loco eius quae gaudere iubet: quasi non probe dicatur, gaude, neque iubere hoc invicem deceat, sed temperate potius vivere. lia homines templum ingredientes singulari sententia deus alloquitur, aliterque quam homines nos salutat, ut sensit ille, meo iudicio, qui inscripsit; et ingredienti nihil praecipit aliud, quam vivere temperate. Verum obscuris hoc praeceptum. verbis, tanquam vates, interserit. quippe Cognosce te ipsum, idem. est. quod Temperate vive, ut literae testantur, egoque interpretor. forte. vero aliud esse putabit quispiam: quod quidem contigisse illis, i sequentia imposuerunt, existumo, hoc est, Nihil nimis, et Sponsioni non deesse iacturam. Nam illi quidem, Cognosce te ipsum, consilium quoddam esse putarunt, non dei ipsius ad eos, qui ingrediatur, admonitionem. Deinde et ut ipsi nihilo deteriora consulerent, reliqua insuper. adiecerunt. quorsum ego haec omnia, Socrates? quia superiora omnia absque controversia tibi concedam. forte namque rectius de illis aliquid. ipse. dixisti, forsitan et aliquid ego. nihil vero ex iis, quae. diximus, manifestum. deinceps autem rationem huius tibi reddere volo, si non concesseris, temperantiam esse te ipsum cognoscere. So. O Critia, quasi ego asseram ine cognoscere, quae interrogo, sic agis mecum: offersque mihi te, si voluero, concessurum. Hoc autem non ita. quaero enim tecum semper de eo, quod in medium est inductum, idcirco quia illud ignoro. volo itaque nunc discussione aliqua interposita aperire tibi porro, utrum concedem, necne. siste igitur et attende, quoad ista considerem. Cri. Considere. So. Ecce considero. Si temperantia cognoscere aliquid est, constat, eam scientiam aliquam et alicuius esse. nonne? Cri. Est utique, sui ipsius videlicet. So. Nonne et medicina est scientia sani? Cri. Prorsus. So. Si ergo tu quaereres, Medicina, cum sit sani scientia, quid nobis confert? quidve efficit? responderem utique, prodesse quam maxime. sanitatem porro, pulchrum opus, nobis perficit. Accipis hoc? Cri. Accipio equidem. So. Ac si interrogares iterum, architectura, cum sit aedificandi scientia, quodnam opus moliatur, domos motque responderem. et eadem de ceteris artibus ratione responsum darem. Postquam igitur temperantiam sui ipsius scientiam esse dicis, tua interest respondere, si quis hunc ii modum requirat: O Critia, temperantia, quae sui ipsius scientia est, quodnam pulchrum opus nobis efficit, aestimationeque dignum? dicas, amabo. Cri. Non recte interrogas, Socrates. neque enim aliarum scientiarum haec est similis; neque aliarum aliae. tu vero, perinde ac si similes essent, interrogas. Nam dic, obsecro, Computatricis geometricaeque scientiae quidnam tale opus est, quale est domus architecturae, et textoriae vestis, aliaque permulta eiuscemodi opera, quae multis artibus quisque tribuere passet? potesne mihi tu harum eiusmodi aliquod opus ostendere? at non poteris. So. Vera loqueris. hoc tamen tibi monstrare possunt, cuius scientia sit harum scientiarum quaelibet, quod aliud est quam scientia quaeque: quemadmodum computandi peritia paris et imparis multitudinis scientia est, quo pacto ad se, et invicem habeant. an non? Cri. Profecto. So. Nonne alind est par et impar, «quarn ipsa computandrscientia? Cri. Est. So. Quin etiam ponderandi facultas, gravioris leviorisque ponderis libratio est. grave autem ipsum et leve aliud quiddam est, quam ars ipsa librandi. assentiris?. Cri. Assentior. So. Dic itaque, temperantia cuius potissimum scientia est, quod sit aliud quam temperantia ipsa? Cri. Hoc profecto, quod modo quaeris, illud ipsum est, quo temperantia ab aliis omnibus scientiis differt, tu vero similitudinem aliquam huius ad alias exigis. sed aliter se res habet, nempe ceterae omnes alterius cuiusdam scientiae sunt, sui ipsarum minime. Sola haec et aliarum scientiarum, et