Jump to content

Collectio decretalium/L

Checked
E Wikisource
 XLIX LI 


ITEM EPISTOLA SIXTI PAPAE.

Dilectissimis fratribus per Hispaniarum provincias constitutis SIXTUS episcopus in Domino salutem.

Magno munere misericordiae Dei totius Ecclesiae catholicae multiplicata sunt gaudia, cum Ecclesiarum status eo viget ordine quo Apostoli eorumque successores illum statuerunt. Et cum antiqui hostis astutia eum turbari cognoscimus, non modico contristamur moerore. Quam ob causam, fratres, hortamur vos, monemus et flagitamus, ut a tramite apostolicae institutionis nequaquam recedatis, nec a capite dissideatis, sed fidem et ordinem quem apostoli et apostolici viri statuerunt absque haesitatione teneatis. Nam si columnae alicujus magnae domus corruerint, ipsa postea domus minime stabit. Sic et vos qui columnae Ecclesiae estis, si labefactari coeperitis, sancta Ecclesia (quae per vos regitur) tabescet et labetur; haec, fratres, quae dico valde timenda sunt, et summo moderamine pensanda, atque ne fiant cavenda; ipsa enim Veritas per se dixit: « Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? (Matth. V, 13) etc. Ideo vos, charissimi, moneo, quia vobis debitor sum, et valde vos diligo. Et quando bona audio de vobis, congratulor satis, et econtra quando adversa, nimis conturbor. Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum intervalla disjunctus sim, sum tamen omnino vobiscum corde conjunctus. Ideoque de vestra beatitudine erga me modis omnibus confido, quia cum me vicissim diligitis a me longe non estis, unde magis gratias referimus illi grano sinapis quod ex modici despicabilisque seminis specie, ita ramis ex eadem radice surgentibus atque se distendentibus usque quaque diffusum est, ut in eis volatilia coeli cuncta nidificent. Gratiaque sit fermento illi quod tribus farinae satis totius humani generis massam in unitate conspersit, atque parvo lapidi qui abscissus de monte sine manibus, occupavit universam faciem orbis terrae: qui ad hoc naturam nostrae carnis, et status servilis formam assumens, humiliter usquequaque distendit, ut omni humano genere in unitatem redacto, totius corpus unitum perficeret Ecclesiae, atque ita ad totius compaginis pertineret commodum membrorum partialis ista distinctio. Unde nos quoque a vobis longe non sumus, quia in illo qui ubique est unum sumus. Agamus ergo ei gratias qui solutis inimicitiis in carne sua, fecit ut in omni orbe terrarum unus esset grex, et unum ovile sub uno pastore, semper memores quod vos veritatis Praedicator admoneat, dicens: « Solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3); » vinculum enim pacis nemo servat dum alium infestat, aut verbis, aut factis persequitur.

Ideo, fratres, ista praetulimus, quia audivimus inter vos accusationes exerceri, et pulsos a sedibus episcopos, aut suis rebus exspoliatos judicari. Quapropter statutum est, ut si quis contra episcopum vel actores Ecclesiae se proprium crediderit habere negotium, non prius adeat judices quam ad eos recurrat charitatis studio ut familiari colloquio commoniti, ea sanare debeant, quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit communione privetur. Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis exspoliatum rebus, aut a sede pulsum excommunicare aut judicare praesumat, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere aut ordinare absque ejus voluntate vel judicare, quia sicut irrita ejus erit ordinatio, ita et dijudicatio, quoniam censemus nullum alterius judicis, nisi sui, sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec judicare ullatenus poterit. Ista enim vobis deinceps tenenda, et fratres vicissim adjuvare mandamus. Fratres vero quos timore terreno injuste damnastis, scitote a nobis juste esse restitutos. Quibus ex auctoritate sancti Petri et apostolica auctoritate omnia quae eis ablata sunt integerrime reddi praecipimus, si non vultis vos, et principes vestri a collegio nostro et membris Ecclesiae separari. Justo enim judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas qua sanctos ipsius persequantur, ut qui Spiritu Dei juvantur et aguntur fiant per laborum exercitia clariores. Illi tamen qui hoc agunt nullatenus evadant poenam, quia, ut ait Dominus: « Vae illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7). » Et quanquam juxta Salvatoris sententiam necesse sit venire scandala, vae tamen per quem veniunt. De occultis enim cordis alieni temere judicare peccatum est, et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum quae homini sunt incognita, solus Deus judex sit justus, qui inspector est verus. Unde scriptum est: Incerta non judicemus quoad 43 usque veniat Dominus qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5.) Et quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi certis indiciis comprobentur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Nullus ergo potest ex humano condemnari examine quem Deus suo judicio reservavit. Haec omnia summopere sunt praecavenda ne praesumptores esse videamur. Et accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino: « Non suscipias vocem mendacii (Exod. XXIII, 1). » Et Apostolus inquit adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus. Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis? Quibus cognitis, magis vos damnari velle manifestum est quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat superbiam, et quod provisum est ad concordiam tendit ad noxam. Decuerat namque juxta praefatas regulas, ut si aliquid egissent contra suum ordinem mandare nobis, et exspectare quid ad vestra consulta rescriberemus, intantum ut si etiam quidquid grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura, ut nihil prius aut aliquid aliud decerneretis quam quod nobis placere cognoveritis et a regulis praestitutis nulla aut negligentia aut praesumptione recederetis. Cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio, vitentur hujusmodi nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nobis paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Merito namque causa nos respicit si silentio faveamus errori. Est insuper a sanctis praedecessoribus nostris plerumque jam statutum, ut nemo anathema in nostra suscipiatur accusatione, nec illi qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, cum nos super illos sciamus a Domino constitutos, non illos super nos. Et sicut major non potest a minore judicari, ita nec colligari, quia rarum est omne quod magnum est. Portemus onera omnium qui gravantur, quinimo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, cujus vice fungimur legatione, et cujus regula informamur quatenus ejus fulti auxilio ab omnibus nunc et in perpetuum tueamur adversis. Data XVII Kalen. Augusti, Valeriano et Decio IV cc. consul.