Charon

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Charon
1491
editio: incognita
fons: Bibliotheca Augustana

Minos, Aeacus Interlocutores.[recensere]

Minos. Qui magistratum, Aeace, gerunt, iis nunquam sine negotio ocium esse debet.

Aeacus. Prudenter, atque e re dictum a te est, Minos. Nam et in ocio cogitare oportet de negotio, et ubi liberior aliquanto factus est curis animus, quia tum longe maxime quid tum sit cernit, exercendus hic est, a sene praesertim, cui, non ut ineunti aetati pila et trochulus, sed rerum optimarum cognitio atque scientia curae esse debeat.

Minos. Scilicet non dies noctesque aut dormienti tibi aut potanti optatum illud a diis obtigit, nati ut sint Myrmidones, sed animum colenti et prudenter ac pari iure moderanti populos.

Aeacus. Sunt haec, Minos, ut dicis, quae diis immortalibus tribuere solebam, quorum erat muneris, ut boni prudentesque haberemur. Eorum ergo benevolentiam non ture et extis magis, quam recte agendo, prudenter consulendo, iuste imperando consiliare studebam mihi.

Minos. Deorum profecto, deorum est, ut dicis, ista benignitas, quos non hedorum sanguis, aut frugum primitiae placatos faciunt, sed innocentia, veritas, castitas, fides, continentia, quae sunt illorum munera; quibus qui utantur, iis consilia ipsi sua aperiunt, seque inspiciendos praebent. Quin, quod deorum est proprium, non abstinentes modo et moderatos quos noverint in caelum ad se, ut scimus, evocant, verum incontinentius qui vixerunt, dum poeniteat, dum in viam redeant, in eos quoque clementes sunt atque benefici. Etenim Deus ille Opt. Max. non tam peccata ulciscitur, quam miseratur et parcit. Amat hominum genus, et dum aut pestem illis aut tempestates immissurus est, in iram eorum sceleribus provocatus, nunc monstris praemonet, nunc per ostenta declarat: et, cum maxime iratus est, per crinitas stellas, ut procurationem adhibeant, qua placatus ipse sententiam mutet. Et certe maximas fore in terris discordias et calamitates auguror. Meministi enim ut excussa est nuper terra, ut movit ab imis usque sedibus et quam saepe: pessima quaedam videntur portendi mortalibus, et animus scire avet. Quamobrem si videtur (ferias enim agimus, et collega Rhadamanthus hodierno satis est muneri), concedamus ad ripam, et sub amoena cupressorum umbra consideamus tantisper, dum e terris aliquis ad nos eat: ad quod vel invitare lenis aquarum decursus potest, vel quod nostra scire interest quid agant homines, ut ad illorum actiones iudicia comparemus.

Aeacus. Recte, Minos, et commode, nam et mens ipsa praesagit triste nescio quid ac periculosum imminere mortalibus, et ipse meministi. Nuper dum in sacerdotes illos sententiam diceres, queri eos et aegre ferre laborare Italiam seditionibus, magnosque in ea legi exercitus. Quamobrem in pratum hoc descendamus, si placet.

Minos. Descendamus, et si tibi videtur, Charontem ad nos vocemus; nam et ipse otiosus est.

Aeacus. Et otium agit, et oratio eius erudita et gravis est.

Charon, Minos, Aeacus.[recensere]

Charon. Equidem vel ex hoc conditionem hominum infelicem iudico, quod sperato omnes victitant; quid enim eorum est spe inanius?

Minos. Quaenam sunt ista, Charon?

Charon. Cuia ea est oratio? Quos ego procul video? O aequissimi animarum iudices, salvete multum, et per Stygem, unde vobis tantum est otii a foro ac iudiciis?

Minos. Eadem nostri huius otii causa est, quae et tui. Scis enim quam hoc triduum nihil ad nos animarum traieceris.

Charon. Istud ipsum mecum admirabar, atque adeo indignabar, ita spe deceptum me mea, ut in Plutonis aerarium ne collybum quidem triduo hoc toto contulerim. Itaque quae vita esse potest mortalibus inter tot, ac tam varias necessitudines? quos spes tam assidue frustretur ac ludat: eorumque vel maximum hunc errorem esse duco, quod inter deas spem numerant, quae humanae fortunae ancilla est, varia, inconstans, fallax, bellacissimaque, et bonorum et malorum omnium, quod modo tyrannus declaravit, qui dum regnum animo concipit, spe sua lusus, vix tandem ad ripam huc pervenit, nudus, plorabundus, claudus, senili gressu, fallentibus vestigiis, ex tot tantisque male partis divitiis vix annulum secum ferens.

Aeacus. Doctiorem te factum, portitor, gaudemus, et per Herebum, egregie philosopharis.

Charon. Quid ni philosopher? qui tot annos doctissimos homines, qui trans ripam inhumati erant, disserentes audiam? Eorum ego disputationibus mirifice delector, et ubi vacat, etiam auditor fio, magnamque ex eorum dictis voluptatem, uberemque fructum capio; quosdam tamen ut ridiculos aegre fero et stomachor, sunt enim partim nimis captiosi et fallaces, partim inanes et lubrici, qualis Parisius sophistes, qui nuper congressus est mecum, et, per Plutonem, quam audacissime: Morieris, Charon, vociferabatur. Ego me, qui de mortalium non essem numero, moriturum negabam; at ille, Morieris, inclamabat. Quinam hoc fiet? inquam. Tum ille distortis superciliis: Charo, inquit, es; omnis autem caro morti est obnoxia, morieris igitur. Et cum diutius vixeris, brevi morieris. Tum ego, ut qui eius amentiam non ferrem, vix continui quin eum in fluvium deturbarim. Quid alter, quam pene risu me confecit? Remus, inquit, Romuli frater fuit; plureis istic Remos habes, plures ergo fratres tecum sunt Romuli. Hoc audito, Aeace, ita sum risu commotus, ut dirumpi timuerim. Sed et tertius cum me solventem videret, audi, inquit, Charon, et disce. Recte, inquam, hostes admones, nunquam enim satis quisquam didicit. Disce inquit ille, novum est hoc. Palus, inquam, est quam navigas, palus autem lignum est, lignum ergo, non aquam navigas. Vix hic finierat, cum quartus quoque aegre ferens priorem illum argumentatum, et me, inquit, audi. Tribus, portitor, manibus uteris; etenim palma manus cum sit, et tribus ipse palmis remiges, tribus profecto manibus uteris. Atque ferenda haec fortasse videantur in pueris, dum ingenium acuunt. Senes vero tam insigniter delirantes, et eos praesertim qui de natura ac Deo disserunt quis ferat? Nuper superstitiosulus quidam, cum ex eo quaererem, nunquid e terris novi afferret, plures qui diem obierant revixisse, quocirca scire e vobis vehementer cupio, qui animarum omnium tenetis numerum, an earum aliquae aut ipsae aufugerint, aut furto subreptae vobis fuerint, ego certe scio neminem unam retro a me revectam. '

Aeacus. Et priora illa, Charon, omnino contemnenda non sunt, pertinent enim ad quaerendam veritatem. Et posteriora haec nequaquam improbanda, quippe cum religionem augeant. Quaedam etiam suapte natura nobis sunt incognita.

Charon. Sint ista, ut dicis, quando nihil ad nos attinent, quamobrem missa nunc faciamus. Sed quod nunc mihi in mentem venit, et admirari nunquam ipse satis possum, si per leges vestras licet nosse, id ex te velim, cur postquam de tyranni capite sententiam tulistis, non inter sontes eum et scelerosos, verum trans ripam illam, ubi solus agit, relegastis?

Aeacus. Honestum sane est scire, quod postulas, aequius tamen erit id te ex Minoe quaerere, cuius illud fuit iudicium.

Charon. Nimirum ut alia Minois omnia, sic et hoc est cognitu dignissimum. Quamobrem, optime Minos, ut cuius iudicium admiramur, eius quoque teneamus consilium, ne gravere palam illud nobis facere.

Minos. Et facile est docere quod postulas, et ego libenter hoc fecero, pertinet enim ad sapientiam, cuius te studiosum esse factum magnopore laetor ac laudo. Quamobrem ut consilium illud de relegando tyranno iuxta mecum teneas, sic habeto, praeterquam quod varius perfidus, immanis, et supra quam dici possit rapax fuerit, seditiosissimus omnium mortalium et fuit, et ipse confessus est, nullis adhibitis tormentis. Itaque dies noctesque nihil unquam aut cogitavit aliud, aut egit, quam quomodo lites serere, tumultus excitare, bella movere, aut augere mota posset, pacis ac quietis inimicus. Eum ego, cui aliena documento essent pericula, ne inter manes seditionem aliquando faceret, e Republica esse duxi eiectum urbe nostra omnique, quod Lethe cingitur solo, trans ripam illam inter errantes umbras exterminare. Quin et legem statuere placuit, ne cui adire illum, neve inspectare liceret a centesimo lapide.

Charon. Et iuste, et prudenter factum, Minos. Sed quid quod septimo quoque die in rubetam versus, ubi diem totum concrepuit, vesperi ab hydro depastus interit, maneque in umbram reviviscit?

Minos. Quod fecit patitur, vorare alios suetus, ipse nunc devoratur.

Charon. Quam iure quam merito. Atque utinam mortalibus nota supplicia haec essent, moderatiores illos sperarem fore, minusque ambitiosos, nec tam alieni appetentes.

Minos. An obsecro Pythagorae oblitus es? et meminisse certe debes, venit enim ad nos torrida facie, ustilato capillo, adesis naribus. Nam dum inter mortales haec praedicat, dum suppliciorum eos horum admonet, igne ab nefariis adolescentibus aedibus iniecto occiditur.

Charon. O bone Pluton, quaenam haec est tanta ingratitudo atque immanitas? hoccine docendi, atque instituendi praemium?

Minos. Ingratissimum est genus hominum, atque incontinentissimum. Omitto Poetas, qui primi de inferis vera prodiderunt, quam nunc omnes contemnunt, Socratem veneno petierunt, virum sane optimum ac sapientissimum, et profecto quae in Christum egerint, nosti. Nam et lateris, et pedum eius vulnera attrectavimus, vix credentes tantum homines facinus admittere ausos.

Charon. Et equidein ille veritatem docebat.

Minos. O Charon, Charon, ignorare videris veritatem semper odio fuisse mortalibus. Eam ex hominum coetu eiectam, atque in exilio agentem, dum restituere Christus nititur, quae passus est, nosti.

Charon. Unde haec hominibus improbitas, Minos? Nam et homo ipse fuisti et diu Cretensibus imperasti, res eorum moderatus.

Minos. Quam mox istud, nunc illud inspice, et considera, quod unum tibi, cum primis eorum declarare possit improbitatem.

Charon. Expecto quod nam hoc sit.

Minos. Audi et detestare. Nam et ipsis nunc mortalibus detestabilissimum videri satis scio, quod Christus ab iis hominibus, quos docuisset, quibus cum tot annos innocentissime conflictatus esset, crudelissime occisus sit a nobis vero et turbis his, quibus esset incognitus, ubi primum visus, statim cultusque et adoratus fuerit.

Charon. Quod quidem facinus in primis abominor, et causam nunquam admirari satis possum.

Minos. Admirari desinas, si mentem ad philosophiam revocaveris, etenim oportet memorem esse philosophantem: et profecto dies ille memorabilis apud manes fuit, quo vocatus est in iudicium. Stagirites ille, qui se Peripateticum agnominabat, quod de praeceptore suo partim perperam sensisset, partim ingratus in eum fuisset. Hunc itaque die dicta, cum rerum a se commentarum rationem redderet, quasi ab initio dictionis disserere ita memini, duplicem esse hominis naturam, alteram rationalem, alteram carentem ratione: atque hoc ipsum quod ratione careret, duplex esse dicebat: alterum prorsus semotum a ratione, alterum vero solere ad rationem sese adiungere eique obtemperare. Cupiditates igitur appetitionesque vehementes, atque incompositas nullis adhibitis fraenis solere partem illam, quae rationis esset audiens, ita deiicere de statu suo, ut nullum ea ad medium illud retinendum adiumentum afferre posset: hinc ortum ducere vitia, seditionesque cieri, et bella, caeteraque oriri mortalium mala. Hinc veritatem molestam illis esse, ob eamque causam nec audire, nec pati eos velle, qui iusta honestaque praecipiant. Hoc itaque planem ignem Pythagoram coniecit, hoc Socratem veneno extinxit, hoc ipsum item Christum cruci affixit. Caeca igitur mortalitas, suisque victa libidinibus atque in furorem acta, quem occidit, nosse nec potuit, nec voluit: nec si qui bene illum norant, tutari potuere, quippe qui admodum essent pauci, rara est enim omnis bonitas. At manes, quod corporibus non impedirentur cognoverunt illum, et qui corporis contagione mundi atque expurgati omnino erant secuti etiam sunt.