sui ipsius scientia est. Permultum abest, ut haec ignores. verum arbitror, te, quod paulo ante negabas, efficere. nam me refellere tentas, et illud, de quo sermo est, praetermittis. So. Quid agis? an putas, si te redarguero, alterius gratia me id facturum, quam cuius me ipsum gratia examinarem, Si qui icam, metuens, e dum scire puto quod nescio, mea me ignorantia lateat? Et nunc quidem id summopere me facere assero, disserere videlicet et examinare sermonem mei ipsius gratia primum, forte etiam meorum familiarium causa. An non commune bonum esse hoc omnibus hominibus arbitraris, ut rei cuiusque conditio omnibus innotescat? Cri. Maxime quidem, o Socrates. So. Audacter itaque, o beate, ut tua fert opinio ad interrogata respondens, ne cures, Critiasne sit, an Socrates, qui redarguitur: sed ad ipsum sermonem attende, quonam redargutus evadat. Cri. Sic efficiam, nam probe loqui videris. So. Repete quod de temperantia dicis. Cri. Aio equidem, ex omnibus aliis scientiis hanc solam, et sui ipsius, et reliquarum scientiarum esse scientiam. So. Nonne et inscitiae scientia cst, si quidem et scientiae? Cri. Omnino. So. Solus itaque temperans se ipsum noscet, examinareque poterit, quid cognoscit, quidve ignoret: iudicare insuper ex aliis hominibus, quod quisque novit, et nosse putat, si quidem novit: quodve ignorat ipse, et nosse putat: aliorum autem nullus hoc poterit. atque hoc est esse temperatum, et temperantia, seipsumque cognoscere, intelligere scilicet, quae novit, quaeve non novit. Suntne haec quae dicis? Cri. Sunt, So. Rursus igitur tertium, ut dicitur, Iovi liberatori tribuentes a principio haec consideremus. Principio, utrum fieri hoc possit, necne, ut quae quisque novit, et quae non novit, nosse et item non nosse cognoscat. Deinde, si id eri possit, quaenam intelligentibus sit futura utilitas. Cri. Inquirendum certe. So. Animadverte, Critia, num in his certi quidquam habeas: ego enim nihil. et qua in re dubito, si voles, aperiam. Cri. Immo volo. So. Sequentur haec, si stabit, quod ipse modo dicebas: Una quaedam videlicet scientia, quae nullius alterius, quam sui ipsius, aliarumque scientiarum scientia: sit: atque inscitiae rursus scientia eadem. Cri. Prorsus. So. Vide, amice, quam absurdus noster hic sermo. enimvero ai hoc idem in aliis quibusdam consideraveris, ut arbitror, impossibile tibi videbitur. Cri. Qua ratione, et ubi? So. Hic plane. cogita, utrum videatur tibi visus quidam esse, qui non sit earum rerum visus, quarum ceterae visiones: sui ipsius autem et ceterarum visionum, et item non visionis sit visio: neque colorem videat ullum, cum visio sit, se ipsam vero dumtaxat et alias visiones inspiciat. videturne visio tibi ulla talis esse? Cri. Nulla. So. Num et vim aliquam audiendi reperire posse confidis, quae vocem audiat nullam, se ipsam vero et auditus alios, et non auditus percipiat? Cri. Neque istud possibile. So. Generatim sensus omnes percurre, consideraque, utrum sensus inveniri aliquis possit, qui se ipsum, ceterosque sensus percipiet: nihil tamen eorum sentiat, quae sensus alii sentiant, Cri. Impossibile et hoc existimo. So. An forte cupidinem aliquam: esse censes, quae voluptatem affectet nullam, sui ipsius autem et reliquarum libidinum sit cupiditas? Cri. Nequaquam. So. Neque voluntatem, ut arbitror, quae bonum nullum exoptet, se ipsam vero et ceteras voluntates expetat. Cri. Minime. So. Amorem qui etiam aliquem talem esse dices, ut pulchri nullius sit amor, immo sui ipsius, ceterorumque amorum sit ardor? Cri. Non equidem. So. Timoremne aliquem excogitasti unquam, qui se ipsum et metus alios expavescat, terribile vero et periculosum nihil exhorreat? Cri. Nunquam prorsus. So. Opinionem praeterea talem, ut opinionum aliarum et sui ipsius opinio ait, nihil autem eorum, quae opiniones aliae suspicantur, opinetur