Jump to content

Colloquia familiaria/Conflictus Thaliae et Barbariei

Unchecked
E Wikisource
 Epicureus Coronis apologetica 
CONFLICTUS
THALIAE
et
BARBARIEI.
PRAEFATIO.

Nemo putet latuisse poetam, quantum comoedia tragoediaque discrepent; quid hanc, quid illam deceat. Haec enim gaudet gravitate: illa est levitatis amica. Nam quum ad scribendum animum applicuisset, quoniam nec personas comicas satis, nec rem tragicam satis esse perspexit, ipse pro suo digessit arbitrio: tantum haec cogitans auditor ut rideat. Aequis adeste animis: favete: aures arrigite: strepitum compescite.

ARGUMENTUM.

thalia, sacris sororum comitata choris, Castaliam petit: Barbaries, aeque barbaris stipata cohortibus, occurrit. Fit contentio.

PRIMUS ACTUS.

Thalia, Calliope, Melpomene.

th. Dii boni, quid hoc monstri est, quod eminus surgere video? Contemplamini quaeso.
ca. Papae! quanta corporis moles! prope est ut vertice sidera pulset; quid sit mehercle nescio.
th. Appropinquat. En nova commixtio. Viden'? Frons virginea; quod vero sub pectore est, asino simillimum.
ca. Ita est: sic Dii me ament. Sed ex fronte, videsne hera, quanta sese attollant cornua?
th. Ingentia. Praeterea colligisne et vicinas cornibus auriculas?
ca. Colligo; asininas scilicet, albentes mobilesque: et iam magis magisque propinquare conspicio, quid paret nescia. Ah! Vereor ne sinistrum quid attulerit.
th. Avertat parens Iupiter.
me. Ego hanc (si recte audita recordor) belluam novi.
th. Obsecro.
me. Nihil est periculi.
th. At at, inimicam audio. Itane, quaeso!
me. Ita. Aemula haec est nostra unica atque saevissima.
th. Dii illam perdant.
me. Nunquam invidere nobis, nunquam lacerare desinit. Hanc in occiduis ferunt habitare plagis, ibi subiicere sibi omnia, ibi coli, amari, honorari, quid plura? denique ut deam supplicibus placari muneribus.
th. Audieram, ni fallor. Urbi cui praeest , quod est nonien?
me. Zwollis, si recte teneo.
th. Recte. Ipsius vero?
me. Barbariem dicunt.
th. Ipsa est: probe novi. Sed en, accelerat huc. Operiamur eam.
SECUNDUS ACTUS.
Barbaries, Thalia.
ba. Illane est Thalia, comites mei, quam e vicino conspicio, quamque exstinctam iam pridem existimaram? Ipsa certe est: lauream cerno. Revixit. Audet in super sese conspectibus impudenter nostris ingerere, nihil me verita. Adibo, quae sim ut sentiat factura. Dii te perdant, impudentissima.
th. Haud molle salutas. In te resiliat quam in me torques salutem, hera.
ba. Nonne te pudet dudum victam, Thalia, rursum meis submittere oculis?
th. Rogas? Tu indigna quae me videas: ego dignior quam quae te videam belluam obscoenam.
ba. Hem, misella, et contumelias insuper? Necdum quae sim nosti? cave me provoces.
th. Bona verba quaeso. Surdo ista canis; nemo audit. Ego te timeo, scilicet monstrum informe spurcissimum.
ba. Vide in quam has torseris calumnias.
th. Gratias habe iis qui tecum sunt.
ba. His?
th. His solis.
ba. His quid debeo? dic mihi.
th. Illorum te scilicet aestimatio, vel error potius, deam effecit, non tua generatio.
ba. Quin possem tibi (si tempus sinat) meam demonstrare propaginem, divino semine derivatam.
th. Egregiam vero. Sed narra obsecro. Tempus enim patitur: et sol tibi stabit tam mira memoranti.
ba. Tu parente gaudes Iove , duce triumphas Apolline; mihi pater erat, qui nec illi virtute, nec huic aut arcu aut cythara cesserit. Si quando canens ludere solebat ore, Orphei in morem, sylvas post se montesque trahebat; denique et cursu valens, Euro pernicior.
th. Millies haec audita sunt. Desine.
ba. Quid? Tenes quem velim?
th. Statim, ubi coepisti; Chirona significas semivirum.
ba. Potesne tacere, dum, quod coepi, expleam verbum?
th. Possum; tantum vera si dixeris. Sin componis, aurem non commodo.
ba. Quid? mendacem dicis?
th. Minime; sed, si voles, nihil verius.
ba. Te autem veridicam, ubi me Chirone dicis parente natam?
