Jump to content

Colloquia de Scholis Herbipolensibus/Capitulum quartum

E Wikisource
 Capitulum tertium
Capitulum quartum
——————

Personae:

Gracchus , Geta .

Gracchus.
Heus, heus! Audi, obsecro.

Geta.
Non audio.

Gracchus.
Audi parumper, mi frater!

Geta.
Quin obmitte me!

Gracchus.
Ha ha he, audi, quid dicam!

Geta.
Loquere, audio.

Gracchus.
Ego quod libenter audies nunc dicam. 32

Geta.
Dic sodes.

Gracchus.
Die Marci, cum supplicationemfecimus, pernostis--

Geta.
Nosco

Gracchus.
--adolescentes ludi puerorum in Summo discipulos Novi Monasterii disputationein Haugis convenire.

Geta.
Quibus artibus?

Gracchus.
Tam in grammatica tam in logica.

Geta.
Qui palmam obtinuere?

Gracchus.
Discipuli ad Summum.

Geta.
Falsa refers; nam Novi Monasterii discipulos doctiores puto fore.

Gracchus.
Recte sane, doctum habent praeceptorem humanum quoque.

Geta.
Sic est.

Gracchus.
Is vero disputare minime facit adolescentes.

Geta.
Probe facit; nam illud haud persuasum existit.

Gracchus.
Quas ob res?

Geta.
Tum quia in conditorio Haugensium ipsis manducandi locus est, non disputandi, tum quia parentes id nolunt a suis fieri gnatis.

Gracchus.
Pro diiimmortales, quia manducandi locum ais fore et Marci divi diem ieiunio addictum esse nemo sanae mentis ignorat. Parentes vero nolle, mihinon verisimile est, cum disputare ac de singulis dubitare, ut philosopbi verbum est, non inutile sit, imo doctiores efficit adolescentes.

Geta.
Me fugit; nam paucis inbutus sum artibus, sed id a Virbio acceperim.

Gracchus.
Virbium dicis ?

Geta.
Profecto dico.

Gracchus.
Quis is est?

Geta.
Homo nedum doctus, verum etiam omnium artiumfundamenta habens.

Gracchus.
Partes hic fortassis Novi Monasterii praeceptoris tuetur?

Geta.
Non modo tuetur, sed et adiutum ipsum cingulis habet.

Gracchus.
Vera sunt, quae refers?

Geta.
Caelo notissima, nam pridie cum in divae virginis sacello Salve exactum esset et in Summo praeceptor una cum suis ad ludum puerorum iter faceret, ipsum Virbius divi Theodorici sacellum circa adiit, iniuriis atque opprobriiseum affecit permaximis.

Gracchus.
Quibus, mi Geta?

Geta.
His puta: quod non boni esset viri persuadere discipulis, ut alienos praeceptores ludibrio haberent, quod sui discipuli praeceptori ludi Novi Monasterii suisque locatis in Haugis fecerunt volentes locatos disputando adire ac ipsi praeceptori inpudica in vultum verba narrarunt dicentes ‘ficus manduca caballi’.

Gracchus.
Quid audio ? Id ad bonos nequaquam adolescentes spectat.

Geta.
Sane dicis.

Gracchus.
Sed quid tum Virbius aiebat ?

Geta.
Sequutus est praeceptorem ludi ad aedem divi Kiliani persuadens ne id suis admitteret adolescentibus. At ille: ‘Optime frater, doctos efficit disputatio discipulos’. Virbius rursus: ‘Nolunt id parentes’. Cui praeceptor: ‘Hi patres gnatos asinos educare volunt, quorum alter praeceptor’. Quo audito Virbius asinum ipsum appellabat. Praeceptor vero ad Summum asinum hunc, quem ob bonas artes adhuc veritus erat, caedere in podicem etiam cruoris ad effusionem.

Gracchus.
Par pari referre studuit.

Geta.
At Virbius divi Valentini circa aram ac scalas, prope sicam quandam sub tunica habens protendit volens magistrum laesum ire.

Gracchus.
Quid ludi praeceptor ad hoc ait?

Geta.
His eum alloquebatur verbis: ‘Stolide, omnia prius consilio experiri quam armis sapientem decet’ --post abiit ad ludum.

Gracchus.
Discrucior animo, hoccine de inproviso huic viro mali evenit!

Geta.
Sed timpanistria cum clavibus huc proficiscitur, aedem obserare ae pessulum ianuae opponere conatur; discedamus.

Gracchus.
Fiat; vale!

Geta.
Tu quoque ut valeas operam dato!

——————
Finis huius opusculi.
 Capitulum tertium