ipsa? Cri. Nullo modo. So. Veruntamen scientiam quandam eiusmodi diximus, quae dogmatis nullius scientia est, sui ipsius autem et aliarum scientiarum scientia. Cri. Diximus certe. So. An non mirum quiddam, si est? nondum porro esse negandum, sed utrum sit considerandum. Cri. Scite loqueris. So. Dic iam, Estne scientia haec alicuius scientia? habetque vim quandam huiusmodi, qua alicuius sit? Cri. Prorsus. So. Item maiusne dicimus eam vim habere, qua aliquo maius sit? Cri. Habet nimirum. So. Nonne minori aliquo maius, st maius erit? Cri. Necessarium est. So. Si maius quippiam reperiremus, quod maioribus aliis et se ipso matus exsisteret, neque tamen maius esset aliquo eorum, quibus cetera sunt maiora, omnino sibi hoc conveniret, ut sicut maius est. se ipso, ita sit et minus? Cri. Necessarium est, o Socrates. So. Quin etiam si duplum sit aliquid ad alia dupla, et ad se ipsum, certe ad se ipsum dimidium erit duplum, et ad alia dimidia duplum. nempe quidquid duplum est, non alterius est, quam dimidii, duplum. Cri. Verum est. So. Praeterea quod se ipso plus est, nonne et paucius? et quod gravius, item levius? quodve senius, etiam iunius? et in ceteris omnibus eodem modo, quid id sui ipsius potentiam ad se ipsum habet, nonne et illam habebit essentiam, ad quam est eius potentia? Dico autem tale aliquid. Auditam nullius alterius dicimus esse, quam vocis, auditum?. Cr. Profecto. So. An non, si se ipsum audiet, vocem se habentem audiet? Neque enim aliter posset audire. Cri. Necessario sequitur. So. Visus quoque, o vir optime, si se ipsum videbit, necesse eri, eum aliquem colorem habere. nam absque colore visus cernere nihil potest. Cri. Nihil sane. So. Vides, o Critia, ea, quae narravimus, partim impossibilia esse, partim incredibilia, quae vim suam habeant ad se ipsa. quod enim magnitudo et multitudo, ac cetera huius generis, vim suam habeant ad se ipsa, penitus impossibile. nonne? Cri. Sic est omnino. So. Quod vero visus ei auditus se ipsos percipiant, motus se moveat, et se caliditas calefaciat, et cetera talia, a quibusdam non creditur, nonnullis forte credendum videtur. Magno quodam viro opus est, o amice, qui satis per omnia id distinguat, utrum nihil omnino vim suam ad se ipsum habere valeat, praeter scientiam, sed, ad aliud: an queant alia, alia nequeant: et si aliqua sint, quae ad se ipsa vim habeant, utrum eorum in numero haec scientia sit, quam temperantiam nominamus. equidem sufficere me, ad. haec discernenda, nequaquam confido. Quocirca neque asserere possum, utram fieri possit, ut scientiae scientia sit. quod etsi detur, non prius tamen assentiar, esse huiusmodi temperantiam, quam investigavero, utrum prosit quidquam nobis temperantia talis exsistens, vel nil prosit. Temperantiam enim conferens quiddam ac bonum esse vaticinor. Tu igitur, Callaeschri fili, quandoquidem temperantiam ponis scientiae inscitiaeque scientiam, ostende primum, possibile hoc esse quod supra dicebam: postea, praeter id quod possibile, esse et conferens: aique ita mihi circa temperantiae ipsius definitionem forsitan satisfeceris. Critias vero cum haec audiret, meque dubitantem videret, eorum more, qui coram oscitantes intuiti oscitant, ipse quidem visus est haesitante me similiter haesitare. Sed, utpote gloriosus, praesentes veritus est, neque confiteri voluit, se ad ea discernenda, quae obtuleram, non sufficere, neque aperte quidquam protulit, suarique ambiguitatem occuluit. : At ego, ut disputatio nostra procederet, Si tibi, inquam, videtur, o Critia, dabimus nunc, scientiae scientiam esse posse. utrum vero possit, necne, alias indagabimus. Verumtamen, si quam maxime id possibile sit, qui magis possibile est cognoscere, quae novit aliquis, et quae non novit? hoc utique esse diximus se ipsum cognoscere, temperatumque esse. Nonne? Cri. Maxime: