Jump to content

Cisterciensium seu verius ecclesiasticorum annalium a condito Cistercio/001-Introduction I

Unchecked
E Wikisource

INTRODVCTIO

AD

ANNALES

CISTERCIENSES.


1. Cisiercii Auctores, et finis instituendi. 2. Roberti patria, parentes, et natales, Virgineo favore praeventi. 3. Studia pueri, monachatus, et praefectura. 4. Acceptata Tornodorensis Abbatia. 5. Fraterna caedes mutuo cogitata, mutuo omissa. 6. Conversio utriusque fratris apud Colanum. 7. Postulatus Robertus, neque obtentus; et paulo post discedens a Tornadoro; 8. Mox Priorem ecltum sancti Agiulphi Colanenses accipiunt iussu Pontificis.

CAPUT PRIMUM.


CIsterciensem familiam Benedictini Monachi instituêre; a saeculo ad Cistercium transituris, non aliud, non inferius medium fuit. Praecipui Auctores Robertus, Albericus; Stephanusque, viri in primis sancti, prudentes, docti; impares prorsus futuri operi tanto; seu dotibus, seu numero inferiores. Aequandae, an superandae regulae instituerint? Quaesitum diu, nec diremptum adhuc; facile, si distinguas, dirimendum. Sancti Patris praeceptis multa addita, exemplis nihil; quod mox patebit; veris. quippe Benedicti sectatoribus, quidque in vita gessit, praeceptum fuit. Unum, eomdemque spiritum in his tribus vigentem Sanctis, Cisterciensem Trinitatem iure appelles. Haud aliter incepisse debuit Ordo, Fidei praesertim tutelae destinatus per multa tempora.

Robertum patria Normanum, genere nobilem, Theodorico patre, et Ermertgardi matre nondum natum Beata Virgo sibi desponsaverat; Iosephum alterum praebendum ad has nuptias, haud dubium, quin obumbrandae alteri proli. Sed sisto gradum, et servo me ad hoc ipsum opportuniore loco recolendum. Audi tu interim Othonem Monachum Molisinensem rem ita referentem in eius vita. Praegnanti etenim matri (ait) gloriosa Dei Genitrix Virgo Maria in somnis apparuit, annulum habens aureum in manu sua; dixitque ei. O Ermergardis, volo filium, quem gestas in utero; hoc annulo mihi desponsare. His dictis, mulierem dormientem relinquens, Virgo Beata disparuit, illa vero expergefacta, animo coepit revolvere visionem. Hactenus Otho. Haud aliter salutata olim ab Angelo ipsa Virgo Maria, turbata legitur, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Sed Ermegardis haerere non permissa: semel, et iterum explicata visio, oraculum manifestum fecit, specie somni. Adiecit autem (ait) Beata Dei Genitrix apparere iterum mulieri, sicut Deus olim iterum ac iterum apparuit Samueli ad confirmandam promissionem suam. Ergo non tam filius Ermergardi natus est, quam sponsus Virgini; forsan in hoc Iosepho praeferendus; quippe natus in eo, quod ille factus. Quem gloriae titulum Iosepho matura aetas, dedit Roberto praeventa nativitas. Prodiit ex utero matris Mariae sponsus ex quo vel servos prodiisse paucos, pro dono fuit.

Tribus lustris in saeculo peractis, et non mediocriter imbutus sacris litteris, iam iamque supra aetacem adultus moribus, primam manum impostuit futuro operi. Cum esset (Otho ait) annorum quindecim, mundana vitans contagia, totum se decrevit Deo consecrare. Itaque florem gratissimae iuventutis Domino offerens, apud sanctum Petrum de Cella suscepit habitum regularem; ubi ieiuniis, orationibus vacans nocte, ac die, gratum Deo exhibendo obsequium, carnem spiritui, spiritum subiiciens Creatori proficiebat. Cum vero tempus esset, ut in sermo suo glorificaretur Deus: et lucerna, quae sub modio latuerat, super candelabrum ad illuminandam Ecclesiam poneretur; ille, in cuius manu sunt corda hominum, eiusdem domus fratribus inspiravit, ut virum Dei Robertum sibi eligerent in Priorem. Dignum quippe erat, ut qui duce gratia, longo usu didicerat tenere moderamina vitae suae, index, et moderator fieret aliorum. Haec Otho paucis de Roberti Monachatu; et praefectura in propria domo obtenta. Sed expectabant adhuc maiora virum, Benedictum per omnia redditurum, per quae Cistercio paulatim disponeretur.

