Collectio decretalium/XXXIV

E Wikisource
XXXIV. Collectio decretalium

 XXXIII XXXV 

ITEM EPISTOLA EJUSDEM ZEPHIRINI PAPAE.

Charissimis fratribus per Aegyptum Domino militantibus ZEPHERINUS Romanae urbis archiepiscopus.

Tantam a Domino hujus sanctae sedis, et apostolicae Ecclesiae fundatore, et beato Petro principe apostolorum, accepimus fiduciam, ut pro universali Christi sanguine redempta Ecclesia, impigro laboremus affectu, et omnibus Domino famulantibus succurramus, et cunctis pie viventibus apostolica auctoritate opem feramus. Omnes qui in Christo volunt pie vivere, necesse est, ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tanquam stulti et insani, ut meliores et purgatiores efficiantur. Qui bona temporalia perdunt ut percipiant aeterna. Eorum vero despectio et irrisio in ipsos retorquebitur qui eos affligunt et contumeliis afficiunt, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem. Nuntiatum est enim sedi apostolicae per apocrisiarios nostros quosdam fratrum nostrorum episcoporum videlicet ab Ecclesiis et sedibus propriis pelli, suaque eis auferri supellectilia, et sic nudos et exspoliatos ad judicia vocari, quod omni ratione caret, cum constituta apostolorum eorumque successorum, et praecepta imperatorum, ac constitutiones legum idipsum prohibeant, et apostolicae sedis auctoritas idipsum fieri vetet. Praeceptum est ergo, in antiquis statutis, episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos in Ecclesiis propriis recipi, et primo sua omnia eis reddi, et demum quos eos juste accusare voluerit aequo periculo facere. Judices esse decernentes, episcopos recta sapientes, et in Ecclesia convenientes ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur. Nec prius eos respondere debere quam omnia sua eis et Ecclesiis eorum legibus integerrime restituantur. Nec mirum, fratres, si vos persequuntur cum caput verum Christum Dominum nostrum usque ad mortem sunt persecuti. Ipsae tamen persecutiones patienter portandae sunt, ut ejus discipuli esse cognoscamini, pro quo et patimini, unde et ipse ait: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10); » his fulti suffragiis non multum debemus timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam dicens: Audite me qui scitis judicium, populus meus in quorum cordibus lex mea est. Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis, considerantes quod in psalmo scriptum est: « Nonne Deus requirit ista, ipse enim novit abscondita cordis (Psal. XLIII, 22), » et cogitationes talium hominum quoniam vanae sunt; « Vana autem locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala. Sed disperdet Deus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Qui dixerunt labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est (Psal. XI, 3 5)? » Nam si haec in memoria retinerent, minime ad tantam prosilirent iniquitatem. Non enim probabili et paterna doctrina hoc faciunt, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam. Scriptum namque est: « Via stulti recta in oculis ejus (Prov. XII, 15). » Et: « Sunt viae quae videntur homini justae, novissima autem earum deducunt ad mortem (Prov. XIV, 12). » Nos enim qui haec patimur, judicio Dei haec reservare debemus, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Qui etiam per ministros suos intonuit dicens: « Mihi vindictam, ego retribuam (Rom. XII, 19). » Vos enim in recta fide et opere ac bona voluntate succurrite vicissim, nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum, quoniam in hoc ait Dominus: « Cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35); » unde et ipse per Prophetam loquitur, dicens: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). » Spiritali dico habitaculo et concordia quae in Deo est et unitate fidei, hujus delectabilis secundum veritatem habitaculi quae videlicet in Aaron magis decorabatur, atque sacerdotibus induentes dignitatem sicut unguentum super caput principalem intellectum irrigans, et usque ad ipsam extremam scientiam deducens. In hoc enim habitaculo benedictionem et aeternam vitam promisit Dominus. Hujus igitur propheticae vaticinationis meritum amplectentes, praesentem fraternam syllabam exposuimus, nostra propter charitatem minime quaerentes, aut quaesituri. Non enim detrahentibus bonum est detrahere, aut palo secundum vulgarem fabulam excutere palum. Absit; non enim sunt ista nostra. Haec enim avertat Divinitas. Justo judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores, ipsis tamen qui eos persequuntur et exprobrant atque detrahunt, erit proculdubio vae. Vae, vae illis qui de trahunt servis Dei, quia detractio eorum ad eum pertinet, cujus ministerium agunt, et vice funguntur. Oramus autem, ostium circumstantiae (qui neminem perire aut labiis suis pollui volumus) eorum moribus imponi, et verbum minime nocivum concipere, aut ore proferre unde, et Dominus per prophetam loquitur, dicens: « Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 2). » Dominus omnipotens et ejus unigenitus Filius, et Salvator noster Jesus Christus hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus, quibuscunque tribulationum molestiis laborantibus, viribus quibus potestis, succurratis, et eorum, ut dignum est, injurias vestras aestimetis, maximum adminiculum eis verbis et factis praebeatis, ut ejus discipuli inveniamini veri qui fratres ut se omnibus diligere praecepit. Ordinationes vero presbyterorum et levitarum tempore congruo et multis coram astantibus solemniter agite, et probabiles ac doctos viros ad hoc opus provehite, ut de eorum societate et adjumento plurimum gaudeatis. Ponite indesinenter corda vestra in virtute Dei et enarrate haec et caeteta divina verba in progenies alteras, quoniam hic est Deus noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula. Data VII Idus Novembris, Saturnino et Gallicano consulibus.