ac sequitur quodammodo, Socrates. nam si quis eam habet scientiam, quae se ipsam cognoscit, talis et ipse fit, quale id est, quod habet: quemadmodum cum velocitatem Habet quis, velox: et quando pulchritudinem, pulcher: et quando cognitionem, cognoscens. quare cum cognitionem ipsam sui; ipsius quis habet, se ipsum tunc cognoscens efficitur. So. Haudquaquam id ambigo, quin si quis in se ipso habet aliquid sese cognoscens, ipse quoque se noverit: sed quaenam necessitas cogit hominem sic affectum, quae novit, quaeve non novit, cognoscere? Cri. Haec videlicet, quia idem est hoc et illud. So. orte sic est: sed ego semper similis esse videor. neque rursus intelligo, quomodo idem sit, quae novit cognoscere, et cognoscere quae non novit. Cri. Qui istuc ais?. so. Ita. scientia ipsa scientiae exsistens, numquid ultra discernere poterit, quam quod ex his hoc quidem scientia est, illud inscitia? Cri. Non ultra, sed eatenus. So. Idem est igitur scientia et inscitia sani, atque item scientia et inscitia iusti? Cri. Nullo pacto. So. At vero. hoc quidem medicino, hoc autem civilis peritia: hoc nihil aliud, quam scientia. Cri. Quidni? So. Nisi quis noverit sanum insuper ac iustum, sed solam scientiam, utpote huius solius scientiam habens, quod quidem scit quodve scientiam quandam habet, agnoscet tam circa se ipsum, quam circa alios. nonne? Quid vero cognoscat hac scientia, quanam ratione intelliget? cognoscit enim sanum et salubre medicina, non temperantia: harmonicum musica, non temperantia: aedificium architectura, non temperantia: et similiter omnia. nonne? Cri. Apparet. So. Temperantia vero, si scientiarum scientia est dumtaxat, quo modo intelliget, quod sanum salubreque cognoscit, vel quod aedificium? Cri. Nullo. So. Non ergo intelliget, quid cognoscat, hoc ignorans, sed quia cognoscat tantum. Cri. Videtur. So. Non igitur. temperatum v«esse erit hoc, neque temperantia, intelligere quae novit, quaeve non novit: sed, ut videtur, quia novit, et quia non novit, solum. Cri. Apparet. So. Neque poterit etiam hic alium examinare, alicuius scientiam profitentem, utrum sciat quod pollicetur, an nesciat. immo hoc solum, ut videtur, agnoscet, quod scientiam quandam habet: cuius autem rei scientiam, temperantia non ostendet. Cri. Non videtur. So. Neque igitur simulantem medicum. a vero discernet: neque alium quempiam scientem a nesciente. Sic autem consideremus. si temperatus, aut alius quivis, diiudicaturus est verum et falsum medicum, an non Sic faciet? de medendi quidem arte cum illo nihil disseret. nihil enim aliud. ut dicebamus, intelligit medicus, quam sanum, atque aegrotum, salubreque et noxium. an non ita? Cri. Ita prorsus. So. De scientia porro nihil novit: hoc enim soli tribuimus temperantiae. Cri. Sic est. So. Neque de medicina igitur medicus quidquam novit: quandoquidem medicina scientia quaedam est. Cri. Vera loqueris. So. Quod quidem scientiam aliquam habet, temperatus agnoscet: sed aliud quispiam medici peritiam considerabit, quaenam quorumve Si. quod quidem tunc patet, cum scitur, quarum sit rerum scientia. An non scientia quaeque determinata est, haud hoc tantum, quod scientia est, sed quae scientia? et quae scientia sit cognoscitur, his cognitis, quorum scientia est? Cri. Sic prorsus. deo. Medicinae scientia ab aliis scientiis eo distincta est, quod salubris est insalubrisque peritia? Cri. Nempe. So. An non in his considerare hebeti, quisquis medicinam consideraturus accedit, in. quibus videlicet ipsa versatur? neque enim in extraneis, in quibus non est, quaerenda videtur. Cri. Non certe. So. In salubribus itaque, eorumque contrarii, medicum considerabit, in quantum medicum, quicunque recte hunc per« scrutabitur. Cri. Videtur. So. Nonne in his ita vel dictis vel factis animadverteret, quae vere dicantur, et quae recte