Charon. Et quanta cum frequentia et plausu: a corpore igitur omnis illa malorum origo et causa, quam ab animo?

Minos. Origo quidem tota est a corpore, verum et animus accusandus est, qui vinci se cum imperare debeat, sinit. Felicem te igitur, Charon, qui corporis vinculis solutus ac liber semper fuisti, nec te aut titillantes illae voluptates corporum dominae commoverunt unquam, aut cupiditates egerunt praecipitem, quae in hominibus infinitae quidem sunt, atque insatiabiles. Sed nos fortasse longiores sumus, munerique isti tuo, quod vocationem vix ullam patitur, impedimentum dicendo attulimus.

Charon. An quod esse potest molestum tempus, quod Philosophiae impenditur? Atque utinam successiva haec tempora saepius darentur. Sed tamen quantum munus hoc meum, cui deesse ne minimum, ut scitis, possum, patitur, id omne ad philosophiam confero: ea laborum meorum solatrix est et comes, ea solum esse me non sinit, atque a multitudine, quae me assidue circumsistit, longius etiam segregat.

Aeacus. Aciem intende, Minos, nam cum Charonte sermonem istum dum habes, sub occidentem ipsum, quasi nubem quandam, eamque perquam tenuem videre visus sum, quae ni me oculus fallit, cogi paulatim incipit.

Charon. Quanam e coeli regione?

Aeacus. Ab occidente, paulum ab leva tamen.

Charon. An tenuissimus quidam fulgor eam praecedit?

Aeacus. Praecedit.

Minos. Bene habet. Mercurii agnosco talaria, quamobrem portitor illuc in ultiorem ripam cymbam adige. Nos hic potius Mercurium maneamus.

Minos, Aeacus.[recensere]

Minos. En, Aeace, consideras quanta sit vis institutionis? quem nunc philosophum videmus, qui principio remex erat, quid ociosus ageret? quid si a primis annis audisset philosophos?

Aeacus. Nec animo volenti quicquam potest esse difficile, nec aetas ad discendum tarda est ulla. Nam quamquam adolescentiae flores magnam prae se ferunt spem, omnis tamen fructus est ingravescentis aetatis.

Minos. Verissimum hoc quidem. Sed tamen nescio quomodo, quod nobis pueris contingebat, vehementior quidam instinctus adolescentes impellit ad virtutem, et laudem, in senibus tarda ac remissa sunt omnia.

Aeacus. Maior est in illis impetus, ratio imperfectior. In his autem quia ratio perfecta, vita etiam perfectior est. Adolescentulorum quoque studium omne, cum sit propter laudem, senum gratuita virtus est.

Minos. Ita natura comparatum est, quae ab initio curam hominis ac rationem habens, uti e floribus fruges, sic ex adolescentulorum teneritate atque inscitia, senum voluit provenire sapientiam. Meministi quod pueris nobis studium esset, dum nisi inviti in ludum, atque ad grammaticum non ibamus, animus omnis erat in nucibus. Delitiae nostrae catellus, coturnix, monedula. Ex his tamen initiis vide quos uterque progressus fecerimus. Nam et tunc ferocissimis gentibus bene vivendi leges tulimus, et nunc Deum voluntate animis praesumus iudicandis. Itaque cum aetate simul crescit sapientia, cuius puer studiosus esse non potest, in quo maturum nihil sit. Et cum aetas omnis ad sapientiam properet, longissime ab ea distat pueritia: quae tenerrima cum sit, paulatim est assuefacienda.

Aeacus. Prudentissima in hoc quoque artifex natura fuit, et fabricam suam admirabili artificio composuit: nimis tamen arctos illi terminos statuisse visa est, satisque brevem vitam dedisse homini, quem ad tam multa ac magna genuisset. Ipsi scimus quosdam, dum rerum nobis suarum rationem reddunt, quantopere admirati fuerimus, quibus ad perfectam sapientiam praeter tempus nihil aliud visum sit defuisse.

Minos. Vide quae loquaris, Aeace, et altius rem intuere. Quaecumque natura fabricata est, intra certos terminos compescuit. Haberent cupressus hae quo cacumen extenderent, sed et his suus est crescendi modus. Habent terrae, habent maria fines suos. Hominum quoque uti corporibus, ita et cognitioni quidam fixus est limes, quin etiam naturae ipsius finita vis est. Atque ut octingentorum annorum hominis vita esset, nihilotamen plus quam nunc saperet, cum octogesimum agit annum: quqd non dierum spatia, sed humani qualitas corporis efficit. Etenim octingenario illi in tanto longiore adolescentia, non maior contigisset rerum cognitio, quam octogenario huic in longe breviore. Nam et stirpes et animalia quae diutius vivunt, tardius fructus ac foetus proferunt. Citius quibus brevior data est vivendi meta, quodque ipsi saepe vidimus, qui pueri nimis cito sapiunt aut non multo post diem obeunt, aut ubi viri evasere, multum de illo amittunt acumine et studio. Sed cum sit genus hominum superbissimum, sua parum sorte contenti, vitae brevitatem accusant: nec intelligunt qui plureis aetates vixisse memorantur, eos nec Solonem, nec Catonem superasse virtute ac sapientia, quos ipsi causas suas dicentes cum audissemus, aegre tulimus, tale illud collegarum par nobis a Plutone non dari. Quod autem defuisse illis tempus putes, cognoscendo vero, qui etiam coelum dimensi sunt stadiis, quique parilisne, an impar esset stellarum numerus, scire tam laborarunt? His et ocium, et vita superabundasse mihi visa est. Nam quid de iis dicendum ducas, qui succis, rerumque plurimarum temperamentis adhibitis, et in unum coacervatis, multoque igne conflatis, faciendo auro, dies noctesque ac vitam totam conterunt? Quod quidem abuti est et natura, et tempore. Quid qui commenti sunt deos inter se bellum gerere, quorum cum vulnera, tum casus alios describunt? Nonne qui nugis iis occupati fuere, iure videntur de levitate sua, quam de vitae brevitate debuisse queri?

Aeacus. Rerum simul naturam et hominum expressisti vanitatem, ut vere, ut aperte. Et profecto ita res habet, ut qui nimio plus sapere studeant, ii demum praeter caeteros desipere inveniantur. Sed cohibenda est oratio, considerandumque quid est quod Mercurius e tanta multitudine vix sese queat eximere.

Minos. Recte mones, et quidem ille frequenti circumseptus est turba. An quod ex omni sint hominum colluvione, secernere umbras nititur, et earum frontes inurere? Quo et genus illarum, et artes, et disciplinae facilius cognosci a nobis valeant.

Mercurius, Pyrichalcus.[recensere]

Mercurius. Recede istinc tu cum venali hac plebecula. Pyrichalce, inure hos nota illa Iudaica.

Pyrichalcus. Genus agnosco, artem scire cupio.

Mercurius. Foeneratores hi omnes. At vos sinistram in ripam concedite. Sequimini hunc. Lenones properate. Nosti qui sint, et notis quibus inurendi?

Pyrichalcus. Artem novi, sed ut video, gens non una est. Flandrius hic est, Germanus ille, manus ista partim IIlyrica est, partim Italica. Hui quantus Hispanorum numerus, quantus Graecorum, et profecto e cuiusvisque nationis populis plurimos cum hic lenones videam, rarissimas necesse est in terris pudicas inveniri mulieres. Heus, ministri, candentem illam laminam deproperate.

Mercurius. Et hos statim ustilato. Pyratae sant Sardi, Siculi, Celtiberi.

Pyrichalcus. Videlicet his omnibus urendae frontes naresque mutilandae?

Mercurius. Ferrum expedi, dextrorsum huc vos. Hi Galli sunt, fartores, caupones, coci, tibicines, aleones, ebriosi omnes ac stolidi.

Pyrichalcus. Si recte memini, guttur his compungendum clavus cerebro figendus est.

Mercurius. Atqui nullum est Gallis cerebrum, quocirca ventres potius figito. Caeteram illam multitudinem e cuiusque modi hominum genere secerni iubeto faber, dum ego insignioris notae quosdam tanto in populo seligo. Ecquis hic est audacia tam perdita? Vultum agnosco. Et quidem sceleratissimus hic fuit Petrus Bisuldunius Celtiber. At duo illi post hunc qui latitant velati puniceo galericulo, et hi perditissimi fuere sacerdotum omnium. Alter Ludovicus Aquileiensis Patriarcha, Samorensis Cardinalis alter. Pyrichalce, aereum his galerum capiti imprimito, idque in primis videto, sit candens. Bisuldunio illi auriculas detondeto. Haec agito. Charon enim, ut video, hic me in portu manet, manibusque et capite iampridem innuit. Accedam ad eum, ut cur accersar ex eo cognitum habeam.

Charon, Mercurius.[recensere]

Charon. Salvum te ac sospitem venisse, Mercuri, gaudeo.

Mercurius. Ubi nam est, Charon, philosophia, quam profiteris? Deum sospitem venisse gaudes ac si nocere quippiam possit Deo.

Charon. Et Deus male habitus ab hominibus fuit, dum inter eos ageret: et coelum vereor ut securum sit, tot tam inter se dissentientibus diis, quorum alius sacrum immittere ignem dicitur, promittere sanitatem alius: hic bellis gaudet, pacem ille procurat: est qui caecitatem inferat, est qui lumen restituat. Multi feriunt, nonnulli medentur. Quid hoc diversius? Iure igitur periculosam mihi deorum vitam arbitror, in tanta varietate, ac discrepantia, praesertim cum e supremis coeli regionibus deiectus, et quidem, non unus, sed magnus etiam deorum numerus aliquando fuisse ducatur. Quamobrem non est quare salutationem hanc meam accuses, nam cum alia te pericula evasisse gaudeo, tum vel cum primis magnam mihi voluptatem affert, quod mulierum evaseris veneficia, quae et manes assidue vexant.

Mercurius. Nihil horum timendum nunc diis est, postquam desierunt puellas rapere.

Charon. Consenuerunt ne caelestes, an spadones lex aliqua fieri eos iussit?

Mercurius. Fuerunt illa prioribus seculis, dum Lacedaemonii nudas virgines luctari ad Eurotam una cum adolescentulis volebant, eorum ludorum coelites et ipsi spectatores cum adessent, ac nonnunquam ad coenas vocati, merito exarsere in libidinem. Nunc vero mulieres, quod aut clausae tenentur, aut multis circumseptae tunicis incedunt, deos non commovent. Lex quoque lata est, cui et dii omnes subscripsere, qua cautum est, ne quam mortalem cuiquam liceat immortali cognoscere.

Charon. Quaenam causa ferendae legis?

Mercurius. Forte Jupiter in Tarentinam virginem commotus cum esset, versus ipse in adolescentulum, dum illius os nimis efflictim suaviatur, quod erat quam fucatissimum, labem inde contrahit, dentisque haud multo post de contactu illo amisit. Tum dii aegreferentes regem suum esse edentulum, promulgandae legis auctores fuere.

Charon. An quaeso Jupiter nunc est sine dentibus?

Mercurius. Minime. Nam cum renasci nequirent Deo tam annoso, elephantinos sibi faciundos curavit. Mulcta vero haec statuta est mulieribus, ut venire amplius in deorum complexus non liceat: permissum tamen est sacerdotibus, quod eorum sint ministri, ut in eorum succedant locum.

Charon. Hoc est credo quare delectat diu vivere quod nova quotidie discantur. Yerum ne congressus hi nostri utriusque simul munus impediant: etenim inter navigandum multa satis commode transigemus: scias et quid est, quod ego te velim et quid tibi facto sit opus. Ambo te iudices, Minos dico, et Aeacus, illic in ripa expectant, mirifice cupientes tecum colloqui, quando triduum iam e terris advenit nemo, multa enim verentur. Itaque aequum censeo, ut illorum praevertens imperiis quamprimum naviculam ascendas. Quod faciens, rem tum illis gratissimam, tum teipso dignam feceris, et compungendis his tempus Pyrichalco dederis, quod te primum curare oportet: quis enim tantos greges noverit, ni notis quisque suis signati venerint?

Mercurius. Recte suades, mos eis gerendus est. Tu si tibi videtur, velum explica, nam a tergo lenis exortus est flatus.

Charon. Perquam libenter. Hac enim ratione citius provehemur in portum, et remigandi mihi diminuetur labor.

Mercurius. Quam pleno velo ferimur?

Charon. Auras sol citavit aestivis diebus suscitari hac eadem hora quae solent.

Mercurius. Quinam venti diebus his vobis flavere? Nam in terris magnam vitibus, maiorem oleis, citriisque Boreas vastitatem intulit.

