Personae:
Fuscus , Clodius , Marcus .
Fuscus.
Heus, heus frater!
Clodius.
Quid me vocas?
Fuscus.
Unde profectus sis, scire velim.
Clodius.
De diversorio.
Fuscus.
Quo nomine id appellas ?
Clodius.
Vulgo ad Picam nuncupari audio.
Fuscus.
Ad Picam ais?
Clodius.
Sic profecto.
Fuscus.
Rarum mihi nomen est, diversorium quoque plus me latet.
Clodius.
Stolide, huius urbis inquilinus existis et tum nomen tum diversorium fugit?
Fuscus.
In mentem venit apud divae Virginis sacellum curiam quandam ad Aviculam appellandam venire.
Clodius.
Probe dicis; vicinae etenim domus sunt, apud Picam et quae ad Aviculam nomen cepit, sic etiam, ut unam fore domum crediderim inter quaerendum de diversorio, quando aiebant me ad Picam apud Aviculam iturum.
Fuscus.
Quo nunc iturus es?
Clodius.
Ad ludum puerorum.
Fuscus.
Plures apud nos ludi litterarii sunt.
Clodius.
Sic audio, sed quem aliis et virtute et moribus et doctrina extollunt ?
Fuscus.
Quem Novum Monasterium appellant.
Clodius.
Cuius tu ludi discipulus es?
Fuscus.
Eiusce ludi, qui Novum Monasterium dicitur.
Clodius.
Te, optime frater, oratum facio: quis sit modus tuorum praeceptorum in ludo, dicere velis quibusve artibus tibi tuisque coaetaneis praesint.
Fuscus.
Siste gressus, si placet, et ad unguem dicam.
Clodius.
Summe placet mihique rem facies gratissimam.
Fuscus.
Id primum dicas, mi Clodi, vel horas quibus exercitia fiunt petis vel id quo praesint?
Clodius.
Utrumque, mi Fusce.
Fuscus.
Dicam. Praeceptor noster, vir tam humanus quam doctus, mox cum sextam malleus tetigerit horam aut cum ad chorum, ut aiunt, pulsus fit, in declinatione ordium nobiscum facit, --
Clodius.
Declinationem ait?
Fuscus.
-- ad caputsermonis ad vulgum, sub quo de divo Kiliano patrono nostro in cripta missae officium devota prece concentuque depresso decantant.
Clodius.
Singulis diebus istud cantandum est officium?
Fuscus.
Singulis dico.
Clodius.
pro, dii immortales, in urbe discipulis negant fore concentum.
Fuscus.
Dehinc denuo ad declinationemitur reliquosque deinde ludi labores.
Clodius.
Hiqui sunt labores? Oro, exoroque dicas.
Fuscus.
A nona usque ad decimam horam Allexandrum in prima dilucitat baccalaurius--
Clodius.
Allexandri tenebras ait
Fuscus.
-- a decima ad missae finem juniores ludi locatus in alphabetico, in oratione dominica, in benedicite, in Donato, Remigio, casualibus temporalibusque erudire studet. Haec in quadragesima consueta sunt ante prandium exercitia.
Clodius.
Bona quidem ut nil supra, sed quid, cum pransi estis, doctrinae praebet?
Fuscus.
In secundo opere a prima ad secundaria baccalaurius ingenia reficit nostra; dehinc a secunda ad tertiam (cacatum eamus bini et bini) locatus habebit horam; latinum exponitur ad quartam usque, qua tacta dimittimur.
Clodius.
Quem vobis autorem latini loco praebet?
Fuscus.
Quem Antigamaratum vocitant.
Clodius.
Ha ha he, tam lepidum atque facundum poetam. Sed, mi Fusce, tune, quibus artibus praeceptor in Summo suorum ingenia discipulorum pabulo veluti inescat, nostis?
Fuscus.
Minime ; sed Marcum vinitoris vicini mei filium venire video: qui sub ferula magistri ludi in Summo bonis artibus operam dat; hunc vocabo, ex quo illa accipies.
Clodius.
Tu ipsum vocabis et audiam.
Fuscus.
Heu, Marce!
Marcus.
Hem, mi Fusce, quid me vis facere?
Fuscus.
Quorsumiter facies, scire velim.
Marcus.
Ad ludum puerorum in Summo.
Fuscus.
Recte sane.
Marcus.
Quis est, qui una tecum proficiscitur ?
Fuscus.
Adolescens, qui sub ferula magistri ludi in Schweinfurdt bonis artibus operam dederat.
Marcus.
Verumne ais ?
Fuscus.
Est profecto.
Marcus.
Quid ad urbem Dianae profectus est?
Fuscus.
Ad septenas artes nanciscendas.
Marcus.
Ludo me habes.
Fuscus.
Nequaquam.
Marcus.
Rem accipio mirandam; etenim tutum devulgatumque vulgi extat proverbium ‘urbis Dianae discipulos, cultellos Nuernnbergenses Bambergensesque ancillulas, hos quidem ignaros, illos obtusos, sportigeras vero illas impudicas atque inhonestas.’
Fuscus.
Id vulgo fertur, sed mini aliena mens est; nam perdoctos adolescentes noster ludimagister efficit.
Marcus.
Sic est; sed visne quid amplius?
Fuscus.
Quis sit exercendi modus tuorum praeceptorum, scire Clodius exoptat.
Marcus.
Dicam.
Fuscus.
At sine ambagibus atque anfractu.
Marcus.
Faciam. Ludimagister noster tam doctus quam pius, alumnus Musarum, dum quintam linea tangit umbram, in declinatione, ut aiunt, exordium facit.
Fuscus.