agantur? Cri. Necessarium est, So. An poterit ullus absque medicinae peritia haec coniicere? Cri. Nullus. So. Neque alius, ut videtur, praeter medicum: neque temperans igitur. nam praeter id quod temperans esset et medicus. Cri. Vera haec sunt, So. Omnino igitur temperantia, si scientiae inscitiaeve scientia est, neque discernere medicum poterit medendi peritum, itemque, medicinae peritiam simulantem, vel sese habere putantem: neque alium quenquam eorum, qui aliquid sciunt, praeterquam hominem artis eiusdem professorem, quemadmodum artifices alii. Cri. Sic apparet. So. Quaenam nobis ulterius, o Critia, a temperantia, cum talis sit, est proventura utilitas? Si enim, quod in principio supposuimus, cognosceret temperans quae novit, quaeve non novit: illa quidem quod noscit, haec vero quod Agnorat: et aliam sic affectum diiudicare posset: emolumentum ingens temperantia praediti reportaremus. quippe pine errore. vitam ageremus, et nos, quicunque temperantiae participes, et ceteri omnes, quicunque nostro imperio regerentur. Neque enim nos quae ignoramus, agere aggrederemur, sed scientes homines perscrutati illis utique cederemus: neque aliis nostrae gubernationi subiectis agere concederemus aliud quidquam, nisi quod gressi recte forent acturi, id est autem, cuius haberent scientiam. Atque ita per temperantiam et domus instituta recte gubernaretur et disposita divitas optime regeretur, et aliud unumquodque, ut temperantia ipsa praeesset. nam errore sublato, rectitudineque dicentem singulis actionibus, necesse est, ita viros instructos honeste atque bene agere: bene autem agentes beatos esse. An non sic, o Critia, de temperantia dicebamus, dicentes, quantum bonum sit nosse quae novit aliquis, et quae non novit? Cri. Ita prorsus, So. Nunc autem vides, nu scientiam talem: esse nobis apparuisse. Cri. Video equidem. S. Nunquid botrum hoc continet ea; quam nunc invenimus temperantiam: esse, scilicet et scientiam et inscitiam scire: quod, quidquid discendum tentabit, qui hae armatus est, facilius discet, clarioraque omnia illi se offerent, utpote circa omnia quae discenda sunt, scientiam ipsam prospicienti: aliosque mea: in his rebus examinabit, quae ipse discet? Qui autem absque hoc examinabunt, imbecillius et ineptius facient? An eiusmodi quaedam sunt, o amice, quae nobis temperantia confert? nos autem maius quiddam excogitamus, idque maius quam sit, esse requirimus? Cri. Forte sic est. So. Forsitan ita. fortassis etiam nonnihil conferens indagavimus. quod quidem inde coniecto, quia absurda quaedam sequi videntur circa temperantiam. si ipsa sit talis. Videamus ergo, i placet, concedentes fieri posse, ut constet scientiam sciri: quodque in principio posuimus, temperantiam videlicet esse, cognoscere quae nevit aliquis, vel non novit, ne subtrahamus, sed demus. potius: hisque concessis, diligentius etiam investigemus, utrum in praesentia, nos movet, si talis exsistat. quae enim dicebamus modo, quod regens quoddam nebis esset temperantia bonum, si talis esset, regens dispensationem aliquam, domumque et civitatem, haud recte, o Critia, concessisse videmur. Cri. Quamobrem? So. Quoniam facile nimium asseruimus, bonum ingens. fore hominibus, si nostrum singuli, quae quidem cognoscunt, egerint; quae vero ignorant, scientibus aliis quibusdam commiserint. Cri. Nonne recte haec asserta sunt? So. Non, ut mihi videtur. Cri. Absurda revera loqueris, Socrates. So. Per Canem, ita in praesentia mihi videtur. et nuper animadvertens inquam absurda quaedam occurrere, meque timere, ne minus recte consideraremus. revera enim, si talis est temperantia, haud sane video quid nobis afferat boni. Cri. Qua ratione dicas; ut et nos, quia sentias, cognoscamus. So. Nugaturum quidem me arbitror. necesse tamen, : quod occurrit, considerare: neque frustra ac temere