Charta ordinationis et dispositionis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Charta ordinationis et dispositionis
Bergomum, Maius
774

+ Regnante domni nostri Desiderio et Adalchis uiris excellentissimis regis, anni regni eorum octabo decimo et quinto decimo, mense madio, indictione duodecima. Basilice beatissimi Christi martyris Sancti Alexandri intra hac ciuitate Bergomate, ubi eius sanctum corpus requiescit, set et beatissimi Christi martyris et apostoli Sancti Petri infra curte Sancti Alexandri adque ecclesia Beatissime semper uirginis et Dei genetrice Marie et Sancti Uincenti ecclesie Bergomensis. Taido gasindio domni regis filius bone memorie Teuderolfi ciuis Bergome dixi: dum in statum sanitatis cursus humane uite peragitur et integritatis mentis plena rationi seu cogitatur, sic debit homo per prouidentia studium presentis uite considerare lauentia et semper manentia cogitare atque disponere que futura sunt et semper mansura. Ideoque ego cui supra Taido, qui pensans uarietatem insurgentium calamitatum et uite humane defluentes casu, obtimo ratus ordinationem ex facultatem meam facere, unde in futuro seculo aliqua possim remedia inueniri, ob hac per presente paginam ordinationis mee preuili distribuere rebus meis per loca sanctorum et uenerabilia seo et sacerdotibus atque Christi pauperibus, quatinus terrena bene distribuens, ut leticiam semper mansura consequi ualeam. prinlis omnium uolo atque instituo habere suprascriptas sanctas basilicas

Sanctorum Alexandri et Beati Petri atque ecclesia Sancte Marie et Sancti Uincentii curte domoculta iuris mei quam habere uideor in fundo Bonnate, una cum casas massaricias et aldionalis ad ipsa curte pertinente in integrum; suprascripta curte una cum domoras et singolas edificias, simul et cases habitationis de suprascriptis massariis et aldionibus, et omnem corum aedificia cum curtis, ortis, areis, clausuris, campis, pratis, uineis, siluis, castanetis, cerretis, roboretis, amenecolariis, pascuis, usu atque, scandiciis, salectis, ripas et acessionibus, mobilia et inmobilia seseque mouentia, peculis; omnia et in omnibus, ut dixi, in integrum ad suprascripta curte et massarii seo aldionibus pertinentibus, tam mea portione quamque et Rodoaldi germano meo. unde et pro omnia suprascripta uolo ut Teudoald germanus meus habeat in sua diuisione duas curtes de mea portione atque sua in fundo et Cociolina et Buccaria, iudiciaria Sermionense, una cum massariis et aldionibus et uniuersa terretoria ad ipsas curtes pertinentes in integrum. et si Teudald germanus meus uel eius heredes se in aliquo distullerit de ista diuisione, uolo atque instituo, ut de istas suprascriptas curtis et de omnia ad eas pertinentes habeat mea portione in integrum basilicas suprascriptas, inter se equaliter diuidentes custodibus earum per medietatem, ut exinde de mea portione medietate accipiat basilica Sancti Alexandri et Sancti Petri et reliqua medietatem accipiat ecclesia Sancte Marie et Sancti Uincenti pro missa et luminaria mea et anime mee remedium. quidem uero de massariis de suprascripta curte in Bonnate pertinente statuo exinde habere casa una massaricia in Raudus, exercente per Gunderat massario, et alia exercente per Uitale massario, una cum omne terretoria ad

