Clodius.
Doctissime praeceptor ac vir excellentissime, vos humili oratum facio precatu: me in numerum vestrorum discipulorum suscipere dignemini.
Praeceptor.
Mi adolescens, quo nomine appellandus venis?
Clodius.
Clodius.
Praeceptor.
Quo animo huc profectus sis dicas, aut ad quid venisti?
Clodius.
Ad studium.
Praeceptor.
Quarum rerum?
Clodius.
Ad studium bonarum artium.
Praeceptor.
Quas artes bonas appellas, mi Clodi?
Clodius.
Septenas artes, quas nostri liberales appellant.
Praeceptor.
Cui das operam ?
Clodius.
Grammaticae atque logicaeoperam inpendo meam.
Praeceptor.
Illas ipsas in nostro ludo comperies.
Clodius.
Sic a Marco huiusce ludi discipulo acceperim.
Praeceptor.
Vis, Clodi, omnem tuam curam atque industriam studio tradere?
Clodius.
Optime praeceptor, volo.
Praeceptor.
Vis mandatis meis ac meorum, quibus te commiserim, locatorum tua sponte obtemperare?
Clodius.
Volo.
Praeceptor.
In ludo puerorum, in choro et regionibus nostrae urbis primatibus et mihi meisque substitutis condignam exhibere reverentiam?
Clodius.
Exhibebo, ut adolescentem decet.
Praeceptor.
Nostros quoque viros humanissimos, qui sacerdotali diademate fulciti sunt, honore afficere?
Clodius.
Hos quo afficiam honore?
Praeceptor.
Humilitate dico, capitis denudatione, genua quoque incurvanda sunt nonnunquam.
Clodius.
Faciam, mi praeceptor.
Praeceptor.
Vade igitur, mi Clodi, et quae tibi dies noctesque praecipiam, tam doctrinae quam morum gravitate audies executioniquemandabis; dehinc tibi persuadeas discipulum te mihi carissimumfore.