praeterire, si quis ipsius quoquo modo habet curam. Cri. Scite loqueris. So. Audi iam meum somnium, sive per cornu, seu per ebur emerserit. Si enim nobis quam: maxime dominaretur temperantia, talis exsistens, qualem modo describimus, utique secundum scientias ageret: neque aliquis gubernatorem esse se iactans, cum minime sit, nos falleret: neque medicus, neque dux exercitus, neque alius ullus scientiae falsus professor nos effugeret. His hunc in modum dispositis, aliud quiddam nobis contingeret: nam melius, quam nunc, corporibus valeremus, et in maritimis militaribusque periculis tutiores evaderemus: vasa item et instrumenta, vestes, calceos, universam denique suppellectilem ex arte magis commodiusque institutam possideremus, ex eo quod veris artificibus uteremur. Concedamus quoque, si vis, vaticinium futuri scientiam esse: et temperantiam illi praesidentem vanos ostentatores vitare, veros autem vates ad futurorum praedictionem eligere. Ita profecto genus hominum institutum, quod scite ageret viveretque, assentior. Nam custos vitae hominum temperantia nunquam subrepere inscitiam, et viribus uti suis, permitteret. Quod autem secundum scientiam agentes, bene ageremus, essemusque beati, nondum percipere possum, o amice Critia. Cri. Haud facile alium bene agendi finem perfectionemque reperies, si actionem secundum scientiam spreveris. So. Paulo ulterius explica secundum quam scientiam. num secundum scientiam coriariam? Cri. Non per Iovem. So. An forte aerariam fabricam? ri. Neque istam. So. Num secundum lanificium, artificiumque lignorum, aut quiddam huiusmodi? Cri. Neque istud. So. Haud ulterius itaque eo in sermone standum videtur, quo asserebatur, beatum esse illum qui secundum scientiam viveret. nam hi secundum scientiam viventes, beate vivere abs te minime affirmantur. At forte e multis inscienter viventibus unum quendam ceria ex scientia scienter viventem beatum determinas: ac forsitan dicis, quem ego paulo ante dicebam, vatem futurorum omnium praescium. Huncne, an alium inquis? Cri. Et hunc et alium. So. Quem? Nunquid eum hominem, qui non futura solum, verum etiam praeterita praesentiaque cognoscat, nihilque ignoret? Fingamus eiusmodi aliquem. hoc tu neminem alium magis e scientia vivere dicas, nt arbitror. Cri. Neminem prorsus. So. Hoc item addatur: Quaenam. scientiarum potissimum beatum facit? num similiter cunctae? Cri, Non similiter. So. Verum qualis maxime? illa qua quis novit praesens, praeteritum atque futurum? Numquid ea, qua talis ludere? Cri. Quid talos memoras?. So. aan forte, qua computare? Cri. Nequaquam. So. Num, qua salubria? Cri. Haec quidem magis. So. Illa vero quam dico maxime, «qua quid norim? Cri. Qua bonum ac malum. So. O sceleste, iamdiu me clam circulo quodam reflectis retrahisque ad id, ut beatum vivere non sit secundum universas scientias vivere, immo secundum unam quandam boni malive scientiam. Porro si velis, o Critia, ex aliis scientiis hanc excipere, minus et ipsa medicina sanos efficiet? et coriaria calceos minus suppeditabit? minusque textoria vestes? gubernatoria maritima pericula, militaris belli discrimina declinabit, servabitque minus? Cri. Nihil minus. So. At vero, o amice Critia, sublata hac ipsa scientia, boni scilicet, atque mali, nihil horum bene utiliterve agetur. Cri. Vera loqueris. So. Haud haec, ut videtur, temperantia est, sed ea cuius opus est nobis prodesse. non enim scientiarum et inscitiarum scientia est, sed boni malive cognitio. quocirca. si utilis nobis est temperantia, ad aliud quiddam confert. Cri. An non prodest et haec? nempe si scientiarum scientia est temperantia, ceterisque scientiis praesidet, huic quoque scientiae bonum malumve discernenti similiter imperans, nobis proderit. So. Nunquid bonam corporis valetudinem praestabit haec potius, quam medicina? ceteraque