suprascriptas casas pertinentes, tam de massaricio quamque et quod inibi de domocultile habere uideor in integrum, omnia quidquid meo iuri et germani meo in fundo Raudus pertinere uidetur, uolo hec omnia habere basilica beatissimi Christi martiris Sancti Iuliani sito Bonnane et eius custodibus pro missa et luminaria mea; insuper et uolo ea habere orto meo in Bonnate prope casa suprascripta basilice in integrum. ita uero, ut hec omnia superius conprehensa, qualiter textus pagine superius leguntur, suprascriptas sanctas basilicas et eius custodibus ad presenti die obiti mei suo iuri uindicet atque defendat, et quidquid exinde facere uel iudicare uoluerit, sicut alias res basilice, qualiter inter eas superius determinaui, liberam habeatis in omnibus potestatem ex nostra integra et plenissima largitatem. basilice beatissime Sancte Grate prope ciuitate Bergomate, ubi corpus eiusdem requiescit, uolo eab habere pro missa et luminaria mea a presenti die obitis mei portione mea de casas massaricias, prima in Cascas, alia in Aldeto, silua Brexiana, locus ubi dicitur [ ? ], regente per Orsone et Sabatino massarii in Cascas et altera regente per Faroald massario, una cum omni terretoria et adiacentia ad ipsas duas casas pertinentes, in integrum mea portione. basilice beatissimi sacerdotis et Christi confessoris Sancti Ambrosii sito Uetianica uolo ea habere ad presenti die obiti mei casa massaricia iuris mei mea portione in fundo Curnascus, regente per Uiatore massario, una cum omni terreturia et adiacentia ad suprascripta casa pertinente, in integrum qualiter meo iuri pertinere uidetur, pro missa et luminaria mea. basilice semper uirginis et Dei genetricis Marie

sito Caseriate uolo ea habere ad presenti die obiti mei, pro missa et luminaria mea, de casa massaricia iuris mei quam habere uideor in fundo Uilla prope Arciacus, qui recta fuit per quondam Fusculo massario, una cum omni terreturia ad ipsa casa pertinente. ecclesia beatissimi Christi martiris et leuite Sancti Laurenti sito Arciacus uolo ea habere casa una massaricias, regente per Lupigis et Gaidoald massariis, una cum omnia ad ipsa casa pertinente. basilice beatissimi Christi martyris et apostoli Sancti Petri sito Bergias uolo ut habeat portionem mea de casa domoculta quam habere uideor in Bergias et Blancanuco, inter silua Uergaria et fluuio Terriola, tam de pratas, camporas et seluas, in integrum ipsa mea portione a presenti die obiti mei, pro missa et luminaria mea. basilice beatissimi et confessoris et sacerdotis Sancti [ ? ] prope ciuitate Ueronensium, ubi eius requiescit sanctum corpus, uolo habere portionem mea de domoculta in finibus Ueronense, locus ubi dicitur Roboreta, in integrum; et inde mea portione pro missa et luminaria mea et anime mee remedium. basilice beatissimi Sancti Archangeli Michaeli sito Altedo uolo ea habere ad presenti die obiti mei, pro missa et luminaria mea, quinque iugis de terra mediocre de curte domoculta mea in fundo Alteto, ad iusta mensurata. ecclesia beatissimi Christi martyris Sancti Uictori in Teranis uolo ea habere casa massaricia iuris mei in fundo Mapello, mea portione in integrum; que casa regere uidetur Lupoald massario, una cum omni

terretoria et adiacentia ad ipsa casa pertinente, pro missa et luminaria mea. te uiro Lamperga dilecta coniunge mea, si Dei ordinante iudicio super me aduixeris et lectum meum custodieris, uolo ut domina permaneas in omnes substantia mea in integrum, ubi ubi post meum relinquero obitum, per singulas locas et ciuitatibus, usufructuario nomine diebus uite tuae, et de ipso usufructuario habeas potestatem iudicandi et dandi pro anime mee uel tuae remedium; et exinde reficiendi, dum aduixeris, dece nomina Christi pauperibus per omni ebdomata dies ueneris sufficienter pane uino et conpanatico; anteposito de illis rebus quod per locas sanctorum superius nominate ad presenti die obiti mei concessi. serui uero mei et ancillas, aldionis et aldianis per singula loca constituti, de uniuersa mea substantia, quam de intra domora quamque et de massariciis adque et aldionalibus, quanticumque post meum reliquero obitum seo et post obitum Lamperge coniunge mee, si ipsa post meum decessum remanserit et lectum meum custodierit, uolo adque instituo ut omnis fiant deducti erga altario beatissimi Christi martyris Sancti Alexandri sito Bergomate, ubi eius sanctum corpus requiescit, per manus pontifici sancte ecclesie Bergomensis, qui est aut pro tempore fuerit, et ubi illo die omnis permaneant liberi et absoluti, sicut a principibus huius gentis catholice Langubardorum in aedicti pagina est institutum. te uero Teudoald dilecto germano meo uolo ut habeas portionem meam de domoculta iuris nostri quam habere uidemur in fundo Pontienengus, iudiciaria Ueronense; in integrum exinde mea portione habeas tu et filii tui, si post meum obitum remanseritis, seo et post decessum coniungi mee Lampergi, si ipsa super me aduixerit et lectum meum custodierit; anteposita causa de familias, ut omnis absoluti fieri debeat, sicut super institui. reliqua uero uniuersa mea substantia per singula loca et ciuitatibus,

