Jump to content

Collectio decretalium/XXVIII

Checked
E Wikisource
XXVIII. Collectio decretalium
168

 XXVII XXIX 

INCIPIUNT DECRETA SOTHERIS PAPAE. De fide. (Anno Domini 168, tempore Antonini Commodi.)

SOTHER apostolicae sedis archiepiscopus, Campanis omnibus salutem in Domino.

Gaudere vos oportet, fratres, quod divina largiente gratia familiares Domini vocamini, ejusque sacerdotii dignitate fungimini. Nunc autem rogo vos ut circa plebes vobis commissas laborare dignemini, et fructuosos manipulos Domino reportare nitamini. Paulus enim apostolus de fide ita loquitur, dicens: « Quod ante promiserat, ait, per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo qui factus est ei ex semine David, secundum carnem (Rom. I, 2). » Item ipse ad Galatas: « Postquam autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum ex muliere factum sub lege (Galat. IV, 4). » Et ad Philippenses: « In similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7). » Et in psalmo tricesimo: « Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt, et super inimicos meos factus sum opprobrium (Psal. XXX, 11). » Item ibi: « Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. Factus sum tanquam vas perditum (Ibid., 13). » Et in septuagesimo: « Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis (Psal. LXX, 7). » Et in septuagesimo secundo: « Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 22). » Et in octogesimo sexto: « Mater Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). » Et in septuagesimo septimo: « Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXVII, 5). » Et in centesimo octavo: « Et factus sum illis opprobrium, viderunt me, et moverunt capita sua (Psal. CVIII, 15). » Et in centesimo primo: « Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI, 5). » Et in Evangelio: « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). » Filius igitur secundum carnem dicitur factus. Nam secundum divinitatem a Patre nusquam dicitur factus, sed genitus; dum enim Pater loquitur, Filius loquitur, et cum Filius loquitur Patrem in illo esse loquentem documentis coelestibus comprobatur, Paulo apostolo attestante, qui ait: Multis partibus multisque modis olim 27 Deus locutus est Patribus in prophetis, novissime autem locutus est nobis in Filio. Et ut eumdem Filium, excepto Patris praecepto, doceam fuisse locutum, ex Isaiae prophetae volumine proferimus documentum. « Haec dicit Dominus: In illa die sciet populus meus, quoniam ego ipse qui loquebar in servis meis prophetis, evangelizans auditum pacis, et ecce adsum. « Item ibi: » Ego sum dominus qui loquor justitiam, et annuntio veritatem. « Item ibi: » Cogitavi, et locutus sum, et adduxi, et creavi et feci. « Et Apostolus: « An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). » Et in psalmo centesimo decimo octavo: « Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46). » Et ipse Dominus in Evangelio caeco a se illuminato dicit: « Et vidisti eum et quia loquitur tecum ipse est (Joan. IX, 36). » Et Samaritanae mulieri ait: « Ego sum qui loquor tecum (Joan. IV, 26). » Et ad discipulos: « Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). » Et ad Patrem: Ego ad te venio, et haec loquor in mundo. Et iterum Judaeis dixit: Loquor vobis, et non auditis. Si autem venerit alius, illum audietis. Et iterum: Haec locutus est Dominus in gazophylacio docens in templo. Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus. Ecce in his omnibus, quae superius dicta sunt, non docetur Filius praecepto Patris fuisse locutus, sed magis proprium exercuisse in loquendo sermonem. Isaias quoque propheta ait: Haec dicit Dominus: Ego feci terram sensu meo, et hominem super eam, ego solidavi coelum manu mea, ego omnibus sideribus mandavi ut lucerent in coelo. Item ibi: Ego omne consilium meum statui, et omnia quaecunque cogitavi ego feci, Item ibi: Sic dicit Dominus, qui constituit coelum et terram, et fecit eam et fundavit eam. Item ibi: Ego primus, et ego in aeternum, manus mea fundavit terram. Dextera mea solidavit coelum. Et in Jeremia: Ego feci terram in fortitudine mea magna, et in brachio meo excelso. Item ibi: Dominus fecit terram in virtute sua magna, et erexit orbem terrae in sapientia, et prudentia sua extendit coelum et posuit sonum aquae in coelo. Defendite, charissimi, ego rogo vos, contra malivolos homines inconcussum Ecclesiae statum, ut vos Christi dextera defendat in aevum. Data Nonas Maii, Rustico et Aquilino IV consulibus.