th. Testes adsunt.
ba. Ubi quaeso?
th. Haec ingens, quae in calces pendet, cauda; haec hirsuta terga; hae circum tempora albicantes auriculae Chironis te prolem clamant omnia. Ille ex asella te miscuit: pulchrum, quo glorieris, genus, pulchra quae deam deceat forma.
ba. Ut video, calumniis certas; de figura contendis. Ad virtutem veniamus. De hac contende, de fama, de gloria, de clientela. Quid de corpore?
th. Nihil; nisi quod huius deformitatem deformis animus comitari solet. Sed age, ad ipsa veniamus.
ba. Id omnium primum accipe. Qui te colit, rarus est; me totus celebrat orbis. Tu ignota lates; ego iam in omnem mundi regionem nomen extendi. Ubique sum celebris, ubiqtie notissima.
th. Fateor.
ba. Non faceres, si tibi, quod responderes, esset.
th. Imo, quod respondeam, habeo. Cacum nosti.
ba. Cacum quis nesciat?
th. Quem narrat Virgilius.
ba. Novi.
th. Credo equidem; famosus enim est. Haud secus, ac ille, tu quoque cognita es. Dein tu tibi laudi tribuis, quod totus comitetur orbis. Non recte sapis. Ego id vituperio do magis. Rarum est omne enim, quod carum est. Nihil arduum, quod vulgo ignobili commune est. Me qui colit, rarus sit licet, spectabilis tamen est et gravis. Te autem quod plebeia et rustica comitetur turba, quid obsecro pulchri est?
ba. Nescis, insana. Longe alia res est. Neque enim quos plebeios invenio, plebeios relinquo; quin proveho magis, et erudio: honestos denique reddo et graves.
th. Ha, ha, he. Imo chartis gravatos, non arte; neque tam literis honestos, quam libris onustos.
ba. Hem. Misera, an ego meos non graves reddere potis sum aeque ac tu tuos ?
th. Admodum tui similes. Nam quum barbara sis, barbaros efficis. Quid aliud posses?
ba. Nunc verum experior, quod iam olim de te audivi, garrulam esse et loquacem. Desine, insana. Nihil omnium nosti. Nam id certum habeo: si vel mediam scires partem, non tanta obstreperes impudentia. In meo, quod Zwollis est, gymnasio, quae sit gloria, quis rigor, quis vigor, si tibi memorare incipiam, continuo rumperis invidia.
th.th. Nimirtim et postes columnasque tuo rumpas grandiloquio. Verum incipe. Rumpe si potes.
ba. Longum est.
th. Fac breve, ut nosti.
ba. Summam complector. Ad illud itaque, quod paulo ante memoravi, gymnasium nobilissimum, ex omnibus mundi latissimi regionibus quanto confluant agmine, nemo tibi facile explicuerit.
th. Hui! stupendum, asinum illum Zwollorum (gymnasii nam loquor) tam sonora voce rudere, cunctosque turmatim allicere.
ba. lnepta. Abstine conviciis, et audi.
th. Audio.
ba. Illic confestim instituuntur, erudiuntur.
th. Mirum in modum.
ba. Optimis glossulis, vocabulariis, argumentis, notabilibus innumeris.
th. Quam rectissime.
ba. Quid nares contrahis? Imo eo perduco, ut nihil nesciant.
th. Novum.
ba. Crescunt illis interea cum corpore tempora, ut exacte docti iam praesint aliis. Tum tales remitto, ut beati vivant, beati moriantur.
th. Ha, ha, he. Parum abfuit, quin cachinno rumperer; tam iis invideo scilicet.
ba. Quid rides fatua? an ego risu digna fari videor?
th. Ego ista tibi rectius memorare potero.
ba. Tun'?
th. Ego. Si placet, nunc audies.
ba. Incipe.
th. Quin ita se res habet. Confluunt ad te innumeri, fateor. Qui, si quid recte in scholis prius didicerant, id continuo dediscant necessum est. Oeinde his (quae plurima enumerasti) dispendiis non tam imbuuntur, quam obruuntur, tandem ut sciant nihil. Imo eo perducis, ut et se ipsos nesciant. Crescunt interea circum tempora cornua, sibique videntur scioli, acqui praesint magis quam subsint idonei. Tum tales remittis, ut beati vivant, beati moriantur.
ba. Tu, ut video, linguam a probris non cohibes. At cave mihi bilem moveas. Si non parcis huiusmodi in me dicta iaculari, ego ea in te retorquebo: sunt et mihi quas referam contumelias.
th. Et soles quidem.