Charon. Nobis Acherontius, ac solito clementior.

Mercurius. Charon, Charon, quid quod video crudo pisce hominem vesci?

Charon. Ne mirare. Cynicus hic Diogenes est.

Mercurius. Quid quaeso? Vivit ne in flumine?

Charon. Vivit. Nam ripae ut vides altissimae cum sint, nec ipse quicquam omnino habeat, quo haurire aquam possit, maluit hic ubi et pisces habeat, et aquam paratissimam quam in aliis Herebi locis vitam agere.

Mercurius. Valentissimo utitur stomacho. Quis quaeso fluvidus ille quem subinde videmus, perinde ac si mergus esset, nunc mergere, nunc emergere, quod alias vidi nunquam?

Charon. Nihil minus ignoras, Thebanus Crates est. Auram quaeritat, quod olim proiecerat.

Mercurius. Recte teneo. Equidem memini cum Athenis aliquando Panathenaeorum die essem, irrisum eum vehementer a Peripateticis, primum quod is rerum fines ignoraret, nec quarum rerum usus esset bonus, easdem quoque posse fieri bonas intelligeret. Etenim pecunias usus comparari gratia, quae ut nec bonae per se sint, nec malae, prudentem tamen, atque honestum possessorem usu ipso bonas efficere. Deinde quod male sensisset de philosophia. Quae enim melius, honestius, sanctius, quam philosophum pecunia uti posse? Denique si oneri haberet divitias, cur non aliis potius ferendas atque utendas dedisset? quas ipse imprudentissime in mare abiecisset, ubi nec hominibus, nec piscibus usui esse possent.

Charon. Et quidem iure irrisus. Sed quaeso, Mercuri, quando in Athenarum mentionem incidimus, dicas cur non Atheniensis populus, quas Plato tulisset leges acceperit? cuius et eloquentiam, et doctrinam (plureis enim dies mecum habui disserentem) magnopere sum admiratus.

Mercurius. Magna illos movit ratio. Nam cum de illius legibus Cal. Graecis cum populo esset actum, ita plebs scivit. Quando respublica, quam Plato institueret, apud Germanos esset, accederet Plato ad barbaros, esse apud illos Ubiorum civitatem, quae leges eas servaret, populum Atheniensem sineret his legibus vivere, quas a maioribus sapientissimis viris latas accepisset. Senatus quoque consultum in haec scriptum est verba: Quando Graeci pro recipienda Helena, viroque restituenda universi coniurassent, bellum Troianis intulissent, sumptus tantos fecissent, Graeciam omni pene nobilitate exhausissent, tot clades passi essent, non licere Platonis leges accipi, quae mulieres communes, uxorem nemini certam esse, pudicitiamque, quae una aut certe maxima mulierum virtus esset, nullam in civitate esse vellet. Hoc ego senatus consultum et Athenis, et in plerisque aliis Graeciae conventibus recitatum memini. Discipulus quoque eius Aristoteles multum de illius autoritate detraxit. Fuit enim magistro argutior, nec tam recessit a civili consuetudine.

Charon. Et magnae et honestae causae fuerunt. Eius igitur libri a multis condemnantur, discipuli vero leguntur?

Mercurius. Quid ni? et magno in honore habentur, etiam apud barbaros.

Charon. Eram ipse fortasse, ut quidem eram de labore fessus, et mens aliis occupata. Sed tamen visus est Aristoteles nimis obscurus et cautus, cum hac eadem in cymba quaedam ex eo quaererem. Quin etiam licet mecum dum loqueretur corporis vinculis solutus viveret, nihil tamen certi adhuc de immortalitate animae respondebat. Post tot igitur secula scriptor tam argutus et subtilis, non usque adeo est, ut arbitror, intellectu facilis.

Mercurius. Vix risum teneas, Charon, si tibi ipse retulero, quam facete rhetor argutulum quendam philosophum nuper irriserit. Nam cum ille nimis intorquere Aristotelis sensa vellet: Auditores, rethor inquit, scitote, non cum philosopho mihi, verum cum sutore contentionem esse: quod enim sutoris est proprium, dentibus alutam producere, hoc noster hic in Aristotelis dilatandis dictis facit. Quocirca videndum est tibi, philosophe, ne genuinos relinquas in corio. Hinc factum est, Charon, tritum illud iam, bene dentatum esse theologum oportere.

Charon. Festivissime rhetoris, sed obscuritas utrumque fortasse et philosophum excusaverit, et theologum.

Mercurius. Nequaquam in obscuritate omnia, verum ut mihi videtur duplex rei huius est causa. Altera, quod qui nunc philosophantur, ignorant bonas litteras, quarum Aristoteles gravis etiam auctor fuit. Altera, quod dialectica corrupta fuerit a Germanis primum et Gallis. deinde et a nostris. In eaque maximam nunc quoque ruinam faciunt.

Charon. His nuper artibus me adortus est Sophistes.

Mercurius. Videlicet ex horum erat numero, et fortassis ex illorum ordine, qui fratres dicuntur.

Charon. Recte. Nam praenomen ei frater erat.

Mercurius. Cautissimum itaque oportet esse te, ac versutissimum, quoties in eorum aliquem incideris. Nihil est enim quod argumentando non consequantur, imo quod non extorqueant et scint quomodo, ut velis nolis assentiendum sit eorum dictis, facileque hoc pacto efficiare e Charonte asinus!

Charon. Nimis ridiculus es qui id arbitrere, in asinum me ne illos captiunculis suis versuros quasi Appuleium amatorio poculo! quem ego vix agnovi cum hoc iter faceret. Nam auriculas ac supercilia adhuc retinebat asini. Egregie tamen philosophabatur, et iucundus in disserendo erat. Eum ego cum in aliis multis ridebam, tum in hoc quod ordeaceum panem siligineo praeferret. Etenim vestigia quaedam in eo reliqua erant asini gustus, et pene subrudebat. Verum, ut ad Sophistas redeam, non est cur illos magnopere timeam. Quippe qui cognitis recte principiis, dum bene partiar, dum vere definiam, capi ab illis nullo modo possim. Sed dic, Mercuri, obsecro, quod nunc genus hominum in terris laetius ac liberius vivit?

Mercurius. Sacerdotes laetius, quos etiam in funeribus cantanteis audias. Liberius medici, ut quibus permissum sit hominem impune occidere.

Charon. An non capitale apud illos est parricidium?

Mercurius. Etiam, medicos tamen lex non modo absolvit, verum mercedem quoque eius statuit.

Charon. Quam inique comparatum!

Mercurius. Quinimo iure eos lex absolvit. Siquidem medicus non occidit, verum qui medici utitur consilio et opera. Quam quidem vel magno conducunt precio.

Charon. Igitur civiles hoc leges considerant?

Mercurius. Considerant, prudentissimi enim mortalium fuere, qui primi eas tulere, maximamque habuere rationem civilium actionum omnium et publicarum, et privatarum: quippe qui nullam nec vitae, nec artis, nec facultatis cuiuspiam partum contempsere, nulliusque unquam patris familias tam exacta fuit domesticae rei diligentia et cura, quam horum ipsorum humanae societatis. Verum qui eas nunc interpretantur, prudentiam in malitiam vertentes iura venditant, leges contaminant, fas nefasque solo discernunt precio, ut nulla homini in vita maior sit pestis, quam ubi eorum indiget patrocinio. Quocirca factum proverbium est: Litis comitem miseriam esse.

Charon. Hoc illud est, quod nuper praeco dum eas ad praetores citaret, forenseis Harpyas increpitabat. Sed iam, Mercuri, colligendorum rudentum tempus nos admonet, horaque descensionis appetit. Itaque quamquam orationis nunquam me satietas capere potest tuae, quippe cum idem ipse sis et eloquentissimus, et humanarum divinarumque rerum prudentissimus, videndum tamen est ne nostrum hoc quaerendi studium, ab agendis norebus avocet, neve summum magistratura qui de adventu tam solicitus est tuo, spe ducamus longiore.

Mercurius. Hoc est quod mecum adeo ipse laetor, tam sescundo flatu cursum nos hunc confecisse. Et vero meipsum expedio, ac si tibi videtur, illic ubi minime coenosum est vadum descendamus. Inde pedibus ad praetores iter faciemus per amoenissima illa prata, et secundum rivulum illum qui tam leniter immurmurat: atque hoc non tam mea causa (ipse enim talaribus ubi opus est utor, et in quotidiani fere sumtum itineribus tum deambulationibus) quam tua, cui quando nam toto anno contingit cymbam semel egredi, et brevi saltem deambulatiuncula uti?

Charon. Ut recte dicis, ut rem mihi gratam facis, illam ipsam igitur maxime virentem ripam teneamus: et per Plutonem, quam fons ille limpidum scaturit! Ramum illum, Mercuri, quamraptim comprehende.

Mercurius. Comprehendi, bene habet, continens iam nostra est.

Charon. Licet igitur descendas, tantisper me in herba manens, dum paxillo iili naviculam illigo.

Charon, Mercurius Ambulantes.[recensere]

Charon. Et inter graves occupationes cessatio grata est omnis! Et si qua interim voluptas offertur, ea quam est suavis. Equidem ego ita semper duxi, voluptatem raram esse debere, ac tum maxime delectare cum sit quam honestissima. Ocium vero nunquam ipse probavi, nisi quod cum reficiendis corporibus, tum levandis animis concedatur. Ne biennio toto maiorem hac cepi voluptatem: ut blande rivus hic sussilit! Vide quam perspicuus est; quam etiam nitido fluit alveo!

Mercurius. Talis Clitumnus per Umbros fertur, et quamquam multarum ille est aquarum dives, hic tamen quod gurgites nullos efficit, sed continuo et leni currit tractu, ripas habet amoeniores, et magis delectat. Sed qualia tibi prata videntur haec, Charon!

Charon. Quam grata florum amoenitas! et quanta copia! ut halatiles! Hae sunt ferruginae.

Mercurius. Violas eos mortales vocant, ex his sibi coronas faciunt, multoque miscent ligustro.

Charon. Quod est, obsecro, ligustrum?

Mercurius. Quod in margine illo tam candido, et frequenti flore nitet.

Charon. Albicantium nostri vocant. Quam me limes ille delectat!

Mercurius. Et quanto in precio flos is habetur apud superos! rosam vocant.

Charon. Videlicet roratilem dicis.

Mercurius. Eam ipsam roratilem. Verum age, illuc respice, an quicquam totis his pratis illo tibi videatur hiacyntho pulchrius?

Charon. Atqui ut scias, Mercuri, flos ille lacrymulas mane mittit, hinc moerentiolum holitores nominant.

Mercurius. Et apud mortales quasdam habere notas doloris dicitur.

Charon. Itineris laborem non sensimus in tanta hac florum varietate, cuius quod paulum admodum nescio quod reliquum videtur, eo magis properandum censeo.

Mercurius. Hoc ipsum considerantis est viri, in ipsa quoque voluptate tempus non labi frustra sinere.

Charon. Atqui labor in voluptate non sentitur, et actio etiam omnis in ipso agendi cursu est periucunda. Sed pratis iam praeteritis umbras subimus, ac, ni me oculus fallit, sub procera illa et annosa cupresso iudices praestolantur. Quocirca in nemore ne oberremus, defixa in cupressum acie ad eos contendamus.

Minos, Aeacus.===

Minos. Quam iuvit utrunque nostrum facilis ista deambulatio! et sessio haec quam postea suavis fuit, procul a iudiciis, procul a forensi solicitudine! ut dices hic (qui Cretensium, ac meus maxime mos fuit) albo sit lapillo numerandus, et tamen cessatio ipsa nec deses fuit, nec languida.

Aeacus. In primis me silentium beavit, et concentus ille avium tam diversarum, qui caeteris ab rebus omnibus sic avertit animum, ut nulla interim de re alia aut solliciti fuerimus, aut locuti. Quid umbrae amoenitas? quid arbuscularum tam ordinata dispositio? rivulique inter labentes tam laeto, tam florido ac frondenti margine? Accessit Mercuri adventus, qui omnem expectationis nostrae solicitudinem levavit, ac navigatio tam secunda, et ni me fallunt aures utriusque pedum Charontis atque Mercurii strepitum subaudire inter virgulta visus sum: et per Plutonem, ecchos. Humilior eos excepit Juniper. Iam apparent.

Minos. Ut libenter eos video, ut Mercurii adventum gaudeo, atque adeo nihil nostrae huic voluptati defuisse videtur, quin omni e parte numeros impleverit suos. Sed quid quod Mercurius solito incedit lentior?

Aeacus. Ne vereare, expectandi Charontis is tardior gratia. Is enim tardiusculus est, quando qui exercentur in navi, brachiis quam pedibus magis valent.