tam domocultas quamque et massaricias et aldionaricias, ubi ubi post meum decessum reliquero seo et coniungi mee Lamperge, si ipsa super me aduixerit et lectum meum custodierit, quantascumque iniudicatas reliquero, uolo ut omnia in integrum fiat uenundate per pontifice sancte ecclesie Bergomensis, qui nunc est aut pro tempore fuerit, et pretium, quod exinde acceptum fuerit per ipso pontifice, distributum et erogatum fieri debeat per sacerdotibus et pro pauperibus, qualiter ipse secundum Deum melius preuiderit. basilice beatissimi Sancti Archangeli Michaeli intra ciuitate Ticinensium uolo ut habeat, pro anima et luminaria mea, ad presenti die obiti mei possesionem mea de terra massaricia super fluuio Pado, locus ubi dicitur Grauanate, omnia exinde mea portione in integrum. basilice beatissimi Sancti Archangeli Michaelis foris muro ciuitate Bergomate uolo ea habere ad presenti die obiti mei, pro missa et luminaria mea, portione mea in integrum de terra quam habere uideor in fundus Uabris, campis, pratis et siluis et omnia exinde ad manibus meis pertinentis. que denique omnia et in omnibus in integrum uniuersa mea substantia mea reseruo potestati ego cui supra Taido, dum aduixero, usufructuario nomine uendendi, donandi, commutandi, ordinandi et iudicandi quid aut qualiter uoluero aut mihi mens mea suggesserit; nam quod exinde aliter non fecero aut dedero uel iudicauero, omnia sic debeat permanere sicut superius est scriptum. de rebus illis superius conprehensas, qui iniudicate reliquero et uenundate per pontifice sancte Bergomensis ecclesie fieri debit, uolo ut exinde accipiat de ipso precio pontifice ipse pro fastigio suo auri solidos numero quinquaginta; reliquo uero pretio distribuat qualiter secundum Deum melius preuiderit. mobilibus uero

rebus meis, hoc est scherpha mea, aurum et argentum, simul et uestes atque et caualli, quantumcumque post meum reliquero obitum, uolo ut omnia distributum et rogatum fieri debeat per suprascripto pontifice per sacerdotibus et Christi pauperibus pro anime mee remedium. insuper et curte domoculta iuris mei quam habere uideor in Bergis seo et massaricias et aldionalis fine Cauelles in suso per ualle Camonense, in integrum mea portione ubi ubi inuentum fuerit post meum decessum intra suprascripta ualle fine Cauellas in suso, uolo ut omnia a presenti die obiti mei uenundatum fieri debeat per pontifice ecclesie Bergomensis, et precio ipso distributum et erogatum per sacerdotibus et Christi pauperibus. Quam igitur ordinationis et dispositionis pagine Petrone notario scribere rogaui. Acto Bergamo.

Ego Taido gasindius domno regi in hac ordinationis et dispositionis pagine ad me ipso facta uel dictata manu mea propria subscripsi.

Signum + manus Radoni filio bone memorie Radoaldi de Curte testis.

Signum + manus Potoni filio quondam Luponi Ortiolo testis.

Andreas in Dei nomine subdiaconus Sancte Ticinensis ecclesie in hanc ordinationem et dispositionem rogatus ad Taidone testis subscripsi.

Alpertus in hanc ordinationis et dispositionis pagine rogatus ad Taidone me teste subscripsi.

Ego Gaido in hanc ordinationis et dispositionis pagine rogatus ad Taidone me teste subscripsi.

Ego Taido in hanc ordinationis seo dispositionis pagine rogatus ad Taidone me teste subscripsi.

Ego Ratpertus in hanc ordinationis seo dispositionis pagine rogatus ad Taidone me teste subscripsi.

Ego qui supra Petrus notarius scriptor huius pagine ordinationis et dispositionis conpleui et dedit.


Vide etiam
Fons
  • Codex Diplomaticus Longobardiae, 293, pg 430