Erat non procul Abbatia Tornodotensis Michaeli Archangelo dicata, regulae sanctae obnoxia magis, quam subiacens: inveterata prevaricatione, in consuetudinis nomen paulo honestius, et consuetudine in interpretationem: transeunte, sub qua omnes corruptelae obtegerentur. Non alius despevatior rerum status est, quam si tunc etiam leges proferamus, cum infringimus: et Haebraica malitia Deos quaeramus, non veros, sed factitios, fictitiosve; nec quos ipsi, quo duxerint, sequamur; sed qui praecedant ituros, qua libuerit. Tornodorenses his malis implicati, seu praecaventes, et correcturi forte si quid peccassent (quod facilius concipias quam exequaris) seu nomine Roberti, iam tunc celebri, obumbraturi quaecumque non corrigerent, destituti Abbate Robertum eligunt, per quem prava opinionis in directa, et morum aspera, (nam multa fatebantur) paulatim in vias planas reducerentur. Tunc vero Sanctus intentus novo operi, et eecentium filiorum saluti totus, insistens, arguens, obsectans, increpans in omni potentia, et doctrina sustinebat, si quomodo, non unam tantam ovem sed gregem integrum Christo luctifaceret. Sed inolita dudum consuetudo facilius reprobatur, quam abiicitur. Et Benedicto deferenti olim, quos moribus suis vidit non convenire, Robertus evasurus per omnia similis, Monachos hos susceperat regendos, et si non corrigendos, deserturus. Neque irrito labore, conatuve, qui humilitatem altius radicaret, per quam de vitiis deserendorum fratrum veluti de stercoribuis (liceat ita fari) ipse in uberes fructus foecundaretur. Nunc initia Molismi, miranda fatis, quibus Robertus iam tunc praeparabatur, et concordem difcordiam duorum fratrum per quos sumpsit exordium recolamus.

Invidiae stimulis (nam gloriae toti dediti armorum ludicra ubique frequentabant) an captandae fraternae haereditatis uterque flagrans, duo Normani fratres, genere aeque atque opibus pollentes, alternam caedem simul cogitaverant. Idem utrique locus electus est, nec diversum tempus; apta nimirum Colana solitudo (in eadem Provincia satis celebris) parricidio admittendo celandoque; et erat quibusdam ludis redeuntibus is locus peragrandus necessario. Non unquam magis fratres visi sunt, quam cum se exfratres fore proposuerant alterna caede. Ludis ergo foeliciter peractis, nec mediocri gloria parta in certaminibus (quae erat utriusque in armis strenuitas) dum domum redeunt, condictum locum intrant, silentio, opacitate, et solitudine, vel bonis animis suggesturum species mali. Quominus partutirent conceptum facinus praepotens solius naturae vis effecit, seu melior Deus. Eferbuit intra venas utriusque permixtus sanguis, non sine proprio undecumque fluxurus. Stetere immobiles nervi membraque; et puduit verumque concepti fratiicidii cuius se solum putavit reum existere. Tunc vero re foeliciter infecta, dubioque inter relictam, et dilatam, placuit divertere ad tugurium Sacerdotis, virtutibus, et senio venerabilis eam Eremum habitantis a multo tempore. Ibi oblata occasione piatum facinus et confessio concepta ritu Ecclefiae. Sacerdos salutari poenitentia utrique imposita, increpatos, absolutosque dimisit; nec minis iam de concepto dolentes scelere, quam de non perpetrato gratulantes vterque sibi; inde vario sermone fallentes iter, magis seipsos; dum flagitium, quod commune ignorant, occultant invicem; locum, unde diverterant, perveniunt. Tum demum recentis periculi memoria, aut horrore flagitii qui dudum incaluerat sanguis, pene obriguit; contremuere artus, ossaque, et colore immutato, sine amisso, legit uterque in alterius vultu proprium crimen, et maius adhuc in alio visum fuit, quam olim in se admissum apparuerat. Sic mutuis dolis invicem derectis, invicem condonatis, vtriusque pudorem, utcumque sublevavit alrerius pudor. Nec difficilis remissio iniuriae fuit, cuius se reum uterque aeque cognovit.