Minos, Aeacus, Mercurius, Charon.===

Minos. Expectatus venis, atque adeo desideratus mihique et collegae huic, Deus sapientissimus, nuntius diligentissimus.

Charon. Solidissimam nobis affers, adveniens voluptatem, facturus eam oratione tua longe solidiorem.

Mercurius. Quod adventus nobis voluptatem attulerit meus gaudeo. Idque est mihi quam iucundissimum, et si quid est, quod ego ipse vel dicendo, vel respondendo delectare possim amplius, id in voluntate situm est vestra. Dicam ubi iusseritis, aut si interrogare malueritis, respondebo. Imperia enim vestra utpote aequissimorumpraesidum, fore quam aequissima satis scio. Quid enim uterque vestrum nisi honestissimum exigere, praesertim a Mercurio potest? Etenim iudices, quod dicere hic liceat, nimis quam male de me est meritum humanum genus. Furtis me praeficiunt, ac praestigiis, qui sim vel acerrimus furum ultor, praestigiasque usque adeo oderim ut quotidie insecter magis. Sed cum in plerisque aliis, tum in hoc maxime peccant homines, quod scelerum suorum deos tum auctores faciunt, tum magistros. Mihi et diis caeteris nulla maior est, quam honesti cura. Atque adeo turpitudinem omnem detestatam habemus, ut precibus hominum quamquam honestis, tamen si turpem aliquem finem respectent, aures praebeamus occlusas. Quod autem, Minos Deum me appellas, ac sapientissimum dicis, facis pro tua illa veteri in me, dum inter homines ageres, observantia et cultu; tamen sic habeto, Deum esse me, et e coelestium numero ubi in coelis, aut in terris vagor. Hic vero apud inferos tum apparitoris, tum lictoris fungi, non Dei officio. Sapientissimum vero nec me, nec deorum quemquam dixeris, neque enim tali dii indigent nomine, quippe qui labi, errare, decipi, ignorare nequeant. At apud mortales, qui tanta offusi sint caligine et nube, nomen ipsum sapientis inventum est, ut ab ignorante et stulto is, qui saperet, discerneretur, quamquam vere sapiens apud illos adhuc inventus est nemo. Lictor igitur, atque apparitor ad vos venio, vestris imperiis pariturus.

Minos. Et Deum te, Mercuri, ut par est, veneramur et sapientissimum appellamus, quandoquo te honestiori exornemus nomine, non habemus: ac tametsi lictoris fungare mureribus, nonne ipse scis etiam inter mortales maximortim regum lictores in maximis quibusque magistratibus ius, dictionemque exercere? Quamobrem et nobis ut imperes, iusque fasque est. Nostra vero interest tibi ut obediamus, studeamusque doctiores a te fieri, quando et doctrinae inventor fuisti, et rerum occultissimarum interpres.

Aeacus. Quod pace tua, Minos, dixerim, neque cum Mercurio contendendum est tibi, qui primus et prudentiae et eloquentiae praecepta tradiderit. Neque expectatio nostra longiorem fert cunctationem, aequius igitur magisque ex usu fuerit, quamprimum ei causas explicare cur hic eum iamdudum praestolemur.

Mercurius. Et Dei est cui cogitationes quoque hominum notae sunt, id non expectare, dum explicetis, et Charon certiorem me solicitudinis fecit vestrae. Principio Italia unde ipse nunc venio, magnis quassata est terrarum motibus, permultaque oppida prostrata solo iacent. Fontes plurimi partim mutarunt iter, partim exaruere. Videas editissimos montes illic subsedisse. Hic iuga maiore quadam vi suis avulsa radicibus, longius perlata, magnosque hiatus factos, maiores paludes.

Minos. Patiare quaeso, Mercuri (avidiores enim sumus) inter explicandum sciscitari quaedam nos et causas ex te quaerere.

Mercurius. Oppido quam libenter.

Minos. Dicas igitur, num quod saltem remedium, ne cunctae domus corruant inventum atque adhibitum in tanta hac calamitate sit ab hominibus.

Mercurius. Non usquequaque firmum, sed tamen salubre pro tempore. Tignis procerioribus parietes vinciunt, eaque concatenant: cum quibus quanto salubrius actum esset, si affectus suos vincirent ratione, nec cogitationes tam evagari sinerent, quod singulis vix seculis semel accidit, in eo avertendo magnopere occupati sunt omnes: quae vero pericula, ac mala singulis pene momentis suae ipsorum nefariae cupiditates afferunt, ad ea volentes, laetique feruntur. Nocta una post aliquot etiam secula, quodad viginti hominum millia sub tectis oppressa sunt, omnes hoc horrent, incusantque ac damnant naturam, quae vix scio quamobrem amplius illos ferat. At bella quae unius horae momento et fere quotannis, multa hominum millia exhauriunt, interdum regna tota, populosissimasque extinguunt nationes, qua non arte quaerunt? et his sese exercent. Hic illis ludus, hae delitiae sunt. Summum habetur decus caput hostis affixum hastae referre.

Aeacus. Nihil profecto video eos mutasse in melius, ex quo ipsi homines esse desumus.

Mercurius. Vix unum.

Aeacus. Quod nam illud?

Mercurius. Imperitantibus vobis, viri uxores adulteras repudiabant. At nunc ferro enecant.

Minos. Quid Mercurium ea quaerendo fatigas, quae tute probe noveris? At non compertum satis habemus deteriores illos quotidie atque indies fieri?

Mercurius. Exequamur igitur alia. Exortus est cometes, qui cum gravissima bella, tum regnorum portendere eversiones soleat, omnium mentes atque animos concussit etiam futurorum metu malorum, aequissimeque cum illis agit deorum omnium maximus: qui non praesentibus solum magis eos cruciat, sed futurorum metu solicitat, atque hanc praecipue poenam illis statuit, qui quae futura sint scire nimis quam laborant.

Minos. Cur oro, Mercuri, rerum eventa nescire hominem Deus voluit? quorum cognoscendorum tam sunt studiosi omnes?

Mercurius. Quod inutilem sciret futurorum scientiam mortalium generi.

Minos. Quo pacto inutile esse potest, quod eventurum sit nosse: siquidem mala vel evitari penitus, vel ex parte saltem aliqua minui cognita possent, bona vero antequam evenirent ipsa etiam spe, atque expectatione mirum in modum delectarent animum.

Mercurius. Omnis quaestio, quae de consiliis habetur, ac decretis magni dei profana est, minimeque nobis diis permissum est, ea in vulgum depromere. Tamen sic habetote: Quaecumque eveniunt, ea aut fortuito contingere, aut fato evenire, id est divino consilio et ordine. Si fortuito, stultum est velle homines id assequi ratione cuius ratio nulla sit. Sin fato, quamquam insita est homini scientiae cupiditas, parum tamen capacem eum natura fecit cognoscendi futuri, cuius cognitio captum hominis excedat. Etenim ut eius divinus sit animus, moles tamen corporis cuius quasi vinculis, et carcere tenetur compeditos, minus illum habilem atque idoneum reddit, cui ipsa sese divinitas pandat. Cumque eventa ipsa aut bona sint aut mala, mala prius intellecta, miseram afferunt solicitudinem nonnunquam, et desperationem. Deus autem non eo consilio hominem genuit, ut miserabiliorem quam suapte natura sit, efficere illum velit futurorum cognitione malorum, quae sciat evitare illum minime posse. Bona vero tametsi vitam iucundiorem expectando facerent, tamen qui scierit ea sibi necessario eventura, is deses, ignavusque efficietur, quippe cum certum habeat eventura etiam dormienti. At Deus hominem ad agendum comparandamque agendo virtutem creavit, aegre patiens illum quiescere, nisi tantum quantum animorum levationi, aut reficiendis corporibus necessario detur: qui ne desidiosus efficeretur, atque ignavus, egestatem illi rerum omnium, comitem dedit, laborareque in incerto eum voluit, dum semper eius certus labor esset. Sed his parum ipsi fortasse contenti, media quaedam esse dixeritis, quae suapte natura, ac simpliciter nec bona sint nec mala. Media quoque haec sive ea casu ferantur, sive fati contineantur necessitate, quod dubia appareant, satis fuerit cum eveniunt, providere homines, ut in suam quisque utilitatem, quoad possit, vel convertat ea: vel si minus id assequi volet, saltem hoc assequatur, ne rebus damno sint familiaribus, et si ne hoc quidem, ut quam fieri possit minimum incommodent. Igitur casus atque fortuna, ut dixi, cum ab omni procul ratione seiuncta, incerta, incostansque feratur, quonam modo quod natura sua incertum sit, certum id efficere: et quod inconstans, firmum reddere ratio poterit? et cuius certitudo nulla est, qua id ratione futurum mortalis quispiam possit assequi? Quae si nec sciri, nec comprehendi ratione antequam eveniant possunt, evitari quonam pacto poterunt? ubi igitur ista utilitas futurorum cognitionis erit hominum generi? Fatum vero vitari multominus poterit, quippe cum non secus necessarium sit quod fato eventurum est ut eveniat, ac illud idem postquam evenit, necessarium est evenisse. At liberae sunt hominum voluntates: sint, dum volendi libertas ista vel cum primis efficiat, nihil esse utile mortalibus futuras res nosse. Quarum cognitio quid habere potest utile, si ubi quid evenerit, velint nec ne id homines, aut prehendere, aut labi sinere, in sua ipsorum voluntate sit positum? Et profecto quae tam certa futuris de rebus longe prius secernendi voluntas esse potest homini? quem sat scimus in praesentibus haesitare adeo, ut momento eodem nunc hanc, nunc illam, et quidem contrariam identidem probet, damnetque sententiam: persaepeque antequam quid constituat certum habeat, occasio ipsa praetereat. Verum defato atque fortuna, Minos, hactenus. Utinam ne in scholas qui philosophi vocantur haec ipsa introduxissent, magisque sese institutos vellent, ad ea ubi evenissent ferenda, quam quaerendo illa tempus frustra terere, supraque vires intendere. Quid enim aut stultius, quam hominem officium hominis nolle curare, aut magis temerarium quam hunc eundem hominem suis neglectis muneribus velle futurorum scientiam (quae unius est Dei possessio) invadere? Quamobrem redeamus ad crinitam. Hanc obstupefacti mortales, utinam tam noscerent, quam admirantur: quam cum omnes metuant, omnes tamen male ominantur regibus, quasi non privata quoque regum mala in publicam cedant pernitiem. Equidem olim ludis megalensibus Romae cum essem, recitarenturque in theatro Graecorum ac Troianorum res, exclamare inter recitandum e doctioribus quemdam memini, nobileque hoc fudisse hexametrum:

Quicquid delirant reges, plectuntur Achivi.

Et vero ita comparatum est, ut regum peccata, populi plerumque luant.

Aeacus. Ipsi haec olim magis experti sumus, quam nunc audita referimus. Et causam requirentes inveniebamus reges idem in populis ius habere, quod in corpore animus. Atque ut animorum perturbationes corpus inficerent, ita et regum vitia subiectos populos. Quoniam autem in regum mentionem incidimus, dicas velim, prudentissime Mercuri, quae nunc eorum qui civitates moderantur, vita est, qui mores, quae studia, quale imperium, quam quietus eorum status? Nam quos paucis ante diebus pro tribunali causam dicenteis audivimus, non satis dignam nobis spem dedere successorum suorum.

Mercurius. Praetereunda nunc haec arbitror, nam et illic apud mortales de iis loqui satis tutum non est; et hic apud nos parum nunc quidem necessarium esse duco. Satque hoc sit nosse, quod eorum alii partim male habent populos suos, partim ipsi male habentur a populis. Tertium quoque portentum nimis graviter eos vexat. Complures enim dies Sol radios nullos misit, aerque omnis coeruleus visus est, quae res omnium animos ad superstitionem vertit.

Charon. Obsecro, aequissimi iudices, aequis animis patiamini quaedam et me e Mercurio quaerere.

Minos. Iusque, fasque est, atque (ut pro collega etiam pollicear) operae pretium fuerit te tantum philosophum audire quaerentem.

Aeacus. Et habetur nunc a me vobis, et referetur olim gratia. Quamobrem, Mercuri, si placet, quando et his gratissimum fore iam ipse nosti, explices oro quam vobis diis grata sit ista superstitio.

Mercurius. Nihil ea molestius.

Charon. Qui quaeso?

Mercurius. Quia ridicula cum sit superstitio, qui ea in Deos utitur, illos quoque ridiculos facit.

Charon. Mirum quod superstitionem ridiculam dicas!