artium aliarum opera haec efficiet, artifices autem singuli a propriis cessabunt operibus? an non iampridem inter nos constitit, temperantiam esse scientiae inscitiaeve scientiam, nec ullius alterius facultatem? an non ita? Cri. Ita prorsus apparet. So. Non ergo erit opifex sanitatis. Cri. Non. So. Alterius enim artis opus est sanitas. Cri. Alterius certe. So. Neque utilitatis igitur, o amice. Nam alteri hoc opus arti paulo ante tribuimus. nonne? Cri. Maxime. So. Quo pacto itaque utilis nobis temperantia erit, cum utilitatis nullius sit artifex? Cri. Nullo modo videtur, o Socrates. So. Videsne, Critia, me supra non iniuria timuisse, meque ipsum culpasse, «quod nihil magnum et utile de temperantia saperem? nunquam enim quod omnium habetur pulcherrimum, hoc nobis apparuisset inutile, si quo pacto ad recte inquirendum ipse utilis essem. Nunc autem passim succumbimus, neque invenire valemus, ad quid potissimum significandum temperantiae nomen instituit ipse nominum auctor: quanquam multa concessimus a ratione tamen penitus abhorrentia. Etenim scientiae scientiam esse convenimus, reluctante ratione, idque protinus refellente. Quin etiam hac ipsa scientia reliquarum scientiarum opera nosci concessimus, ratione similiter repugnante: ut vir temperans talis esset, ut quae novit, sciat se ipsum nosse, et quae non novit, ignorare rursus intelligat. Hoc utique magnifice nimium libereque concessimus, haud advertentes impossibile esse, ut quae nullo modo quis noscit, noscat quodammodo. In hoc autem nos consensimus, videlicet aliquem ignorantem aliqua, quod non cognoscat ipsa cognoscere: etsi nihil est, ut mea fert opinio, quod hoc videatur absurdius. Verumtamen ita nos ineptos potius quam duros pertinacesque haec indagatio nacta, nihilo magis veritatem invenire potest: sed usque adeo se ipsam irrisit, ut quod iam diu nos communi consensu confinximus, et temperantiam esse posuimus, hoc tandem inutile quiddam insolenter et contumeliose nimium apparuerit. Tua quidem id causa potius quam mea, o Charmides, aegre fero, si tu tam egregia indole ac temperantia animi praeditus, nihil tanta virtute iuveris, nihilque ipsa in vita tibi prosit, Molestius quoque fero incantationis gratia, quam a Thrace illo didici, si in. re nullius pretii percipienda tantum studium posui. Haec itaque sic se habere haud satis credo: immo ignavum esse me investigatorem arbitror: quippe qui temperantiam magnum quoddam bonum existimem; quod si habes, te beatum esse. Verum cogita, utrum possideas, et incantatione non egeas. nam si habeas, tibi equidem consulam, ut me delirum putes, et investigandae veritatis impotem: te vero, quo es temperantior, eo beatiorem. Ch. Nescio per Iovem, o Socrates, utrum habeam, necne. nam quo pacto illud intelligam, quod vos, ut ais ipse, quid sit invenire nondum potestis? Equidem tibi non multum credo, Socrates. immo indigere incantatione me arbitror, et quantum ad me attinet, nihil obstat quo minus quotidie mihi incantationibus medearis, quoad ipse satis habere me putes. Cri. En Charmides, si sic egeris, argumento istud mihi erit, quod temperatus sis, quia incantationibus Socratis te subiicias, nec ab eius latere unquam discedas. Ch. Pariturum me, et passim sectaturum existimato. nempe graviter peccarem, nisi tibi tutori meo parerem, et quod iubes exsequerer. Cri. lubeo equidem, Ch. Efficiam id sedulo, hodieque incipiam So. Quidnam hi deliberant? Ch. Nihil amplius. nempe decretum est. So. Vimne inferes, neque mihi ullum vicissim consultandi relinques arbitrium? Ch. Vim prorsus illaturum putato, quandoquidem hic praecipit. ad haec tu quoque, quid acturus sis, consulta. So. Nullus restat consultandi locus. nam tibi agere aliquid affectanti, cogentique, nemo resistere poterit. Ch. Neque tu ergo repugnas. So. Haud equidem adversabor.