Actum deinde de animarum salute deque lubrico statu praefentis vitae, non proprio sanguini fidere potencis, non sibiipsi; et gloriae, sive haereditatis cupido ipse invasit, atque precipites egit in tantym scelus, parum tutum utrique visum fuit, rursus se eisdem periculis exponere. Subiit animum vita Sacerdotis, nec parum aptus locus peonicentibus, sive quod destinatus antea delicto fuit; sive quod a frequentia, remotus cunctorum hominum; denique poenitentiae tyrocinium vix ad veram militiam perventurum fine magiftro: nec spernendum magisterium Sacerdotis ad hoc ipsum, a Deo forte praemissi, etiam utriusque conscientia plane conscii. Verbis Adonis historiolam claudamus. Rursus igitur corde compuncti, et ad virum Dei reversi, spreta saeculi pompa, cum illo coeperunt spiritualiter vivere, et ad portandum suave iugum Christi cervicem cordis humiliter inclinare.

Celebris hac historia per totam Galliam, celebrem ian Colanam eremum fecerat, et addiderat socios conversionis, quibus vita communis in proposito, norma vitae ad Benedicti Patris regulam, et Robertus (si daretur magister) in votis fuit. Duo priora exequuti, quae sola porerant, tertium, quod poterant, instanter sollicitarunt. Et conloquuti forsan statim fuissent, si non praefagus imminentis fructus communis hostis quod vitare non poterat, falcem distulisset; concitatis in eos Tornodorensibus, ne virum Dei abire paterentur, quo tamen ipsi non forent fruituri. Nam audi quod sequitur. Porro hi quos diximus, Eremitae (scilicet Sacerdos, fratresque et qui se dudum illi associaverant) cum non haberent, qui eos disciplinis regularibus informaret, audientes famam beati Roberti, duos de fratribus suis ad illum mittere curaverunt. Qui cum ad locum illum pervenissent, in quo vir Dei sedulum Domino exhibebat obsequium, Praepositum domus illius in auditorio repererunt. Qui cum eorum propositum, causamque itineris cognonisset, vix ab illo multis precibus obtinere potuerunt, ut ad viri Dei secretarium ducerentur. Invidia quippe mucrone confossus prapositus sibi arbitrabatur dedecere, si quid laude dignum per servum suum Robertum Dominus de aliorum profectibus ordinasset. Unde etiam fratribus eiusdem domus, sociis Abbatis, persuasit, ne petitioni fratrum, qui ad requirendum virum Dei venerant, ut eis praesset, assentirent. Verumtamen Beatus Robertus eorum petitioni, iustisque votis congratulans, illorum desideriis fecisset satis, nisi fratres Tornodorenses unanimiter obstitissent. Interim salutaribus admonitionibus informatos, suis monitos precibus, et benedictione firmatos, remisit ad propria; singulariter in spe illos constituens quod simul atque facultas ei tribueretur a Domino ipsos adimpleret laetitia cum vultu suo. Postea vero cernens fratres suos ab aequitatis tramite deflectere, ad monasterium Cellense, unde vocatus fuerat, reversus est; ubi Lia, quae laboriosa dicitur, ad tempus deposita, diu desideratae Rachelis fruebatur amplexibus, hauriens in gaudio de fontibus Salvatoris, quod postea propinaret in salutem credentibus. Hactenus ibi de repulsa Colanensium, et de Tornodotensium desertione.

Verum quae post haec ipsa secuta sit, qualiterque tandem Colanensibus Robertus iussa Pontificis accesserit, pergit, qui supra Auctor, ita describere. Sed quia latere non porest civitas supra montem posita, Beatus Robertus supra montem Christum radicatus, firmiter, et fundatus, defuncto Priore sancti Agiulphi, ad pascendum ibi humilem gregem