Mercurius. Atqui ne dum ridicula, infelix etiam est: quae cuius animum occupavit, nihil est eo homine miserius, cuius quaenam vita esse potest dum omnia pavet, cuncta formidat, quodque infelicissimum est, dies ac noctes terit Deos obtundendo? quos non multus sermo, trepidaeque mussitationes, aut excitae frigidissimis persaepe causis lachrimae, sed honestae gravesque actiones, ac recte voluntates moveant. An Charon eos esse Deos iudicas, qui hominum gaudeant lacrimis? et bonos, et iustos, et continentes non lacrimosos Deus diligit. Etenim quid inde aut utilitatis Deo, aut honoris, ubi nudis quis pedibus templa adit? Medicis utile fortasse. At Deus cur gaudeat hominum morbis, qui tot herbarum genera, quae salubres illis essent genuerit? Atque ut verum noscatis, nullum gravius malum homines invasit superstitione et studio, ac metu isto in Deos tam inani, et frigido: nec tam vera religio Diis est grata, quam molesta superstitio: quae quam sit detestabilis, hinc tute iudicato, quod tanquam caede saginemur, ac sanguine hominem homo nobis mactat, quin et proprium fundit sanguinem.

Charon. Facinus quam nefandissimum. An obsecro sceleribus his sacerdotes, ac Pontifices non eunt ipsi obviam! quanquam ex omni hominum numero, atque ordine, quos ipse quotidie transveho, foedioribus compunctum notis video neminem.

Mercurius. Nulli de vera religione sunt minus soliciti, quippe quorum studium est ampliare rem familiarem, congerere pecuniam, atque in saginandis corporibus occupari: et cum nimis improbe avari sint omnes, nemo coenat lautius, nemo vestit elegantius. Dudum sacerdos Cardinalis obsonatorem suum, quod in emendo lupo pisce pecuniae pepercisset (erat autem pretium aurei sexaginta) quibus non maledictis est insectatus? parumque abfuit, quin illi domo interdixerit, ut vitae suae parum studioso. Ac ne erres, Charon, vitam nunc, quae olim gula dicebatur, vocant. Alter quoque sacerdos eiusdem collegii moriens exoleto legavit aureum triginta millia.

Charon. Utinam quibus haec audio carerem auribus; tantum ne facinus impunitum abire caeteri mortales sus tinent?

Mercurius. Superstitione tenentur.

Charon. Iam assentior, nihil esse infelicius superstitione.

Mercurius. Quantula sunt haec, sacrum quoque sanguinem veneno tingunt.

Charon. Utinam nescirem philosophiam. Dispudeatque talibus nunc Deum ministris uti. Quamobrem, sapientissime Mercuri, relictis sacerdotibus perge de superstitione dicere, quae mortales omnes tam infeliciter vinctos atque oppressos teneat.

Mercurius. Primum ea in mulierculis invenitur quammaxima. Illae ut picturam nactae sunt aliquam, ibi eam consulunt: et ut caeteras res taceam, si anserculum vel gallinulam pituita occuparit, quibus tum precibus, ac lachrimis illam obsecrant, pueros puellasque vix septennis nugis his imbuunt. Sed quid de aniculis et puellis loquor, si sciam Deos solicitari quotidie a princibus viris, ubi falco longius evolaverit, ubi equus pedem contorsit, quasi aucupes Dii sint, qui accipitrum curam habeant, aut tanquam fabri ferrarii equorum contusa, et morbos curent, atque ex hoc quaestu rem familiarem augeant. Videas in templis affixos accipitres etiam argenteos, et equos et aves loquaculas.

Charon. Iam ut praedicas, nihil est homine inanius.

Mercurius. Inaniora his audies: non pedes modo et manus e cera aut metallo suspendunt tholis, sed et obscoenas corporis partes, et quod medico erubescunt ostendere, id ante Deorum effigies collocare non pudet. Atque ut vana illorum ingenia magis ac magis rideas, rem supra quam dici possit inanem ac despicabilem accipe. Martinum Galli, Hispani, Germani, Itali sic colunt, ut turpe sit eius festo die ebrium ac madentem non esse. Itaque nihil est in terris eo die vinosius, nihil petulantius. In quodam Germaniae oppido, ubi Martini dies illuxit, statuam eius per publica oppidani loca efferunt, qui si clarus, serenusque fuerit, operae precium est quis suaviori possit vino Martinum inspergere: omnes viae plenae sunt vasculis, nullus est qui non Martinum comitetur lagenatus, atque hac ratione per vias, porticus, templa vino ille madens fertur. At si pluerit, nihil est Martino contemptius. Luto totus conspergitur, viaeque et cloacae in eum eluuntur. Neapoli Campanorum urbe celebri, Maio mense sacerdotes per urbem coronati incedunt, quasi amantes adolescentuli. Sed hoc quidem levius fuerit. Rem nosce, dignam tamen, quae a sapientibus viris clausis auribus audiatur. Ubi omnis populus in templo convenit, de trabibus summi tecti, resti deligata porcella demittitur, ac multo sapone circumlita. Adsunt agrestes ad ludum vocati. Ibi oritur magna contentio, agrestibus ut ea potiantur annitentibus, qui vero appensam illam tenent agrestium manus arte ludentibus, ac nunc subtrahentibus funem, nunc in diversa laxantibus. Dum haec geruntur, turba ludo intenta, et nunc his, nunc illis plaudente, ibi quasi imber magna vis aquarum maior, iuris, atque urinae e tecto compluribus simul locis diffunditur. Agitur etiam humanis excrementis, nec prius cessatur, quam agrestes porcella vi potiti sint. Quid igitur tibi videtur, Charon?

Charon. Quod pace dixerim tua, Mercuri, non video cur haec sint condemnanda.

Mercurius. Iocaris fortasse.

Charon. Imo serio dico. Nam et illi officium suum adversus Martinum faciunt, utpote qui ebrii cum sint, a vini ac gentis natura minime recedunt. Et ii qui porcellam lusitant, palam faciunt aeque ac sues luto, humanum omne genus superstitionis coeno, sordibusque volutari.

Mercurius. Fateor me rationibus istis victum.

Charon. Hoc est philosophari, sed nescis, Mercuri, paulo ante quam mihi animum pupugeris, ubi Campanos nominasti. Nimis enim sum veritus, ne de Campanis dicturus esses aliquid. Quarum non modo sonitum, verum etiam nomen ipsum odi. Nam qui pati eas homines possint sane quam miror, cum me interdum hic obtundant, quarum fragor ad arborem illam usque, quae ad septem millia passuum a nobis hinc abest, perveniat. Noscis quam dicam arborem, Timonis ficum. Timon enim, quod iudices hi recordantur, cum in se dicta esset sententia, petiit dari sibi ficum eam et restim in loco illo solitario. Habere enim odio frequentiam hominum, ac velle ibi quaestum facere carnificinum, daturam eam ficum quotannis magnum Plutoni portorium, lege dicta, ne cui ante cognitam causam, nisi ex ea se arbore liceret suspendere.

Mercurius. Noli obsecro irridere homines, quod campanas tam saepe pulsitent.

Charon. Desipere me vis.

Mercurius. Imo sapere magis, quam sapis, quanquam multum ipse sapis: omnes homines, Charon, quanquam ventris multum, capitis certe minimum habent, atque hoc quantulumcumque est habere nollent. Quocirca diu quaeritantes, quanam ratione facilius illud perderent, campanas adinvenerunt.

Charon. Bellissime, par pari retulisti. Verum ego dum quaerendi sum studiosior, vereor ne praetoribus prudentissimis viris, quibus nullum frustra tempus praeterit, oratio mea, si non molestior, certe longior visa fuerit. Quamobrem dicendi finem faciam, si hoc a vobis impetravero, iudices, ut quod unum scire vehementer cupio, id ex Mercurio intelligam: non quod mea intersit aliquid (quid enim Charonti cum hominum levitate?) nisi quod sapientiores illos vellem.

Minos. Tuum hoc studium, sapientia nostra est, et per Stygem sermo hic, qui de superstitione est a Deo habitus, rerum naturae maxime convenit. Sed tamen nescio quomodo dum homines ipsi essemus, gentibusque imperaremus, gubernandis populis, ea necessaria visa est, adeo videtur male agi cum iis civitatibus, in quibus superstitio nulla est. Unde namque tantum boni in hominum vita, ut multitudini nota esse possit vera religio? Sed perge, Charon, nihil te impedimus.

Charon. Utar permisso, brevi tamen dicendi vobis possessionem restiturus. Ne te igitur pigeat Deus et mihi, et his declarare, inter tot hominum genera, si te sors aliqua hominem fieri, et inter mortales versari, ut mortalem cogeret, quem te esse hominem malles?

Mercurius. Absit a Deo quaecumque necessitas. Ex hoc enim ipso, quod Deorum sum nuntius et hominum res disquiro, satis superque detestari possum humanam conditionem. Novi hominum labores, novi miserias: quibus quid esse potest aerumnosius? Iure igitur ne dum recusem hominis subire velle affectus, perturbationes, aegritudines, nec animi minus quam corporis, humanam vitam miseror, ut quam omni e parte infelicissimam iudicem. Sicque habeto, Charon, quae bona huic generi natura tribuerit, ea omnino esse quam paucissima, atque ea quantulacumque sunt (sit autem minutissima), dum vincuntur homines cupiditatibus, dum perperam agunt atque eligunt, ita sane corrumpunt, ut quae natura sunt bona, nequiter illis utentes in pernitiem suam vertant. Verum inter tot ac tam varias hominum species, quosdam nimis quam odi atque execror.

Charon. Qui nam sunt isti?

Mercurius. Iudaeorum nomen quam infensissime insector.

Charon. Scilicet recutiri times, ac foenerare.

Mercurius. Nequaquam, siquidem commune est illud Turcis, Mauris, Syris. Hoc omnibus. Verum ne superstitio prorsus me miserrimum faceret.

Charon. Nihil habent ergo Iudaei quod ipse probes?

Mercurius. Vix unum.

Charon. Quodnam est illud?

Mercurius. Quod nihil de sepultura curant, in pratis ac sub dio humantur. At Christianus de sepulchro, quam de domo sollicitus magis est. Quid quod perinde ac si cum mortuis bellum gerant qui nunc vivunt, quae mortui aut ipsi sibi dum viverent sepulchra posuerunt, aut testamento faciunda caverunt, eiectis inde cadaveribus, ea sibi per vim occupant, ut nec vivis nec mortuis Christianis ulla sit requies, aut locus ullus suus.

Charon. Satis cognitum habeo, nihil nec Christianis, nec caeteris hominibus diu suum esse. Itaque recte plane facere eos iudico, qui mortuis invideant. Sed iam tempus est me hinc abire, tu vero his reddare. Utinam et me sermonibus adesse his liceret. Verum muneri concedendum est, plurimos enim expectare in portu video: nec committendum ut dum sciendi voluptate capimur, ab agendis rebus, quae quidem necessitas est, avoeemur.

Charon, Diogenes, Crates.[recensere]

Charon. Salve, Diogenes, ut recte?

Diogenes. Heroice, ac magis etiam quam heroice. Heroes enim quamquam male assa, bubula tamen vescebantur, ego vero pisce, et quidem crudo: quae res effecit, ut magna me e parte in piscis naturam induerim. Nam quod hominis proprium est ambulare, id omnino dedidici, tantum natito.

Charon. Rem igitur mihi gratissimam feceris, si dum illuc in portum revehor, natitans mecum serio aliquid loquere, quo laborem hunc meum dicendo leves.

Diogenes. Dum ne me canem appelles.

Charon. Quid si piscicanem?

Diogenes. Perplacet.

Charon. Dicas igitur obsecro, Piscicanis, an eorum quae in vita egeris, alicuius te nunc delectet memoria?

Diogenes. Multorum atque unius maxime.

Charon. Nam cuius obsecro?

Diogenes. Dicam: cum aliquando et esurirem, et algerem una, nec haberem unde commodius, e Deo quodam ligneo igniculum mihi paravi, et coenulam eo coxi.

Charon. Num non Deus ille telum in te aliquod torsit, seque est ultus?

Diogenes. Fumulum statim in oculos immisit, quem ego buccis pilleoloque confestim pepuli.

Charon. Gladiatoris hoc fuit, magis quam philosophi.

Diogenes. Quid mirum? Gladiatoriam didiceram. Nam cum Athenis olim agerem, Platonique in schola docenti bipedem pennatam obtulissem, tum ille, amice Diogenes, inquit, qui tam robustos lacertos habeas, noli obsecro ante a nobis discedere, quam te gladiatorio in ludo dies aliquot exercueris. Tum ego didici gladium agere, ac caesim ferire, et punctim.

Charon. Qui adversus Deum arte hac pugnaveris, leges quam statuunt poenam in eos qui sacras res violant, arte qua declinasti?