Quem eo in actu prae se fert autorem, mi Marce?
Marcus.
Divum Paulum in suis dominicalibus et ferialibus epistolis.
Fuscus.
Recte sane, sed quis ipsius examinandi aut quaerendi modus est?
Marcus.
Is puta, ut legere construere et regere sciamus effectumque literalem vernacula in memoria lingua proferre.
Fuscus.
Id nedum probandum, verum apprime conmendandum existit; sed quid postea fiet ?
Marcus.
Septimam cum tetigerit horam, extremam manum declinationi imponitet ad horam in opere primo de principio poetico itur ad lectionem auditoribus, qui ad hanc apti sint, non aptis vero in prima Allexandri parte de villa Diaboli. Minores vero natu aliqui ius petunt, aliqui cacatum ibunt. Haec priusquam prandia petimus exercitiasunt consueta.
Clodius.
Dii immortales, quam optima!
Fuscus.
Bona quidem exercitia, mi Marce, sed unum, quod minime placet.
Marcus.
Quid est illud ?
Fuscus.
Quod ais poetam legi vobis.
Marcus.
Quam ob causam, mi Fusce?
Fuscus.
Illam puto, quoniam huiusce poetae dogma ingenia puerorum excellit, quae difficilia capere non possunt.
Marcus.
Fateor; sed tamen pernostis diligentiaauditorum continuitateque laborum nil artis difficile fore.
Fuscus.
Verum et te non fugit omnes poetas nugis refertos mendaciisque ac fabulis, quibus pueri informandi non sunt.
Marcus.
Per deos te oro, unde haec habes?
Fuscus.
A praeceptore nostro, qui Allexandri verba potius quam fabulas ac mendacia studere persuasit. Adduxit quoque eius testimonium in prima: ‘Iamque legent pueri pro nugis Maximiani.’
Marcus.
Itidem quoque noster ludipraeceptor ait Maximianum minime fore legendum. Tuus vero praeceptor ob unius poetae mendacia omnes mendaces appellat aut propter unum omnes flocci facere studet.
Fuscus.
Id me fugit.
Marcus.
Is si hoc fecerit, pari pacto ob unam mulierem prostitutam singulas prostitutas apellabit.
Fuscus.
Nequaquam; etenim multae castissimae ac pudicissimae et virgines et matronae sunt.
Marcus.
Sane dicis; nam etsi lascivas poetae paginas scripserunt: vita tamen ipsorum proba fuerat.
Fuscus.
Sic aiunt, sed creditu difficile est.
Marcus.
Facile credere potes; etenim quam plures theologi de sceleribus scripsere sodomiticis, quos tamen integerrimos fuisse scimus nec unquam crimen admisisse.
Fuscus.
Missa isthaecfaciamus. At quid exacto prandio in ludo praeceptor exercet?
Marcus.
Cum duodecimam umbra lineam tetigerit, occupat dogmate logicali aptos ad hanc disciplinam et informat.
Fuscus.
Quid ceteris doctrinae praebet?
Marcus.
Secundum Allexandri opus baccalaureus dilucitat ad primae tactum horae; tunc hi, qui logicae disciplinae operam dederant, eandam Alexandri partem accedunt ad secundae horae tactum; hinc bini ac bini cacatum proficiscuntur.
Fuscus.
Quid, cum cacatum venerint, fiet?
Marcus.
Praeceptor unam Pauli divi epistolam construendo legendo regendo ac explanando luce clarius apponit latini loco; post in latino ydeomate idem pusillulum facit exercitiumad quartae tactum. Dehinc domum itur. Cum vero sextam malleus tetigerit horam, in divae virginis sacello pueri conveniunt ad Salve concinendum per ianuam posteriorem bini et bini semoto strepitu atque omni clamore intrantes, sic quoque exeuntes.
Fuscus.
Clodi habes, quod petisti, ordine narratum.
Marcus.
Sic est, mi Clodi.
Clodius.
Summe placet hic modus.
Marcus.
Verumne ais?
Clodius.
Verum fateor.
Marcus.
Pete ludum nostrum, mi Clodi, et omnem tibi humanitatem praeceptor noster ostendet.
Clodius.
Faciam; nam is ludus prae ceteris in discipulorum eruditioneplus placet.
Fuscus.
Minime, Clodi, nam poetas audire nemini persuasum est.
Clodius.
Nedum persuasum, verum utile atque in pueris necessarium.
Fuscus.
Ob quas res?
Clodius.
Illas dico, ut veluti in speculo hominum mores ad oculum perspiciantur. Nam aurium pictores poetae sunt veluti oculorum pictores dicuntur qui imagines, quibus sanctorum vitam cernimus, conficiunt. Latinum etenim ex illis eloquium addiscitur, quod omni nectare suavius, omni serico splendidius, omni auro gemmaque pretiosius; habitum quoque apud Romanos quasi de caelo lapsum sacramentum, sine quo nullus summus philosophus, summus vir peritus, summus denique orator evadere potest: hi enim, qui bene loquendi studiosissimi extant, ad summos nostris etiam tempestatibus honores deferuntur.
Fuscus.
Sane refers, Marce mi, hunc tibi trado, quem tuo praesentabis luduo.
Marcus.
Si sic libet, faciam.
Clodius.
Placet, Marce.
Marcus.
Tu hic maneas ante ludum, ego praeceptorem vocabo.
Clodius.
Faciam.
Marcus.
Magister noster praesto non est, mox tamen ipsum venire aiunt.
Clodius.
Optime frater, me praeceptori ergo conmendatum habe!
Marcus.
Fiat; sed tu hic mane, donec veniat. Vale!
Clodius.
Et tu, mi Marce!