Jump to content

Collectio decretalium/XXXV

Checked
E Wikisource
 XXXIV XXXVI 

INCIPIUNT DECRETA CALIXTI PAPAE De jejunio quatuor temporum, et reliquis causis. (Anno Domini 217, tempore Severi imperatoris.)

CALIXTUS archiepiscopus Ecclesiae catholicae urbis Romae BENEDICTO, fratri et coepiscopo, salutem in Domino.

Fraternitatis amore constringimur, et apostolico moderamine cogimur, ut consultis fratrum prout Dominus dederit, respondeamus, eosque apostolicae sedis auctoritate instruamus. Jejunium quod ter in anno apud nos celebrare didicistis, convenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus, ut sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic et nos quaternum solemne agamus jejunium, per anni quatuor tempora, et sicut replemur frumento, vino et oleo ad alenda corpora, sic repleamur jejunio ad alendas animas, juxta prophetae Zachariae vocem, qui ait: « Factum est verbum Domini ad me dicens: Haec dicit Dominus exercituum. Sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent me patres vestri, et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Jerusalem et domui Juda. Nolite timere, haec sunt verba quae facietis. Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris, et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis. Omnia enim haec sunt quae odivi, dixit Dominus exercituum. Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: Haec dicit Dominus exercitum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Judae in gaudium et laetitiam, et in solemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite, dixit Dominus exercituum. » In hoc ergo omnes nos unanimes oportet esse, ut secundum apostolicam doctrinam idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata. Simus autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia, in cujus operis devotione gratulamur dilectionem tuam esse consortem. Non decet enim a capite membra dissidere, sed juxta sacrae Scripturae testimonium omnia membra caput sequantur. Nulli vero dubium est, quod apostolica Ecclesia mater sit omnium Ecclesiarum a cujus vos regulis nullatenus convenit deviare. Et sicut Filius venit facere voluntatem Patris, sic et vos voluntatem vestrae impleatis matris, quae est Ecclesia, cujus caput, ut praedictum est, Romana existit Ecclesia. Quidquid ergo sine discretione justitiae contra hujus disciplinam actum fuerit, ratum haberi ratio nulla permittit.

Criminationes vero contra doctorem nemo suscipiat, quia non oportet filios reprehendere patres, nec servos dominos lacerare. Filii ergo sunt doctorum omnes quos instruunt. Et sicut filii patres carnales, sic et hi patres debent diligere spirituales. Non enim bene vivit, qui non recte credit, aut patres reprehendit, vel detrahit suos; doctores ergo qui et patres vocantur magis portandi quam reprehendendi sunt, nisi in recta fide erraverint. Nullus ergo doctorem per scripta accuset, nec nisi fideli et legitimo qui etiam irreprehensibilem vitam ac conversationem ducat accusatori, respondeat, quia indignum est ut doctor stulto et indocto atque reprehensibiliter viventi respondeat juxta stultitiam suam, dicente Scriptura: « Non respondeas stulto juxta stultitiam suam (Prov. XXVI, 4); » non bene vivit qui non recte credit. Nihil mali vult qui fidelis est. Si quis fidelis est, videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Fidelis homo semper fideliter agit, 30 et infidelis callide insidiatur, atque fideles et pie ac juste viventes perdere nititur, quia similis similem sibi quaerit. Infidelis homo mortuus est in corpore vivente. Et contra sermones fidelis hominis vitam custodiunt auditorum. Doctorem enim catholicum, et praecipue domini sacerdotem, sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet machinatione, aut cupiditate violari, dicente quippe Scriptura sancta: « Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30); » multis hujus mundi illecebris, multis vanitatibus resistendum est ut verae continentiae obtineatur integritas. Cujus prima est labes superbia, initium transgressionis, et origo peccati, quoniam mens sponte avida nec abstinere novit nec pietati adhibere consensus. Nullus bonorum inimicum habet nisi malum. Qui ideo esse permittitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Quidquid ergo irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia. Nulli imperatori vel cuiquam pietatem custodienti, licet aliquid contra mandata divina praesumere. Injustum ergo judicium, et diffinitio injusta regio metu aut jussu, aut cujuscunque episcopi aut potentis a judicibus ordinata vel acta non valeat, homini religioso parum esse debet inimicitias aliorum non exercere, vel non augere male loquendo, nisi etiam eas exstinguere bene loquendo studuerit. Melior est in malis factis humilis confessio quam in bonis superba gloriatio. Omnes vero qui amant vitam beatam, malunt eam tranquillitatis suae et justitiae statu currere quam nostrorum peccatorum poenis ultricibus interpolari. Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiae praesidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes semper destruit errores. Et intelligo aliter mihi non licere quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis Ecclesiae salus infestatur, impendam. Spero autem adfuturam misericordiam Dei quod cooperante ejus clementia omnis pestifer morbus ipso pellente auferatur. Et quidquid ipso inspirante atque auxiliante poterit salubriter fieri, cum tuae fidei et devotionis laude peragatur, quoniam res omnes aliter tutae esse non possunt, nisi quae ad divini muneris famulatum pertinent, sacerdotalis defendat auctoritas. Data XI Kalen. Decembris, Antonio et Alexandro consulibus.