Diogenes. Facile id quidem fuit. Nam cum frequenti populo contra me ageretur: Tum ego, praetor, inquam, tu te scis me canem esse, quod et ipse confiteor. Leges autem hominem, non canem puniunt. Lege igitur mecum agere nihil tibi omnino licet. Quo dicto cum qui aderant assensissent, illico me praetor absolvit.

Charon. Quam bellissime! Cuius nam alterius secundo tibi loco iucunda est recordatio?

Diogenes. Huius quae me beat. Cum venisset ad me Alexander, egoque in dolio intus conquiescerem, verererque ne discedente illo, milites quos secum comites adduxerat (erant autem quam importunissimi) per divum me illum devolverent, consilium coepi hoc, quod eventus ipse comprobavit optimum. Vesperi coenitaveram polentulam, cauliculosque cum coepa, et rapum tostulum. Vires igitur omnes ventris coegi, et crepitum quantum potui ieci maximum, quo perculsi occlusis naribus statim versi sunt in fugam.

Charon. Igitur qui vires Orientis fregere, eos tu commento isto vicisti tam facile?

Diogenes. Ne mirare, siquidem ex meo hoc invento commenti nunc sunt bombardas, quibus muros urbium, et quod maius est arces diruant.

Charon. Igitur qui regem liberalissimum contempsisti, pauper credo decesseris.

Diogenes. Nemo philosophorum omnium amplius legavit testamento, ut qui aliquot antequam morerer diebus arcesserim maximum ad me canum omnis generis numerum, eisque legaverim domos nobilitatis, ac principum omnium, caverimque ut ne per ocium voluptatibus fruerentur, die illos venatibus exercerent, noctu ne quietos somnos agerent latrando, ululandoque interturbarent eos. Sed obsecro, philosophe Charon, nolis mihi impedimento esse, mullum video quem expiscatum volo in coenam, et iam advesperascit. Vale igitur.

Charon. Homo hic et vivus, et mortuus contemptui omnes habet: sed bene habet. Craten video, eum congrediar. Et bene valeas, Crates, et fortuna meliore utare.

Crates. Nec valere recte potest, cui quotidie stultitia lugenda ac luenda sit sua: nec fortuna secunda uti, qui per temeritatem illam sibi adversam facit.

Charon. Ecquae inveniendae pecuniae relicta est spes?

Crates. Nihil hucusque indicii habeo.

Charon. Cessa paulum a labore et mecum hos invise, qui moesti lamentantesque in portu manent.

Crates. Satis habeo de meo quod lugeam, ne quaeram aliunde. Sed parce obsecro, Charon. Loculos quosdam procul video super aquas ferri, magnum hoc indicium est.

Charon. Infelix hic, miseria sua facile et alios miseros faceret. Quocirca et huius, et infelicium omnium fugienda est consuetudo atque familiaritas, qui cum ipsi nec levationem ullam, nec rationem accipiant, nescio quomodo aliorum infixam animis doloris notam quandam relinquunt. Abeat igitur sua cum miseria, me satius erit remo incumbere, quando ventus nihil iam velum promovet.

Minos, Mercurius, Aeacus.[recensere]

Minos. Quid autem portenta sibi ista volunt?

Mercurius. Pestem significant et bellum.

Minos. Bellum ne? a quibus?

Mercurius. A sacerdotibus.

Minos. Ab iis igitur inferetur bellum, quos maxime deceret pacis auctores esse?

Mercurius. Verbis pacem, caeterum rebus bellum petunt.

Minos. Inferendi belli quae nam causa?

Mercurius. Ampliandi regni cupiditas.

Minos. Horum igitur malorum causa est avaritia?

Mercurius. Ea ipsa, quae in hoc hominum genere, quanta sit dici vix potest.

Minos. Videlicet obliti sunt iustitiae?

Mercurius. Quae obsecro haberi potest iustitiae ratio, ubi regnat avaritia?

Minos. Quid quae in Italia urbes florent, eae nonne pro tuenda libertate conspirant?

Mercurius. Earum nomine quidem libertas est, re autem tyrannis mera, quodque alius alio magis rapere de publico studet. Cives quotidie proscribuntur, nec ratione in illis vivitur, nec consilio, verum cupiditate, ac partium studio.

Minos. O libertatem cito perituram! Quid reguli?

Mercurius. Mirifice dissentiunt, et quod praesentibus solum voluptatibus intenti sunt, nihil sunt de futuro soliciti, nec vident haud multo post seque, suasque urbes in aliorum potestate futuras. Vana sunt eorum ingenia, corrupti mores, animique, qui nihil principibus, nihil Italicis hominibus dignum concipiant.

Minos. Interiit Romana virtus. Enim vero, Mercuri, quamvis Graecus ipse fui, dum considero nullos populos, gentem nullam, nec fortiores habuisse, nec iustiores cives, qui etiam bene vivendi formulas nationibus tradiderint, mirum in modum commoveor, tantopere non Romam modo, verum Italiam omnem ingeniis destitutam esse ac viris.

Mercurius. Caret plerumque successoribus virtus, et cum bonis aliis caveri testamento possit, virtus in haereditatis appellationem minime concedit. Regnorum ut principium, sic etiam finis est, perinde enim ut dies, ortus, atque occasus habent. Multum in hominum ingeniis tempus valet, plurimum institutio. Caeterum coelestis ordo, mundique conversiones moventque et agunt cuncta. Quas, Aeace, Graecia illa tua olim tam clara et nobilis, quas inquam passa est calamitates et urbium et ingeniorum? quid dixi passam? quae nulla iam est. Conversus sum ad te, Aeace, quem video iamdudum ingemiscere, ac vix tenere posse lacrymas. Ubi genus illud tuum? ubi successio tam illustris? Sed vetera sint ista nimis. Ubi Musae illae Atticae? Quid Musas requiro? cum Athenae ipsae vix ullum teneant nunc vestigium, ut pene cum omni Graecia in somnos abierint. Victor barbarus omnia possidet, atque utinam possideret tantum. Verum excisae urbes sunt, deleta nobilitas, artes, disciplinaeque extinctae, et illa ipsa libertas triste nunc, atque infelix est servitium. Quae causa est, ut arbitror, cur paulo ante Minos ferret tam graviter Italiam quassari bello, ne Graecarum disciplinarum memoria quae illic, quasi reliquiae quaedam servatur, funditus sublata intereat.

Aeacus. Et internitione generis, et patriae excidio si non movear, inique fecerim. Moveor certe. Nam quanquam nihil illa post mortem ad nos attinent, tamen nescio quomodo sicut recte actorum conscientia, ita naturalis illius amoris vis quaedam remanent generoso cuique post mortem, quae de rebus eorum, quos amavimus, qui vivi sunt, habeat nos solicitos. Sed consolatur me, vel quod nihil coepit unquam, quod non idem finiat. Nec ortum prorsus quicquam est, quod non idem occidat. Omnia enim sub hac necessitate, quae naturae quidem lex, Dei vero voluntas est, laborant. Vel quod haud multis post seculis futurum auguror, ut Italia, cuius intestina te odia male habent, Minos, in unius redacta ditionem resumat imperii maiestatem.

Minos. Haec ipsa me spes vehementer delectaret, ni deterrerent ea quae Deus hic paulo ante de rebus Italicis nobis retulit.

Mercurius. Et alia quoque multa deterrere te iure possunt, parum etenim considerare videris, quam brevis sit e Macedonia, Epiroque in Apuliam, Calabriamque traiectus, quam etiam facilis in Venetiam e Dalmatia transitus, cum paucis ante diebus magnam in Liburniae finibus Turcae impressionem fecerint.

Aeacus. Quanquam timenda haec sunt, tamen si vetera respicimus, non ab Asia aut Graecia, verum a Gallis, Germanisque timendum Italiae semper fuit.

Mercurius. Multa fert dies, ac tametsi ubique sibi fatum constet, eius tamen explicatio decipere; hominum mentes consuevit, dum rerum conversiones easdem censent.

Aeacus. Nos, o Minos, et Graeciae calamitates, et Italiae casum satis diu flevimus, ac temperandum est nobis, considerandumque quid est quod magistratum deceat: et cum sciamus Dei prudentia mundum regi omnem, quid opus est de rebus humanis tam esse solicitos, quas Deus ipse moderetur?

Minos. Sapientissime dicis, quamobrem si tibi videtur, quando Charon iam e portu solvit, ad collegam properemus, cui ut scimus, solitudo semper fuit molestissima.

Aeacus. Est et alia causa, quae properandum esse multo magis cogat. Nam si, ut Deus iam docuit, pestis Italiae portenditur, nostra interest providere, ne imparati offendamur, in tanta ac tam diversa morientium multitudine.

Mercurius. Equidem et ego id vobis censeo faciendum, quando quae cupiebatis, ex me iam intellexistis. Atque adeo ut haec certius sciatis maximam hominum internitionem cum coeli inerrantiumque stellarum cursus futuram significant. Tum multa partim ex aquis, partim e terra, atque aere signa portendunt, quae hoc ipsum significare consuevere.

Minos. Nos igitur praeimus, teipsum cum multitudine pro tribunali praestolaturi.

Mercurius. Vos praecedite. Ego hic interim Charontem moror.

Mercurius, Pedanus, et Theanus, et Menicellus Grammatici.[recensere]

Mercurius. Phaselus ille nimis gravis est vectoribus, remoque vix agi potest: hoc est, quod mortales usurpant, qui nimis properent, sero eum pervenire. Sed quae nam haec est umbra, quae tam sola volitat? heus tu, cuius istud est simulacrum?

Pedanus. Pedani grammatici.

Mercurius. Quid tibi vis tam solus?

Pedanus. Teipsum quaerebam Maiagenite.

Mercurius. Qua nam gratia?

Pedanus. Oratum venio, quaedam meo nomine ut discipulis referas: quod te vehementer confido facturum, cum literarum auctor atque excultor fueris.

Mercurius. Facile hoc fuerit. Quamobrem explica quid est quod referam.

Pedanus. Virgilium nuper a me conventum dicito, quaerentique ex eo mihi quot vini cados decedenti e Sicilia Aeneae Acestes dedisset, errasse se respondisse: neque enim cados fuisse, sed amphoras. Ea enim tempestate cadorum usum in Sicilia nullum fuisse, partitum autem amphoras septem in singulas triremes, accessisseque aceti sextariolum, idque se compertum habere ex Oenosio Aeneae vinario. Ex Hipparcho autem mathematico intellexisse, Acestem ipsum vixisse annos centum vigintiquatuor, menses undecim, dies undetriginta, horas tres, momenta duo ac semiatomum.

Mercurius. Idem ego memini me ex Aceste ipso audire.

Pedanus. Errasse item se, quod Caietam Aeneae nutricem dixisset, quae fuisset tubicinis Miseni mater: nec dedisse illam loco nomen, quod ibi fuisset sepulta, sed quod cum in terram descendisset legendorum holerum gratia, fuisset illic a Sylvano vim passa. Anchisae quoque nutricem fuisse a Palamede raptam, cum is agrum Troianum popularetur, excedereque tum illam annos centum et viginti, fuisseque ei nomen Psi. Quae quod notam haberet quandam in fronte, hinc Palamedem literam ψ et formasse, et nominasse.

Mercurius. Magna sunt haec literator, cognituque dignissima.

Pedanus. Maiora, ac multo digniora his audies.

Mercurius. Solis videlicet literatoribus, tantum sciendi studium est post mortem?

Pedanus. His nimirum solis. Equidem et illud percunctari volui, dextro ne an sinistro priore pede navi descendens Aeneas terram Italiam attigisset. Ad quod Poeta ipse respondit satis se compertum habere, neutro priore pede terram attigisse, sed sublatum humeris a remige, cui nomen esset Naucis, atque in litore expositum, iunctis simul pedibus in arenas insiliisse, idque ex ipso remige habere se cognitum.

Mercurius. O diligentiam singularem!

Pedanus. Illud quoque Atlantiade, quod cum gratia fiat tua vel cum primis auditores meos, qui sunt in Campania, doctos facito, Horatium fuisse abstemium, quod ex eo sum sciscitatus. Vinum autem tantopere ab illo laudatum in praeconis patris honorem, qui cum voce non posset, potando certe vino omnes sui temporis praecones superasset. Unum vero me, ne ex ipso quidem Caesare scire potuisse, cum Galliam describeret in treis, ne in tres postea divisam scriptum reliquisset.

Mercurius. Demiror cum tam ipse accuratus atque humanus fuerit.

Pedanus. Iram id effecisse arbitror, in quam ob accusationem exarserat Theani literatoris, qui eum reprehendere esset ausus, quod carros non currus dixerit. At a Tibullo Albio comiter fuisse exceptum, cumque Pedanum me vocari dicerem, gaudio eum exiliisse, arbitratum Pedo, in cuius agro rus habuisset, oriundum esse, atque huius rei gratia docuisse me nomen senex, apud vetustissimos latinos communis fuisse generis, proptereaque dixisse se cum de anicula loqueretur, merito tot mala ferre senem.

