Christe, qui, splendor et dies

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Christe, qui, splendor et dies...
Saeculo VIII
editio: incognita
fons: incognitus


Christe, qui, splendor et dies,
noctis tenebras detegis,
lucisque lumen crederis,
lumen beatis praedicans,

Precamur, sancte Domine,
hac nocte nos custodias;
sit nobis in te requies,
quietas horas tribue.

Somno si dantur oculi,
cor semper ad te vigilet;
tuaque dextra protegas
fideles, qui te diligunt.

Defensor noster, aspice,
insidiantes reprime,
guberna tuos famulos,
quos sanguine mercatus es.

Sit, Christe, rex piissime,
tibi Patrique gloria,
cum Spiritu Paraclito,
in sempiterna saecula.

Amen