ba. Tales, inquam, remitto (si nescis, miserrima) qui vatibus tuis, ne carminibus quidem (quibus apprime triumphas) cesserint.
th. Numero fateor. Nos vero non tam versuum cumulum, quam virtutem, spectamus. Tibi contra, quot sint, non quales, curae est. Paginas numeras, barbarismos dissimulas. Tantum ex omni sibi cousonent parte, id unum quaeritur: virtus negligitur.
ba. De virtute garris, insana? Ego virtute nil tam inane puto, quam tua poemata. Quid enim aliud quam fucata sunt mendacia, fabulis plena anilibus?
th. Satis laudas.
ba. Egoue tam ridicula?
th. Laudas nescia.
ba. Tam mendosa? Quin ludo potius, quam laudo.
th. Laudas invita.
ba. Qui sic?
th. Dum laceras invida. Malis enim displicere, laudari est.
ba. Magna vero, quibus invideat quisquam, laborata mendacia. Luce clarius tuam manifestas inscitiam. Nescis infelix, quam probes iis stultiloquiis poetarum industriam; qui indignuin censentes porcis, coeno ct luto amicis, rosas obiici, ita veritatem ipsam peregrina fabularum specie et quodam verborum aenigmate obtexerunt dissimularuntque, ut omnibus quidem legere liceat, intelligere autem non ita. Legunt, et tam abeunt nescii, quasi viderint nunquam. Legit peritus, et ipsas verborum penetrat imagines, (diaphanum enim sunt) deprehenditque latere ingentem sanissimae veritatis thesaurum, quem illi praeterierant.
ba. Euge, euge, quam lepidum facinus, veris falsa miscere! confictis veritatem fabellis corrumpere! Hoccine est, quod tanta laude praedicas?
th. Vis tibi ad haec paucis respondeam ? Mihi responde prior. Quid, obsecro, pulchrius duxeris, gemmasne e stercore legere, an auro intextas mirari?
ba. Postremum praestantius.
th. Respondes tibi. Ita est. Tu, si quid in poemate veritatis est, ita sernionis offuscas ineptiis, ut sordeat potius, quam splendeat. Nos ex adverso verborum elegantia non (quomodo tu calumniaris) veritatem corrumpimus, sed quasi gemmam, auro intextam, venustamus. Speciem non tollimus, sed augemus; non ut lateat, sed pulchrior eluceat, efficimus. Denique et hoc agimus, ut, quae suapte natura utilis est veritas, fiat et industria gratior. Hacc tui quum nesciant, lacerant, mordent, invident. Si saperent, quanto me laudarent sublimius! — Elinguem reddidi. Rumpam silentium hoc.
ba. Id ego rectius de tuis dixerim.
th. Rupi.
ba. Qui quum nostra nesciant poemata, nihil aliud norunt, quam ridere et illudere.
th. Talia sunt, quae nec scita scium, nec inscium reddant nescita.
ba. Nihil verbis opus est; ipsa res probet.
th. Res scilicet. Audire velim.
ba. Hos dico, quos ea scita celeberrimos reddidere.
th. Estne quisquam?
ba. Innumerabiles.
th. Hui! rectissime; quasi vero numerare eos nemo queat. Quod enim aut unum est, aut nihil, nemo numeret. Verumtamen vel numerare incipias, si enumerare non sufficias.
ba. Praecipuum omnium Floristam, qui a floribus sortitus est nomen.
th. Sed non bene olentibus.
ba. Deinde Papiam.
th. Doctissimum; et quem primum diceres.
ba. Deinde Huguitonem.
th. Eximium.
ba. Deinde Michaelem Modistam.
th. Praeclarum.
ba. Deinde Iacobum Glosarium.
th. Mirabilem.
ba. Et quem omnibus merito praetulerim Ioannem de Garlandia, qui tanta verborum elegantia, tanta sententiarum pollet maiestate, ut pauci admodum sint, qui eum capiant.
th. Imo nulli, nisi forte barbari sint et ipsi: quis enim illum facile capiat, qui ne se ipse quidem intelligat satis.
ba. Infinita est haec contentio: garrulitate vincis; sed ego non in ea consistere palmam puto. Si placet experiri, quid utraque possit, mecum vicissim contende versiculis. Ne trepida, ne cesseris: ego parata maneo. Quae nostrum vicerit, tum patebit.
th. Perplacet. Age experiamur. Sed tu prior incipe, vates.
ba. Haec sunt, quae saepe praesentibus viris eruditissimis cantare solebam, non sine omnium admiratione.
th. Credo. Sed incipe tandem.
ba.