Mercurius. O rem nobili dignam grammatico!

Pedanus. Lucretium quoque nimis mihi familiariter deblanditum, quod diceret grammaticos debere a se amari propter morbi similitudinem, omnes enim dementia quadam agi: propterea docuisse me nomen illud potis, apud maiores suos etiam neutri generis vim habuisse, quorum exemplo dixisset:

Nec potis est cerni quod cassum lumine fertur.

At Iuvenalem nimis me graviter obiurgasse, quod dicerem oleagina virga pueros a me verberari solitos, oportuisse enim ferula illos percuti. Quocirca Arcas Deus, monitos facias verbis meis grammaticos omnes, ferula ut utantur.

Mercurius. Faciam libenter, o Arcadice magister. Sed quis est qui tam te irridet a tergo? illum respice.

Theanus. Ego sum Theanus grammatista.

Pedanus. Errasti, grammaticum te, non grammatistam debuisti dicere. Addisce igitur.

Theanus. Peccasti, addisce enim nondum quisquam dixit. Itaque disce, non addisce dixisse oportuit.

Pedanus. Rursum peccasti, dicere enim, non dixisse, oportebat dici.

Theanus. Et tu rursum item peccasti, nam non oportebat, sed oportuit, dicendum erat.

Pedanus. Prisciano caput fregisti, neque enim erat, sed fuit, dicere debueras.

Theanus. Prisciano pedes fregisti. Debuisti enim, non debueras.

Pedanus. Imo debueras, non debuisti.

Theanus. Imo debuisti, non debueras.

Pedanus. Imo hoc.

Theanus. Imo illud.

Pedanus. Imo ego.

Theanus. Imo tu.

Pedanus. Imo bene,

Theanus. Imo male.

Pedanus. Hei mihi!

Theanus. Hei tibi!

Mercurius. Reverentius, grammatici, verbis enim non manibus contendendum vobis est, Deo praesertim arbitro. Quamobrem bonis et honestis posthac verbis de literatura contendite. Sed bene habet. Tertius, ut video, adest sive iudex, sive litigator.

Menicellus. Ego diutius, grammaticunculi, ineptiolas ferre vestras nequeo.

Theanus. At ego insolentiam tuam laturus hodie nullo sum modo. Quamobrem qui tibi tantum tribuas, Menicelle, dicas velim, cur lapidem hunc, petram vero hanc dicimus.

Menicellus. Videlicet quod lapis agendi vim habeat, laedit enim pedem. At petra quod pede teratur, ad patiendi genus transit.

Mercurius. Nihil est grammatico insulsius, vide quam hi desipiant. Cum petra Graeca sit dictio, lapis vero fuerit a labando dietus, tertia immutata littera, quod labent ex eo ambulantium vestigia.

Theanus. Qui de lapide, petraque hoc sentias, de manu quod mihi respondes?

Menicellus. An non manus faciendo operi occupata aliquid semper patitur?

Theanus. At nunc agit cum te verbero. Hem tibi.

Menicellus. Heu me miserum!

Theanus. Quid te miserum? rationem efferas oportet, cur manus cum in pugnum coit, cum verberat, dici hic non debuerit.

Menicellus. Nihil mihi tecum erit amplius. Quamobrem oratum te, Mercuri, volo, ut cumprimum Neapolim in Opicos perveneris, in eo conventu qui ociosis fieri diebus ad Arcum solet, Iovianum Pontanum convenias, verbisque commonefacias meis, posthac ut sit cautior, atque ut curso a verbo quod est curro deducat, non cursito. Panhormitam quoque Antonium acriter increpitato, quod epistolutiam in diminutione protulerit.

Mercurius. At ego, Menicelle, pro Antonio hoc tibi respondeo. Italicam linguam non modo novas diminutiones fecisse, verum etiam augentium vocum formas quasdam invenisse detractionis ac ignominiae gratia. Quocirca Antonii nomine te tantum grammaticonem valere iubeo. Tu vero Pedane, an quid habes praeter caetera eruditione dignum tua?

Pedanus. Unum hoc: Boetium non a Boetia, in qua ipse natus non fuerit, dictum, sed agnomentum hoc illi fuisse a vescenda boum carne, quod ipsius me Boetii cocus docuit.

Mercurius. Per Jovem mira agnominatio! tu quid ad haec? Theane?

Theanus. Eiiciendos haereditate Pedani liberos, eius bona publice vendenda, redhibendamque auditoribus, quam Pedanus ab illis acceperit pecuniam.

Mercurius. Atqui ego tuis vel maxime liberis cavendum praeiudicium hoc censeo.

Charon, Umbrae diversae.[recensere]

Charon. Ascendite, infelices umbrae. Quid miserae ante diem fletis? quasi parum sit tum dolere, cum malum venerit. Tu vero, tam culta et procax umbra, quaenam es?

Umbra. Cypria meretrix.

Charon. Ubi gentium quaestum fecisti?

Umbra. Romae.

Charon. Quis iste comes?

Umbra. Sacerdos Cardinalis, qui me amavit.

Charon. Miror quomodo senem puella, meretriculam sacerdos in delitiis habuerit.

Umbra. Mea illum forma, illius me aurum cepit.

Charon. Plus igitur apud eum forma, quam religio: apud te precium, quam aut senectus, aut illius os valuit.

Umbra. Aurum mihi suavissimum fuit, quo ille et oris deformitatem, et senectutem saepissime redemit suam. Ad haec quamquam senex, salacissimus tamen, utinamque sola illi fuissem satis!

Charon. Mirum homo tam senex quod tam esset libidinosus?

Umbra. Ego ubi primum ad eum sum arcessita, putavi me cum adolescentulo coituram. At ubi aetatem vidi et os distortum, coepi queri, meque deceptam esse ab lenone inclamitare. Tum ille: Ne, inquit, querare animula, nam cuius nunc tortum os fugis, haud multo post rectum nervum experiere, quod fuit. Nihil enim illo tentius passa sum unquam.

Charon. Ite, infelices, in ignem coiturae, aevumque illic miserrimum acturae. Quis tu cucullatus?

Umbra. Frater.

Charon. Ordo qui?

Umbra. Non semel ex ordine in ordinem transii.

Charon. Quae causa?

Umbra. Facilius ut deciperem. Die mulieres audiebam peccata confitentes, noctu graecabar in ganeis.

Charon. Unde tibi suppetebat ad id pecunia?

Umbra. E fraude, et furto; decipiebam mulierculas, surripiebam sacra.

Charon. Et fraudem et sacrilegium flammis lues. At tu tamnitida cute atque anatino gressu quemnam profiteris?

Umbra. Episcopum.

Charon. Mirum qui tam sis ventricosus!

Umbra. Minime mirum, quippe cum huic soli studuerim, in eumque congesserim omnem ecclesiae censum meae. Quinetiam foeneravi.

Charon. Satis igitur tibi non erat, quod ex ecclesia quot annis rediret?

Umbra. Illud ventri satis erat, at foenus serviebat peni, complures enim concubinas alebam, et corrumpebam libenter auro maritas mulieres.

Charon. Infelix, cui tantus sit venter ferendus pedibus adeo imbecillis. Infelicior cui animus oneri, at venter penisque Dii fuerint. Infelicissimus, qui teipsum cum minime noveris, Deum cui ministrabas, multo minus cognoscere potueris. Abi igitur, infelicissime. Sera enim poenitentia est tua. Tu vero quae nam demissa facie, atque ore tam pudenti?

Umbra. Infelix puella.

Charon. Quae tam acerbi luctus est causa?

Umbra. Utinam carerem memoria.

Charon. Noli amabo spem ponere. Nam si coacta quippiam peccasti, leviore poena afficiere.

Umbra. Miseram me! decepta fui.

Charon. Quid nam per fraudem amisisti?

Umbra. Virginitatem infelix.

Charon. Quis te decepit?

Umbra. Senex sacerdos.

Charon. Arte qua?

Umbra. Adibam saepe templa Deum orans ut nuptiae faciles, vir mihi foret e sententia. Ibi tum antistes me collaudare, spem bonam polliceri, seque mihi facilem offerre. Igitur ubi saepius me confitentem audit, et simplicitatem agnoscit meam: Desine, inquit, filiola, virum a Deo petere, qui te innuptam esse iubeat. Tum ego: Quia et tu id pater mones, et velle Deum dicis, Deo virginitatem meam do, dedicoque. Tum ille, me collaudata, quod Deo dedisti filia, id alicui necesse est ecclesiae ut dices. Tum ego, cui nam, pater, ecclesiae prius eam dicem, quam tuae? Atqui, inquit ille, quoniam oblatiunculae istius, ecclesiae meae nomine capi a me possessionem opportet, quo Deo sit acceptior, abi, filiola, mane ad me reditura. Etenim nocte hac Deum orabo, ut ratam istam, rectamque velit esse dicationem. Tu postquam laveris, novo induta supparo ad me redi. Nihil enim nisi mundum fas est nos attrectare, hocque in primis effice, sola ac sine teste ut venias. In iis enim quae Deus manu capit, nulli adhibendi sunt testes. Mane itaque ad eum ubi veni, tum ille in cellam induxit, in qua summi Dei posita esset statua, quam circa magna coereorum vis erat accensa. Ubi ambo oravimus: filiola, inquit, et timicam et supparum exue, Deus enim et coelestes omnes nudi cum sint, nuda sibi offerri volunt. Ubi ego nuda astitissem, tum ille papillas has pertractans: hae, inquit, ecclesiae meae sunt. Tum mentum manu demulcens: et hoc ecclesiae est meae. Hinc genas summis delibans digitis: filia, inquit, oris possessio non nisi ore capiunda est, meque ter osculatus cum fuisset: et labia haec meae sunt ecclesiae; sic pectus, sic ventrem ecclesiae suae esse cum dixisset, ut iacerem iussit. Iacui infelix, tum ille genu innixus femoraque contrectans: Deus, ait, qui tumidula haec femora, castigatulumque ventrem, cum brachiolis his teretibus tam venuste molliterque formasti, aspice virgunculam tuam, et ista possessione laetare. Ter haec cecinit, ibi, ut omnia transigeret, id respexit quo mulieres sumus, et illud, inquit, filia, manu capiendum est. Verum ut oris capta est ore possessio. sic tui quoque illius meo hoc est capienda: utinamque tunc expirassem misera!

Charon. Quomodo deceptam te postea sensisti?

Umbra. Dum ille studiosius fundum colit suum, gravida facta sum, tandemque e partu mortua.

Charon. Nume quid non ille te absolvit morientem?

Umbra. Absolvit.

Charon. Laeta esto. Nam iudices et ipsi absolvent. Sed heus tu, quid miser rides? crede mihi, non est nunc ridendi locus.

Umbra. Nulla mihi est, quam tibi credam, pecunia.

Charon. Talis ne tu es, qui ludere Charontem velis?

Umbra. Atqui nec talis ipse unquam lusi nec tesseris.

Charon. Hic homo cavillatur, et in moerore etiam iocari cupit. Dico ego tibi, alium paulo post sermonem seres, ubi ad forum veneris.

Umbra. Vendi in foro halium, non seri solet.

Charon. Suavissimus hic est, ut video. Dic quaeso, quam artem exercuisti?

Umbra. Martem ipse non exercui, sed male me Mars habuit. '

Charon. Tu me, facetissime homo, tuis istis dictis vel in risum rapis.

Umbra. Ego, amice, rapis unquam sum usus, magis me delectavit coepa et porrum.

Charon. Videlicet suae cuique sunt voluptates.

Umbra. Nullam ego e sue voluptatem cepi unquam. Ego ne bestiolam tam immundam in delitiis haberem? parce oro, Charon, delicatior ego fui, quam reris: principes viros in iocis habui, non bestiolas, illos mihi ludos faciebam.

Charon. Tum tu histrio fuisti?

Umbra. Hetruria, mihi patria fuit, non Histria, cui nihil aliud curae fuit unquam, quam ut nunquam dolerem, nunquam irascerer. Ut quis uxorem ducebat, ridebam: efferebat quis filium, ridebam: insanibat amore alius, ridebam. Ridebam ubi quis nimis sumptuose vestiret, nimis magnifice aedificaret, ubi praedia nimis ampla emeret. Ridebam demum omnia. Semel autem in omni me flere vita memini, quod matre mortua, ubi illam sepelirem terra mihi emenda in sancto fuit, tum nimis graviter hominum conditionem flevi, ac de religione sum questus. Sed tamen haud multo post dolorem hunc compressi, atque ad naturam redii, meque ipsum ridere coepi, qui non et id quoque risissem.

Charon. Sub huius risu latet sapientia.

Umbra. Quid tute tecum loqueris? audacter dic quod velis, non te ludo amplius.

Charon. Rem mihi gratissimam feceris, si vitae tuae genus ordine explicaveris.

Umbra. Quod ipsum vehementer iuvare magis aut potest aut debet, quam ubi vitae suae cursum quis repetens nihil invenit cuius poenitere iure debeat? Principio cum viderem nostram rempublicam ab improbis ac seditiosis civibus administrari, publicis muneribus abstinui, meque ad privatam vitam contuli. Nulli rei praeterquam agro colendo intentus. Siquidem exercere mercaturam nolui, ne aut foenerandum esset aut fortuna continue timenda. Nec servilem quaestum probavi aliquem. In suburbano mihi vita fuit. Raro in urbem accedebam, atque eo cum venissem, decretum erat mihi nemini molestiae esse, nocere nulli, nihilque molesti ex aliorum aut dictis, aut factis capere. Ridens ingrediebar urbem, ridens exibam: ubi quem amicum aut notum videbam, salutabam illum, curabamque congressus nostri ut essent quam iucundissimi. Si quam vel de nostra, vel de Italicae Reipublicae facere mentionem coepisset, statim valere eum iubebam. Templa castus mane adibam neque cum sacerdotibus arctiorem habere familiaritatem volui: ubi rem divinam fecissent, abibam illico. Doctos quosdam amabam, qui non tam acuto essent ingenio, quam recto iudicio, eorum disputationes libenter audiebam. Si quis e notis aut familiaribus, quos habere haudquaquam multos volui, adversi aliquid accepisset, consolabar illum, meique ut similis esset, rogabam. Nam et fortunae ludos ridendos esse, et naturae necessitatem nullo pacto dolendam. His actis, referebam me in suburbanum, ibi partim legendo, partim deambulando, aut aliquid in agro agendo, dies conficiebam: noctu nisi quantum quieti dandum esset, caeterum tempus lucubrando transigebam. Exibam interdum in quadrivia: atque ubi festi essent dies, ibi villicos de prognosticis temporum, de natura terrae" de insitione, de seminibus, de irrigatione deque aliis rusticae rei ministeriis disserentes audiebam, fierique studebam eorum sermone prudentior. Et quoniam cognoscerem res hominum tam diversis ac variis periculis esse expositas, si quid vel in agro, vel in domo adversi accidisset, ubi conditionem risissem humanam, curabam arte id industriaque corrigere: ab litibus semper abhorrui et foro, convivia fugiebam: tenuissimus mihi victus erat, non ut naturam defraudarem, sed ne multum indigerem medico; ac ne te multis morer, ita me semper gessi, ut qui non humanis me rebus, sed illas mihi subiectas vellem.

Charon. Igitur qui omnia ridebas, de morte sollicitus numquam fuisti?

Umbra. Semel in omni vita de morte cogitavi, licet eam quotidie ante oculos haberem, reputansque et quid illa vellet sibi, et quod ego adversus eam comparare possem praesidium; unum tandem hoc mihi in animo sedit ut honeste tranquilleque aetatem ducendo viverem.

Charon. Quod adversus paupertatem invenisti remedium?

Umbra. Ut iudicarem pauperem esse nequaquam posse, qui secundum naturam viveret.

Charon. Quod adversus honores atque ambitionem?

Umbra. Quod gravissimi casus non nisi exalto essent loco.

Charon. Quod adversus falsos rumores?

Umbra. Rectam oonscientiam.

Charon. Unquam ne te movit superstitio?

Umbra. Deum ubi perspexissem, sacerdotum mendaciis aures occludebam.

Charon. Quomodo cum invidia?

Umbra. Quid doluerim nunquam, riderem omnia, quo paeto inviderem?

Charon. Ecquando ne iratus fuisti?

Umbra. Semel in omni vita: neque mea causa, sed quod viderem innocentem hominem iniuste plecti, maledixi civibus, quod non de iniusto iudicio provocarent: quos ubi vidi mussitare, ac tyrannorum vim timere, statim me repressi, atque ad risum redii.

Charon. In militiam ne aliquando profectus?

Umbra. Semel lituum audii.

Charon. Quid? reges ne, aut regulum quempiam secutus?

Umbra. Minime, mihi enim ipsi me, nen regulis natum esse volui.

Charon. Liberos ne suscepisti?

Umbra. Quos statim extuli, et quod bene actum cum illis iudicarem, Deo gratias egi.

Charon. Igitur et uxorem duxisti?

Umbra. Non tam mea, quam parentum gratia: ea cum triennium mecum exegisset, morte diem obiit; ex eo caelebs vixi.

Charon. Cur non alteram duxisti?

Umbra. Quia scirem temeritatem non semper felicem esse, et quod bene in illa successisset, veritus sum in secunda periculum facere, meque asserere in libertatem volui.

Charon. Quam saepe eum illa litigabas?

Umbra. Nunquam, nam et illa virguncula ac suavis erat, et ego ridere assueram domi, non minus quam foris.

Charon. Quid de hominum rebus sentiebas?

Umbra. Vanitatem ac stultitiam esse omnia.

Charon. Felicem te, qui ista noveris.

Umbra. Nec felicem quenquam, nec sapientem dixeris: nulli enim tot affuere unquam bona, ut non ei plura defuerint: nec quisquam tam sapiens habitus est unquam, ut non illi ad veram perfectamque sapientiam defuerit multum. Nam cum humanae res imperfectae sint omnes, quid earum possit esse perfectum? Cumque nihil sit in eis constans, felix qui nam esse potest, cui momento interdum adversa plurima succedant?

Charon. Non dixi te felicem, hospes, sed felicem qui ista noveris.

Umbra. Non ex bonorum cognitione humana existit felicitas, verum ex eorum possessione et usu.

Charon. At ego te et felicem ex hoc iudicaverim, quod cum intelligeres neminem esse posse felicem, ita tamen ipse vixeris: et sapientem, quod in tanta hominum vanitate atque ignorantia sapientem te non minus videri volueris, quam posse esse iudicaveris. Sed quis hic est tam molestus et impudens?

Umbra. Noli quaeso ei irasci, amicissimus hic mihi fuit.

Charon. Miror qui inter duos tam dissimilibus moribus ulla potuerit esse familiaritas.

Umbra. Si amici proprium est prodesse amico, hic quam in amicum plura in me contulit. Nam tribulis meus cum esset, et quotidie litigaret cum uxore, primum docuit cavendas esse secundas nuptias: deinde cum nulla non in re et mihi et vicinis caeteris esset molestus, patientissimum me reddidit mortalium omnium. An quod maius in amicum conferri ab amico beneficium potest, quam ut recte ab illo instituatur? Iure igitur hunc amavi, et mihi amicum esse duxi.

Charon. Ex omni parte sapientia se ostendit tua. Tu vero, molestissime homo, quid tibi volebas istis moribus?

Umbra. Quod ipse sum consecutus.

Charon. Quod nam illud?

Umbra. Quod ut eram musca, sic habebar ab omnibus. Charon. Unum illud? puto tibi vehementer doluit, aculeis quod careres.

Umbra. At verba mibi erant aculei, quibus ego vel vincebam culices.

Charon. Digna tibi pro factis istis, et a culicibus, et a crabronibus infligetur poena: verum age, hospes Hetrusce, quando percuntari singulos agendo remo nimis magno est impedimentor et iudices iam abisse e ripa video, edoce in tanta multitudine si quos ipse noveris.

Umbra. Geretur tibi mos: hic qui se primum offert, mendacissimus fuit omnium quos unquam viderim. Illud autem maximum iudicat mendaciorum quibus usus est unquam, quod cum uxore (ut ex eo aliquando audivi) nunquam se litigasse asseveraverit. Is qui eum sequitur adolescens in maximis vixit divitiis, senex in summam inopiam redactus est, quippe cuius studium fuerit, ex aere fumum, e fumo metallum facere. Nam dum aurum ex fornace quaerit, sua omnia in ignem coniecit. Tertius ille non modo libidinosissimus, verum etiam immanis fuit, qui nec brutis abstinuerit. Duo illi, alter perniciosissimus assentator fuit, leno alter pellacissimus, quibus artibus primos sibi et ad Caesares et ad Pontifices aditus fecere. At ille alius accusando maximas comparavit divitias: cui cum praeter insimulationem ac maledicentiam nihil dulce esset, arte hac primum apud principes locum tenuit. Quae ego magis scio, quod mihi relata essent a tribulibus, quam quod nosse ea studerem. At illum tam severa, et tristi fronte, et novi et suspexi utpote omnium quos ipse viderim integerrimum, et certe natum ad recte informandos animos: qui cum et verbis philosopharetur, et moribus, quae ipse dissereret, ea re atque exemplo comprobabat. Cuius operae pretium fuerit audire orationem.

Charon. Nihil est quod magis cupiam. Sed quaenam illi patria?

Umbra. Ab Umbris ducebat originem.

Charon. Hospes Umber, adventum ad manes tuum gratulor, cum quod liberatus sis omnino curis iis, quae mortales habeant tam male, tum quod audire te vehementer cupio. Novi enim quantus sis philosophus. Quamobrem unde tibi maxime videtur exordiens, perge de virtute dicere dum illuc in portum deferimur.

Umbra. Nec ingratum est quod postulas, nec difficile. Et quoniam de virtute ut dicam exigis, nescio quid audire ipse malis, quae vis sit eius, et qui capiantur inde fructus. Etenim cum inter Deos, atque homines tantum intersit quantum norunt omnes, nec solum spatio, sed natura, nonne admirabilis virtutis haec est, quod et Deos hominibus conciliat in vita, et post mortem illorum coetui eos adiungit? Nam cum virtus medium quoddam sit extrema quae videantur in agendo fugiens, quae maxima illius laus est, haec certe summa est vis eius, quod eadem haec ipsa virtus inter Deum et hominem medium tenet, quo quidem dempto medio, nullus est ad Deum accessus, nulla quae ad illum perducat via, quae et ipsa principio Deum cognoverit, et qui secundum se vixissent inter Divos retulerit. Caetera cum fluxa et fragilia sint, auferri temporis momento possunt. At virtus firmum et stabile bonum est. Quae cum nullius sit externae rei indigens, alia tamen omnia absque illa manca sunt, hucque atque illuc incerta feruntur. Felicem igitur qui bene agendo, recteque intelligendo perfectam fuerit virtutem assecutus, qui cupiditates compescens, et quasi extra pericula positus, liber, ac securus vixerit. Cumque sibi ipse lex esset, leges nequaquam timuerit, et tanquam omnia sub pedibus subiecta haberet, tutus incesserit contra populi rumores, contra tyrannorum libidines, atque adversus fortunam ita steterit, ut ingruentem eam a se repulerit, neque manum porrexerit blandienti.

Charon. Quam vere et super quam dici potest magnifice de virtute locutus es? Ac per Plutonem oratio ista hominum expressit felicitatem, quam parum tamen animo cernentes, caecitate sua in perniciem magis volentes eunt, quam coacti trahuntur. Quotus enim ex his, quos innumerabiles quotide transveho, non se ipsum incusat? Non stultitiam, quamquam sero queritur suam? Quo magis, optimi hospites, vestrum utrique gratulor, qui et in agendo, et in perspiciendo veritatem sic secuti, atque adepti fueritis, ut quam a vulgi ignorantia longissime recessistis, tam ad felicitatem proxime accessisse videamini. Sed iam ut videtis cursum hunc confecimus, et me traiiciendis aliis opus est regredi, vos ut descendatis. Ite igitur felices, et quo animo vitam traduxistis, mortem etiam feratis, per quam iam estis immortalitatis viam ingressi. Tu vero, sapientissime Mercuri, gregem hunc coge, et ubi videbitur ad iudices propera.

Mercurius. Ego vero propero, vos sequimini.

Grex umbrarum nocentium.[recensere]


Pergamus miseros visere manes.
Flendo in lucis prodimus auras;
Flendo transigimus tempora vitae;
Tristem flendo navimus amnem,
Et quod restat iter, hoc quoque flendo
Infelices conficiamus.
Minois miseris ora ferenda,
Et formidata Aeacus umbra,
Spectandusque truci cum Rhadamanto.
Nos latranti Cerberus ore,
Nos et multiplici gutture serpens,
Pascetque atro trux leo rictu.

Grex umbrarum nocentium.[recensere]


Nos Favoni lenis aura,
Et virenti prata flore,
Nos beatis rura campis,
Perpetuique manent tempora veris.
Mella nobis sponte maneat.
Vina largo fonte sudent,
Ac liquenti lacte rivi,
Grataque decutiant balsama rami.

Finis.