Zwollenies tales , quod eorum Theutonicales
Nomen per partes ubieunque probantur et artet,
Et quasi per mundum totum sunt nota rotundum,
Zwollensique tolo proferre latinica solo
Discunt Clericuli nimium bene verba novelli.

Eii ii versiculi, in poematibus quam sim diserta, declarant
th. Ha , ha , he. Tot barbarismos numero, quot voces. Patria certe haec vox est, Chironis videlicet. Quam digesta poemata! non differam iis laudes referre suas.

Tale sonant insulsa mihi tua carmina, vates,
Quale sonat sylvis vox irrudentis onagri;
Quale boat torvut pecora inter agrestia taurus,
Qualeque testiculis gallus genitalibus orbus
Concinit. Haud vocem humanam, ted dico ferinam.
Hanc celebres laudate viri, et doctissime Florum
Auctor, ades; gratos in serta nitentia flore,
Colligito, meritaeque coronam nectito Divae.
Urticae viridi graveolentem iunge cicutam.
Talia nam tali debentur praemia vati.
Annue, Barbaries, tuque hanc tine cornua circum
Inter candidulas laurum tibi nectier aures.

th. Iam mihi nauseat animus, nec audire ineptias istas volo: cesso hinc, Zwollis quid mei agant, invisere
th. Perge ocius, et vise indocta indoctos. Perquam gratus erit illis tuus adventus. Frustra, et video tecum mihi sermo est. Tu mutaberis nunquam. Recte Virgilianum iilud de te dixerim:
Non illam nostri possunt mutare labores.
me. Ab exordio huius altercationis, dum monstrum hoc aspicimus, grandi interim omnes fastidio laboramus.
th. Credo equidem.
ca. Abeamus, hera, et hanc linquentes bestiam, aprica Parnassi iuga petamus, fontemque Heliconium.
th. Faciamus.
 Epicureus Coronis apologetica